De docta ignorantia

Nicholas of Cusa

De docta ignorantia

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.


Prologus

Liber primus

Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.

Divino munere omnibus in rebus naturale quoddam desiderium inesse conspicimus, ut sint meliori quidem modo quo hoc cuiusque naturae patitur conditio, atque ad hunc finem ea operari instrumentaque habere opportuna, quibus iudicium cognatum est conveniens proposito cognoscendi, ne sit frustra appetitus et ut in amato pondere propriae naturae quietem attingere possit. Quod si fortassis secus contingat, hoc ex accidenti venire necesse est, ut infirmitas gustum aut opinio rationem seducit. Quamobrem sanum liberum intellectum verum, quod insatiabiliter indito discursu cuncta perlustrando attingere cupit, apprehensum amoroso amplexu cognoscere dicimus, non dubitantes verissimum illud esse cui omnis sana mens nequit dissentire. Omnes autem investigantes, in comparatione praesuppositi certi proportionabiliter incertum iudicant. Comparativa igitur est omnis inquisitio, medio proportionis utens, ut dum haec quae inquiruntur, propinqua proportionali reductione, praesupposito possint comparari, facile est apprehensionis iudicium, dum multis mediis opus habemus, difficultas et labor exoritur. Uti haec in mathematicis nota sunt, ubi ad prima notissima principia priores propositiones facilius reducuntur et posteriores, quoniam non nisi per medium priorum, difficilius. Omnis igitur inquisitio in comparativa proportione facili vel difficili existit propter quod infinitum ut infinitum, cum omnem proportionem aufugiat, ignotum est. Proportio vero, cum convenientiam in aliquo uno simul et alteritatem dicat, absque numero intelligi nequit. Numerus ergo omnia proportionabilia includit. Non est igitur numerus qui proportionem efficit in quantitate tantum, sed in omnibus quae quovismodo substantialiter aut accidentaliter convenire possunt ac differre. Hinc forte omnia Pythagoras per numerorum vim constitui et intelligi iudicabat. Praecisio vero Praecisio vero combinationum in rebus corporalibus ac adaptatio congrua noti ad ignotum humanam rationem supergreditur, ita ut Socrati visum sit se nihil scire, nisi quod ignoraret, sapientissimo Salomone asserente cunctas res difficiles et sermone inexplicabiles. Et alius quidam divini spiritus vir ait absconditam esse sapientiam et locum intelligentiae ab oculis omnium viventium. Si igitur hoc ita est, ut etiam profundissimus Aristoteles in prima philosophia affirmat in natura manifestissimis talem nobis difficultatem accidere ut nocticoraci solem videre attemptanti, profecto, cum appetitus in nobis frustra non sit, desideramus scire nos ignorare. Hoc si ad plenum assequi poterimus, doctam ignorantiam assequemur. Nihil enim homini etiam studiosissimo in doctrina perfectius adveniet quam in ipsa ignorantia, quae sibi propria est, doctissimum reperiri; et tanto quis doctior erit, quanto se sciverit magis ignorantem. In quem finem de ipsa docta ignorantia pauca quaedam scribendi labores assumpsi.

Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.

Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.

Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.

Capitulum V: Maximum est unum.

Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.

Capitulum VII: De trina et una aeternitate.

Capitulum VIII: De generatione aeterna.

Capitulum IX: De connexionis aeterna processione.

Capitulum X: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.

Capitulum XI: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.

Capitulum XII: Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.

Capitulum XIII: De passionibus lineae maximae et infinitae.

Capitulum XIV: Quomodo infinita linea sit triangulus.

Capitulum XV: Quod ille triangulus sit circulus et sphaera.

Capitulum XVI: Quomodo translative maximum se habeat ad omnia, sicut maxima linea ad lineas.

Capitulum XVII: Ex eodem profundissimae doctrinae.

Capitulum XVIII: Quomodo ex eodem manuducimur ad intellectum participationis entitatis.

Capitulum XIX: Transumptio trianguli ad trinitatem maximam.

Capitulum XX: Adhuc circa trinitatem, et quod non sit possibilis quaternitas et ultra in divinis.

Capitulum XXI: Transumptio circuli infiniti ad unitatem.

Capitulum XXII: Quomodo Dei providentia contradictoria unit.

Capitulum XXIII: Transumptio sphaerae infinitae ad actualem existentiam Dei.

Capitulum XXIV: De nomine Dei et theologia affirmativa.

Capitulum XXV: Gentiles Deum varie nominabant creaturarum respectu.

Capitulum XXVI: De theologia negativa.

Liber secundus

Prologus

Capitulum I: Correlaria praeambularia ad inferendum unum infinitum universum.

Capitulum II: Quomodo esse creaturae sit inintelligibiliter ab esse primi.

Capitulum III: Quomodo maximum complicet et explicet omnia intellectibiliter.

Capitulum IV: Quomodo universum maximum contractum tantum est similitudo absoluti.

Capitulum V: Quodlibet in quolibet.

Capitulum VI: De complicatione et gradibus contractionis universi.

Capitulum VII: De trinitate universi.

Capitulum VIII: De possibilitate sive materia universi.

Capitulum IX: De anima sive forma universi.

Capitulum X: De spiritu universorum.

Capitulum XI: Correlaria de motu.

Capitulum XII: De conditionibus terrae.

Capitulum XIII: De admirabili arte divina in mundi et elementorum creatione.

Liber tertius

Prologus

Capitulum I: Maximum ad hoc vel illud contractum, quo maius esse nequeat, esse sine absoluto non posse.

Capitulum II: Maximum contractum est et absolutum, creator et creatura.

Capitulum III: Quomodo in natura humanitatis solum est ipsum tale maximum possibile.

Capitulum IV: Quomodo ipsum est Ihesus benedictus Deus et homo.

Capitulum V: Quomodo Christus conceptus per Spiritum Sanctum natus est ex Maria virgine.

Capitulum VI: Mysterium mortis Iesu Christi.

Capitulum VII: De mysterio resurrectionis.

Capitulum VIII: Christus primitiae dormientium coelos ascendit.

Capitulum IX: Christus iudex est vivorum et mortuorum.

Capitulum X: De sententia iudicis.

Capitulum XI: Mysteria fidei.

Capitulum XII: De ecclesia.

Epistola auctoris

↑ Top of work