De docta ignorantia

Nicholas of Cusa

De docta ignorantia

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.


Prologus

Liber primus

Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.

Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.

Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.

Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.

Capitulum V: Maximum est unum.

Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.

Capitulum VII: De trina et una aeternitate.

Capitulum VIII: De generatione aeterna.

Capitulum IX: De connexionis aeterna processione.

Capitulum X: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.

Capitulum XI: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.

Capitulum XII: Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.

Capitulum XIII: De passionibus lineae maximae et infinitae.

Capitulum XIV: Quomodo infinita linea sit triangulus.

Imaginativa, quae genus sensibilium non transcendit, non capit lineam posse triangulum esse, cum improportionabiliter ista in quantis differant; erit tamen apud intellectum hoc facile. Nam iam constat non nisi unum possibile esse maximum et infinitum. Deinde constat, quoniam omnia duo latera cuiuslibet trianguli simul iuncta tertio minora esse non possunt, trianguli cuius unum latus est infinitum, alia non esse minora. Et quia qualibet pars infiniti est infinita, necessarium est omne trianguli, cuius unum latus est infinitum, alia pariformiter esse infinita. Et quoniam plura esse infinita non possunt, transcendenter intelligis triangulum infinitum ex pluribus lineis componi non posse, licet sit maximus verissimus triangulus, incompositus et simplicissimus. Et quia verissimus triangulus est, qui sine tribus lineis esse nequit, erit necessarium ipsam unicam infinitam lineam esse tres et tres esse unam simplicissimam. Ita de angulis, quoniam non erit nisi angulus unus infinitus, et ille est tres anguli et tres anguli unus. Nec erit iste maximus triangulus ex lateribus et angulis compositus, sed unum et idem est linea infinita et angulus, ita quod et linea est angulus, quia triangulus linea. Adhuc poteris te iuvare ad huius intelligentiam per ascensionem a triangulo quanto ad non quantum. Nam omnem triangulum quantum habere tres angulos aequales duobus rectis manifestum est; et ita, quanto unus angulus est maior, tanto alii minores; et licet angulus unusquisque possit augeri usque ad duos rectos exclusive et non maxime secundum principium primum nostrum, admittamus tamen quod maxime augeatur usque ad duos rectos inclusive, triangulo permanente; tunc manifestum est triangulum unum angulum habere, qui est tres, et tres esse unum. Pariter videri poteris triangulum lineam esse, quoniam cum omnia duo latera trianguli quanti simul iuncta tanto tertio sunt longiora,

FIGURA pg079: tall thin triangle with apex a, base bc, and inner lines forming a smaller triangle

quanto angulus, quem faciunt, est duobus rectis minor, ut angulus b a c, quia duobus rectis multo est minor, hinc lineae b a et a c simul iunctae multo longiores sunt b c. Igitur quanto angulus ille maior fuerit, ut b d c, et superficies minor, et si per positionem angulus valeret duos rectos, resolveretur in lineam simplicem totus triangulus. Unde cum hac positione, quae in quantis impossibilis est, iuvare te potes, ad non quanta ascendendo, in quibus quod in quantis est impossibile, vides per omnia necessarium, et in hoc patet lineam infinitam esse triangulum maximum, quod erat ostendendum.

Capitulum XV: Quod ille triangulus sit circulus et sphaera.

Capitulum XVI: Quomodo translative maximum se habeat ad omnia, sicut maxima linea ad lineas.

Capitulum XVII: Ex eodem profundissimae doctrinae.

Capitulum XVIII: Quomodo ex eodem manuducimur ad intellectum participationis entitatis.

Capitulum XIX: Transumptio trianguli ad trinitatem maximam.

Capitulum XX: Adhuc circa trinitatem, et quod non sit possibilis quaternitas et ultra in divinis.

Capitulum XXI: Transumptio circuli infiniti ad unitatem.

Capitulum XXII: Quomodo Dei providentia contradictoria unit.

Capitulum XXIII: Transumptio sphaerae infinitae ad actualem existentiam Dei.

Capitulum XXIV: De nomine Dei et theologia affirmativa.

Capitulum XXV: Gentiles Deum varie nominabant creaturarum respectu.

Capitulum XXVI: De theologia negativa.

Liber secundus

Prologus

Capitulum I: Correlaria praeambularia ad inferendum unum infinitum universum.

Capitulum II: Quomodo esse creaturae sit inintelligibiliter ab esse primi.

Capitulum III: Quomodo maximum complicet et explicet omnia intellectibiliter.

Capitulum IV: Quomodo universum maximum contractum tantum est similitudo absoluti.

Capitulum V: Quodlibet in quolibet.

Capitulum VI: De complicatione et gradibus contractionis universi.

Capitulum VII: De trinitate universi.

Capitulum VIII: De possibilitate sive materia universi.

Capitulum IX: De anima sive forma universi.

Capitulum X: De spiritu universorum.

Capitulum XI: Correlaria de motu.

Capitulum XII: De conditionibus terrae.

Capitulum XIII: De admirabili arte divina in mundi et elementorum creatione.

Liber tertius

Prologus

Capitulum I: Maximum ad hoc vel illud contractum, quo maius esse nequeat, esse sine absoluto non posse.

Capitulum II: Maximum contractum est et absolutum, creator et creatura.

Capitulum III: Quomodo in natura humanitatis solum est ipsum tale maximum possibile.

Capitulum IV: Quomodo ipsum est Ihesus benedictus Deus et homo.

Capitulum V: Quomodo Christus conceptus per Spiritum Sanctum natus est ex Maria virgine.

Capitulum VI: Mysterium mortis Iesu Christi.

Capitulum VII: De mysterio resurrectionis.

Capitulum VIII: Christus primitiae dormientium coelos ascendit.

Capitulum IX: Christus iudex est vivorum et mortuorum.

Capitulum X: De sententia iudicis.

Capitulum XI: Mysteria fidei.

Capitulum XII: De ecclesia.

Epistola auctoris

↑ Top of work