De docta ignorantia
Nicholas of Cusa (1401–1464)
De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.
Prologus
Liber primus
Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.
Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.
Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.
Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.
Capitulum V: Maximum est unum.
Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.
Capitulum VII: De trina et una aeternitate.
Capitulum VIII: De generatione aeterna.
Ostendamus nunc brevissime ab unitate gigni unitatis aequalitatem, connexionem vero ab unitate procedere et ab unitatis aequalitate.
Unitas dicitur quasi onitas ab ov Graeco vocabulo, quod latine ens dicitur, et est unitas entitas. Deus namque est ipsa rerum entitas, forma enim essendi est, quare et entitas. Aequalitas vero unitatis quasi aequalitas entitatis, id est aequalitas essendi sive existendi. Aequalitas vero essendi est quod in re neque plus neque minus est, nihil ultra, nihil infra.
Si enim in re magis est, monstrosum est; si minus est, nec est: generatio aequalitatis ab unitate, quod clare conspicitur, quando quid sit generatio attenditur; generatio enim unitatis repetitio est, vel eiusdem naturae multiplicatio a patre procedens in filium.
Et haec quidem generatio in solis rebus caducis invenitur: generatio autem unitatis ab unitate est una unitatis repetitio, id est unitas semel, quod si bis, vel ter, vel deinceps unitatem multiplicaverit, iam unitas ex se alium procreabit ut binarium, vel ternarium, vel alium numerum; unitas vero semel repetita solum gignit unitatis aequalitatem, quod nihil aliud intelligi potest quam quod unitas gignit unitatem, et haec quidem generatio aeterna est.