De arte praedicatoria

Alan of Lille

De arte praedicatoria

Alan of Lille (1120–1202)

Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.


Praefatio I: Praefatio auctoris.

Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.

Caput II: De mundi contemptu.

Caput III: De contemptu sui.

Caput IV: Contra gulam.

Caput V: Contra luxuriam.

Caput VI: Contra avaritiam.

Caput VII: Contra acediam.

Caput VIII: Contra invidiam.

Caput IX: Contra iram.

Caput X: Contra superbiam.

Caput XI: De contemptu mundani timoris.

Caput XII: De spe coelestium, et contemptu terrenorum.

Caput XIII: De spirituali luctu.

Caput XIV: De gaudio spirituali.

Caput XV: De patientia.

Caput XVI: De obedientia.

Caput XVII: De perseverantia.

His auctoritatibus commonetur quis ad perseverantiam: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Item alibi: Si perseveraverit pulsans, dico vobis, et si non dabit ei eo quod amicus ejus sit, propter improbitatem tamen ejus, surget et dabit ei quotquot habet necessarios. Et Apostolus ait: Omnes in stadio currunt, sed unus accipit bravium. Et: Qui legitime certaverit, coronabitur. Item alibi dicitur, quod Dominus judicabit fines terrae. Et: Ubi ceciderit arbor, sive ad austrum, sive ad aquilonem, ibi erit. Et alibi: «Finis, non pugna coronat.»

Multi aggrediuntur magna, sed deficiunt in via. Multi Sodomam exeunt, sed cito retro respiciunt. Multi egrediuntur Babylonem, sed moriuntur in via, nec perveniunt ad aeternae pacis civitatem, Jerusalem coelestem. Perseverantia informat meritum, colorat boni propositum, remunerat currentem, coronat pugnantem. Haec ducit ad bravium, ducit ad portum, dat formam operi, regulam actioni. Haec est tunica talaris Joseph, finem vitae contingens; haec est tunica sacerdotalis usque ad pedes perveniens, haec est cauda hostiae quam Deo tenemur offerre.

Hic est calcaneus bonae operationis, quam contra morsus serpentis debemus observare. Haec est virtus quae omne bonum votum informat, qua laureantur martyres, qua coronantur virgines. Haec est quae res difficiles reducit ad facultatem, et omnem vincit difficultatem. Haec est vestis sine ruga, tunica sine macula. Haec est quae bonam actionem facit unicolorem, virtutem uniformem. Et notandum quod quaedam perseverantia est quasi fenalis, quae, instar feni, ad tempus viret, et in tempore adversitatis flaccescit. Haec quasi flos egreditur, et conteritur, et fugit velut umbra, et nunquam in eodem statu permanet; finalis vero perseverantia est quae perdurat usque ad finem. Haec est fons vivus, hortus signatus, cui non communicat alienus, qui semper fluit, semper scaturit. Laborent fideles ut hanc habeant, claustrales ut hanc retineant, virgines ut hac se informent, viduae ut in hac perseverent.

Diabolus quandoque irritat hominem ad bonum, ut de bono gravius malum eliciat. Contra hunc daemonis insultum valet perseverantia, ut bono fine bona concludantur initia:

Ne primo medium, medio ne discrepet imum.

Bonum enim inchoare, et malo fine concludere, est monstruosa conficere. Illa namque actio est quasi chimera, quae initium habet a ratione, finem in sensualitate. Cum sic agitur:

Jungit. Humano capiti cervicem pictor equinam. Et sic varias inducit infructuositatis plumas.

Sunt quidam quorum vita monstrum mirabile facit, cujus initium bonum, quasi caput hominis praetendit, medium vero in luxuriam descendens, ventrem caprae ostentat, ad ultimum in rapacitatem devians, lupae pedes habet. O homo, quid prodest tibi bonum inchoare, et non recto fine concludere? Melius est viam veritatis non agnoscere, quam post agnitam retro ire. Per hanc inconstantiam levitatis argueris, apostasiam incurris, mentis stabilitatem postponis. Seneca ait: «Compositae mentis est posse consistere et in bono morari.» Nihil tam utile est quod in transitu possit prodesse. Perseverantia bonum educat, tenerum ad maturitatem perducit. Nec quaerit puerilem animum, sed adultum: maturos quaerit mores, non teneros nec enormes. Si totam vitam perseverantia non illustrat, saltem finem perseverantia finalis concludat. Si obtulisti florem juventutis diabolo, saltem faecem senectutis offer Christo. In vespere laudatur serenitas diei, in fine status operis boni. Vide a quanto bono Judas cecidit, qui in bono non perseveravit.

Vide quid Salomon per animi instabilitatem perdidit, in quantam calamitatem Saul decidit. Quanti meriti sit perseverantia ex flagitio oppositi vitii, scilicet impoenitentiae conjectare possumus. De impoenitentia enim dicitur, quod tanta sit labes hujus peccati, quod humilitatem postulandi veniam subire non possit. Haec est enim peccatum in Spiritum sanctum, haec est peccatum ad mortem, de quo Joannes ait: Est peccatum ad mortem, non dico ut pro eo oret quis. Impoenitentia autem ex desperatione nascitur, aut ex praesumptione oritur, et quantum in ipsa est, aut derogat Dei justitiae, aut detrahit ejus misericordiae. Felix ergo perseverantia, quae impoenitentiam excludit, obstinationem expellit, contemptum eliminat, obdurationem expugnat.

Caput XVIII: De misericordia.

Caput XIX: De justitia.

Caput XX: De dilectione Dei.

Caput XXI: De dilectione proximi.

Caput XXII: De pace.

Caput XXIII: De prudentia.

Caput XXIV: De fortitudine.

Caput XXV: De temperantia vel modestia.

Caput XXVI: Contra verbositatem et linguae evagationem.

Caput XXVII: Contra mendacium.

Caput XXVIII: Contra detractionem.

Caput XXIX: Exhortatio ad orationem.

Caput XXX: De compunctione, seu contritione.

Caput XXXI: De confessione peccatorum.

Caput XXXII: De poenitentia, seu satisfactione.

Caput XXXIII: De eleemosyna.

Caput XXXIV: De jejunio.

Caput XXXV: Informatio ad vigiliam.

Caput XXXVI: Exhortatio ad doctrinam.

Caput XXXVII: De hospitalitate.

Caput XXXVIII: Quod Praelatorum tantum debeat esse praedicatio.

Caput XXXIX: Quibus proponenda sit praedicatio.

Caput XL: Ad milites.

Caput XLI: Ad oratores, seu advocatos.

Caput XLII: Ad principes et judices.

Caput XLIII: Ad claustrales.

Caput XLIV: Ad sacerdotes.

Caput XLV: Ad conjugatos.

Caput XLVI: De viduis.

Caput XLVII: Ad virgines.

Caput XLVIII: Ad somnolentos.

↑ Top of work