De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Deus genus humanum in prima eius creatione in ordinem supernaturalem elevavit, finem illi dedit visionem Dei intuitivam cum correspondente amore Dei et gaudio, qui finis vires et exigentias naturae humanae omnino excedit. Speciali dono hominem participem fecit naturae divinae eumque filium Dei adoptivum constituit; viribus quoque eum exstruxit et auxilia concessit, ut actibus statui suo supernaturali correspondentibus ad assecutionem huius finis sese praepararet. Primo autem homine peccante genus humanum dona illa abiecit; tota familia humana, omnes homines ab Adamo naturali generatione descendentes, peccatores constituti sunt, totum genus humanum erat massa damnata, neque propriis viribus surgere et in pristinam amicitiam cum Deo reverti potuit. Deus autem misertus est generis humani; secunda persona divina naturam humanam assumpsit et pro genere humano perfectam Deo satisfactionem pro peccato praestitit et dona amissa iterum promeruit. Ita homines in amorem et amicitiam cum Deo redire possunt. Homo liberari potest a peccato, naturae divinae particeps et filius Dei adoptivus fieri; accipere quoque vires et auxilia, quibus ad visionem Dei intuitivam venire potest. Haec omnia autem in praesenti ordine conferuntur ex meritis Christi redemptoris, unde omnia illa dona gratia Christi Redemptoris vocantur, cum dona Adae ante peccatum collata gratia Dei dici solent. De hac gratia Christi Redemptoris, qua homo lapsus ad iustificationem perducitur, et homo iustificatus ad assecutionem vitae aeternae praeparatur, in praesenti tractatu sermo est.
Saepe in initio tractatus divisio gratiae exhibetur; sed cum huiusmodi divisiones magna ex parte iam cognitionem doctrinae de gratia supponant, melius videtur has divisiones in decursu tractatus proponere.
Ordo tractatus ille erit, ut primo consideretur, quid sit iustificatio peccatoris; deinde utrum, qua ratione, quibus auxiliis homo peccator ad iustificationem praeparare se possit; tertio quid homo iustificatus possit ac debeat. Quarto de natura gratiae actualis, quinto de eiusdem efficacia et sexto de distributione gratiae agendum est.
Praemittitur conspectus historicus de erroribus principalibus in materia gratiae, quorum occasione Ecclesia doctrinam veram et tenendam proposuit.