De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Errores I: Errores principales in materia gratiae
Historica I: Pelagianismus et Semipelagianismus
Pelagianismus a Pelagio dicitur, qui monachus sive hibernus1 sive brito2 circa initium saeculi 5 Romam venit3. Manichaei docebant corpoream substantiam a principio malo factam esse ex eaque necessario procedere mala, quae proinde homo vitare non potest, ideoque homo peccans excusatur. Contra tales et similes tendentias peccata hominum per infirmitatem naturae excusandi Pelagius valde urgebat partes liberae voluntatis tum in vitando malo, tum in operando bono, adeo ut infirmitatem naturae lapsae et necessitatem auxilii divini negligeret. Per solas vires naturales homo omnia praecepta servare potest. Gratiam quidem divinam verbis affirmabat, eam autem intelligebat vel ipsam naturam et liberum arbitrium, vel legem Dei atque doctrinam; gratia autem quae non est natura nostra vel liberum arbitrium non ad simpliciter posse sed ad facilius posse necessaria est. Utrum decursu temporis gratiam internam illustrationis admiserint Pelagiani disputatur; gratiam tamen voluntatis semper negabant.
S. Augustinus de Pelagio: « Gratiam Dei et adiutorium, quo adiuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adiuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adiuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat »4.
In eodem libro haec ex libro tertio Pelagii pro Libero Arbitrio citat: « Nos sic ista tria distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. Primum illud, id est posse, ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit: duo vero reliqua, hoc est, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuvat semper auxilio. Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni: inest mihi etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem nobis sensum aliqua exempla facient clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est... Et ut generaliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adiuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est; quia haec omnia vertere in malum etiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram saepe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus Deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur: non enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse, disseritur »5.
Quae Pelagius tecte interdum proponebat, clare et aperte docuit eius discipulus Caelestius6, qui explicite quoque peccatum originale negavit, hinc infantes non baptizantur proprie in remissionem peccatorum7.
Pelagius et Caelestius anno 410 in Africam septentrionalem profecti sunt, et brevi post Pelagius in Palaestinam tendit, cum Caelestius in Africa remansit et doctrinam suam propagavit. A Paulino diacono in Synodo Carthaginensi (411) accusatus est Caelestius ob sequentes propositiones: « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. Quoniam infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam... Posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare: quia et ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato: et quoniam lex sic mittit ad regnum caelorum sicut evangelium »8.
Anno 415 Pelagius ab Horosio, qui Augustino movente Ierosolymam venerat ibique de rebus circa Caelestium in Africa gestis retulerat, haeresis accusatur. Episcopus vero Ioannes rem deferendam ad Romanum Pontificem censuit. Eodem fere tempore duo episcopi galli exsules, Heros Arelatensis et Lazarus Aquensis, Pelagium et Caelestium apud Eulogium metropolitam caesareensem accusaverunt. Eulogius synodum Diospolim (Lydda) convocavit, in qua « Pelagius ab episcopis 14 provinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus »9. Heros et Lazarus episcopi, qui synodo Diospolitanae ipsi non interfuerant, per Orosium episcopis africanis ea quae in synodo acta erant communicaverunt. Hi Carthagine (416) iudicium antea in Caelestium latum confirmarunt et de tota quaestione ad summum Pontificem epistolam miserunt10; brevi post idem fecit synodus Mileve habita11, et praeterea quinque episcopi, inter quos Augustinus12. Innocentius mense Ianuario 417 tribus litteris respondit13, quibus sententiam episcoporum omnino approbat. « De hac causa (scl. Pelagianorum) duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! »14.
Pelagius anno 417 Innocentio I « Libellum fidei » exhibuit15, quem tamen successor eius Zosimus accepit, eodemque anno Caelestius Romam venit et Zosimo subiectionem sub eius iudicio promittit. Hinc Zosimus rem de novo tractandam censuit idque episcopis africanis communicavit16. Mense Maio 418 Carthagine synodus plus quam 200 episcoporum habita est, in qua 8 (9) canones statuti sunt, quibus Pelagianismus damnatur17. Huius concilii acta Romam missa sunt. Zosimus Caelestium in iudicium vocavit, Caelestius autem Roma profugit, et deinde ipse et Pelagius a Summo Pontifice excommunicati sunt. Eodem anno Zosimus misit epistulam « quae tractoria dicitur, qua Caelestius Pelagiusque damnati sunt, quae et Constantinopolim et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum patrum est roborata »18.
Sed 18 episcopi Italiae subscriptionem negaverunt, inter quos Iulianus Eclanensis, qui abhinc caput est Pelagianorum19. Augustinus cum comperisset se apud Valerium comitem propter doctrinam de matrimonio diffamatum esse, primum librum eidem « De nuptiis et concupiscentia » misit, anno 419. Contra hunc librum Iulianus scripsit Libros quattuor ad Turbantium (episcopum suae factionis)20.
Bonifatius I papa duas epistulas quas Iulianus alteram, ut dicebatur, Romam ad asseclas suos, alteram ad Rufum Thessalonicensem episcopum miserat, Augustino refutandos per Alypium communicavit, qui Alypius simul excerpta operis Iuliani ad Turbantium attulit. Hinc Augustinus quattuor libros scripsit « Contra duas epistulas Pelagianorum »21 et contra opus Iuliani ad Turbantium secundum suum librum « De nuptiis et concupiscentia ». Postquam vero opus Iuliani integrum accepit, sex libros « Contra Iulianum » composuit22. Ad secundum librum Augustini « De nuptiis et concupiscentia » Iulianus octo libris ad Florum respondit (421-422). In refutandis his libris Augustinus ultimis vitae suae annis occupatus erat, attamen opus suum perficere non potuit, quod proinde vocatur « Opus imperfectum contra Iulianum » sex libris constans23.
Anno 428 Augustinus haeresim Pelagianorum ita describit: « Pelagianorum est haeresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum24 et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur25, propter quod ait: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo26, et qua diffunditur caritas in cordibus nostris27, ut fides per dilectionem operetur28, in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur: Sine me nihil potestis facere29. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique « ut facilius possint » voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere iussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adiuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quae sine caritate inflat, non sit Dei donum ipsa caritas, quae ut scientia non inflet, aedificat30. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Deo resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga31; quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum « Dimitte nobis debita nostra »32. Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. Obiiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere »33.
Praecipuam partem in confutandis Pelagianis s. Augustinus habuit, qui contra eos maxime in necessitate gratiae insistere debebat. Timasius et Iacobus, « religiosi et honesti adolescentes servi Dei ... qui ... ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt et nunc continentes Deo serviunt »34 postquam a pelagianismo recesserunt, Augustino dederunt librum Pelagii.
Quibus respondens scripsit (415) « De natura et gratia ad Timasium et Iacobum »35, in quo ostendit naturam quidem sanam conditam esse, peccato autem corruptam; sine gratia Christi neminem salvum fieri posse, eamque non meritis reddi sed gratis dari, « propter quod et gratia nominatur »36. Eodem anno ad episcopos Eutropium et Paulum epistulam sive librum « De perfectione iustitiae hominis »37 misit, in quo « definitionibus quae dicuntur Caelestii »38 respondet et ostendit, hominem non posse sine omni peccato esse et omnes debere orare, ne intrent in tentationem.
Anno 418 Sixto presbytero Romano Pelagianos impugnanti longiore epistula39 respondet, qua ostendit absolutam gratuitatem gratiae, quae nullo modo ex meritis nostris est, et quae et ad fidem et ad orationem requiritur.
« Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet, quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, corronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia40. Non itaque frustra Deo cantatur: Et misericordia eius praeveniet me41; et: Misericordia eius subsequetur me42. Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eundem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro »43.
Haec epistula post decem fere annos ad monachos monasterii Hadrumetani, in Africa Byzacena, pervenit, unde dissensio in monasterio orta est « eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera eius44. Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; et cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus45. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt »46. Propterea Augustinus Valentino abbati istius monasterii epistulam47 misit, in qua explicat, quomodo doctrina epistulae 194 sit intelligenda; eam scl. scriptam esse « contra novos haereticos Pelagianos... qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino »48, « Propter quod ego in hac epistula quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum49; ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me50; ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando iudicabitur mundus »51. Et postquam citavit verba s. Petri52, qui dicit in epistolis s. Pauli esse « quaedam difficilia intellectu » pergit: « Cavete ergo quod tantus Apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo »53.
Brevi post eidem abbati misit librum « De gratia et libero arbitrio »54, in quo agit de quaestione, quae ab ipso dicitur « difficillima... hoc est de voluntate et gratia »55.
Cum vero adhuc subsisterent difficultates, ad quid scl. praecepta et correptiones eorum qui Dei praecepta non faciunt, cum omnia a gratia divina dependeant, alterum scripsit librum « De correptione et gratia »56, in quo iterum ostendit totam oeconomiam salutis esse plane gratuitam neque initium salutis neque perseverantiam voluntatis meritis esse tribuendam; praecepta tamen et correptiones bonas et utiles esse, « tamen ut correptio prosit, non nisi per Deum fit »57.
Circa idem tempus epistulam misit ad Vitalem Carthaginensem58 qui negavit fidem esse donum Dei. Si hoc verum esset, ita Augustinus, sufficeret praedicare evangelium neque iam opus esset orare, ut Deus homines ad fidem converteret; hoc autem Ecclesia non solum facit, sed etiam omnino necessarium esse iudicat.
In hac epistula duodecim statuit sententias contra Pelagianos59. « Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1° Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicuius vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius vitae venire miserias; sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. — 2° Scimus gratiam Dei nec parvulis nec maioribus secundum merita nostra dari. — 3° Scimus maioribus ad singulos actus dari. — 4° Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis. — 5° Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari. — 6° Scimus eis quibus non datur, iusto iudicio Dei non dari. — 7° Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum. — 8° Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur60. Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, iudicantur. — 9° Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent. — 10° Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio. — 11° Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui iam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint. — 12° Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tamquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere »61.
Maiores tamen et diuturniores discussiones quaestio de praedestinatione, de gratia et de libero arbitrio, in Gallia provocabat. Ioannes Cassianus62 abbas S. Victoris, Massiliae, doctrinam proponit, qua necessitas et gratuitas gratiae vix sufficienter servantur.
Quaenam fuerit eius sententia imprimis ex Collatione 13 « De protectione Dei » cognosci potest63. Cap. 3 docet « non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi »64. Cap. 6: « Et idcirco licet in multis, immo in omnibus, possit ostendi semper auxilio Dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem, quod ad salutem pertinet, per se solam, id est, sine adiutorio Dei posse perficere, in nullo modo tamen evidentius quam in acquisitione atque custodia castitatis ostenditur »65. Cap. 8: « Adest igitur inseparabiliter nobis semper divina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugi providentia. Quam expertus Propheta Domino apertissime confitetur dicens: Deus meus, misericordia eius praeveniet me66. Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Nam: Antequam clament, inquit, ego exaudiam; adhuc loquentibus eis ego audiam67. Et iterum: Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi68. Et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit vitae, et opportunitatem boni effectus ac salutaris viae directionem demonstrat errantibus »69. Et cap. 9, post multos textus ex s. Scriptura allatos, quaerit quid haec sibi velint, « nisi quod in his omnibus et gratia Dei et libertas nostri declaratur arbitrii, et quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero indigeat adiuvari. Nec enim cum voluerit quis sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus qui vitae ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartiat? Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt, Apostolus testis est dicens: Velle adiacet mihi, perficere autem non invenio »70. Cap. 11: «Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, id est, utrum quia initium bonae voluntatis praebuerimus, miserereatur nostri Deus; an quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium? Multi enim singula haec quaerentes ac iusto amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus cruori ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin vero gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicimus, qui desiderio suo vim quamdam regnis caelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt? Consummationem vero virtutum et exsecutionem mandatorum Dei, si nostro deputaverimus arbitrio, quomodo oramus: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis71... Haec duo, id est, vel gratia Dei, vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa, sed utraque concordant, et utraque nos pariter debere suscipere, pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini substrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse videamur. Nam cum viderit nos Deus ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit atque confortat... Et rursus si nos nolle vel intepuisse perspexerit, adhortationes salutiferas admovet cordibus nostris, quibus voluntas bona vel reparetur vel formetur in nobis »72.
Attamen semper gratia est gratuita, « dum exiguis quibusdam parvisque conatibus tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona, inaestimabili tribuit largitate »73.
Affines doctrinae ab aliis quoque proponebantur. De quibus Prosper Augustino scribit: « Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti »74. Difficultates creverunt postquam s. Augustinus edidit suum librum « De correptione et gratia ». Propterea duo laici, Tiro Prosper Aquitanus et Hilarius75, Augustinum rogant, ut ulteriores de his quaestionibus dare velit instructiones. Magna ex parte agitur directe de praedestinatione; quae gratuitatem gratiae immediate spectant, ita Prosper exponit:
« Quidam vero horum in tantum a pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam, quae omnia praeveniat merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscuiusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum eius possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum, nisi per sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint, qui fideles esse noluerint; quia iustitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire »76.
Rogat ergo Prosper Augustinum: « Unde, quia in istis pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adiuvetur, quia voluit, non ideo quia adiuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum iuvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire. Ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur exsistere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscuiusque praeviderit, et sub ipso gratiae adiutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit »77.
Augustinus duobus libris respondit, altero « De praedestinatione sanctorum »78, altero « De dono perseverantiae »79. In priore ostendit ipsum quoque initium fidei donum Dei esse, non incrementum fidei. « Unde in omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex Deo est: ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam fidem, sed sufficientia nostra ex Deo est: quoniam fides si non cogitetur, nulla est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est »80. Antea seipsum aliter cogitasse fatetur, sed verbis s. Pauli 1 Cor 4, 7 se convictum esse. « Quo praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeveniri, ut per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis: ut autem praedicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar »81.
In altero libro vult ostendere « donum Dei esse perseverantiam qua usque in finem perseveratur in Christo »82.
Post mortem s. Augustini (430) s. Prosper in defendenda eius doctrina pergit. Caelestinus papa ab eo rogatus circa annum 431 epistulam « Apostolici verba praecepti »83 ad episcopos Galliae misit, qua Augustini memoriam tuetur. « Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori »84.
Ipse Prosper, qui iam antea carmen composuerat Περὶ ἀχαρίστων, De ingratis, id est de iis, qui de gratia non recte sentiunt, contra massilienses adversarios Augustini scripsit « Pro Augustino responsiones ad capitula obiectionum Gallorum calumniantium »85; contra Vincentium lirinensem « Pro Augustino responsiones ad capitula obiectionum vincentianarum »86; in opusculo « Pro Augustino responsiones ad excerpta Genuensium »87 dedit duobus presbyteris genuensibus explicationem aliquorum locorum ex s. Augustini « De praedestinatione sanctorum » et « De dono perseverantiae ». Tandem circa annum 433/434 scripsit « De gratia Dei et libero arbitrio contra collatorem » id est contra Ioannem Cassianum88. Romae circa annum 450 ortus est « Sententiarum ex operibus s. Augustini delibatarum liber »89 quo Prosper 392 breves citationes ex operibus s. Augustini collegit; ex hac collectione postea plures propositiones concilii Arausicani desumptae sunt.
Praeterea Prosper videtur auctor fuisse collectionis90, quae 435-442 orta et sub nomine « De gratia Dei indiculus » seu « Praeteritorum sedis Apostolicae episcoporum auctoritates » nota est, et quae postea, circa 500, universim agnita est ut genuina doctrina Sedis Apostolicae91. Fortasse ipse quoque est auctor operis « De vocatione omnium gentium », in quo doctrina de gratia et libero arbitrio exponitur92.
Secunda parte saeculi quinti Lucidus presbyter praedestinationem duplicem docuit, alteram ad vitam, alteram ad mortem. Post Adae peccatum liberum arbitrium deletum est; hinc in illis, qui bonum faciunt, non liberum arbitrium, sed sola gratia operatur, eamque illi soli accipiunt, qui ad vitam sunt praedestinati, pro quibus solis Christus mortuus est; reliqui destinati sunt ad mortem.
Faustus, episcopus Reiensis, Lucido epistulam misit cum sex anathematismis ab ipso subscribendis. « Breviter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica Ecclesia debeas. Id est, ut cum gratia Domini operationem baptizati famuli semper adiungas, et eum qui praedestinationem excluso labore hominis asserit, cum Pelagii dogmate detesteris. Anathema ergo illi qui inter reliquas Pelagii impietates hominem sine peccato nasci, et per solum laborem posse salvari damnanda praesumptione contenderit, et qui eum sine gratia Dei liberari posse crediderit. Item anathema illi qui hominem cum fideli confessione solemniter baptizatum, et asserentem catholicam fidem, et postmodum per diversa mundi huius oblectamenta et tentamenta prolapsum, in Adam et originali peccato periisse asseruerit. Item anathema illi qui per Dei praescientiam in mortem deprimi hominem dixerit. Item anathema illi qui dixerit illum qui periit non accepisse ut salvus esse posset, id est, de baptizato, vel de illius aetatis pagano, qui credere potuit et noluit. Item anathema illi qui dixerit quod vas contumeliae non possit assurgere ut sit vas in honorem. Item anathema illi qui dixerit quod Christus non pro omnibus mortuus sit, nec omnes homines salvos esse velit »93. Lucidus subscripsit et insuper epistulam ad episcopos in concilio arelatensi congregatos misit, in quo iterum errores suos damnavit et doctrinam oppositam professus est94.
Concilium voluit, ut ea quae contra praedestinatianismum acta erant, fusius explicarentur. Propterea Faustus scripsit opus « De gratia Dei et humanae mentis libero arbitrio »95. Doctrina ab ipso exposita non videtur libera esse a tendentiis « massiliensium »; ipse Faustus abbas lirinensis fuerat96.
Cum opus Fausti post eius mortem (post 485, ante 500) Constantinopolim venisset, controversia de orthodoxia doctrinae expositae orta est. Propterea monachi scythae per episcopum africanum Possessorem97, qui Constantinopoli exsul degebat, sententiam Hormisdae Papae rogabant, qui Possessori 30 Augusti 520 respondit, in cuius epistulae prima parte valde vituperat monachos scythas, qui errores suos christologicos98 damnare non volunt; deinde de Fausto dicit: « Hi vero, quos vos de Fausti cuiusdam Galli antistitis dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum recipi, neque quemquam, quos in auctoritate Patrum non recipit examen catholicae fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis praeiudicium comparare. Fixa sunt a Patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive praedicatio, seu verbum populi aedificatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur, si discordat, aboletur. Unum est fundamentum extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est, super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio monstravit exorbitat, nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi aemuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias; atque ideo non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, numquam doctor ille gentium acquievisset nuntiare fidelibus: omnia probate, quod bonum est tenete99. ... Non improvide veneranda Patrum sapientia fideli potestati quae essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente, praefigens: ne opinioni suae lector indulgens, non quod aedificationi ecclesiasticae conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina, cum Christiana fides canonicis libris, et synodalibus praeceptis, et Patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso termino (tramite) limitetur? De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quod Romana (hoc est catholica) sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci, tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus, quamquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat evidenter cognoscat »100.
Monachi scythae iudicium quoque episcoporum africanorum, qui in Sardinia exsules morabantur, de eadem re exquisiverant; per Petrum Diaconum libellum fidei eis miserant « De Incarnatione et gratia Domini nostri Iesu Christi ad Fulgentium et alios episcopos Africae »101. Episcopi africani veram agnoscebant doctrinam et Fulgentius eorum nomine scripsit « Ad Petrum diaconum et alios qui ex Oriente in causa fidei Romam missi sunt, de Incarnatione et gratia Domini nostri Iesu Christi »102. Idem Fulgentius praeterea scripsit septem libros contra Faustum, qui tamen ad nos non pervenerunt; ad amicum suum Monimum tres libros de praedestinatione103; et tres libros « De veritate praedestinationis et gratiae Dei ad Ioannem et Vernerium »104.
Anno 502 Caesarius episcopus arelatensis factus est; quamvis discipulus monasterii lirinensis, doctrinam s. Augustini defendit. Cum eius doctrina de gratia synodus valentina 529 (527) occupata fuisse videtur; ipse synodo non intererat, sed libellum miserat, in quo absolutam necessitatem gratiae praevenientis defendebat105.
Anno 529 sub Caesario synodus arausicana habita est cui 14 episcopi intererant. In hac synodo 8 canones, 17 propositiones ex « Sententiis » Prosperi desumptae, et conclusio in forma professionis fidei approbantur106. Caesarius per Bonifacium approbationem Summi Pontificis petiit, quam successor Felicis, Bonifatius II epistula « Per filium nostrum » 25 Ian. 531 dedit107. Docet concilium imprimis necessitatem gratiae ad omne opus salutare, maxime ad ipsum initium fidei et ad perseverantiam; praedestinatio ad malum reicitur. Hac approbatione quaestio cum « Semipelagianis » decisa est108.