De arte praedicatoria
Alan of Lille (1120–1202)
Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.
Praefatio I: Praefatio auctoris.
Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.
Caput II: De mundi contemptu.
Caput III: De contemptu sui.
Caput IV: Contra gulam.
Caput V: Contra luxuriam.
Caput VI: Contra avaritiam.
Caput VII: Contra acediam.
Caput VIII: Contra invidiam.
Caput IX: Contra iram.
Caput X: Contra superbiam.
Si ad fugam superbiae praedicator auditores intendit excitare, his utatur auctoritatibus: Omnis qui se exaltat, humiliabitur.1 Item: Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum.2 Item Paulus: Noli altum sapere, sed time.3 Item Jesus, filius Sirach: Initium omnis peccati superbia.4 Item: Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles.5 Item Petrus: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.6 O homo, considera quid superbia auferat, quid humilitas alumna virtutum conferat. Superbia ex angelis daemones fecit; humilitas autem homines sanctis angelis similes facit. Superbia coelestis est natione, et tamen latitat in cinere et cilicio. Caveat claustralis ne dicat cum Pharisaeo: Non sum sicut caeteri hominum.7 Sed potius clamet: Ego sum vermis et non homo, opprobrium hominum, et abjectio plebis.8 Si litteratus est, non intonet cum Pharisaeo: Labia nostra a nobis sunt, quis noster dominus est?9 sed potius clamet cum publicano: Deus, esto propitius mihi peccatori.10 O homo, tuum est ponere locum in imo, periculosum est stare in praecipitio, ad humilem dicit Dominus: Ego sum ros, et germinabit Israel sicut lilium.11 Lilium melius crescit in valle quam in monte; quia ibi magis fecundatur irriguo, diutius retinet viredinem, diuturniorem conservat candorem. Unde dicitur: Lilium convallium.12 Sic ille qui est verus Israel, vere Dominum videns, in valle humilitatis plantatus, majore irriguo gratiae coelestis fecundatur, melius spiritualiter germinat.
Magis retinet charitatis nitorem, et innocentiae candorem. «Tanto ergo quisque esse humilior debet ex munere, quanto obligatiorem se conspicit in reddenda ratione.» Quaevis enim opera merito privantur, nisi humilitatis dulcedine condiantur. Nam «qui sine humilitate virtutes congregat, quasi in ventum pulverem portat.» Haec est humilitas quae clamat: Qui major est fiat sicut ministrator.13 Et alibi: Quanto major es, humilia te in omnibus.14 Haec est quae Filium Dei de sinu Patris descendere fecit in uterum Virginis; haec est quae eum involvit vilibus pannis, ut nos indueret virtutum ornamentis; haec est quae eum circumcidit in carne, ut nos circumcideret in mente; haec est quae eum permisit corporaliter flagellari, ut nos liberaret a flagello peccati; haec est quae regem nostrum coronavit spinis, ut nos servos coronaret aeternae beatitudinis rosis.
O quam humilitati dissimilis est superbia! quae Luciferum de coelo ejecit, Adam paradiso privavit, Nabuchodonosorem in bestiam transformavit. Haec est superbia, quae dum supra se insolenter se erigit, infra se ruinose descendit. Haec est quae dum se extra se quaerit, se intra se non invenit. Haec est quae hominem in generalitate facit specialem, et in universitate facit singularem, in publico solitarium, et in conventu privatum. Haec prima fuit quae hominem dejecit, et ultima est quae ei ad Dominum redeunti se objicit.
Cum bene pugnabis, cum cuncta subacta putabis, Quae mala tunc praestat, vincenda superbia restat.
Haec est quae effeminat habitum, extra regulam ponit gestum, per quam verba inundant, minae fulminant, arrogatur quod deest, absentatur quod instat. Haec philosophos tradidit in reprobum sensum,15 excaecavit Judaeum, perimit obstinatum, dejicit exaltatum.
Haec designatur per aquilonem, dum dicitur: Surge, aquilo, et veni, auster.16 Aquilo inimicatur floribus, gramina depraedatur, aquas gelicidio ligat; sic superbia novercatur bonis, fructum operis perdit, mentem ligat gelicidio perversitatis, de qua dicitur: Omne malum panditur ab aquilone;17 quia superbia mater est omnis nequitiae. De hac etiam dicitur: Quid tu vides, Jeremia? Ollam succensam ab aquilone ego video.18 Haec olla est servorum superbiae, in qua decoquuntur filii tenebrarum, sectatores honorum, venatores divitiarum, qui appetunt primas cathedras, qui volunt in foro salutari, et vocari ab hominibus rabbi. Hanc ollam succendit Nabuchodonosor, id est diabolus, huic flammam praestat superbiae fastus, in hac decoquitur superbus, decoctum comedit Aegyptus, id est immundus spiritus trahit in corpus suum, consequenter egerit in infernum. Superbia ventus est, qui projicit pulverem a facie terrae; quia superbum ejicit a stabilitate vitae aeternae. Hic est tumor, qui infusa medicamina depellit, quia superbia oblatam gratiam non recipit. Quatuor autem sunt species superbiae, quae quasi quatuor venti totum mundum perflant, quia mundanos tumoribus inflant. Arrogantia scilicet, quae sibi ascribit quod non habet: insolentia, quae sibi appropriat quod aliis debet; fastus, qui multa credit de se ultra verum; contumacia, quae se erigit in praelatum. Hi sunt quatuor fabri qui totum orbem concutiunt et varia phantasmata hominibus offerunt.