De arte praedicatoria
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.
Praefatio I: Praefatio auctoris.
Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.
Caput II: De mundi contemptu.
Caput III: De contemptu sui.
Si vero praedicator intendat auditores invitare ad contemptum sui, hanc afferat auctoritatem: Memorare, fili, novissima tua, et in aeternum non peccabis.1 Vel hanc: Ego sum vermis, et non homo.2 Aut certe hanc: Homo natus de muliere repletur multis miseriis,3 etc., vel consimilem, in qua miseria exprimatur humana.
Sic ergo procedere debet: memorare novissima tui, memorare novissima mundi, memorare novissima diei: novissima tui, considerando quia tua conceptio culpa, tua nativitas quaedam poena, tua vita poenalitas, tuum mori necessitas: quod vita tibi abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam. Ergo, unde superbit homo, cujus conceptio culpa, nasci poena, labor vita, necesse mori?
O homo, memorare quod fuisti sperma fluidum, quomodo sis vas stercorum, quomodo eris esca vermium. Quod post mortem de lingua nascetur vermis, ut notetur peccatum linguae, de stomacho ascarides, ut significetur peccatum gulae; de spina scorpio, ut significetur peccatum luxuriae; de cerebro, bufo, ut significetur peccatum superbiae. Vermis ergo es homo de terra natus; vermis dum vivis, quia terrenis intentus; vermis dum morieris, quia vermibus in escam datus. Memorare o homo quia terra es, et in terram ibis, quia cinis es, in cinerem reverteris; quia pulvis es, et in pulverem reduceris. In persona tua dixit Job: Putredini dixi: Pater meus es; Mater mea, et soror mea, vermibus.4
O homo, memorare novissima pulchritudinis tuae, quomodo omnis caro fenum, et omnis gloria ejus quasi flos feni,5 quia,
Forma bonum fragile est, quantumque accedit ad annos, Fit minor, et spatio carpitur ipsa suo.
Memorare quomodo eam mors perdit, unius acus exaratio perimit, infirmitas demolitur, senium depraedatur.
Si fortitudinem jactas, memorare novissima fortitudinis tuae, quomodo senectus eam infirmat, infirmitas enervat, mors funditus exstirpat. Si jactas sapientiam, audi quid dicat Dominus per Isaiam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.6 Et alibi: Sapientia hujus mundi, stultitia est apud Deum.7 Considera quomodo scientia inflat, charitas aedificat.8 Quomodo philosophi per ea quae facta sunt, invisibilia Dei comprehenderunt, sed quoniam in cogitationibus suis evanuerunt, traditi sunt in reprobum sensum.9 Si genus jactas, memorare novissima cujusque generis, quomodo:
Omne genus hominum simili consurgit ab ortu.
Quoniam una omnium nascendi conditio, una moriendi conclusio; quoniam melior est nobilitas facta quam nata; quia illa generalior, haec generosior.
A regula mortis non excipitur purpura regis; quoniam mors aeque pulsat culmina regum, et tuguria pauperum. Si divitias jactas, et voluptates terrenas, considera quod potius insidiae sint quam amicitiae, ad quas potius debes esse suspensus et timidus, quam securus. Considera quod nudus egressus es de utero matris tuae, et nudus illuc reverteris.10
Disce domum matris paupertati aperire, voluptates sub jugo rationis tenere, fructus terrenorum bonorum superficialis est, et rutilitas levium metallorum in superficie eminet; illa opulentissima sunt, quorum in profundo latet vena, assidue plenius responsura fodienti. Ad hos coelestes thesauros animum dirige, ut ubi est thesaurus tuus, ibi sit et cor tuum: Noli ergo thesaurizare in terrenis, ubi fures effodiunt et furantur, sed thesauriza in coelis thesauros quos nec aerugo nec tinea demolitur.11 Quia ut ait Seneca: «Haec in quibus delectatur vulgus, tenuem habent et superfusoriam voluptatem; et quodcunque viventium gaudium est, fundamento caret.» Disce ergo, et conculca illa quae extrinsecus splendent, quae tibi permittuntur ab alio vel ex alio. Ad verum bonum tende, et de tuo gaude.
Noli jactare insignem habitum; quae enim gloria in velleribus ovium, et stercoribus vermium? Quae utilitas, lutum corporis praeparare, carnis sterquilinium deaurare? memorare igitur novissima tui, in libro scientiae, ut te legas in libro experientiae, ut te invenias in libro conscientiae: ut te reprehendat liber scientiae scriptus in codice, liber experientiae scriptus in corde. In libro scientiae legis: «Nosce te ipsum;» in libro experientiae legis: «Caro pugnat adversus spiritum;12» in libro conscientiae legis:
Assiduis circumvolat alis, Saeva dies animi.
O homo! vide te in triplici speculo, et displicebis tibi. Triplex est speculum in quo te debes videre. Speculum Scripturae, speculum naturae, speculum creaturae. In speculo Scripturae legis statum tuum, in speculo creaturae videbis te miserum, in speculo tuae naturae considerabis te reum. In tua autem natura triplex resultat speculum, speculum rationis, sensualitatis et carnis. Ut dicit philosophus, quaedam est species speculi, in qua sinistra videtur esse sinistra, et dextera videtur esse dextera. Dextera in hoc speculo est ratio quae dictat dextera esse appetenda, id est coelestia; sinistra esse fugienda, id est terrena. Aliud vero est speculum, in quo dexterae partes videntur esse sinistrae, et sinistrae videntur esse dexterae; hoc est, sensualitas quae dictat terrena esse appetenda, et coelestia esse postponenda.
Aliud est speculum, in quo facies videtur inversa, hoc est caro, quae totam humanam naturam invertit. Vide ergo te in speculo rationis, ut ei obedias: vide te in speculo sensualitatis, ut eam rationi subjicias; vide te in speculo carnis, ut eam castigando dejicias, et ut possis carnalia debellare, in triplici specula te constitue: primo in specula providentiae, ut caveas imminentia. Secundo in specula circumspectionis, ut opposita vitia caveas; medium teneas, et medio tutissimus ibis, nam et natura mediocritatis est amica. Tertio in specula cautelae, ne vitium sub pallio virtutis se obumbret, saepe enim crudelitas mentitur justitiam, remissio misericordiam; et sic per triplicem speculam pervenies ad triplex specular, purae conscientiae, contemplationis divinae et vitae aeternae.