De docta ignorantia
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.
Prologus
Liber primus
Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.
Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.
Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.
Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.
Capitulum V: Maximum est unum.
Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.
Capitulum VII: De trina et una aeternitate.
Capitulum VIII: De generatione aeterna.
Capitulum IX: De connexionis aeterna processione.
Capitulum X: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.
Capitulum XI: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.
Capitulum XII: Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.
Capitulum XIII: De passionibus lineae maximae et infinitae.
Capitulum XIV: Quomodo infinita linea sit triangulus.
Capitulum XV: Quod ille triangulus sit circulus et sphaera.
Deinde clarius videbitur triangulum esse circulum. Nam ponatur quod sit triangulus a b c creatus per positionem, per circumductionem lineae a b quous-
FIGURA pg079: curved triangular sector with vertex a below and arc from b to c above
que b venit in c, a fixo remanente non habet dubium, quando linea a b esset infinita et penitus circumduceretur b quousque rediret ad initium, circulum maximum esse; cuius b c est portio, quia est portio arcus infiniti, tunc est linea recta b c, et quoniam omnis pars infiniti est infinita, igitur b c non est minor integra ambitu circumferentiae infinitae; erit igitur b c non tantum portio, sed completissima circumferentia. Quare necessarium est triangulum a b c esse circulum maximum, quia b c circumferentia est linea recta, non enim maior a b infinito, cum infinito non sit maius; nec sunt duae lineae, quia duo infinita esse non possunt. Quare linea infinita, quae est triangulus, est etiam circulus, quod fuit propositum. Adhuc quod linea infinita sit sphaera, ita manifestum est: linea a b est circumferentia maximi circuli, immo et circulus, ut iam probatum est; et est in triangulo de b ducta in c, ut supra dictum est; sed b c est infinita linea, ut etiam statim probatum est. Quare a b rediit in c, supra se reditione completa; et quando hoc est, sequitur sphaeram necessario exortam esse ex tali revolutione circuli supra se; et quia supra probatum est a b c esse circulum, triangulum et lineam, habemus nunc probatum esse etiam sphaeram. Et ista sunt quae investigare proposuimus.