De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Errores I: Errores principales in materia gratiae
Historica I: Pelagianismus et Semipelagianismus
Historica II: Novatores saeculi XVI
Historica III: Baius
Historica IV: Iansenius
Pars I: De ipsa iustificatione
Sectio I: De natura iustificationis
Thesis I: Iustificatio est non sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis, unde homo ex iniusto fit iustus et ex inimico amicus Dei, ut sit heres secundum spem vitae aeternae
Thesis II: In iustificatione homo naturae divinae consors efficitur et filius Dei adoptivus constituitur
Sectio II: De donis in iustificatione collatis
Thesis I: In iustificatione donum creatum physice permanens confertur, quod gratia sanctificans, gratia habitualis vocatur
Thesis II: Gratia sanctificans a virtute infusa caritatis probabilius realiter distinguitur
In iustificatione praeter gratiam sanctificantem virtutes fidei, spei et caritatis infunduntur. Hae virtutes sunt sicut gratia sanctificans entia physice permanentia, qualitates, « habitus infusi ». Cum autem habitus naturales acquisiti posse supponant et subiecto inclinationem ad actum et facilius posse conferant, virtutes infusae, habitus a Deo infusi, ipsum posse dant simul cum aliqua inclinatione ad actum1. Hi habitus immediate subiectantur in potentiis animae, fides in intellectu, spes et caritas in voluntate. Fides et spes possunt remanere in homine post peccatum, in quo non iam est gratia sanctificans, unde patet eos a gratia sanctificante esse realiter distinctos. Gratia autem sanctificans et caritas simul aut adsunt aut absunt; numquam ita separantur, ut una sine altera adsit in anima. Hinc iure quaeritur, utrum gratia sanctificans et caritas sint realiter identica. De hac re inter theologos controvertitur. Realem distinctionem negant Scotus et Scotistae, Durandus, Catharinus, Lainez, Salmerón, Bellarmino, Lessius; eam affirmant s. Thomas, Suárez, Gregorius de Valentia, Tanner, Ripalda, estque haec sententia nunc omnino communior. Omnes tamen concedunt, sententiam suam non excedere probabilitatem.
Si gratia et caritas identica sunt, gratia pro immediato subiecto habet voluntatem, perficit ergo immediate voluntatem, et est proinde habitus proxime operativus. Qui autem realiter distincta esse gratiam et caritatem dicunt, immediatum subiectum gratiae habent ipsam substantiam animae, et gratia non est habitus immediate operativus, sed, uti dici solet, habitus entitativus, vel habitus substantivus, immediate perficiens ipsam substantiam animae, naturam animae. Sicut in ordine naturalis generationis communicatur natura et potentiae, quibus subiectum aptum sit, elicere actus in ordine huic naturae correspondente, ita in hac sententia, in regeneratione communicatur natura, ipsa gratia sanctificans, et potentiae ad actus ordini huius novae naturae correspondentes, virtutes infusae. Ex quo apparet quaestionem hanc non ab iis solum poni posse, qui potentias animae ab eius substantia realiter distinctas esse tenent, sed etiam ab iis, qui talem distinctionem negarent. Nam si gratia et caritas sunt identica, eandem perfectionem animae tribuunt; si vero sunt realiter distincta, gratia et caritas aliam et aliam perfectionem conferunt.
Quaestio decidi nequit ex s. Scriptura neque ex Patribus neque ex conciliis2. Sed ratio s. Thomae3 sententiam affirmantem realem distinctionem omnino magis probabilem reddit, et accedit quod haec sententia nunc sit magis communis.
Rationem hanc Pesch4 ita exponit: « Prius est natura quam habitus naturam perficientes; prius est principium, quo quis in esse constituitur, quam quo quis proxime disponitur ad agendum. Atqui caritas est habitus operativus disponens hominem ad Deum supernaturaliter amandum. Ergo ipsa supponit iam naturam altiorem, quae datur per gratiam sanctificantem. Non est quidem oblivioni dandum nomina habituum et naturae ad ordinem naturalem et supernaturalem non univoce sed analogice applicanda esse; nam et gratia, quae dat naturam altiorem, est accidens perficiens naturalem essentiam, et habitus supernaturales sunt alia accidentia, quae non dant facilitatem sed potentiam supernaturaliter agendi; unde etiam fieri potest, ut accidentia operativa sint in subiecto, in quo deest gratia, ut constat de fide et spe, quia non sunt in gratia sanctificante ut in subiecto sed in potentiis naturalibus. Neque igitur argumentum ita concipiendum est, quasi ex physica rerum natura non minus habitus supernaturales praerequirant gratiam, quam potentiae et habitus naturales praerequirunt naturam. Vis argumenti potius moralis est, quia non decet sapientiam divinam infundere accidentia operativa supernaturalia, priusquam homini dederit naturam supernaturalem, si ita loqui licet. Prius enim homo debet esse amicus Dei, quam agat ut amicus Dei ».