De docta ignorantia

Nicholas of Cusa

De docta ignorantia

Nicholas of Cusa (1401–1464)

De docta ignorantia (On Learned Ignorance, 1440), in three books: the absolute maximum (God), the contracted maximum (universe), and Jesus Christ. Latin text transcribed from the Rotta 1913 Bari edition.


Prologus

Liber primus

Capitulum I: Quomodo scire est ignorare.

Capitulum II: Elucidatio praeambularis subsequentium.

Capitulum III: Quod praecisa veritas sit incomprehensibilis.

Capitulum IV: Maximum absolutum incomprehensibiliter intelligitur, cum quo minimum coincidit.

Capitulum V: Maximum est unum.

Capitulum VI: Maximum est absoluta necessitas.

Capitulum VII: De trina et una aeternitate.

Capitulum VIII: De generatione aeterna.

Capitulum IX: De connexionis aeterna processione.

Capitulum X: Quomodo intellectus trinitatis in unitate supergreditur omnia.

Capitulum XI: Quod mathematica nos iuvet plurimum in diversorum divinorum apprehensione.

Capitulum XII: Quomodo signis mathematicalibus sit utendum in proposito.

Capitulum XIII: De passionibus lineae maximae et infinitae.

Dico igitur si esset linea infinita, illa esset recta, illa esset triangulus, illa esset circulus, illa esset sphaera; et pariformiter si esset sphaera infinita, illa esset triangulus, circulus, et linea; et ita de triangulo infinito atque circulo infinito idem dicendum est. Primum autem quod linea infinita sit recta patet. Diameter circuli est linea recta, et circumferentia est linea curva maior diametro; si igitur curva linea in sua curvitate recipit minus, quanto circumferentia fuerit maioris circuli; igitur circumferentia maximi circuli, quae maior esse non potest, est minime curva, quare maxime recta. Coincidit igitur cum maximo minimum, ita ut ad oculum videatur necessarium esse, quod maxima linea sit recta maxime et minime curva. Nec hic potest remanere scrupulus dubii, quando in figura hic lateraliter videtur, quo-

FIGURA pg076: geometric diagram with three nearhorizontal lines ab, cd, ef and a large arc gh below

modo arcus c d maioris circuli plus recedit a curvitate quam arcus e f minoris circuli, quare linea recta a b erit arcus maximi circuli, qui maior esse non potest. Ita videtur, quomodo maxima et infinita linea necessaria est rectissima, cui curvitas non opponitur, immo curvitas ipsa maxima linea est rectitudo, et hoc est primum probandum. Secundo dictum est lineam infinitam esse triangulum maximum, circulum et sphaeram, et ad hoc ostendendum oportet, ut in initis videamus, quid sit in potentia finitae lineae? et quia quidquid in potentia finitae lineae est, infinita est actu, erit nobis clarius id, quod inquirimus. Et primo scimus quod linea finita in longitudine potest esse longior et rectior, et iam probatum est maximam esse longissimam atque rectissimam. Secundo, si linea a b, remanente puncto a immobili, circumduceretur quousque b veniret in c, ortus est triangulus; si perficitur

FIGURA pg077: circle with centre a and points b, c on circumference, d below

circumductio, quousque b redeat ad initium, ubi incepit, fit circulus. Si iterum a c, remanente immobili b, circumducetur quousque perveniat ad locum oppositum, ubi incepit, qui sit d, est ex linea a b et a d effecta una continua linea, et semicirculus descriptus, et si, remanente b d diametro immobili, circumducatur semicirculus, exorietur sphaera, et ipsa sphaera est ultimum de potentia lineae totaliter existens in actu, quoniam sphaera non est in potentia ad aliquam

FIGURA pg077: semicircle with diameter endpoints d and b, midpoint mark a

figuram ulteriorem. Si igitur in potentia lineae finitae sunt istae figurae, et linea infinita est omnia actu, ad quae finita est in potentia, sequitur infinitum esse triangulum, circulum et sphaeram, quod erat probandum. Et quia fortassis clarius hoc videre velles quomodo quae in potentia est finitum, ea est actu infinitum, adhuc de hoc te certissimum reddam.

Capitulum XIV: Quomodo infinita linea sit triangulus.

Capitulum XV: Quod ille triangulus sit circulus et sphaera.

Capitulum XVI: Quomodo translative maximum se habeat ad omnia, sicut maxima linea ad lineas.

Capitulum XVII: Ex eodem profundissimae doctrinae.

Capitulum XVIII: Quomodo ex eodem manuducimur ad intellectum participationis entitatis.

Capitulum XIX: Transumptio trianguli ad trinitatem maximam.

Capitulum XX: Adhuc circa trinitatem, et quod non sit possibilis quaternitas et ultra in divinis.

Capitulum XXI: Transumptio circuli infiniti ad unitatem.

Capitulum XXII: Quomodo Dei providentia contradictoria unit.

Capitulum XXIII: Transumptio sphaerae infinitae ad actualem existentiam Dei.

Capitulum XXIV: De nomine Dei et theologia affirmativa.

Capitulum XXV: Gentiles Deum varie nominabant creaturarum respectu.

Capitulum XXVI: De theologia negativa.

Liber secundus

Prologus

Capitulum I: Correlaria praeambularia ad inferendum unum infinitum universum.

Capitulum II: Quomodo esse creaturae sit inintelligibiliter ab esse primi.

Capitulum III: Quomodo maximum complicet et explicet omnia intellectibiliter.

Capitulum IV: Quomodo universum maximum contractum tantum est similitudo absoluti.

Capitulum V: Quodlibet in quolibet.

Capitulum VI: De complicatione et gradibus contractionis universi.

Capitulum VII: De trinitate universi.

Capitulum VIII: De possibilitate sive materia universi.

Capitulum IX: De anima sive forma universi.

Capitulum X: De spiritu universorum.

Capitulum XI: Correlaria de motu.

Capitulum XII: De conditionibus terrae.

Capitulum XIII: De admirabili arte divina in mundi et elementorum creatione.

Liber tertius

Prologus

Capitulum I: Maximum ad hoc vel illud contractum, quo maius esse nequeat, esse sine absoluto non posse.

Capitulum II: Maximum contractum est et absolutum, creator et creatura.

Capitulum III: Quomodo in natura humanitatis solum est ipsum tale maximum possibile.

Capitulum IV: Quomodo ipsum est Ihesus benedictus Deus et homo.

Capitulum V: Quomodo Christus conceptus per Spiritum Sanctum natus est ex Maria virgine.

Capitulum VI: Mysterium mortis Iesu Christi.

Capitulum VII: De mysterio resurrectionis.

Capitulum VIII: Christus primitiae dormientium coelos ascendit.

Capitulum IX: Christus iudex est vivorum et mortuorum.

Capitulum X: De sententia iudicis.

Capitulum XI: Mysteria fidei.

Capitulum XII: De ecclesia.

Epistola auctoris

↑ Top of work