De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Errores I: Errores principales in materia gratiae
Historica I: Pelagianismus et Semipelagianismus
Historica II: Novatores saeculi XVI
Secundum Lutherum peccatum originale est ipsa concupiscentia. « Quid ergo nunc est peccatum originale? Primo secundum subtilitates scholasticorum theologorum est privatio seu carentia iustitiae originalis. Iustitia autem secundum eos est in voluntate tantum subiective, ergo et privatio eius opposita. Quia sc. est in praedicamento qualitatis secundum logicam et metaphysicam. Secundo autem secundum Apostolum et simplicitatem sensus in Christo Iesu est non tantum privatio qualitatis in voluntate, immo nec tantum privatio lucis in intellectu, virtutis in memoria, sed prorsus privatio universae rectitudinis et potentiae omnium virium tam corporis quam animae ac totius hominis interioris et exterioris. Insuper et pronitas ipsa ad malum, nausea ad bonum, fastidium lucis et sapientiae, dilectio autem erroris ac tenebrarum, fuga et abominatio bonorum operum, cursus autem ad malum... Igitur sicut antiqui patres sancti recte dixerunt: Peccatum illud originis est ipse fomes, lex carnis, lex membrorum, languor naturae, tyrannus, morbus originis etc. »1.
Haec autem concupiscentia vere peccatum, culpa, est, eaque manet etiam post baptismum. « Scio autem, quid hic mihi opposituri sint, scilicet omnia quae dicta sunt2 probare non peccatum, sed defectum seu infirmitatem in nobis relinqui post baptismum. Sic enim fomitem et passiones carnis vocant... Verum, quod defectum sic appellant, ut peccatum esse negent et non culpam sed poenam tantum peccati esse velint, admittere non possum... Videamus autem, qua ratione moveantur, ut negent peccatum dici reliquam baptismo libidinem. Dicunt enim baptismi iniuriam esse, si non omnium peccatorum tribuere dicatur remissionem, sicut habet fides catholica Ecclesiae et sanctum Evangelium. Si ergo remissa sunt omnia peccata, quod reliquum est peccatum dici non debet. Respondeo: Quid hic dicere possum, nisi quod urgentibus eodem argumento Pelagianis Augustinus dixit? scilicet peccatum remitti quo ad reatum, sed non quo ad actum, seu ut ipsius verbis utar, Peccatum istud reatu transit, actu manet. Sicut enim, ut idem ait, aliquod peccatum transit actu et manet reatu (sicut est omne actuale), ita econtra hoc originis peccatum transit reatu et manet actu. Ecce non negat esse peccatum, nec dicit solum defectum aut poenam esse, sed peccatum actu et vere esse »3.
Peccato originali homo omnino est vitiatus. « Iustus in bono opere peccat mortaliter »4. Articulum 35 a Summo Pontifice damnatum: « Nemo est certus, se non semper peccare mortaliter, propter occultissimum superbiae vitium » his verbis « revocat »: « Revoco ergo hunc articulum et modero in hunc modum: Nemo non certissimus esse debet, se semper mortaliter peccare, si sua vita ad iudicium Dei iustissimum comparetur: tam iniusta enim eius vita necessario est quam iustum est iudicium Dei, coram quo stare ipsa non potest. At ipsum est iustissimum, quare vita eius est iniustissima soliusque misericordiae velamento servanda »5.
Immo, ut dicit art. 36 damnatus: « Liberum arbitrium post peccatum res est de solo titulo, et dum facit, quod in se est, peccat mortaliter ». « Hieremias quoque x. c. sic dicit: Scio domine, quoniam non est hominis via eius, nec viri est, ut dirigat gressus suos. Quid potuit apertius dici? Si via sua et gressus sui non sunt in potestate hominis, quo modo via Dei et gressus Dei erunt in potestate eius? Via enim hominis est ea, quam ipsi vocant naturalem virtutem faciendi, quod est in se. Ecce haec non est in arbitrio hominis seu liberi arbitrii: quid ergo liberum arbitrium est nisi res de solo titulo? Quomodo potest sese ad bonum praeparare, cum nec in potestate sit suas vias malas facere? Nam et mala opera in impiis Deus operatur, ut Proverb 16 dicit: Omnia propter semetipsum operatus est Dominus, etiam impium, ad diem malum; et Rom 1: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; et 9: Quem vult indurat, cuius vult miseretur. Sicut et Exod 9 de Pharaone dicit: in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam virtutem meam in te. Ideo enim est terribilis Deus in iudiciis et operibus suis »6. « Periit itaque hic etiam generalis illa influentia, qua garriunt, esse in potestate nostra naturales operationes operari: secus rem habere monstrat experientia omnium. Et vide nos insensatos, ipsam radicem operum, nempe vitam ipsam, quae caput est omnium operum, scimus omnes nullo momento esse in manu nostra, et audemus dicere, aliquam cogitationem esse in manu nostra? Quid absurdius dici potest? Qui ergo vitam nostram in manu sua retinuit, motus nostros et opera in manu nostra posuit? Absit. Unde non est dubium, Satana magistro in Ecclesiam venisse hoc nomen « liberum arbitrium » ad seducendos homines a via Dei in vias suas proprias »7. « Unde et hunc articulum necesse est revocare. Male enim dixi, quod liberum arbitrium ante gratiam sit res de solo titulo, sed simpliciter debui dicere: liberum arbitrium est figmentum in rebus seu titulus sine re. Quia nulli est in manu sua quippiam cogitare mali aut boni, sed omnia (ut Viglephi articulus Constantiae damnatus recte docet) de necessitate absoluta eveniunt »8. « Fallit hos miseros homines rerum humanarum inconstantia seu (ut vocant) contingentia: oculos enim suos stultos mergunt in res ipsas operaque rerum, nec aliquando elevant in conspectum Dei, ut res supra res in Deo cognoscerent. Nobis enim ad inferna spectantibus res apparent arbitrariae et fortuitae, sed ad superna spectantibus omnia sunt necessaria, quia non sicut nos, sed sicut ille vult, ita vivimus, facimus, patimur omnes et omnia. Cessat liberum arbitrium erga Deum, quod apparet erga nos et temporalia: illic enim, ut Iacobus ait, non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, hic vero omnia mutantur et variantur. Et nos stulti divina aestimamus secundum haec temporalia, ut libero arbitrio praesumamus Deum praevenire et gratiam extorquere velut dormienti, quoties libitum fuerit, quasi ille mutari nobiscum possit et velit quod aliquando non voluit, idque nostro libero arbitrio operante et volente: o furor furorum omnium novissimus! Et Paulus Eph 2 dicit: Eramus et nos natura filii irae sicut et ceteri. Si omnes extra gratiam sunt filii irae ex ipsa natura, ergo et liberum arbitrium est filius irae ex natura sua: si ex natura sua, multo magis ex omnibus operibus suis. Quid autem esse potest natura filius irae, nisi quod omnia quae facit sunt mala, non ad gratiam, sed ad iram praeparantia, immo iram merentia? Ite nunc, Pelagiani, et operibus vestris praeparate vos ad gratiam, cum hic Paulus non nisi iram illis mereri omnes dicat. Mitius erat, si solum dixisset « Eramus filii irae », sed addens « natura » certe totum, quod sumus et facimus ex natura, non nisi meritum irae, nequaquam gratiae intelligi voluit. Vix breviorem et apertiorem potentioremque in scripturis invenias sententiam adversus liberum arbitrium »9.
Negatio liberi arbitrii apud Lutherum non solum in doctrina de peccato originali fundatur, sed etiam in doctrina de Deo eiusque efficaci operatione universali, ut clare apparet ex eius opere « De servo arbitrio », quo anno 1525 operi Erasmi « Diatribe de libero arbitrio » respondet10. « Est itaque et hoc imprimis necessarium et salutare Christiano, nosse, quod Deus nihil praescit contingenter, sed quod omnia incommutabili et aeterna infallibilique voluntate et praevidet et proponit et facit. Hoc fulmine sternitur et conteritur penitus liberum arbitrium, ideo qui liberum arbitrium volunt assertum debent hoc fulmen vel negare vel dissimulare aut alia ratione a se abigere... An tu credis, quod nolens praesciat, aut ignarus velit? Si volens praescit, aeterna est et immobilis (quia natura) voluntas, si praesciens vult, aeterna est et immobilis (quia natura) scientia »11.
« Sudaverunt hic sophistae iam multis annis et tandem victi, coacti sunt concedere, omnia quidem necessario fieri, necessitate consequentiae (ut dicunt) sed non necessitate consequentis. Sic eluserunt violentiam istius quaestionis, verum et seipsos potius illuserunt. Quam sit enim hoc nihil, non gravabor ostendere. Necessitatem consequentiae vocant, ut crasse dicam, si Deus aliquid vult, necesse est ut ipsum fiat, sed non est necesse, ut id sit, quod fit. Solus Deus enim necessario est, omnia alia possunt non esse, si Deus velit. Ita actionem Dei necessariam dicunt, si volet, sed factum ipsum non esse necessarium. Quid autem istis ludibriis verborum efficiunt? Id scilicet, facta res non est necessaria, id est, non habet essentiam necessariam, hoc est aliud nihil dicere quam, res facta non est Deus ipse. Nihilominus manet illud, ut omnis res necessario fiat, si actio Dei necessaria vel consequentiae necessitas est, quantumlibet iam facta non sit necessario, id est, non sit Deus, vel non habeat essentiam necessariam. Si enim ego fio necessario, parum me movet, quod esse meum vel fieri sit mutabile, nihilominus ego ille contingens et mutabilis, qui non sum Deus necessarius, fio. Quare illorum ludibrium, necessitate consequentiae sed non necessitate consequentis omnia fieri, nihil aliud habet quam hoc, omnia quidem necessario fiunt, sed sic facta, non sunt ipsemet Deus. Quod vero opus erat hoc nobis dicere? quasi metuendum fuerit, ut factas res assereremus Deum esse, vel divinam et necessariam naturam habere. Adeo stat et permanet invicta sententia, omnia necessitate fieri »12.
« Ratio et Diatribe13 concedit, Deum omnia in omnibus operari ac sine ipso nihil fieri nec efficax esse. Est enim omnipotens, pertinetque id ad omnipotentiam suam, ut Paulus ait ad Ephesios14. Iam Satan et homo lapsi et deserti a Deo non possunt velle bonum, hoc est ea quae Deo placent aut quae Deus vult. Sed sunt in sua desideria conversi perpetuo, ut non possint non quaerere quae sua sunt. Haec igitur eorum voluntas et natura sic a Deo aversa non est nihil. Neque enim Satan et impius homo nihil est aut nullam naturam aut voluntatem habent, licet corruptam et aversam naturam habeant. Illud igitur reliquum quod dicimus naturae in impio et Satana ut creatura et opus Dei non est minus subiectum omnipotentiae et actioni divinae quam omnes aliae creaturae et opera Dei. Quando ergo Deus omnia movet et agit, necessario movet etiam et agit in Satana et impio. Agit autem in illis taliter, quales illi sunt et quales invenit, hoc est, cum illi sint aversi et mali et rapiantur motu illo divinae omnipotentiae, non nisi aversa et mala faciunt, tamquam si eques agat equum tripedem vel bipedem, agit quidem taliter, qualis equus est, hoc est equus male incedit. Sed quid faciat eques? equum talem simul agit cum equis sanis, illo male, istis bene, aliter non potest, nisi equus sanetur. Hic vides Deum, cum in malis et per malos operatur, mala quidem fieri, Deum tamen non posse male facere, licet mala per malos faciat, quia ipse bonus male facere non potest, malis tamen instrumentis utitur, quae raptum et motum potentiae suae non possunt evadere. Vitium igitur est in instrumentis, quae ociosa Deus esse non sinit, quod mala fiunt, movente ipso Deo. Non aliter quam si faber securi serrata et dentata male secaret. Hinc fit, quod impius non possit non semper errare et peccare, quod raptu divinae potentiae motus ociari non sinitur, sed velit, cupiat, faciat taliter, qualis ipse est »15.
« At cur non simul mutat voluntates malas, quas movet? Hoc pertinet ad secreta maiestatis, ubi incomprehensibilia sunt iudicia eius. Nec nostrum hoc est quaerere, sed adorare mysteria haec »16.
« Quando nunc Diatribe argutatur: Ploratne pius Dominus mortem populi sui, quam ipse operatur in illis? Hoc enim nimis absurdum videtur. Respondemus, ut iam diximus: Aliter de Deo vel voluntate Dei nobis praedicata, revelata, oblata, culta, et aliter de Deo non praedicato, non revelato, non oblato, non culto disputandum est. Quatenus igitur Deus sese abscondit et ignorari a nobis vult, nihil ad nos. Hic enim vere valet illud: Quae supra nos, nihil ad nos... Sic dicimus: Deus pius non deplorat mortem populi quam operatur in illo, sed deplorat mortem quam invenit in populo et amovere studet. Hoc enim agit Deus praedicatus, ut ablato peccato et morte salvi simus. Misit enim verbum suum et sanavit nos. Ceterum Deus absconditus in maiestate neque deplorat neque tollit mortem, sed operatur vitam, mortem et omnia in omnibus. Neque enim tum verbo suo definivit sese, sed liberum sese reservavit super omnia. Illudit autem sese Diatriba ignorantia sua, dum nihil distinguit inter Deum praedicatum et absconditum, hoc est, inter verbum Dei et Deum ipsum. Multa facit Deus, quae verbo suo non ostendit nobis. Multa quoque vult, quae verbo suo non ostendit sese velle. Sic non vult mortem peccatoris, verbo scilicet, vult autem illam voluntate illa imperscrutabili. Nunc autem nobis spectandum est verbum relinquendaque illa voluntas imperscrutabilis. Verbo enim nos dirigi, non voluntate illa inscrutabili oportet. Atque adeo quis sese dirigere queat ad voluntatem prorsus imperscrutabilem et incognoscibilem? Satis est, nosse tantum, quod sit quaedam in Deo voluntas imperscrutabilis. Quid vero, cur et quatenus illa velit, hoc prorsus non licet quaerere, optare, curare aut tangere, sed tantum timere et adorare. Igitur recte dicitur: Si Deus non vult mortem, nostrae voluntati imputandum est, quod perimus. Recte, inquam, si de Deo praedicato dixeris. Nam ille vult omnes homines salvos fieri, dum verbo salutis ad omnes venit, vitiumque est voluntatis, quae non admittit eum, sicut dicit Matth 23: Quoties volui congregare filios tuos et noluisti? Verum quare maiestas illa vitium hoc voluntatis nostrae non tollit aut mutat in omnibus, cum non sit in potestate hominis, aut cur illud ei imputet, cum non possit homo eo carere, quaerere non licet, ac si multum quaeras, numquam tamen invenies, sicut Paulus Rom 11 dicit: Tu quis es, qui respondeas Deo? »17.
« Caecutiant sane hic infinita milia doctorum probatissimorum et scripturas fingant dilucidas non esse et quaestionem difficilem paveant. Nos habemus verba clarissima, quae sic sonant: Cuius vult, miseretur, quem vult, indurat; item: Dicis itaque mihi: quid quaeritur? Voluntati eius quis resistet? Nec est quaestio difficilis, imo nihil facilius etiam communi sensu, quam hanc sequelam esse certam, solidam, veram: Si Deus praescit, necessario fit, ubi hoc ex scripturis praesuppositum fuerit, quod Deus neque errat neque fallitur. Difficilem quidem esse quaestionem fateor imo impossibilem, si simul utrumque voles statuere et praescientiam Dei et libertatem hominis »18.
Ergo homo sine libero arbitrio, et naturalia eius peccato originali omnino corrupta sunt. « Scholastici disputant: Quod iustitia originalis non fuerit connaturalis, sed ceu ornatus quidam additus homini tamquam donum: Ut si quis formosae puellae coronam imponat. Corona certe non est pars naturae virginis sed quiddam separatum a natura, quod ab extra accedit et sine violatione naturae potest iterum adimi. Quare disputant de homine et daemonibus, quod, etsi originalem iusticiam amiserint, tamen naturalia pura manserint, sicut initio condita sunt. Sed haec sententia quia peccatum originis extenuat, ceu venenum fugienda est. Quin hoc statuamus, iusticiam non fuisse quoddam donum, quod ab extra accederet separatum a natura hominis: sed fuisse vere naturalem, ita ut natura Adae esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum etc. Haec tam naturalia fuere in Adamo, quam naturale est, quod oculi lumen recipiunt. Quia autem, si oculum viciosum reddas inflicto vulnere, recte dicas naturam violatam esse, ita postquam homo ex iusticia in peccatum lapsus est, recte et vere dicitur: Naturalia non integra sed corrupta esse per peccatum. Sicut enim natura oculi est videre, ita natura rationis et voluntatis in Adamo fuit nosse Deum, fidere Deo, timere Deum. Haec cum iam amissa esse constet, quis tam amens est, qui dicat, naturalia adhuc esse integra? Et tamen hac sententia in Scholis nihil fuit usitatius nec receptius. Quanto autem absurdius est hoc de Daemonibus affirmare, quos Christus dicit in veritate non stetisse et quos novimus acerrimos hostes esse Christi et Ecclesiae? Integra naturalia igitur in homine fuerunt cognitio Dei, fides, timor etc. Haec Satan per peccatum ita corrupit, ut, sicut lepra carnem inficit, ita voluntas et ratio per peccatum sic vitiata est, ut non solum non diligat amplius Deum sed eum fugiat et oderit eum et cupiat sine eo esse et vivere »19.
Totus homo peccato obstrictus est, et quidquid facit, est peccatum. « Concludimus ergo universaliter: Quod homo sine Spiritu sancto et sine gratia nihil potest facere quam peccare et ita progreditur in infinitum, de peccato in peccatum... Hi omnes loci maxime generales sunt et fortissime concludunt pro nobis: Quod sine Spiritu sancto, cuius largitor solus Christus est, homo aliud non possit quam errare et peccare. Ideo Christus quoque in Evangelio dicit: Ego sum vitis, vos palmites; sine me nihil potestis facere.
Sed estis sine me tamquam excisus, aridus, mortuus et ad ignem paratus palmes »20.
Actus neuter, qui moraliter bonus sit, sed neque iustitia neque peccatum, non habetur. « Quod si is non iustificabitur in iudicio Dei, qui servus Dei est, nec omnes viventes, inter quos necesse est sanctissimos aliquot esse, si Ecclesiam sanctam sanctorum communionem in terris vivere credimus, qui tamen legem implent, qualis, putas, furor est eorum, qui citra gratiam et extra Ecclesiam insaniunt, legem posse impleri ex naturalibus viribus quo ad totam substantiam facti, licet non ad intentionem praecipientis? Ad hoc, ut iterum ad articulum Hussiticum Constantiae damnatum redeam, quantus error est, actum neutrum et non malum inveniri dicere, quando actus iustorum non est iustificabilis coram Deo! »21. « Ubi sunt ergo nostri neutrales, qui inter peccatum et iustitiam fidei medium statum finxerunt, scilicet moraliter bonum, cum Apostolus ipsam legis iustitiam appellet mortuam? At mortuum apud Apostolum non dicitur, nisi quod peccatum prius sit, sicut dicit: stimulus autem mortis peccatum est. et Rho. V. per peccatum mors. Non ergo opus aliquod mortuum et non mortale (ut dicunt) seu non meritorium, sed mortuum simul et peccatum est »22.
Peccata autem de se omnia sunt mortalia; ratione tamen personae sermo esse potest de venialibus. « Peccatum est vere peccatum, sive illud ante sive post Christum cognitum commiseris. Et Deus peccatum odit, imo omne peccatum, quod ad substantiam facti attinet, est mortale. Quod autem credenti non est mortale, fit propter Christum Propiciatorem, qui peccatum sua morte expiavit. Non credenti in Christum non solum omnia peccata mortalia sunt, sed etiam bona ipsius opera peccata sunt, iuxta illud: quidquid non est ex fide, peccatum est. Ideo Sophistae perniciose errant, qui peccata distinguunt penes substantiam facti, non penes personam.
Qui credit idem et aeque magnum peccatum habet, ut incredulus. Credenti tamen illud condonatur et non imputatur, incredulo retinetur et imputatur. Huic veniale, illi mortale est, non propter differentiam peccatorum, quod credentis peccatum minus, increduli maius sit, sed personarum. Credens enim novit peccatum sibi esse remissum propter Christum, qui morte sua illud expiavit. Itaque peccatum habens et peccans tamen manet pius. Contra incredulus peccans manet impius. Atque ea est vere piorum sapientia et consolatio, quod, etiamsi peccata habeant et committant, tamen sciant ea propter fidem in Christum non imputari sibi »23.
Opus meritorium hominis negatur. « Damnanda est igitur perniciosa et impia opinio Papistarum qui tribuunt operi operato meritum gratiae et remissionis peccatorum. Dicunt enim: Opus bonum ante gratiam valere ad impetrandam gratiam de Congruo. Impetrata vero iam gratia sequens opus mereri vitam aeternam de Condigno. Ut homo exsistens in peccato mortali sine gratia, si bona naturali intentione faciat opus bonum, id est, legat vel audiat Missam, det cleemosynam etc., is meretur gratiam de congruo. Impetrata sic gratia de congruo, iam facit opus condignum et meritorium vitae aeternae. In primo quidem Deus non est debitor, sed quia est bonus et iustus, decet eum, ut approbet tale opus etiam in peccato mortali factum et reddat pro tali officio gratiam. Post gratiam autem iam factus est debitor et iure cogitur dare vitam aeternam, quia iam non solum est opus liberi arbitrii, factum secundum substantiam sed etiam factum in gratia sanctificante, hoc est, in dilectione. Haec est Theologia Regni Antichristiani quam ideo commemoro, ut eo melius intelligi possit disputatio Pauli. Opposita enim iuxta se posita magis illustria fiunt. Deinde ut palam fiat, quam longe aberraverint a veritate caeci isti et caecorum duces24 et quam ista sua impia et blasphema doctrina non solum obscuraverint, sed simpliciter sustulerint Evangelium et Christum obruerint. Si enim ego exsistens in peccato mortali possum facere aliquod opusculum quod non solum secundum substantiam sit gratum Deo, sed etiam possit mereri gratiam de congruo; et ubi habuero gratiam, possum facere opera secundum gratiam, id est dilectionem et acquirere de iure vitam aeternam: Quid iam opus est mihi gratia Dei, remissione peccatorum, promissione, morte et victoria Christi? Christus plane iam mihi otiosus est. Habeo enim liberum arbitrium et vires faciendi bonum opus per quod gratiam mereor de congruo et postea vitam aeternam de condigno »25.
« Quare cum Paulo in totum negamus meritum congrui et condigni et certa fiducia pronuntiamus istas speculationes esse mera ludibria Satanae numquam facta aut exemplis ostensa. Nemini enim unquam dedit Deus gratiam et vitam aeternam pro merito congrui et condigni »26.
Ex dictis facile patet: si in relatione hominis peccatoris ad Deum mutatio aliqua intercedat (iustificatio), homo ipse in hoc negotio passive omnino se habet. Christus pro hominibus Deo satisfecit eosque morte sua redemit, qui et interpellat pro nobis. Huius autem redemptionis Christi homo particeps fit fide. Haec fides potius passio est quam actio, non est facere, sed recipere. « Non enim norunt (Sophistae) fidem esse mutationem et renovationem totius naturae, ut aures, oculi, cor ipsum prorsus diversum audiant, videant, sentiant ab omnibus aliis hominibus. Est enim fides res vivax et potens: non est ociosa cogitatio, nec innatat cordi, sicut anser aquae: sed sicut aqua igni calefacta, etsi aqua manet, tamen non amplius frigida, sed calida et prorsus alia aqua est: ita fides, spiritus sancti opus, aliam mentem et sensus alios fingit, ac prorsus novum facit hominem. Est igitur fides operosa, difficilis et potens res: ac si vere aestimare volumus, magis est passio quam actio, mutat enim animos et sensus »27. « Sublimis et magna res est Deum habere placatum. Igitur longe alio Mediatore ibi opus est, quam Moses, vel Lex, quam nostra voluntas, quam etiam gratia sit quam vocant caritatem Dei. Hic prorsus nos nihil facere oportet, sed tantum recipere thesaurum qui Christus est in corde per fidem apprehensus, ut maxime sentiamus nos esse plenos peccatis »28. « Haec est enim vera via salutis, subdi Deo, in fide ei cedere et silere, ponere tumultum praesumptionis operum, quibus quaerunt impii eum invenire, et sese ductilem praebere, ut ipse in nobis operetur, non nos operemur »29.
Fides est fiducia quaedam. « De verbo30 non valde repugno, sive id pro reputare, sive cogitare accipias, nam res eodem redit. Cum enim divina maiestas de me cogitet, me esse iustum, mihi esse remissa peccata, me liberum esse a morte aeterna, et ego cum gratiarum actione in fide hanc cogitationem Dei de me apprehendo, vere sum iustus, non meis operibus, sed fide, qua apprehendo cogitationem divinam. Nam Dei cogitatio est infallibilis veritas. Igitur cum eam apprehendo firma cogitatione, non vaga opinione et dubia, iustus sum. Fides enim est firma et certa seu cogitatio, seu fiducia de Deo, quod per Christum sit propitius, quod per Christum cogitet de nobis cogitationes pacis, non afflictionis aut irae. Relativa enim haec sunt, cogitatio Dei, seu promissio et fides, qua promissionem Dei apprehendo. Recte igitur Paulus verbum (Haschab) reddidit per verbum λογίζεσθαι, quod etiam ad cogitationem alludit, sicut reputandi verbum. Si enim tu Deo promittenti credis, Deus te reputat iustum. Neque hic vel Legis, vel circumcisionis, vel sacrificiorum fit mentio, quod ea Deus dignari velit iusticia: Sola sua reputatio, sola illa gratiae de nobis cogitatio haec facit. Datur enim iustitia Abrahae non operanti, sed credenti: neque autem fidei, ut nostro operi, datur, sed propter cogitationem Dei, quam fides apprehendit31.
Haec fides est omnino certa. « Agamus igitur Deo gratias, quod liberati sumus ab hoc monstro incertitudinis ac iam certo statuere possumus Spiritum sanctum clamare et illum inenarrabilem gemitum aedere in cordibus nostris. Hocque fundamentum est nostrum: Evangelium iubet intueri nos non benefacta et perfectionem nostram, sed ipsum Deum promittentem, ipsum Christum Mediatorem. Contra Papa iubet respicere non Deum promittentem, non Christum Pontificem, sed nostra opera et merita. Ibi necessario sequitur dubitatio et desperatio, illic vero certitudo et gaudium Spiritus, quia in Deo haereo, qui mentiri non potest; dicit enim: Ecce trado filium meum in mortem, ut te sanguine suo redimat a peccatis et morte. Ibi non possum dubitare, nisi velim prorsus Deum negare. Atque haec est ratio, cur nostra Theologia certa sit: Quia rapit nos a nobis et ponit nos extra nos, ut non nitamur viribus, conscientia, sensu, persona, operibus nostris, sed eo nitamur, quod est extra nos, hoc est, promissione et veritate Dei quae fallere non potest. Hoc Papa nescit, ideo sic impie nugatur cum suis furiis, neminem scire, ne iustos quidem et sapientes, utrum digni sint amore etc. Imo si iusti et sapientes sunt, certo sciunt se diligi a Deo, vel iusti et sapientes non sunt »32.
Fide iustitia Christi fit iustitia nostra. «Igitur per fidem in Christum fit iustitia Christi nostra iusticia et omnia quae sunt ipsius, immo ipsemet noster fit. Ideo appellat eam Apostolus iustitiam Dei ad Ro I. Iustitia Dei revelatur in Evangelio, sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit. Denique et fides talis vocatur iusticia Dei, ut eiusdem 3. arbitramur hominem iustificari per fidem. Haec est iusticia infinita et omnia peccata in momento absorbens, quia impossibile est, quod peccatum in Christo haereat: at qui credit in Christo, haeret in Christo, estque unum cum Christo, habens eandem iustitiam cum ipso. Ideo impossibile est, quod in eo maneat peccatum. Et haec iusticia est prima, fundamentum, causa, origo omnis iustitiae propriae seu actualis, quia vere ipsa datur pro originali iustitia in Adam perdita et operatur id, immo maius quam illa iustitia originalis fuisset operata. Sic intelligitur illud ps. XXX.
In te, domine, speravi, non confundar in aeternum: in iustitia tua libera me, non in mea, sed in tua, inquit, id est in iustitia Christi Dei mei, quae est per fidem, per gratiam, per misericordiam Dei nostra facta, et haec vocatur in psalterio per multa loca opus domini, confessio, virtus Dei, misericordia, veritas, iustitia. Omnia haec sunt nomina fidei in Christum, immo iustitiae quae est in Christo. Unde Apostolus ad Gal 2 audet dicere: Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus, et ad Eph. 3. Ut det vobis Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Haec igitur iustitia aliena et sine actibus nostris per solam gratiam infusa nobis, trahente intus scilicet patre nos ad Christum, opponitur peccato originali, quod alienum similiter est sine nostris actibus per solam generationem nobis cognatum et contractum. Et ita Christus expellit Adam de die in diem magis et magis, secundum quod crescit illa fides et cognitio Christi. Non enim tota simul infunditur, sed incipit, proficit et perficitur tandem in fine per mortem. Secunda iustitia est nostra et propria, non quod nos soli operemur eam, sed quod cooperemur illi primae et alienae. Haec nunc est illa conversatio bona in operibus bonis... Haec iustitia est opus prioris iustitiae et fructus atque sequela eiusdem... Haec iustitia opponitur peccato actuali et proprio nostro, ut ad Ro 6. Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem »33.
«Est enim peccatum remissum per gratiam, et est peccatum reliquum in carne. Peccatum per gratiam remissum est, quod Deus propter Christum non velit nos deserere, quantumcumque simus peccatores, sed quod velit misericorditer indulgere nobis, qui peccato perditi et corrupti sumus. Hoc peccatum per gratiam remissum non satis est, nam per infirmitatem subinde in peccata relabimur. Vellemus igitur non solum peccatum remitti, sed totum aboleri. Nam peccatum, sicut Augustinus loquitur, actu manet, reatu autem transit, hoc est, res ipsa, quae vere peccatum est et remissa est ac a Deo toleratur, ea manet in carne reliqua nec dum plane mortua est, nisi quod per Christum, sicut in Genesi dicitur, caput serpentis contritum est, lingua tamen adhuc micat et cauda minatur ictum. Nam peccatum, quia gratia et misericordia Dei super nos regnat, non potest nos damnare, non potest Deum nobis iratum reddere, et tamen in iustificatis reliquiae peccati manent, ut concupiscentia et alia vitia, quae ceu feces reliquas sive seminaria Propheta in se intuetur et, sicut supra pro remissione universaliter rogavit, ita hic orat pro istarum reliquiarum expurgatione seu exstirpatione. Haec igitur secunda pars petitionis est, quae, ut dixi, nobis secundam distinctionem peccati ostendit, quod Deus vult peccata delere, quo ad remissionem culpae et ad ipsam vim peccati, non quo ad rem seu naturam peccati. Nam vis peccati est accusare, damnare, mordere, laedere, non relinquere pacem cordi, obiicere iratum Deum, infernum etc. Haec vis peccati per misericordiam gratuitam tollitur, et tamen manent verae huius veneni reliquiae. Ergo utrumque verum est, quod nullus Christianus habet peccatum et quod omnis Christianus habet peccatum. Hinc nascitur illa distinctio, quod apud Christianos duplex est peccatum: peccatum remissum et peccatum reliquum, quod exstirpandum et abluendum est. Peccatum remissum est, quod fiducia misericordiae contributum est, ne damnet, ne accuset, et tamen propter hanc carnem adhuc pullulat et militat in carne nostra34, ut efficiat similes fructus prioribus, ut simus securi, ingrati, ignorantes Dei, sicut prius fuimus. Hi sunt conatus reliquiarum peccati in nobis, quos etiam sentiunt sancti, sed per Spiritum sanctum non eis indulgent. Ergo Christianus, postquam fide iustus est seu remissionem peccatorum accepit, non debet sic securus esse, quasi plane ab omnibus peccatis purus sit, sed tum demum ei perpetua haec incumbit lucta cum reliquiis peccati, a quibus Propheta hic cupit ablui. Est quidem iustus et sanctus aliena seu extrinseca sanctitate, ut sic docendi causa appellem, hoc est, est iustus misericordia et gratia Dei. Haec misericordia et gratia non est aliquid humanum, non est habitus quidam aut qualitas in corde, sed est divinum beneficium, quod nobis donatur per illam cognitionem Evangelii propriam, quod scimus seu credimus peccatum nostrum nobis per Christi gratiam et meritum remissum esse et quod speramus propter Christum in misericordiam et miserationes multas et magnas, sicut Propheta hic dicit. Haec autem iustitia an non aliena iustitia est, quae tota consistit in alterius indulgentia et merum donum est Dei miserentis et propter Christum faventis? »35.
Est autem iustitia in spe nondum in re. « Sic et hoc loco36 spes accipi potest dupliciter, et secundum hoc gignit etiam duplicem sententiam. Prior est: Nos spiritu ex fide spem iustitiae nostrae exspectamus, id est, iustitiam speratam, quae certo revelanda est suo tempore. Altera: Nos spiritu ex fide exspectamus spe et desiderio iustitiam, hoc est, sumus iustificati, et tamen nondum sumus iustificati, quia iustitia nostra pendet adhuc in spe, Ro. 8.: Spe salvi facti sumus. Donec enim vivimus, haeret adhuc peccatum in carne nostra, manet lex in carne et membris, repugnans legi mentis nostrae et captivans nos in obsequium peccati. Illis affectibus carnis furentibus ac nobis Spiritu reluctantibus manet ibi locus speratae iustitiae. Incepimus quidem iustificari fide, qua et primitias Spiritus accepimus, et mortificatio carnis coepta est, sed nondum perfecte iusti sumus. Reliquum est, ut perfecte iustificemur, hocque speramus. Sic iustitia nostra nondum est in re, sed adhuc in spe »37.
Quomodo in iis qui sunt in Christo Iesu nihil sit damnationis, ita explicat: «Nec dignantur meminisse, quam crebro ego quoque illud induxerim, quod Paulus ait, nihil esse damnationis, licet nonnihil sit peccati, quia tot de peccato praemiserat, sed ideo nihil est damnationis, non quia non sit ibi peccatum, ut Latomus mentitur, sed quia sunt in Christo Iesu, dicit Paulus, id est pullastri sub gallina et sub umbra iustitiae illius pausant, seu ut Ro V. clarius dicit, gratiam et donum in gratia illius habent. Deinde non ambulant secundum peccatum seu carnem peccati, id est, non consentiunt peccato, quod revera habent. Deus enim providit duo robustissima munitissimaque firmamenta, ne hoc peccatum eis sit in damnationem. Primum, ipsum Christum propitiatorium (ut Ro III.), ut sub huius gratia tuti sint, non quia credunt et fidem aut donum habent, sed quia in gratia Christi habent. Nullius enim fides subsisteret, nisi in Christi propria iustitia niteretur et illius protectione servaretur. Haec est enim fides (ut dixi) vera, non absoluta immo obsoleta illa qualitas in anima, ut illi fingunt, sed quae se a gratia Christi non patitur avelli, nec alio nititur, quam quod scit, illum esse in gratia Dei nec posse damnari, nec aliquem, qui sic in eum se proiecerit. Scilicet tam magna res est hoc peccatum reliquum, sic intolerabile iudicium Dei, ut nisi eum pro te opponas, quem sine omni peccato esse nosti, subsistere nequeas, id quod facit fides vera. Alterum est, quod dono accepto non ambulant secundum carnem, nec obediunt peccato, sed prius illud principale et robustissimum est, licet et alterum sit aliquid, sed in virtute prioris. Quia pepigit Deus pactum iis, qui sunt hoc modo in Christo, ut si pugnent contra seipsos et peccatum suum, nihil sit damnationis. Non ergo nihil est damnationis, ut Latomus delyrat, quia non peccant, aut non sit peccatum in opere bono. Hoc fingit extra et contra apertum textum Pauli e proprio capite. Sed quia sunt (inquit) in Christo Iesu et non ambulant secundum carnem, manifeste de mortali peccato loquens »38.
Eadem doctrina in libris symbolicis Lutheranorum invenitur.
Confessio Augustana (1530). Art. 2. «Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia, quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum sanctum »39.
Art. 4. «Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificentur propter Christum per fidem, cum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit. Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4 »40.
Art. 6. «Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri. Nam remissio peccatorum et iustificatio fide apprehenditur... »41.
Art. 18. «De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei; sed haec fit in cordibus, cum per verbum Spiritus Sanctus concipitur... Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum. Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam cet. »42.
Art. 20. «Cum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tam diu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias: Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis viribus viam ad Deum, cum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6:
Ego sum via, veritas et vita... Praeterea docent nostri quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint... »43.
Formula concordiae (1577). I. Pars, Epitome. « De hoc negotio44 haec est fides, doctrina et confessio nostra, quod videlicet hominis intellectus et ratio in rebus spiritualibus prorsus sint caeca, nihilque propriis viribus intelligere possint... Credimus, docemus et confitemur etiam, voluntatem hominis nondum renatam non tantum a Deo esse aversam, verum etiam inimicam Deo factam, ita ut tantummodo ea velit et cupiat iisque delectetur, quae mala sunt et voluntati divinae repugnant... Itaque credimus, quantum abest, ut corpus mortuum se ipsum vivificare atque sibi ipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, se ipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat... »45.
«Credimus praeterea, docemus et confitemur, fidem illam iustificantem non esse nudam notitiam historiae de Christo, sed ingens atque tale Dei donum, quo Christum redemptorem nostrum in verbo evangelii recte agnoscimus ipsique confidimus, quod videlicet propter solam ipsius obedientiam ex gratia remissionem peccatorum habeamus, sancti et iusti coram Deo Patre reputemur et aeternam salutem consequamur. Credimus, docemus et confitemur, vocabulum (iustificare) phrasi scripturae sacrae in hoc articulo idem significare, quod absolvere a peccatis, ut ex dicto Salomonis (Prov. 17, 15) intelligi potest: Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Item (Rom. 8, 33): Quis accusabat electos Dei? Deus est, qui iustificat. Et, si quando pro vocabulo iustificationis vocabula regenerationis et vivificationis usurpantur, (quod in Apologia Augustanae Confessionis factum est) sunt ea in illa superiore significatione accipienda. Nam alias eae voces de hominis renovatione intelligendae sunt, quae a fidei iustificatione recte discernitur. Credimus, docemus et confitemur etiam, etsi vere in Christum credentes et renati multis infirmitatibus et naevis usque ad mortem sunt obnoxii, non tamen illis vel de iustitia, quae per fidem ipsis imputatur, vel de aeterna salute esse dubitandum, quin potius firmiter illis statuendum esse, quod propter Christum iuxta promissionem et immotum verbum evangelii Deum sibi placatum habeant »46.
« Ut hae controversiae47 solide et dextre explicentur atque decidantur, haec nostra fides, doctrina et confessio est: I. Quod bona opera veram fidem, (si modo ea non sit mortua sed viva fides) certissime atque indubitato sequantur tamquam fructus bonae arboris. II. Credimus etiam, docemus et confitemur, quod bona opera penitus excludenda sint, non tantum cum de iustificatione fidei agitur, sed etiam cum de salute nostra aeterna disputatur... VIII. Hanc vero libertatem spiritus in electis Dei filiis non perfectam, sed multiplici infirmitate adhuc gravatam agnoscimus, quemadmodum divus Paulus super ea re de sua ipsius persona conqueritur (Rom. 7, 14-25. Gal. 5, 17). IX. Illam tamen infirmitatem Dominus electis suis non imputat, idque propter mediatorem Christum. Sic enim scriptum est (Rom. 8, 1): Nihil iam damnationis est his, qui in Christo Iesu sunt. X. Credimus praeterea, docemus et confitemur, fidem et salutem in nobis conservari aut retineri non per opera, sed tantum per Spiritum Dei et per fidem, (qua scilicet salus custoditur), bona autem opera testimonia esse, quod Spiritus Sanctus praesens sit atque in nobis habitet »48. Similem doctrinam Calvini vide in eius Catechismo ecclesiae Genevensis (1545)49, et Zwinglianorum in Confessione helvetica posteriore (1562)50.
In bulla « Exsurge Domine » (15 Iunii 1520) Leo X errores Lutheri damnavit51, inter quos plures etiam, qui ad materiam de gratia spectant. Ita doctrinam, quae dicit concupiscentiam, quae post baptismum manet, esse peccatum (art. 2); doctrinam de fide requisita et sufficiente ad remissionem peccatorum (art. 10-12. 15); quod iustus in omni opere peccet (art. 31); quod opus bonum optime factum sit veniale peccatum (art. 32); neminem certum esse se non semper mortaliter peccare (art. 35); quod liberum arbitrium post peccatum sit res de solo titulo (art. 36).
Imprimis autem concilium Tridentinum novae haeresi veram catholicam doctrinam opposuit. Sessione 5. (17. Iunii 1546) decreto de peccato originali damnaverat sententiam quae negat, per Christi gratiam, quae in Baptismo confertur, reatum originalis peccati remitti, aut asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud tantum dicit radi aut non imputari. Manet quidem concupiscentia post baptismum, sed non propterea peccatum vocatur, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et in peccatum inclinat52.
Deinde, sessione sexta (13 Ian. 1547) decreto de iustificatione « exponere intendit omnibus Christi fidelibus veram sanamque doctrinam ipsius iustificationis, quam sol iustitiae Christus Iesus, fidei nostrae auctor et consummator, docuit, apostoli tradiderunt et catholica Ecclesia, Spiritu Sancto suggerente, perpetuo retinuit, districtius inhibendo ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere quam praesenti decreto statuitur ac declaratur ». Decretum continet 16 capita, quibus doctrina catholica exponitur, et 33 canones, quibus falsae doctrinae reiciuntur53.
Cap. 1-3 ostendunt, iustificationem esse merum opus gratiae ex meritis Christi Redemptoris. Cap. 1: Post Adae peccatum neque gentes per vim naturae, neque Iudaei per litteram Legis Moysi liberari aut surgere potuerunt, quamvis liberum arbitrium minime exstinctum esset. Cap. 2: Sed Deus misertus est generis humani et misit Filium suum ad redimendos Iudaeos et gentes. Cap. 3: Merita autem passionis Christi hominibus communicari debent: Homines debent in Christo renasci; hac renascentia in Christo gratia iis tribuitur, qua iusti fiunt.
Cap. 4-9 agunt de prima iustificatione, id est de iustificatione hominis qui adhuc est in peccato originali. Cap. 4: Breviter haec iustificatio describitur ut translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum. Haec translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non potest. Cap. 5: Adultus ad hanc iustificationem praeparare se debet. Exordium sumit a praeveniente Dei gratia qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur; sed homo libere huic gratiae assentiri et cooperari debet. Cap. 6 hic modus praeparationis accuratius describitur. Cap. 7 docetur quid sit ipsa iustificatio, scl. non sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntarium susceptionem gratiae et donorum; non solum iusti reputantur, sed vere iusti nominantur et sunt. Praeterea causae huius iustificationis enumerantur. Cap. 8. explicatur quomodo intelligenda sint verba s. Pauli, per fidem nos iustificari et gratis; per fidem, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis iustificationis; gratis quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, ipsam iustificationis gratiam meretur. Cap. 9. reicitur inanis fiducia haereticorum. Ei qui in sola hac fiducia quiescit, peccata non remittuntur; neque oportet eos, qui vere iustificati sunt, sine omni dubitatione apud semetipsos statuere, se esse iustificatos; multo minus sola hac fide iustificatio perficitur.
Cap. 10-13 agunt de secunda iustificatione, sive de conservatione et evolutione primae iustificationis. Cap. 10: Iusti in ipsa iustitia accepta cooperante fide bonis operibus crescunt et magis iustificantur. Cap. 11: Observatio mandatorum iustificatis non est impossibilis; eaque omnino necessaria est ad consequendam hereditatem. Unde iustus nullo modo in omni opere bono peccat, ne tunc quidem, cum intuitu etiam mercedis aeternae operatur. Cap. 12: Sed licet iustus possit observare mandata, potest tamen etiam peccare, neque, si peccavit, certam sibi resipiscentiam promittere debet. Hinc praedestinationis temeraria praesumptio cavenda est. Cap. 13: Idem valet de munere perseverantiae. Non enim in gloriam, sed in spem gloriae renati sunt et remanet illis pugna cum carne, cum mundo, cum diabolo.
Cap. 14-15 agunt de tertia iustificatione, sive de iustificatione eorum, qui gratiam perdiderunt. Cap. 14: Qui per peccatum a iustificationis gratia exciderunt, rursus iustificari possunt. Breviter modus huius iustificationis describitur et quomodo a prima iustificatione differat, indicatur. Cap. 15: Non sola infidelitate gratia iustificationis amittitur, sed omni peccato mortali; non autem semper cum gratia fides amittitur.
Cap. 16: agit de fructu iustificationis, hoc est de merito bonorum operum, deque meriti ipsius ratione.
Sequuntur 33 canones, quibus errores huic doctrinae oppositi reiciuntur.