De docta ignorantia
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.
Prologus
Liber primus
Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.
Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.
Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.
Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.
Capitulum V: Maximum est unum.
Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.
Capitulum VII: De trina et una aeternitate.
Capitulum VIII: De generatione aeterna.
Capitulum IX: De connexionis aeterna processione.
Capitulum X: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.
Capitulum XI: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.
Capitulum XII: Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.
Verum quoniam ex antehabitis constat maximum simpliciter nihil horum esse posse, quae per nos sciuntur aut concipiuntur, hinc, cum ipsum symbolice investigare proponimus, simplicem similitudinem transilire necesse est. Nam cum omnia mathematicalia sint finita et aliter etiam imaginari nequeant, si finitis uti pro exemplo voluerimus ad maximum simpliciter ascendendi, primo necesse est figuras mathematicas finitas considerare cum suis passionibus et rationibus; secundo ipsas rationes correspondenter ad infinitas tales figuras transferre; post haec tertio adhuc altius ipsas rationes infinitarum figurarum transsumere ad infinitum simplex, absolutissimum etiam ab omni figura, et tunc nostra ignorantia incomprehensibiliter docebitur, quomodo de altissimo rectius et verius sit nobis in aenigmate laborantibus sentiendum.
Ita igitur agentes et sub directione maximae veritatis incipientes, dicimus, quod sancti viri et elevatissimi ingenii, qui se figuris applicarunt, varie locuti sunt. Anselmus devotissimus veritatem maximam rectitudini infinitae comparavit; quem nos sequentes ad figuram rectitudinis, quam lineam rectam imaginor, convolvemus. Alii peritissimi trinitati superbenedictae triangulum trium aequalium et rectorum angulorum compararunt. Et quoniam talis triangularis necessario est infinitis lateribus (ut ostendetur) dici poterit triangulus infinitus; et hos etiam sequemur. Alii, qui unitatem infinitam figurare nisi sunt, Deum circulum dixerunt infinitum. Illi vero, qui actualissimam Dei existentiam considerarunt, Deum quasi sphaeram infinitam affirmarunt. Nos autem istos omnes simul de maximo recte concepisse et unam omnium sententiam ostendemus.