De arte praedicatoria

Alan of Lille

De arte praedicatoria

Alan of Lille (1120–1202)

Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.


Praefatio I: Praefatio auctoris.

Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.

Caput II: De mundi contemptu.

Caput III: De contemptu sui.

Caput IV: Contra gulam.

Caput V: Contra luxuriam.

Caput VI: Contra avaritiam.

Si ad fugam avaritiae et cupiditatis praedicator voluerit auditorum animos inclinare, sumat initium sermonis ab illa auctoritate quae dicit «avaritiam esse idolorum servitutem»; vel ab illa, quae dicit «tria esse insatiabilia, quartum vero quod nunquam dicit: Sufficit», quia:

Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae.

O pestis, qua nihil instructius ad facinus, cum habendi sitis incanduit! quia:

Quid non mortalia pectora cogis, Auri sacra fames?

Cum caetera certis terminis claudantur, avaritia nullo termino concluditur. Terra suis limitibus terminatur, aqua suis finibus limitatur, aer suo fine concluditur; coelum suis terminis arctatur; sola avaritia mensura non sistitur. O homo! pro avaritia multa contra te armantur, multa de te conqueruntur, fortuna, natura, caro propria, charitas, proximus, mundus et Deus. Audi quid contra te dicat fortuna: O homo, cur meam familiaritatem quaeris? cur meam benevolentiam appetis? si tibi do divitias, ad hoc do ut auferam, ad hoc largior ut eripiam; ad hoc blandior ut gravius torqueam; ad hoc serena fio, ut terribilius fulminem. Tu qui in tuto es, cur mecum quaeris turbidum? Qui in plano es, cur aspiras ad meum praecipitium? Qui in portu es, cur ad meum anhelas naufragium?

Audi quid contra te dicat natura! O homo, sine honoribus te genui, sine honoribus redeas; sine divitiis te peperi, sine divitiis ad me venias; sine mundana gloria intrasti, sine illa exeas. O homo, quaeris facere tua quae sunt aliena? certe a te aliena sunt, quae tecum nata non sunt; tua esse nequeunt, tecum diu vel semper esse non possunt. Considera illud philosophi: «Honesta res est, laeta paupertas.» Illa vero non est paupertas si laeta est. Cui cum paupertate bene convenit, dives est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Si ad naturam vivas, nunquam pauper eris; si ad opinionem, nunquam dives. Exiguum natura desiderat, opinio immensum. Naturalia desideria sunt finita, ex falsa opinione nascentia, ubi desinant non habent.

Nullus enim terminus falsae opinionis est. Retrahe ergo te a vanis, et cum voles scire utrum habeant naturalem cupiditatem an caecam, considera si possunt alicubi consistere; si longe progresso, semper aliquid longius restat, innaturale est. O quantum appetenda est honesta paupertas! Multis ad bene agendum obstiterunt divitiae! paupertas expedita est, secura est. Si vis servire Deo, aut pauper sis oportet, aut pauperi similis. Audi, homo, quid contra te dicat caro propria! O homo, quid contra me conquereris, quid contra me querimoniam deponis? me vocas peccati fomitem, tyrannum in membris saevientem, languorem naturae, stimulum Satanae? Cur mihi imputas quod avaritia affligeris, cupiditate laxaris? plures possem querelas contra te deponere, plures rationes afferre, cum sine fomite jaceo, sine incentivo langueo; tu ad cupiditatem irritas, tu ad avaritiam excitas, tu mihi das arma quibus contra te pugnem, tu das instrumenta quibus decertem; tu incitas ut feriam, tu invitas ut saeviam.

Audi quid dicat contra te charitas! O homo, cur ditas te his quibus indiget proximus? Cur tibi approprias quae communicanda sunt pauperibus? cur cibas his tineas et vermes, quibus cibandi sunt pauperes? Vis esse mercator optimus, foenerator egregius et prudens mercenarius? Da quae non potes retinere, ut consequaris ea quae non potes amittere, da modicum ut consequaris centuplum; da alienam possessionem, ut consequaris aeternam haereditatem.

Audi quid contra te dicat proximus: O homo, cur mihi injuriaris, cur mihi pro meis mortem moliris? cur imponis falsa, et commentaris crimina, ut meam evacues bursam, ut emungas pecuniam? Si injuriaris mihi, vindicta de te sumetur in instanti; si me depraedaveris pecunia, prius te depraedaberis in anima; si me vulneres in corpore, prius vulneraberis in mente.

Audi quid contra te dicant elementa, et maxime tellus, mater tua: Cur injuriaris matri tuae, cur infers violentiam mihi, quae de visceribus meis te produxi? Cur me vexas aratro, ut foenus reddam centuplum, cur vexas matrem ut evomam aurum? non sufficiunt ea quae tibi largior spontanea voluntate, nisi extorqueas violentia? veniet tempus quando proprios reverteris in ortus, quando te recipiam et in visceribus claudam; quando te exponam vermibus, qui me exposuisti verberibus.

Audi quid contra te dicat mare: O homo, cur me sulcas navibus, remis verberas, scrutaris viscera retibus? Non mirum si te mergam, si naufragium inferam, si impugnem procellis et verberibus variis.

Audi quid contra te dicat Deus? Quid est, o homo, quod Creatorem tuum postponis creaturae? praefers ei nummum, creaturam Deo, terram coelo, coelesti caducum, aeterno transitorium? considera quod de luto te produxi, ad imaginem meam te formavi; considera quod manus meae te fecerunt, totum in circuitu te plasmaverunt. Gratus esses pro pecunia homini, ingratus es mihi pro vita? Si non sis gratus pro datis, saltem esto gratus pro dandis, ut, si te non moveat quod dedi, saltem moveat quod promitto; et si te non moveat spes vitae aeternae, moveat te timor gehennae.

His monitus homo, avaritiam devitet, divitiis animum non apponat, quia dicit auctoritas: Quam difficile est camelo per foramen acus transire, tam difficile est confidentes in pecuniis, regnum Dei introire. Paulus etiam ait: Radix omnium malorum cupiditas. Quam quidam appetentes erraverunt, et inseruerunt se doloribus multis. Nihil prodest ei cupiditas, cui inest cupiditas. Omni peccato pejor est avaritia, et pecuniarum amor. Hinc Dominus in Evangelio: Cavete ab omni avaritia. Et Paulus: Omnis fornicator aut immundus, aut avarus, non habet haereditatem in regno Dei. Item Salomon: Avarus non impletur pecunia. Et: Qui amat divitias, non capiet fructus ex eis. Item Cyprianus ait: «Avarus vir similis est inferno.» Quidam etiam dixit: «Avaro tam deest quod habet quam quod non habet.» Multa, fratres, relinquitis, si desideriis renuntiaveritis, cor namque Deus postulat, et non sudaria pensat.

Caput VII: Contra acediam.

Caput VIII: Contra invidiam.

Caput IX: Contra iram.

Caput X: Contra superbiam.

Caput XI: De contemptu mundani timoris.

Caput XII: De spe coelestium, et contemptu terrenorum.

Caput XIII: De spirituali luctu.

Caput XIV: De gaudio spirituali.

Caput XV: De patientia.

Caput XVI: De obedientia.

Caput XVII: De perseverantia.

Caput XVIII: De misericordia.

Caput XIX: De justitia.

Caput XX: De dilectione Dei.

Caput XXI: De dilectione proximi.

Caput XXII: De pace.

Caput XXIII: De prudentia.

Caput XXIV: De fortitudine.

Caput XXV: De temperantia vel modestia.

Caput XXVI: Contra verbositatem et linguae evagationem.

Caput XXVII: Contra mendacium.

Caput XXVIII: Contra detractionem.

Caput XXIX: Exhortatio ad orationem.

Caput XXX: De compunctione, seu contritione.

Caput XXXI: De confessione peccatorum.

Caput XXXII: De poenitentia, seu satisfactione.

Caput XXXIII: De eleemosyna.

Caput XXXIV: De jejunio.

Caput XXXV: Informatio ad vigiliam.

Caput XXXVI: Exhortatio ad doctrinam.

Caput XXXVII: De hospitalitate.

Caput XXXVIII: Quod Praelatorum tantum debeat esse praedicatio.

Caput XXXIX: Quibus proponenda sit praedicatio.

Caput XL: Ad milites.

Caput XLI: Ad oratores, seu advocatos.

Caput XLII: Ad principes et judices.

Caput XLIII: Ad claustrales.

Caput XLIV: Ad sacerdotes.

Caput XLV: Ad conjugatos.

Caput XLVI: De viduis.

Caput XLVII: Ad virgines.

Caput XLVIII: Ad somnolentos.

↑ Top of work