De arte praedicatoria
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.
Praefatio I: Praefatio auctoris.
Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.
Caput II: De mundi contemptu.
Caput III: De contemptu sui.
Caput IV: Contra gulam.
Caput V: Contra luxuriam.
Caput VI: Contra avaritiam.
Caput VII: Contra acediam.
Caput VIII: Contra invidiam.
Caput IX: Contra iram.
Caput X: Contra superbiam.
Caput XI: De contemptu mundani timoris.
Caput XII: De spe coelestium, et contemptu terrenorum.
Caput XIII: De spirituali luctu.
Caput XIV: De gaudio spirituali.
Ad spirituale gaudium, hae auctoritates et rationes possunt hominem invitare: Laetamini in Domino et exsultate, justi.1 Item: Gaudete quia nomina vestra scripta sunt in coelis.2 Item: Exsultabimus et laetabimur in te.3 Item: Gaudete in Domino semper, iterum dico: Gaudete.4 Item: Jubilate Deo omnis terra, servite Domino in laetitia.5 His auctoritatibus monemur ad spiritualem mentis laetitiam, quam non operatur divitiarum copia, non fallax mundi gloria, non potestas saeculi, non prolis fecunditas, non corporis sanitas, sed puritas conscientiae, munditia vitae. Hoc gaudium nulla interrumpit miseria, hanc prosperitatem nulla demolitur adversitas, huic dulcedini nulla se miscet amaritudo. O felix purae conscientiae jucunditas! quae vermem interiorem excludit, a carcere doloris liberat rationem, ab immunditia purgat mentem.
Haec est paradisus deliciarum, variis arboribus bonorum operum consita, variis virtutum floribus picturata, fonte coelestis gratiae irrigata. Haec puritas conscientiae vitae aeternae est imago, et regni coelestis praefatio. Contra hanc mentis serenitatem, nihil potest turbo fortunae: contra haec mentis propugnacula nihil valent mundi instrumenta. Qui habet puritatem conscientiae, in mediis doloribus gaudet, in mediis lamentationibus ridet, felix est in adversis.
Haec est domus Salomonis variis referta unguentis, quia in puritate cordis dulcia redolent dona charismatis. Haec est thalamus Dei, palatium Christi, lectus coelestis sponsi. Ibi sponsa, id est anima, requiescit cum Christo sponso suo. Ibi occurrit Rebecca Isaac venienti de agro. Ibi Jacob deliciosis delectatur amplexibus Rachelis. Ibi Maria Magdalene Christo pretiosissima offert unguenta. O, si tanta est felicitas purae conscientiae, quanta est miseria mentis cauteriatae? qua judice nemo absolvitur nocens, ubi vermis conscientiae mentem assidue demolitur. Ubi assiduis circumvolat alis, saeva dies animi. Ubi occurrunt monstra, belluae peccatorum. Hic est liber diaboli manuscriptus, notis teterrimis deturpatus, ibi charta est mens conscia mali; ubi calamus, libertas arbitrii, ubi incaustum, enormitas peccati. Ibi, o homo, miserrime recolis quidquid ab ineunte aetate scripsisti, per quod Deum offendisti, in quo proximo obviasti, in quo tibimet nocuisti. O liber damnabilis, in quo non sunt scripta carmina, sed lamentationes et vae. Sed jam, o homo, dele per confessionem quod scripsisti per falsam locutionem; dele per contritionem quod scripsisti per malam cogitationem; dele per satisfactionem, quod scripsisti per pravam operationem; dele librum perversae conscientiae ne ibi legat ratio unde te damnet, ne ibi inveniat diabolus unde te accuset; ne ibi videat Deus unde te judicet, ut sic redeas ad spirituale mentis gaudium, ut revertaris ad te ipsum, ut recurras ad Deum.