De arte praedicatoria

Alan of Lille

De arte praedicatoria

Alan of Lille (1120–1202)

Alan's manual for preaching, in which the best concepts are offered for composing sermons on almost every moral topic, with specific guidance on how to preach to various groups.


Praefatio I: Praefatio auctoris.

Caput I: De praedicatione. Quid sit et qualis esse debeat, etc.

Caput II: De mundi contemptu.

Si Praedicator vult invitare auditores ad mundi contemptum, in medium hanc afferat auctoritatem: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas, etc. Quae enim auctoritas ita insinuat mundanarum rerum vanitatem, et hominum vilitatem, omnia esse lubrica, et nulla stabilia, sicut auctoritas ista?

Juxta hanc auctoritatem, debet distinguere triplicem mundi vanitatem. Est enim vanitas mutabilitatis, vanitas curiositatis, et vanitas falsitatis. Vanitas mutabilitatis est, secundum quam naturaliter omnia mutabilitati subjacent; de qua Apostolus: Omnis creatura vanitati subjecta est.

Vanitas curiositatis est, secundum quam homo expendit omnem curam suam in mundanis. Unde: Dominus dissipat cogitationes hominum quoniam vanae sunt. De qua Persius comicus ait:

O curas hominum, o quantum in rebus inane!

Vanitas falsitatis, est curiositas mentiendi; de qua dicitur: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Sic praedicator omnem divisionem quam proponit auctoritatibus debet roborare, aliter tota divisio nutans est et lubrica.

Consequenter ostendere debet, ubi vanitas, ubi vanitatum vanitas, ubi omnia vanitas hoc liquet in omnibus mundanis; quia, si divitiae accedunt ad hominem, vanitas, quia cito praetereunt; si morantur, hominem sibi auferunt, ecce vanitatum vanitas; si recedunt, omnia vanitas. In divitiis est vanitas mutabilitatis, quia praetereunt; vanitas curiositatis, quoniam in eis homines totam curam expendunt; vanitas falsitatis quia pro divitiis acquirendis vel retinendis, homines mendacia evomunt.

Ubi major vanitas quam in divitiis, quae cum beatitudinem spondent, eamdem auferunt, quae securitatem promittunt, sed timorem inducunt? Ubi major timor quam in divitibus, qui omnia formidant ne divitias amittant? non confidunt in filiis, suspectus est amor uxoris, majores timent, fures abhorrent; somniant falsa, discredunt vera. Ubi major vanitas quam in divitiis, quae spondent satietatem et pariunt esuriem, de siti ebrietatem afferunt; quae cupiditates non minuunt, imo cupiditatibus addunt; quae non implent mentem sed exhauriunt; quae sunt nescio qua vacuitate plenae, et qua plenitudine vacuae?

Ubi vanitas nisi in honoribus qui ad hoc homini favent ut dejiciant, ad hoc erigunt ut destruant? ad hoc suspendunt ut gravius impellant; in quibus est vanitas vanitatum, quia importabile onus in honore, phasticus honor in onere, et in eis omnia vanitas cum funditus recedunt ab homine.

Vanitas est in mundanis illecebris, cum primo blandiuntur; vanitas vanitatum cum fastidiuntur, et omnia vanitas cum per eas ad mortem perducimur. Primo mellificant, secundo pungunt, tertio interimunt. Similiter falsitas est in veniali peccato, falsitas falsitatum in mortali delicto, et omnia falsitas in obstinato. Falsitas in poena, falsitas falsitatum in culpa, omnia falsitas in gehenna.

Abhorrentes ergo vanitatem, et timentes falsitatem, curramus ad summam veritatem, id est ad Deum, in quo est veritas veritatum, per solutionem promissorum; in quo omnia veritas, quia ipse est omnia in omnibus sanctis.

Sic probato mundi contemptu per habitum temporalium, eumdem probare debet a causa finali, quae consistit in duobus, scilicet, in adeptione commodi et in evitatione incommodi. Per adeptionem commodi sic probatur contemptus mundi: o homo, si contempseris mundum, Deum qui mundi conditor et dominus est, in praemium habebis. Per evitationem vero incommodi, sic potest contemptus mundi probari: O homo, si mundana et vana contempseris, non te timor concutiet, non laxabit spes, non arctabit tristitia, non dissolvet laetitia: nulli servies, liber eris, adversitatis non timebis insultum, serena tibi conscientia erit, pacifice mortis exspectabis adventum; mors grata, post mortem exspectatio beata.

Si vero mundanis voluptatibus adhaeseris, terrenis irretitus illecebris, erit tibi conscientia cauteriata, mors invisa, post mortem concluderis poena aeterna. Quid tibi tunc animi, o homo? cum in morte ipsa apparebunt tibi daemones, inimici horribiles, exspectantes animam tuam delaturi in gehennam; et quos in vita habuisti blandientes, in morte senties saevientes? Ubi tunc tuae deliciae? ubi terrenae amicitiae? ubi delectationes mundanae? Ex divitiis sequetur aeterna paupertas, ex honoribus dejectio, ex delectationibus perpetua amaritudo.

Post haec, praedicator concludat admonitionem suam in exemplari doctrina, ostendens quomodo antiqui Patres contempserint mundum, et tamen mundus tunc florebat, cum in cordibus eorum arescebat; nunc vero, cum in se areat mundus, florere non debet in cordibus nostris; sed debemus fugere fugientem, et relinquere labentem, ne labamur cum labili, ne ruamus, cum mobili.

Caput III: De contemptu sui.

Caput IV: Contra gulam.

Caput V: Contra luxuriam.

Caput VI: Contra avaritiam.

Caput VII: Contra acediam.

Caput VIII: Contra invidiam.

Caput IX: Contra iram.

Caput X: Contra superbiam.

Caput XI: De contemptu mundani timoris.

Caput XII: De spe coelestium, et contemptu terrenorum.

Caput XIII: De spirituali luctu.

Caput XIV: De gaudio spirituali.

Caput XV: De patientia.

Caput XVI: De obedientia.

Caput XVII: De perseverantia.

Caput XVIII: De misericordia.

Caput XIX: De justitia.

Caput XX: De dilectione Dei.

Caput XXI: De dilectione proximi.

Caput XXII: De pace.

Caput XXIII: De prudentia.

Caput XXIV: De fortitudine.

Caput XXV: De temperantia vel modestia.

Caput XXVI: Contra verbositatem et linguae evagationem.

Caput XXVII: Contra mendacium.

Caput XXVIII: Contra detractionem.

Caput XXIX: Exhortatio ad orationem.

Caput XXX: De compunctione, seu contritione.

Caput XXXI: De confessione peccatorum.

Caput XXXII: De poenitentia, seu satisfactione.

Caput XXXIII: De eleemosyna.

Caput XXXIV: De jejunio.

Caput XXXV: Informatio ad vigiliam.

Caput XXXVI: Exhortatio ad doctrinam.

Caput XXXVII: De hospitalitate.

Caput XXXVIII: Quod Praelatorum tantum debeat esse praedicatio.

Caput XXXIX: Quibus proponenda sit praedicatio.

Caput XL: Ad milites.

Caput XLI: Ad oratores, seu advocatos.

Caput XLII: Ad principes et judices.

Caput XLIII: Ad claustrales.

Caput XLIV: Ad sacerdotes.

Caput XLV: Ad conjugatos.

Caput XLVI: De viduis.

Caput XLVII: Ad virgines.

Caput XLVIII: Ad somnolentos.

↑ Top of work