De gratia Redemptoris
Heinrich Lennerz (1880–1961)
First published 1940
Heinrich Lennerz, De gratia Redemptoris, editio secunda (Rome, 1940). Rights are held by the Deutsche Region der Jesuiten, K.d.ö.R., München.
Introductio
Deus genus humanum in prima eius creatione in ordinem supernaturalem elevavit, finem illi dedit visionem Dei intuitivam cum correspondente amore Dei et gaudio, qui finis vires et exigentias naturae humanae omnino excedit. Speciali dono hominem participem fecit naturae divinae eumque filium Dei adoptivum constituit; viribus quoque eum exstruxit et auxilia concessit, ut actibus statui suo supernaturali correspondentibus ad assecutionem huius finis sese praepararet. Primo autem homine peccante genus humanum dona illa abiecit; tota familia humana, omnes homines ab Adamo naturali generatione descendentes, peccatores constituti sunt, totum genus humanum erat massa damnata, neque propriis viribus surgere et in pristinam amicitiam cum Deo reverti potuit. Deus autem misertus est generis humani; secunda persona divina naturam humanam assumpsit et pro genere humano perfectam Deo satisfactionem pro peccato praestitit et dona amissa iterum promeruit. Ita homines in amorem et amicitiam cum Deo redire possunt. Homo liberari potest a peccato, naturae divinae particeps et filius Dei adoptivus fieri; accipere quoque vires et auxilia, quibus ad visionem Dei intuitivam venire potest. Haec omnia autem in praesenti ordine conferuntur ex meritis Christi redemptoris, unde omnia illa dona gratia Christi Redemptoris vocantur, cum dona Adae ante peccatum collata gratia Dei dici solent. De hac gratia Christi Redemptoris, qua homo lapsus ad iustificationem perducitur, et homo iustificatus ad assecutionem vitae aeternae praeparatur, in praesenti tractatu sermo est.
Saepe in initio tractatus divisio gratiae exhibetur; sed cum huiusmodi divisiones magna ex parte iam cognitionem doctrinae de gratia supponant, melius videtur has divisiones in decursu tractatus proponere.
Ordo tractatus ille erit, ut primo consideretur, quid sit iustificatio peccatoris; deinde utrum, qua ratione, quibus auxiliis homo peccator ad iustificationem praeparare se possit; tertio quid homo iustificatus possit ac debeat. Quarto de natura gratiae actualis, quinto de eiusdem efficacia et sexto de distributione gratiae agendum est.
Praemittitur conspectus historicus de erroribus principalibus in materia gratiae, quorum occasione Ecclesia doctrinam veram et tenendam proposuit.
Errores I: Errores principales in materia gratiae
Historica I: Pelagianismus et Semipelagianismus
Pelagianismus a Pelagio dicitur, qui monachus sive hibernus1 sive brito2 circa initium saeculi 5 Romam venit3. Manichaei docebant corpoream substantiam a principio malo factam esse ex eaque necessario procedere mala, quae proinde homo vitare non potest, ideoque homo peccans excusatur. Contra tales et similes tendentias peccata hominum per infirmitatem naturae excusandi Pelagius valde urgebat partes liberae voluntatis tum in vitando malo, tum in operando bono, adeo ut infirmitatem naturae lapsae et necessitatem auxilii divini negligeret. Per solas vires naturales homo omnia praecepta servare potest. Gratiam quidem divinam verbis affirmabat, eam autem intelligebat vel ipsam naturam et liberum arbitrium, vel legem Dei atque doctrinam; gratia autem quae non est natura nostra vel liberum arbitrium non ad simpliciter posse sed ad facilius posse necessaria est. Utrum decursu temporis gratiam internam illustrationis admiserint Pelagiani disputatur; gratiam tamen voluntatis semper negabant.
S. Augustinus de Pelagio: « Gratiam Dei et adiutorium, quo adiuvamur ad non peccandum, aut in natura et libero ponit arbitrio, aut in lege atque doctrina: ut videlicet, cum adiuvat Deus hominem, ut declinet a malo et faciat bonum, revelando et ostendendo quid fieri debeat, adiuvare credatur; non etiam cooperando et dilectionem inspirando, ut id quod faciendum esse cognoverit faciat »4.
In eodem libro haec ex libro tertio Pelagii pro Libero Arbitrio citat: « Nos sic ista tria distinguimus, et certum velut in ordinem digesta partimur. Primo loco posse statuimus, secundo velle, tertio esse. Posse in natura, velle in arbitrio, esse in effectu locamus. Primum illud, id est posse, ad Deum proprie pertinet, qui illud creaturae suae contulit: duo vero reliqua, hoc est, velle et esse, ad hominem referenda sunt, quia de arbitrii fonte descendunt. Ergo in voluntate et opere bono laus hominis est: imo et hominis, et Dei, qui ipsius voluntatis et operis possibilitatem dedit, quique ipsam possibilitatem gratiae suae adiuvat semper auxilio. Quod vero potest homo velle bonum atque perficere, solius Dei est. Potest itaque illud unum esse, etiamsi duo ista non fuerint: ista vero sine illo esse non possunt. Itaque liberum mihi est nec voluntatem bonam habere, nec actionem: nullo autem modo possum non habere possibilitatem boni: inest mihi etiamsi noluero, nec otium sui aliquando in hoc natura recipit. Quem nobis sensum aliqua exempla facient clariorem. Quod possumus videre oculis, nostrum non est: quod vero bene aut male videmus, hoc nostrum est... Et ut generaliter universa complectar, quod possumus omne bonum facere, dicere, cogitare, illius est qui hoc posse donavit, qui hoc posse adiuvat: quod vero bene vel agimus, vel loquimur, vel cogitamus, nostrum est; quia haec omnia vertere in malum etiam possumus. Unde, quod propter calumniam vestram saepe repetendum est, cum dicimus hominem posse esse sine peccato, et confessione possibilitatis acceptae laudamus Deum, qui nobis hoc posse largitus est, nec est ibi ulla laudandi hominis occasio, ubi solius Dei causa tractatur: non enim de velle, nec de esse, sed tantummodo de eo quod potest esse, disseritur »5.
Quae Pelagius tecte interdum proponebat, clare et aperte docuit eius discipulus Caelestius6, qui explicite quoque peccatum originale negavit, hinc infantes non baptizantur proprie in remissionem peccatorum7.
Pelagius et Caelestius anno 410 in Africam septentrionalem profecti sunt, et brevi post Pelagius in Palaestinam tendit, cum Caelestius in Africa remansit et doctrinam suam propagavit. A Paulino diacono in Synodo Carthaginensi (411) accusatus est Caelestius ob sequentes propositiones: « Adam mortalem factum, qui sive peccaret, sive non peccaret, fuisset moriturus. Quoniam peccatum Adae ipsum solum laesit, et non genus humanum. Quoniam infantes qui nascuntur, in eo statu sunt, in quo Adam fuit ante praevaricationem. Quoniam neque per mortem Adae omne genus hominum moriatur, quia nec per resurrectionem Christi omne genus hominum resurgit. Quoniam infantes, etsi non baptizentur, habeant vitam aeternam... Posse esse hominem sine peccato, et facile Dei mandata servare: quia et ante Christi adventum fuerunt homines sine peccato: et quoniam lex sic mittit ad regnum caelorum sicut evangelium »8.
Anno 415 Pelagius ab Horosio, qui Augustino movente Ierosolymam venerat ibique de rebus circa Caelestium in Africa gestis retulerat, haeresis accusatur. Episcopus vero Ioannes rem deferendam ad Romanum Pontificem censuit. Eodem fere tempore duo episcopi galli exsules, Heros Arelatensis et Lazarus Aquensis, Pelagium et Caelestium apud Eulogium metropolitam caesareensem accusaverunt. Eulogius synodum Diospolim (Lydda) convocavit, in qua « Pelagius ab episcopis 14 provinciae Palaestinae catholicus est pronuntiatus »9. Heros et Lazarus episcopi, qui synodo Diospolitanae ipsi non interfuerant, per Orosium episcopis africanis ea quae in synodo acta erant communicaverunt. Hi Carthagine (416) iudicium antea in Caelestium latum confirmarunt et de tota quaestione ad summum Pontificem epistolam miserunt10; brevi post idem fecit synodus Mileve habita11, et praeterea quinque episcopi, inter quos Augustinus12. Innocentius mense Ianuario 417 tribus litteris respondit13, quibus sententiam episcoporum omnino approbat. « De hac causa (scl. Pelagianorum) duo concilia missa sunt ad sedem apostolicam: inde etiam rescripta venerunt. Causa finita est: utinam aliquando finiatur error! »14.
Pelagius anno 417 Innocentio I « Libellum fidei » exhibuit15, quem tamen successor eius Zosimus accepit, eodemque anno Caelestius Romam venit et Zosimo subiectionem sub eius iudicio promittit. Hinc Zosimus rem de novo tractandam censuit idque episcopis africanis communicavit16. Mense Maio 418 Carthagine synodus plus quam 200 episcoporum habita est, in qua 8 (9) canones statuti sunt, quibus Pelagianismus damnatur17. Huius concilii acta Romam missa sunt. Zosimus Caelestium in iudicium vocavit, Caelestius autem Roma profugit, et deinde ipse et Pelagius a Summo Pontifice excommunicati sunt. Eodem anno Zosimus misit epistulam « quae tractoria dicitur, qua Caelestius Pelagiusque damnati sunt, quae et Constantinopolim et per totum orbem missa, subscriptionibus sanctorum patrum est roborata »18.
Sed 18 episcopi Italiae subscriptionem negaverunt, inter quos Iulianus Eclanensis, qui abhinc caput est Pelagianorum19. Augustinus cum comperisset se apud Valerium comitem propter doctrinam de matrimonio diffamatum esse, primum librum eidem « De nuptiis et concupiscentia » misit, anno 419. Contra hunc librum Iulianus scripsit Libros quattuor ad Turbantium (episcopum suae factionis)20.
Bonifatius I papa duas epistulas quas Iulianus alteram, ut dicebatur, Romam ad asseclas suos, alteram ad Rufum Thessalonicensem episcopum miserat, Augustino refutandos per Alypium communicavit, qui Alypius simul excerpta operis Iuliani ad Turbantium attulit. Hinc Augustinus quattuor libros scripsit « Contra duas epistulas Pelagianorum »21 et contra opus Iuliani ad Turbantium secundum suum librum « De nuptiis et concupiscentia ». Postquam vero opus Iuliani integrum accepit, sex libros « Contra Iulianum » composuit22. Ad secundum librum Augustini « De nuptiis et concupiscentia » Iulianus octo libris ad Florum respondit (421-422). In refutandis his libris Augustinus ultimis vitae suae annis occupatus erat, attamen opus suum perficere non potuit, quod proinde vocatur « Opus imperfectum contra Iulianum » sex libris constans23.
Anno 428 Augustinus haeresim Pelagianorum ita describit: « Pelagianorum est haeresis, hoc tempore omnium recentissima a Pelagio monacho exorta. Quem magistrum Caelestius sic secutus est, ut sectatores eorum Caelestiani etiam nuncupentur. Hi Dei gratiae, qua praedestinati sumus in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum24 et qua eruimur de potestate tenebrarum, ut in eum credamus atque in regnum ipsius transferamur25, propter quod ait: Nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo26, et qua diffunditur caritas in cordibus nostris27, ut fides per dilectionem operetur28, in tantum inimici sunt, ut sine hac posse hominem credant facere omnia divina mandata: cum si hoc verum esset, frustra Dominus dixisse videretur: Sine me nihil potestis facere29. Denique Pelagius a fratribus increpatus, quod nihil tribueret adiutorio gratiae Dei ad eius mandata facienda, correctioni eorum hactenus cessit, ut non eam libero arbitrio praeponeret, sed infideli calliditate supponeret, dicens, ad hoc eam dari hominibus, ut quae facere per liberum iubentur arbitrium, facilius possint implere per gratiam. Dicendo utique « ut facilius possint » voluit credi, etiam si difficilius, tamen posse homines sine gratia divina facere iussa divina. Illam vero gratiam Dei, sine qua nihil boni possumus facere, non esse dicunt nisi in libero arbitrio, quod nullis suis praecedentibus meritis ab illo accepit nostra natura, ad hoc tantum ipso adiuvante per suam legem atque doctrinam, ut discamus quae facere, et quae sperare debeamus, non autem ad hoc ut per donum Spiritus sui, quae didicerimus esse facienda, faciamus. Ac per hoc divinitus nobis dari scientiam confitentur, qua ignorantia pellitur, caritatem autem dari negant, qua pie vivitur: ut scilicet cum sit Dei donum scientia quae sine caritate inflat, non sit Dei donum ipsa caritas, quae ut scientia non inflet, aedificat30. Destruunt etiam orationes quas facit Ecclesia, sive pro infidelibus et doctrinae Deo resistentibus, ut convertantur ad Deum; sive pro fidelibus, ut augeatur in eis fides, et perseverent in ea. Haec quippe non ab ipso accipere, sed a se ipsis homines habere contendunt, gratiam Dei qua liberamur ab impietate, dicentes secundum merita nostra dari. Quod quidem Pelagius in episcopali iudicio Palaestino damnari metuens, damnare compulsus est; sed in posterioribus suis scriptis hoc invenitur docere. In id etiam progrediuntur, ut dicant vitam iustorum in hoc saeculo nullum omnino habere peccatum, et ex his Ecclesiam Christi in hac mortalitate perfici, ut sit omnino sine macula et ruga31; quasi non sit Christi Ecclesia, quae toto terrarum orbe clamat ad Deum « Dimitte nobis debita nostra »32. Parvulos etiam negant, secundum Adam carnaliter natos, contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere. Sic enim eos sine ullo peccati originalis vinculo asserunt nasci, ut prorsus non sit quod eis oporteat secunda nativitate dimitti: sed eos propterea baptizari, ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti. Nam etiamsi non baptizentur, promittunt eis extra regnum quidem Dei, sed tamen aeternam et beatam quamdam vitam suam. Ipsum quoque Adam dicunt, etiamsi non peccasset, fuisse corpore moriturum, neque ita mortuum merito culpae, sed conditione naturae. Obiiciuntur eis et alia nonnulla, sed ista sunt maxime, ex quibus intelliguntur etiam illa vel cuncta, vel pene cuncta pendere »33.
Praecipuam partem in confutandis Pelagianis s. Augustinus habuit, qui contra eos maxime in necessitate gratiae insistere debebat. Timasius et Iacobus, « religiosi et honesti adolescentes servi Dei ... qui ... ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt et nunc continentes Deo serviunt »34 postquam a pelagianismo recesserunt, Augustino dederunt librum Pelagii.
Quibus respondens scripsit (415) « De natura et gratia ad Timasium et Iacobum »35, in quo ostendit naturam quidem sanam conditam esse, peccato autem corruptam; sine gratia Christi neminem salvum fieri posse, eamque non meritis reddi sed gratis dari, « propter quod et gratia nominatur »36. Eodem anno ad episcopos Eutropium et Paulum epistulam sive librum « De perfectione iustitiae hominis »37 misit, in quo « definitionibus quae dicuntur Caelestii »38 respondet et ostendit, hominem non posse sine omni peccato esse et omnes debere orare, ne intrent in tentationem.
Anno 418 Sixto presbytero Romano Pelagianos impugnanti longiore epistula39 respondet, qua ostendit absolutam gratuitatem gratiae, quae nullo modo ex meritis nostris est, et quae et ad fidem et ad orationem requiritur.
« Quod est ergo meritum hominis ante gratiam, quo merito percipiat gratiam, cum omne bonum meritum nostrum non in nobis faciat nisi gratia; et cum Deus coronat merita nostra, nihil aliud coronet, quam munera sua? Sicut enim ab initio fidei misericordiam consecuti sumus, non quia fideles eramus, sed ut essemus; sic in fine, quo erit vita aeterna, corronabit nos, sicut scriptum est, in miseratione et misericordia40. Non itaque frustra Deo cantatur: Et misericordia eius praeveniet me41; et: Misericordia eius subsequetur me42. Unde et ipsa vita aeterna, quae utique in fine sine fine habebitur, et ideo meritis praecedentibus redditur; tamen quia eadem merita quibus redditur, non a nobis parata sunt per nostram sufficientiam, sed in nobis facta per gratiam, etiam ipsa gratia nuncupatur, non ob aliud nisi quia gratis datur; nec ideo quia non meritis datur, sed quia data sunt et ipsa merita quibus datur. Ubi autem invenimus etiam vitam aeternam gratiam nuncupari, habemus apud eundem gratiae magnificum defensorem apostolum Paulum: Stipendium, inquit, peccati mors est; gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu domino nostro »43.
Haec epistula post decem fere annos ad monachos monasterii Hadrumetani, in Africa Byzacena, pervenit, unde dissensio in monasterio orta est « eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera eius44. Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; et cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus45. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt »46. Propterea Augustinus Valentino abbati istius monasterii epistulam47 misit, in qua explicat, quomodo doctrina epistulae 194 sit intelligenda; eam scl. scriptam esse « contra novos haereticos Pelagianos... qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino »48, « Propter quod ego in hac epistula quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum49; ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me50; ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando iudicabitur mundus »51. Et postquam citavit verba s. Petri52, qui dicit in epistolis s. Pauli esse « quaedam difficilia intellectu » pergit: « Cavete ergo quod tantus Apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intelligere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo »53.
Brevi post eidem abbati misit librum « De gratia et libero arbitrio »54, in quo agit de quaestione, quae ab ipso dicitur « difficillima... hoc est de voluntate et gratia »55.
Cum vero adhuc subsisterent difficultates, ad quid scl. praecepta et correptiones eorum qui Dei praecepta non faciunt, cum omnia a gratia divina dependeant, alterum scripsit librum « De correptione et gratia »56, in quo iterum ostendit totam oeconomiam salutis esse plane gratuitam neque initium salutis neque perseverantiam voluntatis meritis esse tribuendam; praecepta tamen et correptiones bonas et utiles esse, « tamen ut correptio prosit, non nisi per Deum fit »57.
Circa idem tempus epistulam misit ad Vitalem Carthaginensem58 qui negavit fidem esse donum Dei. Si hoc verum esset, ita Augustinus, sufficeret praedicare evangelium neque iam opus esset orare, ut Deus homines ad fidem converteret; hoc autem Ecclesia non solum facit, sed etiam omnino necessarium esse iudicat.
In hac epistula duodecim statuit sententias contra Pelagianos59. « Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus: 1° Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali, nec secundum merita prioris alicuius vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius vitae venire miserias; sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo. — 2° Scimus gratiam Dei nec parvulis nec maioribus secundum merita nostra dari. — 3° Scimus maioribus ad singulos actus dari. — 4° Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis. — 5° Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari. — 6° Scimus eis quibus non datur, iusto iudicio Dei non dari. — 7° Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum. — 8° Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur60. Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, iudicantur. — 9° Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent. — 10° Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio. — 11° Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui iam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint. — 12° Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tamquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere »61.
Maiores tamen et diuturniores discussiones quaestio de praedestinatione, de gratia et de libero arbitrio, in Gallia provocabat. Ioannes Cassianus62 abbas S. Victoris, Massiliae, doctrinam proponit, qua necessitas et gratuitas gratiae vix sufficienter servantur.
Quaenam fuerit eius sententia imprimis ex Collatione 13 « De protectione Dei » cognosci potest63. Cap. 3 docet « non solum actuum, verum etiam cogitationum bonarum ex Deo esse principium, qui nobis et initia sanctae voluntatis inspirat, et virtutem atque opportunitatem eorum quae recte cupimus, tribuit peragendi »64. Cap. 6: « Et idcirco licet in multis, immo in omnibus, possit ostendi semper auxilio Dei homines indigere nec aliquid humanam fragilitatem, quod ad salutem pertinet, per se solam, id est, sine adiutorio Dei posse perficere, in nullo modo tamen evidentius quam in acquisitione atque custodia castitatis ostenditur »65. Cap. 8: « Adest igitur inseparabiliter nobis semper divina protectio, tantaque est erga creaturam suam pietas Creatoris, ut non solum comitetur eam, sed etiam praecedat iugi providentia. Quam expertus Propheta Domino apertissime confitetur dicens: Deus meus, misericordia eius praeveniet me66. Qui cum in nobis ortum quemdam bonae voluntatis inspexerit, illuminat eam confestim atque confortat, et incitat ad salutem, incrementum tribuens ei quam vel ipse plantavit, vel nostro conatu viderit emersisse. Nam: Antequam clament, inquit, ego exaudiam; adhuc loquentibus eis ego audiam67. Et iterum: Ad vocem clamoris tui statim ut audierit, respondebit tibi68. Et non solum sancta desideria benignus inspirat, sed etiam occasiones praestruit vitae, et opportunitatem boni effectus ac salutaris viae directionem demonstrat errantibus »69. Et cap. 9, post multos textus ex s. Scriptura allatos, quaerit quid haec sibi velint, « nisi quod in his omnibus et gratia Dei et libertas nostri declaratur arbitrii, et quia etiam suis interdum motibus homo ad virtutum appetitus possit extendi, semper vero indigeat adiuvari. Nec enim cum voluerit quis sanitate perfruitur, aut de aegritudinis morbo pro arbitrii sui desiderio liberatur. Quid autem prodest sanitatis gratiam concupisse, nisi Dominus qui vitae ipsius usum tribuit, etiam vigorem incolumitatis impartiat? Ut autem evidentius clareat, etiam per naturae bonum quod beneficio Creatoris indultum est, nonnumquam bonarum voluntatum prodire principia, quae tamen, nisi a Domino dirigantur, ad consummationem virtutum pervenire non possunt, Apostolus testis est dicens: Velle adiacet mihi, perficere autem non invenio »70. Cap. 11: «Et ita sunt haec quodammodo indiscrete permixta atque confusa, ut quid ex quo pendeat inter multos magna quaestione volvatur, id est, utrum quia initium bonae voluntatis praebuerimus, miserereatur nostri Deus; an quia Deus miseretur, consequamur bonae voluntatis initium? Multi enim singula haec quaerentes ac iusto amplius asserentes, variis sibique contrariis sunt erroribus involuti. Si enim dixerimus nostrum esse bonae principium voluntatis, quid fuit in persecutore Paulo, quid in publicano Matthaeo, quorum unus cruori ac suppliciis innocentum, alius violentiis ac rapinis publicis incubans attrahitur ad salutem? Sin vero gratia Dei semper inspirari bonae voluntatis principia dixerimus, quid de Zachaei fide, quid de illius in cruce latronis pietate dicimus, qui desiderio suo vim quamdam regnis caelestibus inferentes, specialia vocationis monita praevenerunt? Consummationem vero virtutum et exsecutionem mandatorum Dei, si nostro deputaverimus arbitrio, quomodo oramus: Confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis71... Haec duo, id est, vel gratia Dei, vel liberum arbitrium, sibi quidem invicem videntur adversa, sed utraque concordant, et utraque nos pariter debere suscipere, pietatis ratione colligimus, ne unum horum homini substrahentes, ecclesiasticae fidei regulam excessisse videamur. Nam cum viderit nos Deus ad bonum velle deflectere, occurrit, dirigit atque confortat... Et rursus si nos nolle vel intepuisse perspexerit, adhortationes salutiferas admovet cordibus nostris, quibus voluntas bona vel reparetur vel formetur in nobis »72.
Attamen semper gratia est gratuita, « dum exiguis quibusdam parvisque conatibus tantam immortalitatis gloriam, tanta perennis beatitudinis dona, inaestimabili tribuit largitate »73.
Affines doctrinae ab aliis quoque proponebantur. De quibus Prosper Augustino scribit: « Multi ergo servorum Christi qui in Massiliensi urbe consistunt, in Sanctitatis tuae scriptis quae adversus Pelagianos haereticos condidisti, contrarium putant patrum opinioni et ecclesiastico sensui, quidquid in eis de vocatione electorum secundum Dei propositum disputasti »74. Difficultates creverunt postquam s. Augustinus edidit suum librum « De correptione et gratia ». Propterea duo laici, Tiro Prosper Aquitanus et Hilarius75, Augustinum rogant, ut ulteriores de his quaestionibus dare velit instructiones. Magna ex parte agitur directe de praedestinatione; quae gratuitatem gratiae immediate spectant, ita Prosper exponit:
« Quidam vero horum in tantum a pelagianis semitis non declinant, ut cum ad confitendam eam Christi gratiam, quae omnia praeveniat merita humana, cogantur, ne si meritis redditur, frustra gratia nominetur; ad conditionem hanc velint uniuscuiusque hominis pertinere, in qua eum nihil prius merentem, quia nec existentem, liberi arbitrii et rationalem gratia Creatoris instituat, ut per discretionem boni et mali, et ad cognitionem Dei et ad obedientiam mandatorum eius possit suam dirigere voluntatem, atque ad hanc gratiam qua in Christo renascimur, pervenire, per naturalem scilicet facultatem, petendo, quaerendo, pulsando: ut ideo accipiat, ideo inveniat, ideo introeat, quia bono naturae bene usus, ad istam salvantem gratiam, initialis gratiae ope meruerit pervenire. Propositum autem vocantis gratiae in hoc omnino definiunt, quod Deus constituerit nullum in regnum suum, nisi per sacramentum regenerationis assumere, et ad hoc salutis donum omnes homines universaliter, sive per naturalem, sive per scriptam legem, sive per evangelicam praedicationem vocari: ut et qui voluerint, fiant filii Dei, et inexcusabiles sint, qui fideles esse noluerint; quia iustitia Dei in eo sit, ut qui non crediderint, pereant; bonitas in eo appareat, si neminem repellat a vita, sed indifferenter universos velit salvos fieri et in agnitionem veritatis venire »76.
Rogat ergo Prosper Augustinum: « Unde, quia in istis pelagianae pravitatis reliquiis non mediocris virulentiae fibra nutritur, si principium salutis male in homine collocatur; si divinae voluntati impie voluntas humana praefertur, ut ideo quis adiuvetur, quia voluit, non ideo quia adiuvatur, velit; si originaliter malus receptionem boni non a summo bono, sed a semetipso inchoare male creditur; si aliunde Deo placetur, nisi ex eo quod ipse donaverit: tribue nobis in hac causa, papa beatissime, pater optime, quantum iuvante Domino potes, diligentiam pietatis tuae, ut quae in istis quaestionibus obscuriora, et ad percipiendum difficiliora sunt, quam lucidissimis expositionibus digneris aperire. Ac primum, quia plerique non putant christianam fidem hac dissensione violari, quantum periculi sit in eorum persuasione patefacias. Deinde, quomodo per istam praeoperantem et cooperantem gratiam liberum non impediatur arbitrium. Tum, utrum praescientia Dei ita secundum propositum maneat, ut ea ipsa quae sunt proposita, sint accipienda praescita: an per genera causarum et species personarum ista varientur; ut quia diversae sunt vocationes in his qui nihil operaturi salvantur, quasi solum Dei propositum videatur exsistere; in his autem qui aliquid boni acturi sunt, per praescientiam possit stare propositum: an vero uniformiter, licet dividi praescientia a proposito temporali distinctione non possit, praescientia tamen quodam ordine sit subnixa proposito; et sicut nihil sit quorumcumque negotiorum, quod non scientia divina praevenerit, ita nihil sit boni, quod in nostram participationem non Deo auctore defluxerit. Postremo, quemadmodum per hanc praedicationem propositi Dei, quo fideles fiunt qui praeordinati sunt ad vitam aeternam, nemo eorum qui cohortandi sunt impediatur, nec occasionem negligentiae habeant, si se praedestinatos esse desperent. Illud etiam qualiter diluatur, quaesumus, patienter insipientiam nostram ferendo demonstres, quod retractatis priorum de hac re opinionibus, pene omnium par invenitur et una sententia, qua propositum et praedestinationem Dei secundum praescientiam receperunt; ut ob hoc Deus alios vasa honoris, alios contumeliae fecerit, quia finem uniuscuiusque praeviderit, et sub ipso gratiae adiutorio in qua futurus esset voluntate et actione praescierit »77.
Augustinus duobus libris respondit, altero « De praedestinatione sanctorum »78, altero « De dono perseverantiae »79. In priore ostendit ipsum quoque initium fidei donum Dei esse, non incrementum fidei. « Unde in omni opere bono et incipiendo et perficiendo sufficientia nostra ex Deo est: ita nemo sibi sufficit vel ad incipiendam vel ad perficiendam fidem, sed sufficientia nostra ex Deo est: quoniam fides si non cogitetur, nulla est; et non sumus idonei cogitare aliquid quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo est »80. Antea seipsum aliter cogitasse fatetur, sed verbis s. Pauli 1 Cor 4, 7 se convictum esse. « Quo praecipue testimonio etiam ipse convictus sum, cum similiter errarem, putans fidem qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, et per illam nos impetrari Dei dona quibus temperanter et iuste et pie vivamus in hoc saeculo. Neque enim fidem putabam Dei gratia praeveniri, ut per illam nobis daretur quod posceremus utiliter; nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis: ut autem praedicato nobis Evangelio consentiremus, nostrum esse proprium, et nobis ex nobis esse arbitrabar »81.
In altero libro vult ostendere « donum Dei esse perseverantiam qua usque in finem perseveratur in Christo »82.
Post mortem s. Augustini (430) s. Prosper in defendenda eius doctrina pergit. Caelestinus papa ab eo rogatus circa annum 431 epistulam « Apostolici verba praecepti »83 ad episcopos Galliae misit, qua Augustini memoriam tuetur. « Augustinum sanctae recordationis virum, pro vita sua atque meritis, in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit: quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam a meis semper decessoribus haberetur. Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit, et honori »84.
Ipse Prosper, qui iam antea carmen composuerat Περὶ ἀχαρίστων, De ingratis, id est de iis, qui de gratia non recte sentiunt, contra massilienses adversarios Augustini scripsit « Pro Augustino responsiones ad capitula obiectionum Gallorum calumniantium »85; contra Vincentium lirinensem « Pro Augustino responsiones ad capitula obiectionum vincentianarum »86; in opusculo « Pro Augustino responsiones ad excerpta Genuensium »87 dedit duobus presbyteris genuensibus explicationem aliquorum locorum ex s. Augustini « De praedestinatione sanctorum » et « De dono perseverantiae ». Tandem circa annum 433/434 scripsit « De gratia Dei et libero arbitrio contra collatorem » id est contra Ioannem Cassianum88. Romae circa annum 450 ortus est « Sententiarum ex operibus s. Augustini delibatarum liber »89 quo Prosper 392 breves citationes ex operibus s. Augustini collegit; ex hac collectione postea plures propositiones concilii Arausicani desumptae sunt.
Praeterea Prosper videtur auctor fuisse collectionis90, quae 435-442 orta et sub nomine « De gratia Dei indiculus » seu « Praeteritorum sedis Apostolicae episcoporum auctoritates » nota est, et quae postea, circa 500, universim agnita est ut genuina doctrina Sedis Apostolicae91. Fortasse ipse quoque est auctor operis « De vocatione omnium gentium », in quo doctrina de gratia et libero arbitrio exponitur92.
Secunda parte saeculi quinti Lucidus presbyter praedestinationem duplicem docuit, alteram ad vitam, alteram ad mortem. Post Adae peccatum liberum arbitrium deletum est; hinc in illis, qui bonum faciunt, non liberum arbitrium, sed sola gratia operatur, eamque illi soli accipiunt, qui ad vitam sunt praedestinati, pro quibus solis Christus mortuus est; reliqui destinati sunt ad mortem.
Faustus, episcopus Reiensis, Lucido epistulam misit cum sex anathematismis ab ipso subscribendis. « Breviter ergo dicam, quantum cum absente loqui possum, quid sentire cum catholica Ecclesia debeas. Id est, ut cum gratia Domini operationem baptizati famuli semper adiungas, et eum qui praedestinationem excluso labore hominis asserit, cum Pelagii dogmate detesteris. Anathema ergo illi qui inter reliquas Pelagii impietates hominem sine peccato nasci, et per solum laborem posse salvari damnanda praesumptione contenderit, et qui eum sine gratia Dei liberari posse crediderit. Item anathema illi qui hominem cum fideli confessione solemniter baptizatum, et asserentem catholicam fidem, et postmodum per diversa mundi huius oblectamenta et tentamenta prolapsum, in Adam et originali peccato periisse asseruerit. Item anathema illi qui per Dei praescientiam in mortem deprimi hominem dixerit. Item anathema illi qui dixerit illum qui periit non accepisse ut salvus esse posset, id est, de baptizato, vel de illius aetatis pagano, qui credere potuit et noluit. Item anathema illi qui dixerit quod vas contumeliae non possit assurgere ut sit vas in honorem. Item anathema illi qui dixerit quod Christus non pro omnibus mortuus sit, nec omnes homines salvos esse velit »93. Lucidus subscripsit et insuper epistulam ad episcopos in concilio arelatensi congregatos misit, in quo iterum errores suos damnavit et doctrinam oppositam professus est94.
Concilium voluit, ut ea quae contra praedestinatianismum acta erant, fusius explicarentur. Propterea Faustus scripsit opus « De gratia Dei et humanae mentis libero arbitrio »95. Doctrina ab ipso exposita non videtur libera esse a tendentiis « massiliensium »; ipse Faustus abbas lirinensis fuerat96.
Cum opus Fausti post eius mortem (post 485, ante 500) Constantinopolim venisset, controversia de orthodoxia doctrinae expositae orta est. Propterea monachi scythae per episcopum africanum Possessorem97, qui Constantinopoli exsul degebat, sententiam Hormisdae Papae rogabant, qui Possessori 30 Augusti 520 respondit, in cuius epistulae prima parte valde vituperat monachos scythas, qui errores suos christologicos98 damnare non volunt; deinde de Fausto dicit: « Hi vero, quos vos de Fausti cuiusdam Galli antistitis dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant: neque illum recipi, neque quemquam, quos in auctoritate Patrum non recipit examen catholicae fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis praeiudicium comparare. Fixa sunt a Patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive praedicatio, seu verbum populi aedificatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur, si discordat, aboletur. Unum est fundamentum extra quod quaelibet fabrica si consurgit, infirma est, super illud quisquis aedificat, sive vilia, sive pretiosa, consideret. Errat autem a via, qui ab eo quod Patrum electio monstravit exorbitat, nec tamen improbatur diligentia per multa discurrens sed animus a veritate declinans. Saepe de his necessaria providetur, de quibus ipsi aemuli convincantur, instructio. Nec vitio dari potest nosse quod fugias; atque ideo non legentes incongrua in culpam veniunt, sed sequentes. Quod si ita non esset, numquam doctor ille gentium acquievisset nuntiare fidelibus: omnia probate, quod bonum est tenete99. ... Non improvide veneranda Patrum sapientia fideli potestati quae essent catholica dogmata definiit; certa librorum etiam veterum in auctoritatem recipienda, sancto Spiritu instruente, praefigens: ne opinioni suae lector indulgens, non quod aedificationi ecclesiasticae conveniret, sed quod voluptas sua concepisset, assereret. Quid ergo calumniantibus opus erat extra constitutos Ecclesiae terminos porrigere quaestiones, et de his quae habentur dicta, quasi dicta non sint, movere certamina, cum Christiana fides canonicis libris, et synodalibus praeceptis, et Patrum regularibus constitutis stabili et inconcusso termino (tramite) limitetur? De arbitrio tamen libero, et gratia Dei, quod Romana (hoc est catholica) sequatur et asseveret Ecclesia, licet in variis libris beati Augustini, et maxime ad Hilarium et Prosperum, possit cognosci, tamen in scriniis ecclesiasticis expressa capitula continentur, quae si tibi desunt, et necessaria creditis, destinabimus, quamquam qui diligenter apostoli dicta considerat, quid sequi debeat evidenter cognoscat »100.
Monachi scythae iudicium quoque episcoporum africanorum, qui in Sardinia exsules morabantur, de eadem re exquisiverant; per Petrum Diaconum libellum fidei eis miserant « De Incarnatione et gratia Domini nostri Iesu Christi ad Fulgentium et alios episcopos Africae »101. Episcopi africani veram agnoscebant doctrinam et Fulgentius eorum nomine scripsit « Ad Petrum diaconum et alios qui ex Oriente in causa fidei Romam missi sunt, de Incarnatione et gratia Domini nostri Iesu Christi »102. Idem Fulgentius praeterea scripsit septem libros contra Faustum, qui tamen ad nos non pervenerunt; ad amicum suum Monimum tres libros de praedestinatione103; et tres libros « De veritate praedestinationis et gratiae Dei ad Ioannem et Vernerium »104.
Anno 502 Caesarius episcopus arelatensis factus est; quamvis discipulus monasterii lirinensis, doctrinam s. Augustini defendit. Cum eius doctrina de gratia synodus valentina 529 (527) occupata fuisse videtur; ipse synodo non intererat, sed libellum miserat, in quo absolutam necessitatem gratiae praevenientis defendebat105.
Anno 529 sub Caesario synodus arausicana habita est cui 14 episcopi intererant. In hac synodo 8 canones, 17 propositiones ex « Sententiis » Prosperi desumptae, et conclusio in forma professionis fidei approbantur106. Caesarius per Bonifacium approbationem Summi Pontificis petiit, quam successor Felicis, Bonifatius II epistula « Per filium nostrum » 25 Ian. 531 dedit107. Docet concilium imprimis necessitatem gratiae ad omne opus salutare, maxime ad ipsum initium fidei et ad perseverantiam; praedestinatio ad malum reicitur. Hac approbatione quaestio cum « Semipelagianis » decisa est108.
Historica II: Novatores saeculi XVI
Secundum Lutherum peccatum originale est ipsa concupiscentia. « Quid ergo nunc est peccatum originale? Primo secundum subtilitates scholasticorum theologorum est privatio seu carentia iustitiae originalis. Iustitia autem secundum eos est in voluntate tantum subiective, ergo et privatio eius opposita. Quia sc. est in praedicamento qualitatis secundum logicam et metaphysicam. Secundo autem secundum Apostolum et simplicitatem sensus in Christo Iesu est non tantum privatio qualitatis in voluntate, immo nec tantum privatio lucis in intellectu, virtutis in memoria, sed prorsus privatio universae rectitudinis et potentiae omnium virium tam corporis quam animae ac totius hominis interioris et exterioris. Insuper et pronitas ipsa ad malum, nausea ad bonum, fastidium lucis et sapientiae, dilectio autem erroris ac tenebrarum, fuga et abominatio bonorum operum, cursus autem ad malum... Igitur sicut antiqui patres sancti recte dixerunt: Peccatum illud originis est ipse fomes, lex carnis, lex membrorum, languor naturae, tyrannus, morbus originis etc. »1.
Haec autem concupiscentia vere peccatum, culpa, est, eaque manet etiam post baptismum. « Scio autem, quid hic mihi opposituri sint, scilicet omnia quae dicta sunt2 probare non peccatum, sed defectum seu infirmitatem in nobis relinqui post baptismum. Sic enim fomitem et passiones carnis vocant... Verum, quod defectum sic appellant, ut peccatum esse negent et non culpam sed poenam tantum peccati esse velint, admittere non possum... Videamus autem, qua ratione moveantur, ut negent peccatum dici reliquam baptismo libidinem. Dicunt enim baptismi iniuriam esse, si non omnium peccatorum tribuere dicatur remissionem, sicut habet fides catholica Ecclesiae et sanctum Evangelium. Si ergo remissa sunt omnia peccata, quod reliquum est peccatum dici non debet. Respondeo: Quid hic dicere possum, nisi quod urgentibus eodem argumento Pelagianis Augustinus dixit? scilicet peccatum remitti quo ad reatum, sed non quo ad actum, seu ut ipsius verbis utar, Peccatum istud reatu transit, actu manet. Sicut enim, ut idem ait, aliquod peccatum transit actu et manet reatu (sicut est omne actuale), ita econtra hoc originis peccatum transit reatu et manet actu. Ecce non negat esse peccatum, nec dicit solum defectum aut poenam esse, sed peccatum actu et vere esse »3.
Peccato originali homo omnino est vitiatus. « Iustus in bono opere peccat mortaliter »4. Articulum 35 a Summo Pontifice damnatum: « Nemo est certus, se non semper peccare mortaliter, propter occultissimum superbiae vitium » his verbis « revocat »: « Revoco ergo hunc articulum et modero in hunc modum: Nemo non certissimus esse debet, se semper mortaliter peccare, si sua vita ad iudicium Dei iustissimum comparetur: tam iniusta enim eius vita necessario est quam iustum est iudicium Dei, coram quo stare ipsa non potest. At ipsum est iustissimum, quare vita eius est iniustissima soliusque misericordiae velamento servanda »5.
Immo, ut dicit art. 36 damnatus: « Liberum arbitrium post peccatum res est de solo titulo, et dum facit, quod in se est, peccat mortaliter ». « Hieremias quoque x. c. sic dicit: Scio domine, quoniam non est hominis via eius, nec viri est, ut dirigat gressus suos. Quid potuit apertius dici? Si via sua et gressus sui non sunt in potestate hominis, quo modo via Dei et gressus Dei erunt in potestate eius? Via enim hominis est ea, quam ipsi vocant naturalem virtutem faciendi, quod est in se. Ecce haec non est in arbitrio hominis seu liberi arbitrii: quid ergo liberum arbitrium est nisi res de solo titulo? Quomodo potest sese ad bonum praeparare, cum nec in potestate sit suas vias malas facere? Nam et mala opera in impiis Deus operatur, ut Proverb 16 dicit: Omnia propter semetipsum operatus est Dominus, etiam impium, ad diem malum; et Rom 1: Tradidit illos Deus in reprobum sensum, ut faciant quae non conveniunt; et 9: Quem vult indurat, cuius vult miseretur. Sicut et Exod 9 de Pharaone dicit: in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam virtutem meam in te. Ideo enim est terribilis Deus in iudiciis et operibus suis »6. « Periit itaque hic etiam generalis illa influentia, qua garriunt, esse in potestate nostra naturales operationes operari: secus rem habere monstrat experientia omnium. Et vide nos insensatos, ipsam radicem operum, nempe vitam ipsam, quae caput est omnium operum, scimus omnes nullo momento esse in manu nostra, et audemus dicere, aliquam cogitationem esse in manu nostra? Quid absurdius dici potest? Qui ergo vitam nostram in manu sua retinuit, motus nostros et opera in manu nostra posuit? Absit. Unde non est dubium, Satana magistro in Ecclesiam venisse hoc nomen « liberum arbitrium » ad seducendos homines a via Dei in vias suas proprias »7. « Unde et hunc articulum necesse est revocare. Male enim dixi, quod liberum arbitrium ante gratiam sit res de solo titulo, sed simpliciter debui dicere: liberum arbitrium est figmentum in rebus seu titulus sine re. Quia nulli est in manu sua quippiam cogitare mali aut boni, sed omnia (ut Viglephi articulus Constantiae damnatus recte docet) de necessitate absoluta eveniunt »8. « Fallit hos miseros homines rerum humanarum inconstantia seu (ut vocant) contingentia: oculos enim suos stultos mergunt in res ipsas operaque rerum, nec aliquando elevant in conspectum Dei, ut res supra res in Deo cognoscerent. Nobis enim ad inferna spectantibus res apparent arbitrariae et fortuitae, sed ad superna spectantibus omnia sunt necessaria, quia non sicut nos, sed sicut ille vult, ita vivimus, facimus, patimur omnes et omnia. Cessat liberum arbitrium erga Deum, quod apparet erga nos et temporalia: illic enim, ut Iacobus ait, non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, hic vero omnia mutantur et variantur. Et nos stulti divina aestimamus secundum haec temporalia, ut libero arbitrio praesumamus Deum praevenire et gratiam extorquere velut dormienti, quoties libitum fuerit, quasi ille mutari nobiscum possit et velit quod aliquando non voluit, idque nostro libero arbitrio operante et volente: o furor furorum omnium novissimus! Et Paulus Eph 2 dicit: Eramus et nos natura filii irae sicut et ceteri. Si omnes extra gratiam sunt filii irae ex ipsa natura, ergo et liberum arbitrium est filius irae ex natura sua: si ex natura sua, multo magis ex omnibus operibus suis. Quid autem esse potest natura filius irae, nisi quod omnia quae facit sunt mala, non ad gratiam, sed ad iram praeparantia, immo iram merentia? Ite nunc, Pelagiani, et operibus vestris praeparate vos ad gratiam, cum hic Paulus non nisi iram illis mereri omnes dicat. Mitius erat, si solum dixisset « Eramus filii irae », sed addens « natura » certe totum, quod sumus et facimus ex natura, non nisi meritum irae, nequaquam gratiae intelligi voluit. Vix breviorem et apertiorem potentioremque in scripturis invenias sententiam adversus liberum arbitrium »9.
Negatio liberi arbitrii apud Lutherum non solum in doctrina de peccato originali fundatur, sed etiam in doctrina de Deo eiusque efficaci operatione universali, ut clare apparet ex eius opere « De servo arbitrio », quo anno 1525 operi Erasmi « Diatribe de libero arbitrio » respondet10. « Est itaque et hoc imprimis necessarium et salutare Christiano, nosse, quod Deus nihil praescit contingenter, sed quod omnia incommutabili et aeterna infallibilique voluntate et praevidet et proponit et facit. Hoc fulmine sternitur et conteritur penitus liberum arbitrium, ideo qui liberum arbitrium volunt assertum debent hoc fulmen vel negare vel dissimulare aut alia ratione a se abigere... An tu credis, quod nolens praesciat, aut ignarus velit? Si volens praescit, aeterna est et immobilis (quia natura) voluntas, si praesciens vult, aeterna est et immobilis (quia natura) scientia »11.
« Sudaverunt hic sophistae iam multis annis et tandem victi, coacti sunt concedere, omnia quidem necessario fieri, necessitate consequentiae (ut dicunt) sed non necessitate consequentis. Sic eluserunt violentiam istius quaestionis, verum et seipsos potius illuserunt. Quam sit enim hoc nihil, non gravabor ostendere. Necessitatem consequentiae vocant, ut crasse dicam, si Deus aliquid vult, necesse est ut ipsum fiat, sed non est necesse, ut id sit, quod fit. Solus Deus enim necessario est, omnia alia possunt non esse, si Deus velit. Ita actionem Dei necessariam dicunt, si volet, sed factum ipsum non esse necessarium. Quid autem istis ludibriis verborum efficiunt? Id scilicet, facta res non est necessaria, id est, non habet essentiam necessariam, hoc est aliud nihil dicere quam, res facta non est Deus ipse. Nihilominus manet illud, ut omnis res necessario fiat, si actio Dei necessaria vel consequentiae necessitas est, quantumlibet iam facta non sit necessario, id est, non sit Deus, vel non habeat essentiam necessariam. Si enim ego fio necessario, parum me movet, quod esse meum vel fieri sit mutabile, nihilominus ego ille contingens et mutabilis, qui non sum Deus necessarius, fio. Quare illorum ludibrium, necessitate consequentiae sed non necessitate consequentis omnia fieri, nihil aliud habet quam hoc, omnia quidem necessario fiunt, sed sic facta, non sunt ipsemet Deus. Quod vero opus erat hoc nobis dicere? quasi metuendum fuerit, ut factas res assereremus Deum esse, vel divinam et necessariam naturam habere. Adeo stat et permanet invicta sententia, omnia necessitate fieri »12.
« Ratio et Diatribe13 concedit, Deum omnia in omnibus operari ac sine ipso nihil fieri nec efficax esse. Est enim omnipotens, pertinetque id ad omnipotentiam suam, ut Paulus ait ad Ephesios14. Iam Satan et homo lapsi et deserti a Deo non possunt velle bonum, hoc est ea quae Deo placent aut quae Deus vult. Sed sunt in sua desideria conversi perpetuo, ut non possint non quaerere quae sua sunt. Haec igitur eorum voluntas et natura sic a Deo aversa non est nihil. Neque enim Satan et impius homo nihil est aut nullam naturam aut voluntatem habent, licet corruptam et aversam naturam habeant. Illud igitur reliquum quod dicimus naturae in impio et Satana ut creatura et opus Dei non est minus subiectum omnipotentiae et actioni divinae quam omnes aliae creaturae et opera Dei. Quando ergo Deus omnia movet et agit, necessario movet etiam et agit in Satana et impio. Agit autem in illis taliter, quales illi sunt et quales invenit, hoc est, cum illi sint aversi et mali et rapiantur motu illo divinae omnipotentiae, non nisi aversa et mala faciunt, tamquam si eques agat equum tripedem vel bipedem, agit quidem taliter, qualis equus est, hoc est equus male incedit. Sed quid faciat eques? equum talem simul agit cum equis sanis, illo male, istis bene, aliter non potest, nisi equus sanetur. Hic vides Deum, cum in malis et per malos operatur, mala quidem fieri, Deum tamen non posse male facere, licet mala per malos faciat, quia ipse bonus male facere non potest, malis tamen instrumentis utitur, quae raptum et motum potentiae suae non possunt evadere. Vitium igitur est in instrumentis, quae ociosa Deus esse non sinit, quod mala fiunt, movente ipso Deo. Non aliter quam si faber securi serrata et dentata male secaret. Hinc fit, quod impius non possit non semper errare et peccare, quod raptu divinae potentiae motus ociari non sinitur, sed velit, cupiat, faciat taliter, qualis ipse est »15.
« At cur non simul mutat voluntates malas, quas movet? Hoc pertinet ad secreta maiestatis, ubi incomprehensibilia sunt iudicia eius. Nec nostrum hoc est quaerere, sed adorare mysteria haec »16.
« Quando nunc Diatribe argutatur: Ploratne pius Dominus mortem populi sui, quam ipse operatur in illis? Hoc enim nimis absurdum videtur. Respondemus, ut iam diximus: Aliter de Deo vel voluntate Dei nobis praedicata, revelata, oblata, culta, et aliter de Deo non praedicato, non revelato, non oblato, non culto disputandum est. Quatenus igitur Deus sese abscondit et ignorari a nobis vult, nihil ad nos. Hic enim vere valet illud: Quae supra nos, nihil ad nos... Sic dicimus: Deus pius non deplorat mortem populi quam operatur in illo, sed deplorat mortem quam invenit in populo et amovere studet. Hoc enim agit Deus praedicatus, ut ablato peccato et morte salvi simus. Misit enim verbum suum et sanavit nos. Ceterum Deus absconditus in maiestate neque deplorat neque tollit mortem, sed operatur vitam, mortem et omnia in omnibus. Neque enim tum verbo suo definivit sese, sed liberum sese reservavit super omnia. Illudit autem sese Diatriba ignorantia sua, dum nihil distinguit inter Deum praedicatum et absconditum, hoc est, inter verbum Dei et Deum ipsum. Multa facit Deus, quae verbo suo non ostendit nobis. Multa quoque vult, quae verbo suo non ostendit sese velle. Sic non vult mortem peccatoris, verbo scilicet, vult autem illam voluntate illa imperscrutabili. Nunc autem nobis spectandum est verbum relinquendaque illa voluntas imperscrutabilis. Verbo enim nos dirigi, non voluntate illa inscrutabili oportet. Atque adeo quis sese dirigere queat ad voluntatem prorsus imperscrutabilem et incognoscibilem? Satis est, nosse tantum, quod sit quaedam in Deo voluntas imperscrutabilis. Quid vero, cur et quatenus illa velit, hoc prorsus non licet quaerere, optare, curare aut tangere, sed tantum timere et adorare. Igitur recte dicitur: Si Deus non vult mortem, nostrae voluntati imputandum est, quod perimus. Recte, inquam, si de Deo praedicato dixeris. Nam ille vult omnes homines salvos fieri, dum verbo salutis ad omnes venit, vitiumque est voluntatis, quae non admittit eum, sicut dicit Matth 23: Quoties volui congregare filios tuos et noluisti? Verum quare maiestas illa vitium hoc voluntatis nostrae non tollit aut mutat in omnibus, cum non sit in potestate hominis, aut cur illud ei imputet, cum non possit homo eo carere, quaerere non licet, ac si multum quaeras, numquam tamen invenies, sicut Paulus Rom 11 dicit: Tu quis es, qui respondeas Deo? »17.
« Caecutiant sane hic infinita milia doctorum probatissimorum et scripturas fingant dilucidas non esse et quaestionem difficilem paveant. Nos habemus verba clarissima, quae sic sonant: Cuius vult, miseretur, quem vult, indurat; item: Dicis itaque mihi: quid quaeritur? Voluntati eius quis resistet? Nec est quaestio difficilis, imo nihil facilius etiam communi sensu, quam hanc sequelam esse certam, solidam, veram: Si Deus praescit, necessario fit, ubi hoc ex scripturis praesuppositum fuerit, quod Deus neque errat neque fallitur. Difficilem quidem esse quaestionem fateor imo impossibilem, si simul utrumque voles statuere et praescientiam Dei et libertatem hominis »18.
Ergo homo sine libero arbitrio, et naturalia eius peccato originali omnino corrupta sunt. « Scholastici disputant: Quod iustitia originalis non fuerit connaturalis, sed ceu ornatus quidam additus homini tamquam donum: Ut si quis formosae puellae coronam imponat. Corona certe non est pars naturae virginis sed quiddam separatum a natura, quod ab extra accedit et sine violatione naturae potest iterum adimi. Quare disputant de homine et daemonibus, quod, etsi originalem iusticiam amiserint, tamen naturalia pura manserint, sicut initio condita sunt. Sed haec sententia quia peccatum originis extenuat, ceu venenum fugienda est. Quin hoc statuamus, iusticiam non fuisse quoddam donum, quod ab extra accederet separatum a natura hominis: sed fuisse vere naturalem, ita ut natura Adae esset diligere Deum, credere Deo, agnoscere Deum etc. Haec tam naturalia fuere in Adamo, quam naturale est, quod oculi lumen recipiunt. Quia autem, si oculum viciosum reddas inflicto vulnere, recte dicas naturam violatam esse, ita postquam homo ex iusticia in peccatum lapsus est, recte et vere dicitur: Naturalia non integra sed corrupta esse per peccatum. Sicut enim natura oculi est videre, ita natura rationis et voluntatis in Adamo fuit nosse Deum, fidere Deo, timere Deum. Haec cum iam amissa esse constet, quis tam amens est, qui dicat, naturalia adhuc esse integra? Et tamen hac sententia in Scholis nihil fuit usitatius nec receptius. Quanto autem absurdius est hoc de Daemonibus affirmare, quos Christus dicit in veritate non stetisse et quos novimus acerrimos hostes esse Christi et Ecclesiae? Integra naturalia igitur in homine fuerunt cognitio Dei, fides, timor etc. Haec Satan per peccatum ita corrupit, ut, sicut lepra carnem inficit, ita voluntas et ratio per peccatum sic vitiata est, ut non solum non diligat amplius Deum sed eum fugiat et oderit eum et cupiat sine eo esse et vivere »19.
Totus homo peccato obstrictus est, et quidquid facit, est peccatum. « Concludimus ergo universaliter: Quod homo sine Spiritu sancto et sine gratia nihil potest facere quam peccare et ita progreditur in infinitum, de peccato in peccatum... Hi omnes loci maxime generales sunt et fortissime concludunt pro nobis: Quod sine Spiritu sancto, cuius largitor solus Christus est, homo aliud non possit quam errare et peccare. Ideo Christus quoque in Evangelio dicit: Ego sum vitis, vos palmites; sine me nihil potestis facere.
Sed estis sine me tamquam excisus, aridus, mortuus et ad ignem paratus palmes »20.
Actus neuter, qui moraliter bonus sit, sed neque iustitia neque peccatum, non habetur. « Quod si is non iustificabitur in iudicio Dei, qui servus Dei est, nec omnes viventes, inter quos necesse est sanctissimos aliquot esse, si Ecclesiam sanctam sanctorum communionem in terris vivere credimus, qui tamen legem implent, qualis, putas, furor est eorum, qui citra gratiam et extra Ecclesiam insaniunt, legem posse impleri ex naturalibus viribus quo ad totam substantiam facti, licet non ad intentionem praecipientis? Ad hoc, ut iterum ad articulum Hussiticum Constantiae damnatum redeam, quantus error est, actum neutrum et non malum inveniri dicere, quando actus iustorum non est iustificabilis coram Deo! »21. « Ubi sunt ergo nostri neutrales, qui inter peccatum et iustitiam fidei medium statum finxerunt, scilicet moraliter bonum, cum Apostolus ipsam legis iustitiam appellet mortuam? At mortuum apud Apostolum non dicitur, nisi quod peccatum prius sit, sicut dicit: stimulus autem mortis peccatum est. et Rho. V. per peccatum mors. Non ergo opus aliquod mortuum et non mortale (ut dicunt) seu non meritorium, sed mortuum simul et peccatum est »22.
Peccata autem de se omnia sunt mortalia; ratione tamen personae sermo esse potest de venialibus. « Peccatum est vere peccatum, sive illud ante sive post Christum cognitum commiseris. Et Deus peccatum odit, imo omne peccatum, quod ad substantiam facti attinet, est mortale. Quod autem credenti non est mortale, fit propter Christum Propiciatorem, qui peccatum sua morte expiavit. Non credenti in Christum non solum omnia peccata mortalia sunt, sed etiam bona ipsius opera peccata sunt, iuxta illud: quidquid non est ex fide, peccatum est. Ideo Sophistae perniciose errant, qui peccata distinguunt penes substantiam facti, non penes personam.
Qui credit idem et aeque magnum peccatum habet, ut incredulus. Credenti tamen illud condonatur et non imputatur, incredulo retinetur et imputatur. Huic veniale, illi mortale est, non propter differentiam peccatorum, quod credentis peccatum minus, increduli maius sit, sed personarum. Credens enim novit peccatum sibi esse remissum propter Christum, qui morte sua illud expiavit. Itaque peccatum habens et peccans tamen manet pius. Contra incredulus peccans manet impius. Atque ea est vere piorum sapientia et consolatio, quod, etiamsi peccata habeant et committant, tamen sciant ea propter fidem in Christum non imputari sibi »23.
Opus meritorium hominis negatur. « Damnanda est igitur perniciosa et impia opinio Papistarum qui tribuunt operi operato meritum gratiae et remissionis peccatorum. Dicunt enim: Opus bonum ante gratiam valere ad impetrandam gratiam de Congruo. Impetrata vero iam gratia sequens opus mereri vitam aeternam de Condigno. Ut homo exsistens in peccato mortali sine gratia, si bona naturali intentione faciat opus bonum, id est, legat vel audiat Missam, det cleemosynam etc., is meretur gratiam de congruo. Impetrata sic gratia de congruo, iam facit opus condignum et meritorium vitae aeternae. In primo quidem Deus non est debitor, sed quia est bonus et iustus, decet eum, ut approbet tale opus etiam in peccato mortali factum et reddat pro tali officio gratiam. Post gratiam autem iam factus est debitor et iure cogitur dare vitam aeternam, quia iam non solum est opus liberi arbitrii, factum secundum substantiam sed etiam factum in gratia sanctificante, hoc est, in dilectione. Haec est Theologia Regni Antichristiani quam ideo commemoro, ut eo melius intelligi possit disputatio Pauli. Opposita enim iuxta se posita magis illustria fiunt. Deinde ut palam fiat, quam longe aberraverint a veritate caeci isti et caecorum duces24 et quam ista sua impia et blasphema doctrina non solum obscuraverint, sed simpliciter sustulerint Evangelium et Christum obruerint. Si enim ego exsistens in peccato mortali possum facere aliquod opusculum quod non solum secundum substantiam sit gratum Deo, sed etiam possit mereri gratiam de congruo; et ubi habuero gratiam, possum facere opera secundum gratiam, id est dilectionem et acquirere de iure vitam aeternam: Quid iam opus est mihi gratia Dei, remissione peccatorum, promissione, morte et victoria Christi? Christus plane iam mihi otiosus est. Habeo enim liberum arbitrium et vires faciendi bonum opus per quod gratiam mereor de congruo et postea vitam aeternam de condigno »25.
« Quare cum Paulo in totum negamus meritum congrui et condigni et certa fiducia pronuntiamus istas speculationes esse mera ludibria Satanae numquam facta aut exemplis ostensa. Nemini enim unquam dedit Deus gratiam et vitam aeternam pro merito congrui et condigni »26.
Ex dictis facile patet: si in relatione hominis peccatoris ad Deum mutatio aliqua intercedat (iustificatio), homo ipse in hoc negotio passive omnino se habet. Christus pro hominibus Deo satisfecit eosque morte sua redemit, qui et interpellat pro nobis. Huius autem redemptionis Christi homo particeps fit fide. Haec fides potius passio est quam actio, non est facere, sed recipere. « Non enim norunt (Sophistae) fidem esse mutationem et renovationem totius naturae, ut aures, oculi, cor ipsum prorsus diversum audiant, videant, sentiant ab omnibus aliis hominibus. Est enim fides res vivax et potens: non est ociosa cogitatio, nec innatat cordi, sicut anser aquae: sed sicut aqua igni calefacta, etsi aqua manet, tamen non amplius frigida, sed calida et prorsus alia aqua est: ita fides, spiritus sancti opus, aliam mentem et sensus alios fingit, ac prorsus novum facit hominem. Est igitur fides operosa, difficilis et potens res: ac si vere aestimare volumus, magis est passio quam actio, mutat enim animos et sensus »27. « Sublimis et magna res est Deum habere placatum. Igitur longe alio Mediatore ibi opus est, quam Moses, vel Lex, quam nostra voluntas, quam etiam gratia sit quam vocant caritatem Dei. Hic prorsus nos nihil facere oportet, sed tantum recipere thesaurum qui Christus est in corde per fidem apprehensus, ut maxime sentiamus nos esse plenos peccatis »28. « Haec est enim vera via salutis, subdi Deo, in fide ei cedere et silere, ponere tumultum praesumptionis operum, quibus quaerunt impii eum invenire, et sese ductilem praebere, ut ipse in nobis operetur, non nos operemur »29.
Fides est fiducia quaedam. « De verbo30 non valde repugno, sive id pro reputare, sive cogitare accipias, nam res eodem redit. Cum enim divina maiestas de me cogitet, me esse iustum, mihi esse remissa peccata, me liberum esse a morte aeterna, et ego cum gratiarum actione in fide hanc cogitationem Dei de me apprehendo, vere sum iustus, non meis operibus, sed fide, qua apprehendo cogitationem divinam. Nam Dei cogitatio est infallibilis veritas. Igitur cum eam apprehendo firma cogitatione, non vaga opinione et dubia, iustus sum. Fides enim est firma et certa seu cogitatio, seu fiducia de Deo, quod per Christum sit propitius, quod per Christum cogitet de nobis cogitationes pacis, non afflictionis aut irae. Relativa enim haec sunt, cogitatio Dei, seu promissio et fides, qua promissionem Dei apprehendo. Recte igitur Paulus verbum (Haschab) reddidit per verbum λογίζεσθαι, quod etiam ad cogitationem alludit, sicut reputandi verbum. Si enim tu Deo promittenti credis, Deus te reputat iustum. Neque hic vel Legis, vel circumcisionis, vel sacrificiorum fit mentio, quod ea Deus dignari velit iusticia: Sola sua reputatio, sola illa gratiae de nobis cogitatio haec facit. Datur enim iustitia Abrahae non operanti, sed credenti: neque autem fidei, ut nostro operi, datur, sed propter cogitationem Dei, quam fides apprehendit31.
Haec fides est omnino certa. « Agamus igitur Deo gratias, quod liberati sumus ab hoc monstro incertitudinis ac iam certo statuere possumus Spiritum sanctum clamare et illum inenarrabilem gemitum aedere in cordibus nostris. Hocque fundamentum est nostrum: Evangelium iubet intueri nos non benefacta et perfectionem nostram, sed ipsum Deum promittentem, ipsum Christum Mediatorem. Contra Papa iubet respicere non Deum promittentem, non Christum Pontificem, sed nostra opera et merita. Ibi necessario sequitur dubitatio et desperatio, illic vero certitudo et gaudium Spiritus, quia in Deo haereo, qui mentiri non potest; dicit enim: Ecce trado filium meum in mortem, ut te sanguine suo redimat a peccatis et morte. Ibi non possum dubitare, nisi velim prorsus Deum negare. Atque haec est ratio, cur nostra Theologia certa sit: Quia rapit nos a nobis et ponit nos extra nos, ut non nitamur viribus, conscientia, sensu, persona, operibus nostris, sed eo nitamur, quod est extra nos, hoc est, promissione et veritate Dei quae fallere non potest. Hoc Papa nescit, ideo sic impie nugatur cum suis furiis, neminem scire, ne iustos quidem et sapientes, utrum digni sint amore etc. Imo si iusti et sapientes sunt, certo sciunt se diligi a Deo, vel iusti et sapientes non sunt »32.
Fide iustitia Christi fit iustitia nostra. «Igitur per fidem in Christum fit iustitia Christi nostra iusticia et omnia quae sunt ipsius, immo ipsemet noster fit. Ideo appellat eam Apostolus iustitiam Dei ad Ro I. Iustitia Dei revelatur in Evangelio, sicut scriptum est: Iustus ex fide vivit. Denique et fides talis vocatur iusticia Dei, ut eiusdem 3. arbitramur hominem iustificari per fidem. Haec est iusticia infinita et omnia peccata in momento absorbens, quia impossibile est, quod peccatum in Christo haereat: at qui credit in Christo, haeret in Christo, estque unum cum Christo, habens eandem iustitiam cum ipso. Ideo impossibile est, quod in eo maneat peccatum. Et haec iusticia est prima, fundamentum, causa, origo omnis iustitiae propriae seu actualis, quia vere ipsa datur pro originali iustitia in Adam perdita et operatur id, immo maius quam illa iustitia originalis fuisset operata. Sic intelligitur illud ps. XXX.
In te, domine, speravi, non confundar in aeternum: in iustitia tua libera me, non in mea, sed in tua, inquit, id est in iustitia Christi Dei mei, quae est per fidem, per gratiam, per misericordiam Dei nostra facta, et haec vocatur in psalterio per multa loca opus domini, confessio, virtus Dei, misericordia, veritas, iustitia. Omnia haec sunt nomina fidei in Christum, immo iustitiae quae est in Christo. Unde Apostolus ad Gal 2 audet dicere: Vivo iam non ego, vivit vero in me Christus, et ad Eph. 3. Ut det vobis Christum habitare per fidem in cordibus vestris. Haec igitur iustitia aliena et sine actibus nostris per solam gratiam infusa nobis, trahente intus scilicet patre nos ad Christum, opponitur peccato originali, quod alienum similiter est sine nostris actibus per solam generationem nobis cognatum et contractum. Et ita Christus expellit Adam de die in diem magis et magis, secundum quod crescit illa fides et cognitio Christi. Non enim tota simul infunditur, sed incipit, proficit et perficitur tandem in fine per mortem. Secunda iustitia est nostra et propria, non quod nos soli operemur eam, sed quod cooperemur illi primae et alienae. Haec nunc est illa conversatio bona in operibus bonis... Haec iustitia est opus prioris iustitiae et fructus atque sequela eiusdem... Haec iustitia opponitur peccato actuali et proprio nostro, ut ad Ro 6. Sicut exhibuistis membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem »33.
«Est enim peccatum remissum per gratiam, et est peccatum reliquum in carne. Peccatum per gratiam remissum est, quod Deus propter Christum non velit nos deserere, quantumcumque simus peccatores, sed quod velit misericorditer indulgere nobis, qui peccato perditi et corrupti sumus. Hoc peccatum per gratiam remissum non satis est, nam per infirmitatem subinde in peccata relabimur. Vellemus igitur non solum peccatum remitti, sed totum aboleri. Nam peccatum, sicut Augustinus loquitur, actu manet, reatu autem transit, hoc est, res ipsa, quae vere peccatum est et remissa est ac a Deo toleratur, ea manet in carne reliqua nec dum plane mortua est, nisi quod per Christum, sicut in Genesi dicitur, caput serpentis contritum est, lingua tamen adhuc micat et cauda minatur ictum. Nam peccatum, quia gratia et misericordia Dei super nos regnat, non potest nos damnare, non potest Deum nobis iratum reddere, et tamen in iustificatis reliquiae peccati manent, ut concupiscentia et alia vitia, quae ceu feces reliquas sive seminaria Propheta in se intuetur et, sicut supra pro remissione universaliter rogavit, ita hic orat pro istarum reliquiarum expurgatione seu exstirpatione. Haec igitur secunda pars petitionis est, quae, ut dixi, nobis secundam distinctionem peccati ostendit, quod Deus vult peccata delere, quo ad remissionem culpae et ad ipsam vim peccati, non quo ad rem seu naturam peccati. Nam vis peccati est accusare, damnare, mordere, laedere, non relinquere pacem cordi, obiicere iratum Deum, infernum etc. Haec vis peccati per misericordiam gratuitam tollitur, et tamen manent verae huius veneni reliquiae. Ergo utrumque verum est, quod nullus Christianus habet peccatum et quod omnis Christianus habet peccatum. Hinc nascitur illa distinctio, quod apud Christianos duplex est peccatum: peccatum remissum et peccatum reliquum, quod exstirpandum et abluendum est. Peccatum remissum est, quod fiducia misericordiae contributum est, ne damnet, ne accuset, et tamen propter hanc carnem adhuc pullulat et militat in carne nostra34, ut efficiat similes fructus prioribus, ut simus securi, ingrati, ignorantes Dei, sicut prius fuimus. Hi sunt conatus reliquiarum peccati in nobis, quos etiam sentiunt sancti, sed per Spiritum sanctum non eis indulgent. Ergo Christianus, postquam fide iustus est seu remissionem peccatorum accepit, non debet sic securus esse, quasi plane ab omnibus peccatis purus sit, sed tum demum ei perpetua haec incumbit lucta cum reliquiis peccati, a quibus Propheta hic cupit ablui. Est quidem iustus et sanctus aliena seu extrinseca sanctitate, ut sic docendi causa appellem, hoc est, est iustus misericordia et gratia Dei. Haec misericordia et gratia non est aliquid humanum, non est habitus quidam aut qualitas in corde, sed est divinum beneficium, quod nobis donatur per illam cognitionem Evangelii propriam, quod scimus seu credimus peccatum nostrum nobis per Christi gratiam et meritum remissum esse et quod speramus propter Christum in misericordiam et miserationes multas et magnas, sicut Propheta hic dicit. Haec autem iustitia an non aliena iustitia est, quae tota consistit in alterius indulgentia et merum donum est Dei miserentis et propter Christum faventis? »35.
Est autem iustitia in spe nondum in re. « Sic et hoc loco36 spes accipi potest dupliciter, et secundum hoc gignit etiam duplicem sententiam. Prior est: Nos spiritu ex fide spem iustitiae nostrae exspectamus, id est, iustitiam speratam, quae certo revelanda est suo tempore. Altera: Nos spiritu ex fide exspectamus spe et desiderio iustitiam, hoc est, sumus iustificati, et tamen nondum sumus iustificati, quia iustitia nostra pendet adhuc in spe, Ro. 8.: Spe salvi facti sumus. Donec enim vivimus, haeret adhuc peccatum in carne nostra, manet lex in carne et membris, repugnans legi mentis nostrae et captivans nos in obsequium peccati. Illis affectibus carnis furentibus ac nobis Spiritu reluctantibus manet ibi locus speratae iustitiae. Incepimus quidem iustificari fide, qua et primitias Spiritus accepimus, et mortificatio carnis coepta est, sed nondum perfecte iusti sumus. Reliquum est, ut perfecte iustificemur, hocque speramus. Sic iustitia nostra nondum est in re, sed adhuc in spe »37.
Quomodo in iis qui sunt in Christo Iesu nihil sit damnationis, ita explicat: «Nec dignantur meminisse, quam crebro ego quoque illud induxerim, quod Paulus ait, nihil esse damnationis, licet nonnihil sit peccati, quia tot de peccato praemiserat, sed ideo nihil est damnationis, non quia non sit ibi peccatum, ut Latomus mentitur, sed quia sunt in Christo Iesu, dicit Paulus, id est pullastri sub gallina et sub umbra iustitiae illius pausant, seu ut Ro V. clarius dicit, gratiam et donum in gratia illius habent. Deinde non ambulant secundum peccatum seu carnem peccati, id est, non consentiunt peccato, quod revera habent. Deus enim providit duo robustissima munitissimaque firmamenta, ne hoc peccatum eis sit in damnationem. Primum, ipsum Christum propitiatorium (ut Ro III.), ut sub huius gratia tuti sint, non quia credunt et fidem aut donum habent, sed quia in gratia Christi habent. Nullius enim fides subsisteret, nisi in Christi propria iustitia niteretur et illius protectione servaretur. Haec est enim fides (ut dixi) vera, non absoluta immo obsoleta illa qualitas in anima, ut illi fingunt, sed quae se a gratia Christi non patitur avelli, nec alio nititur, quam quod scit, illum esse in gratia Dei nec posse damnari, nec aliquem, qui sic in eum se proiecerit. Scilicet tam magna res est hoc peccatum reliquum, sic intolerabile iudicium Dei, ut nisi eum pro te opponas, quem sine omni peccato esse nosti, subsistere nequeas, id quod facit fides vera. Alterum est, quod dono accepto non ambulant secundum carnem, nec obediunt peccato, sed prius illud principale et robustissimum est, licet et alterum sit aliquid, sed in virtute prioris. Quia pepigit Deus pactum iis, qui sunt hoc modo in Christo, ut si pugnent contra seipsos et peccatum suum, nihil sit damnationis. Non ergo nihil est damnationis, ut Latomus delyrat, quia non peccant, aut non sit peccatum in opere bono. Hoc fingit extra et contra apertum textum Pauli e proprio capite. Sed quia sunt (inquit) in Christo Iesu et non ambulant secundum carnem, manifeste de mortali peccato loquens »38.
Eadem doctrina in libris symbolicis Lutheranorum invenitur.
Confessio Augustana (1530). Art. 2. «Item docent, quod post lapsum Adae omnes homines, secundum naturam propagati, nascantur cum peccato, hoc est, sine metu Dei, sine fiducia erga Deum et cum concupiscentia, quodque hic morbus seu vitium originis vere sit peccatum, damnans et afferens nunc quoque aeternam mortem his, qui non renascuntur per baptismum et Spiritum sanctum »39.
Art. 4. «Item docent, quod homines non possint iustificari coram Deo propriis viribus, meritis aut operibus, sed gratis iustificentur propter Christum per fidem, cum credunt se in gratiam recipi et peccata remitti propter Christum, qui sua morte pro nostris peccatis satisfecit. Hanc fidem imputat Deus pro iustitia coram ipso, Rom. 3 et 4 »40.
Art. 6. «Item docent, quod fides illa debeat bonos fructus parere, et quod oporteat bona opera mandata a Deo facere propter voluntatem Dei, non ut confidamus per ea opera iustificationem coram Deo mereri. Nam remissio peccatorum et iustificatio fide apprehenditur... »41.
Art. 18. «De libero arbitrio docent, quod humana voluntas habeat aliquam libertatem ad efficiendam civilem iustitiam et deligendas res rationi subiectas. Sed non habet vim sine Spiritu Sancto efficiendae iustitiae Dei seu iustitiae spiritualis, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt Spiritus Dei; sed haec fit in cordibus, cum per verbum Spiritus Sanctus concipitur... Damnant Pelagianos et alios, qui docent, quod sine Spiritu Sancto solis naturae viribus possimus Deum super omnia diligere, item praecepta Dei facere quoad substantiam actuum. Quamquam enim externa opera aliquo modo efficere natura possit (potest enim continere manus a furto, a caede), tamen interiores motus non potest efficere, ut timorem Dei, fiduciam erga Deum, castitatem, patientiam cet. »42.
Art. 20. «Cum igitur doctrina de fide, quam oportet in ecclesia praecipuam esse, tam diu iacuerit ignota, quemadmodum fateri omnes necesse est, de fidei iustitia altissimum silentium fuisse in concionibus, tantum doctrinam operum versatam esse in ecclesiis, nostri de fide sic admonuerunt ecclesias: Principio, quod opera nostra non possint reconciliare Deum, aut mereri remissionem peccatorum et gratiam et iustificationem, sed hanc tantum fide consequimur, credentes, quod propter Christum recipiamur in gratiam, qui solus positus est mediator et propitiatorium, per quem reconcilietur Pater. Itaque qui confidit operibus se mereri gratiam, is aspernatur Christi meritum et gratiam, et quaerit sine Christo humanis viribus viam ad Deum, cum Christus de se dixerit Ioh. 14, 6:
Ego sum via, veritas et vita... Praeterea docent nostri quod necesse sit bona opera facere, non ut confidamus per ea gratiam mereri, sed propter voluntatem Dei. Tantum fide apprehenditur remissio peccatorum ac gratia. Et quia per fidem accipitur Spiritus Sanctus, iam corda renovantur et induunt novos affectus, ut parere bona opera possint... »43.
Formula concordiae (1577). I. Pars, Epitome. « De hoc negotio44 haec est fides, doctrina et confessio nostra, quod videlicet hominis intellectus et ratio in rebus spiritualibus prorsus sint caeca, nihilque propriis viribus intelligere possint... Credimus, docemus et confitemur etiam, voluntatem hominis nondum renatam non tantum a Deo esse aversam, verum etiam inimicam Deo factam, ita ut tantummodo ea velit et cupiat iisque delectetur, quae mala sunt et voluntati divinae repugnant... Itaque credimus, quantum abest, ut corpus mortuum se ipsum vivificare atque sibi ipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, se ipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat... »45.
«Credimus praeterea, docemus et confitemur, fidem illam iustificantem non esse nudam notitiam historiae de Christo, sed ingens atque tale Dei donum, quo Christum redemptorem nostrum in verbo evangelii recte agnoscimus ipsique confidimus, quod videlicet propter solam ipsius obedientiam ex gratia remissionem peccatorum habeamus, sancti et iusti coram Deo Patre reputemur et aeternam salutem consequamur. Credimus, docemus et confitemur, vocabulum (iustificare) phrasi scripturae sacrae in hoc articulo idem significare, quod absolvere a peccatis, ut ex dicto Salomonis (Prov. 17, 15) intelligi potest: Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum. Item (Rom. 8, 33): Quis accusabat electos Dei? Deus est, qui iustificat. Et, si quando pro vocabulo iustificationis vocabula regenerationis et vivificationis usurpantur, (quod in Apologia Augustanae Confessionis factum est) sunt ea in illa superiore significatione accipienda. Nam alias eae voces de hominis renovatione intelligendae sunt, quae a fidei iustificatione recte discernitur. Credimus, docemus et confitemur etiam, etsi vere in Christum credentes et renati multis infirmitatibus et naevis usque ad mortem sunt obnoxii, non tamen illis vel de iustitia, quae per fidem ipsis imputatur, vel de aeterna salute esse dubitandum, quin potius firmiter illis statuendum esse, quod propter Christum iuxta promissionem et immotum verbum evangelii Deum sibi placatum habeant »46.
« Ut hae controversiae47 solide et dextre explicentur atque decidantur, haec nostra fides, doctrina et confessio est: I. Quod bona opera veram fidem, (si modo ea non sit mortua sed viva fides) certissime atque indubitato sequantur tamquam fructus bonae arboris. II. Credimus etiam, docemus et confitemur, quod bona opera penitus excludenda sint, non tantum cum de iustificatione fidei agitur, sed etiam cum de salute nostra aeterna disputatur... VIII. Hanc vero libertatem spiritus in electis Dei filiis non perfectam, sed multiplici infirmitate adhuc gravatam agnoscimus, quemadmodum divus Paulus super ea re de sua ipsius persona conqueritur (Rom. 7, 14-25. Gal. 5, 17). IX. Illam tamen infirmitatem Dominus electis suis non imputat, idque propter mediatorem Christum. Sic enim scriptum est (Rom. 8, 1): Nihil iam damnationis est his, qui in Christo Iesu sunt. X. Credimus praeterea, docemus et confitemur, fidem et salutem in nobis conservari aut retineri non per opera, sed tantum per Spiritum Dei et per fidem, (qua scilicet salus custoditur), bona autem opera testimonia esse, quod Spiritus Sanctus praesens sit atque in nobis habitet »48. Similem doctrinam Calvini vide in eius Catechismo ecclesiae Genevensis (1545)49, et Zwinglianorum in Confessione helvetica posteriore (1562)50.
In bulla « Exsurge Domine » (15 Iunii 1520) Leo X errores Lutheri damnavit51, inter quos plures etiam, qui ad materiam de gratia spectant. Ita doctrinam, quae dicit concupiscentiam, quae post baptismum manet, esse peccatum (art. 2); doctrinam de fide requisita et sufficiente ad remissionem peccatorum (art. 10-12. 15); quod iustus in omni opere peccet (art. 31); quod opus bonum optime factum sit veniale peccatum (art. 32); neminem certum esse se non semper mortaliter peccare (art. 35); quod liberum arbitrium post peccatum sit res de solo titulo (art. 36).
Imprimis autem concilium Tridentinum novae haeresi veram catholicam doctrinam opposuit. Sessione 5. (17. Iunii 1546) decreto de peccato originali damnaverat sententiam quae negat, per Christi gratiam, quae in Baptismo confertur, reatum originalis peccati remitti, aut asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud tantum dicit radi aut non imputari. Manet quidem concupiscentia post baptismum, sed non propterea peccatum vocatur, quod vere et proprie in renatis peccatum sit, sed quia ex peccato est et in peccatum inclinat52.
Deinde, sessione sexta (13 Ian. 1547) decreto de iustificatione « exponere intendit omnibus Christi fidelibus veram sanamque doctrinam ipsius iustificationis, quam sol iustitiae Christus Iesus, fidei nostrae auctor et consummator, docuit, apostoli tradiderunt et catholica Ecclesia, Spiritu Sancto suggerente, perpetuo retinuit, districtius inhibendo ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere quam praesenti decreto statuitur ac declaratur ». Decretum continet 16 capita, quibus doctrina catholica exponitur, et 33 canones, quibus falsae doctrinae reiciuntur53.
Cap. 1-3 ostendunt, iustificationem esse merum opus gratiae ex meritis Christi Redemptoris. Cap. 1: Post Adae peccatum neque gentes per vim naturae, neque Iudaei per litteram Legis Moysi liberari aut surgere potuerunt, quamvis liberum arbitrium minime exstinctum esset. Cap. 2: Sed Deus misertus est generis humani et misit Filium suum ad redimendos Iudaeos et gentes. Cap. 3: Merita autem passionis Christi hominibus communicari debent: Homines debent in Christo renasci; hac renascentia in Christo gratia iis tribuitur, qua iusti fiunt.
Cap. 4-9 agunt de prima iustificatione, id est de iustificatione hominis qui adhuc est in peccato originali. Cap. 4: Breviter haec iustificatio describitur ut translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae, in statum gratiae et adoptionis filiorum. Haec translatio post Evangelium promulgatum sine lavacro regenerationis aut eius voto fieri non potest. Cap. 5: Adultus ad hanc iustificationem praeparare se debet. Exordium sumit a praeveniente Dei gratia qua nullis eorum exsistentibus meritis vocantur; sed homo libere huic gratiae assentiri et cooperari debet. Cap. 6 hic modus praeparationis accuratius describitur. Cap. 7 docetur quid sit ipsa iustificatio, scl. non sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis per voluntarium susceptionem gratiae et donorum; non solum iusti reputantur, sed vere iusti nominantur et sunt. Praeterea causae huius iustificationis enumerantur. Cap. 8. explicatur quomodo intelligenda sint verba s. Pauli, per fidem nos iustificari et gratis; per fidem, quia fides est humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis iustificationis; gratis quia nihil eorum, quae iustificationem praecedunt, ipsam iustificationis gratiam meretur. Cap. 9. reicitur inanis fiducia haereticorum. Ei qui in sola hac fiducia quiescit, peccata non remittuntur; neque oportet eos, qui vere iustificati sunt, sine omni dubitatione apud semetipsos statuere, se esse iustificatos; multo minus sola hac fide iustificatio perficitur.
Cap. 10-13 agunt de secunda iustificatione, sive de conservatione et evolutione primae iustificationis. Cap. 10: Iusti in ipsa iustitia accepta cooperante fide bonis operibus crescunt et magis iustificantur. Cap. 11: Observatio mandatorum iustificatis non est impossibilis; eaque omnino necessaria est ad consequendam hereditatem. Unde iustus nullo modo in omni opere bono peccat, ne tunc quidem, cum intuitu etiam mercedis aeternae operatur. Cap. 12: Sed licet iustus possit observare mandata, potest tamen etiam peccare, neque, si peccavit, certam sibi resipiscentiam promittere debet. Hinc praedestinationis temeraria praesumptio cavenda est. Cap. 13: Idem valet de munere perseverantiae. Non enim in gloriam, sed in spem gloriae renati sunt et remanet illis pugna cum carne, cum mundo, cum diabolo.
Cap. 14-15 agunt de tertia iustificatione, sive de iustificatione eorum, qui gratiam perdiderunt. Cap. 14: Qui per peccatum a iustificationis gratia exciderunt, rursus iustificari possunt. Breviter modus huius iustificationis describitur et quomodo a prima iustificatione differat, indicatur. Cap. 15: Non sola infidelitate gratia iustificationis amittitur, sed omni peccato mortali; non autem semper cum gratia fides amittitur.
Cap. 16: agit de fructu iustificationis, hoc est de merito bonorum operum, deque meriti ipsius ratione.
Sequuntur 33 canones, quibus errores huic doctrinae oppositi reiciuntur.
Historica III: Baius
Sed iam paucis annis post concilium Tridentinum, Apostolica Sedes iterum errores in materia gratiae damnare debuit Bulla « Ex omnibus afflictionibus », 1 Oct. 1567, qua damnantur errores Michaelis de Bay (1513-1589), professoris Lovaniensis1
Secundum Iansen error principalis Baii in eo est, quod non recte distinguit inter naturale et supernaturale; quoad statum primitivum est optimismus, consequenter quoad statum naturae lapsae pessimismus2
« Immortalitas primi hominis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio » (prop. 78); « Humanae naturae sublimatio et exaltatio in consortium divinae naturae debita fuit integritati primae conditionis, et proinde naturalis dicenda est, et non supernaturalis » (prop. 21). Attamen non ea est Baianorum sententia, quod illa dona primae creationis fuerint proprietates naturales hominis, quae ex principiis internis constitutivis ipsius naturae emanarint; sed natura humana dona illa exigebat: naturalis destinatio ad vitam moralem et religiosam, ad perfectam unionem cum Deo, postulabat illa dona. Negabat ergo Baianismus possibilitatem status naturae purae; bonum honestum mere naturale, religio mere naturalis in doctrina Baii locum non habent3.
Post peccatum Adae homo plane incapax est boni moralis (prop. 27, 28, 30, 35, 37, 40). Amor naturalis non habetur (prop. 36). Aut opus est salutare aut peccatum4. Hinc: « Omnia opera infidelium sunt peccata » (prop. 25; cf. prop. 62). « Omnis amor creaturae rationalis aut vitiosa est cupiditas, qua mundus diligitur, quae a Ioanne prohibetur, aut laudabilis illa caritas, qua per Spiritum Sanctum in corde diffusa Deus amatur » (prop. 38); hinc « Cum Pelagio sentiunt, qui textum Apostoli ad Romanos II: Gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, intelligunt de gentibus fidei gratiam non habentibus » (prop. 22).
Ita de facto moralis libertas voluntatis naturalis negatur; sine gratia homo necessario peccat. Ut actus sit peccatum, non requiritur libertas a necessitate; sola violentia repugnat naturali libertati hominis (prop. 66-68). « Omne quod agit peccator vel servus peccati, peccatum est » (prop. 35). Ad peccatum non solum libertas indifferentiae non requiritur, sed ne voluntarium quidem esse debet (prop. 46. 47). Etiam indeliberati motus concupiscentiae sunt vera inobedientia (prop. 51, 75); non servatur praeceptum dilectionis Dei (prop. 76).5
Ad iustificationem intelligendam necessaria est secundum Baium cognitio caritatis. « De iustificatione disserenti, si bene et utiliter disserere velit, magno studio quaerenda est vera caritatis cognitio, qua Deum diligimus et proximum, quia caritas aut iustitia est, quam adipisci studet is qui iustificatur... aut certe usque adeo iustitiae coniuncta, ut quamvis sine ea possit simulari, non tamen haberi aut acquiri »6. « Quemadmodum igitur concupiscentia vel libido, quando in Scripturis sacris animi motum significant, nihil aliud est quam amor mundi seu amor creaturae, qui ad Deum non refertur... sic etiam caritas hoc posteriori modo, nihil aliud est quam amor vel dilectio Dei, quae eadem etiam arbor bona et voluntas bona dicitur... An vero praeter hunc animi motum qui caritas dicitur, alia quaedam habitualis atque accidentalis qualitas in voluntate ponenda sit quae etiam caritas nuncupetur, non magnopere contendendum existimo; quia facile intelligi potest, non tantum animi motum, sed etiam conformem aliquem habitum diffundi posse in cordibus nostris, per Spiritum Sanctum qui datus est nobis: sed an in Scripturis sacris reperiri queat distincta et aperta huius habitus mentio sub nomine caritatis, alia quaestio est, quam nihil opus esse duxi hoc loco discutere, quia actu cognito, facile est in habitus cognitionem venire »7
Hic caritatis motus non est ex nobis, sed ex Deo idque valet non solum de dilectione Dei ut beatificatoris, sed etiam ut creatoris8. Omnis amor creaturae rationalis est caritas aut vitiosa cupiditas9.
Animi motus qui dicitur caritas, potest praecedere remissionem peccatorum. « Cum quaeritur: utrum caritas etiam in iis reperiatur qui nondum consecuti sunt remissionem peccatorum propter longum alterius partis praeiudicium; et quia plerique per caritatem, non nisi habitum quemdam intelligunt, quo homini insensibiliter infuso fiat peccatorum omnium remissio, et qui sine remissione peccatorum infundi non possit, res quaedam absurdissima quaeri putatur; quia apud eiusmodi homines tamquam certum habetur quod primum in quaestionem venire debuit, nempe an in Scripturis sacris, nomine caritatis talis quisquam habitus sit intelligendus, an potius animi motus. Sed qui suprapositam divi Augustini definitionem diligenter attendunt, qua ait: Caritatem voco animi motum ad fruendum Deo propter seipsum et proximo propter Deum; cum aliis testimoniis quibus manifeste testatur, caritatem nihil aliud esse quam bonam voluntatem, qua ad Deum convertimur, de qua ait Apostolus: quod Deus operetur in nobis velle; facile intelligunt, nomine caritatis non tam habitum quam motum quemdam debere intelligi a quo boni esse dicimur, ac proinde non immerito dubitari, utrum caritas in iis tantum reperiatur qui iam consecuti sunt remissionem peccatorum, an etiam in cathecumenis et aliis poenitentibus, qui ante remissionem peccatorum praeveniuntur a Deo multis bonis motibus; nam quod caritas etiam ante remissionem peccatorum in multis inveniatur, sic videtur ostendi »10.
Caritas non semper tota datur, sed in proficientibus particulatim accrescit. « Patet igitur caritatis initium tunc homini conferri, quando ab infidelitate aut mala voluntate conversus incipit velle bonum, id est, velle facere Dei mandatum, qui prius volebat malum, id est, non Dei sed suum facere placitum, quod nihil aliud quam concupiscere est; atque caritatem tunc recte nuncupari, quando Deo cooperante tantum accipit incrementum, ut et mandata Dei faciat, et cupiditates, quae prius eum in sceleribus detinebant, vincat, sive haec per baptismum aut reconciliationem remissa fuerint, sive non. Quia si quis diligit me, inquit, sermones meos servabit, et qui non diligit me, sermones meos non servat »11.
Libro 2. agit de iustitia. « Rectissime dixit quidam: Iustitia in sese virtutes continet omnes; siquidem ut ait D. Chrysostomus: Nihil aliud est iustitia, quam omnium mandatorum plena custodia, quae sine virtutum omnium praesidio constare non potest. Haec eadem in Scripturis sacris alio nomine etiam caritas seu dilectio nuncupatur, quia qui diligit proximum legem implevit, et plenitudo legis est dilectio. Unde August. de natura et gratia, Caritas inchoata, inquit, inchoata iustitia est: caritas magna, magna iustitia est: caritas provecta, provecta iustitia est: caritas perfecta, perfecta iustitia est; a qua beatum seu iustum illum dicit Psalmista, qui non abiit in consilio impiorum... »12. Iustitia huius vitae duabus constat partibus, « remissione videlicet peccatorum » et « vitae novitate »13. Sed remissio peccatorum non est proprii nominis iustitia, sed reputatur, quia iustitiae proprie dictae ex parte aequivalet apud Deum14. Unde incrementum et perfectio iustitiae non tam secundum remissionem peccatorum aestimanda est, quam secundum renovationem hominis, qua lex Dei continuo plenius ac plenius observatur15. « Licet igitur cathecumenus aut poenitens ante remissionem peccatorum aliquid iustitiae habeat... quia tamen non habet remissionem peccatorum, sine qua non consistit huius vitae iustitia, etiamsi proposito et vitae conversatione multos Dei filios superet, nondum potest iustus vocari »16.
Libro tertio agit de iustificatione. « Cum de iustificatione disseritur, si dialecticorum more illud tantum inquiratur, quid sit iustificatio, et quibus partibus constare debeat plena et integra eius definitio, habita cognitione iustitiae, de qua iam diximus, res brevis ac facilis inquiritur. Quia nihil aliud est iustificatio, quam continua quaedam et indesinens ad iustitiam progressio. Iustitia vero est mandatorum omnium vera custodia, aut in operatione virtutum, sicut in Christo fuit, aut remissione peccatorum, sicuti in omnibus nobis quamdiu in hac vita sumus magna ex parte reperitur. Nam, ut ait Augustinus: Christus hinc etiam legem adimplevit, quod per carnis suae sacrificium sacerdos effectus, impetrat nobis indulgentiam peccatorum. Igitur nihil aliud est iustificatio, quam continua quaedam progressio tam in operatione virtutum, quam in remissione peccatorum »17.
De merito dicit: « Quicquid ad humani generis reparationem pertinet, id non nostris meritis proprie, neque iusto Dei iudicio tribuendum est, quia alioqui saltem ex parte essemus nostri redemptores, sed tantum proposito gratiae Dei, per redemptionem quae facta est in sanguine Christi. Et ideo fides, oratio, poenitentia, remissio peccatorum, abolitio poenae temporalis quae peccatis per sacramentum poenitentiae remissis quandoque relinquitur, conversatio sancta et perseverantia usque in finem vitae huius temporalis, imo et ipsa corporis resurrectio, proprie non nisi Christi meritis ascribenda sunt. Quia licet ad remissionem peccatorum, abolitionem poenae post sacramentum poenitentiae restantis, mortificationem concupiscentiae et perseverantiam in obedientia mandatorum Dei, iuxta promissiones Christi ex parte nostra requirantur fides, poenitentia, oratio, satisfactio et similia; attamen haec per se nullo modo sufficiunt, ut iusto Dei iudicio iam dicta Dei dona consequamur, nisi illis suffragetur pretium sanguinis Christi, sine cuius merito nulla omnino fit hominis reparatio. Si enim per se sufficerent, tunc his acceptis ad cetera consequenda non esset passio Christi necessaria. Ceterum quod pie et iuste in hac vita mortali usque in finem conversati vitam consequuntur aeternam, id non proposito gratiae Dei, sed ordinationi naturali statim initio creationis humani generis constitutae, et iusto Dei iudicio deputandum est, sicut supra satis diximus. Nec in hac retributione bonorum ad Christi meritum aspicitur, sed tantum ad primaevam institutionem generis humani, in qua lege naturali constitutum est, ut iusto Dei iudicio obedientiae mandatorum vita, sicut inobedientiae mors aeterna redderetur. Licet igitur universa generis humani reparatio solis Christi meritis tribuenda sit, ne si qua eius pars alterius cuiuspiam meritis proprie tribuatur, is saltem ex parte redemptor esse statuatur; attamen quod operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus, vita reddatur aeterna, id non Christi meritis, sed naturali institutioni hominis ascribendum est, ut diximus. Quod vero ad Timot. scribit Apostolus: Liberavit me Dominus ab omni opere malo, et salvum faciet in regnum suum caeleste: non sic accipiendum est, quasi utrumque Christi meritis ascribi debeat, nempe quod Apostolus ab omni opere malo liberatus sit, et quod pro fide servata coronam gloriae sit consecutus: sed tantum quod haec duo ex Christi meritis adeptus sit, videlicet quod in praeteritis tentationibus sit ab omni opere malo custoditus, et quod usque in finem vitae temporalis in obedientia mandatorum Dei perseveraverit ut salvus esse possit; qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Unde Apostolus volens ostendere quomodo in hac mortali vita ex Christi meritis salvi facti sumus: Spe, inquit, salvi facti sumus; quando videlicet peccatorum remissionem accepimus, et Dei mandatis obedimus. Quod igitur in hac vita iusti, pii et apti regno caelorum, seu spe salvi efficimur, non nisi proposito gratiae Dei deputandum est, qua restauratur quod per peccatum in nobis perierat: sed quod iustitiae et pietatis merito regnum caeleste consequimur, iusto iudicio Dei »18.
Deinde discutit et reicit sententiam eorum, « qui meritum non ex operis integritate, sed ex operantis dignitate metiendum existiment; adeo ut si quis imaginetur angelum aut hominem sic naturaliter conditum, ut sine inhabitatione ac directione Spiritus sancti totam Dei legem illibate servaret, iuxta horum sententiam nullum omnino vitae aeternae meritum haberet, donec per inhabitantem Spiritum Sanctum supra naturae suae conditionem sublimatus, et in Dei filium adoptatus, divinae naturae consortium accepisset »19. Et in fine huius capitis dicit: « Quapropter eorum sententia, qui in bonis operibus totam meriti rationem ex eo metiuntur, quod sint obedientia mandatorum Dei, his rationibus ostendi posse videtur ». Et sic ostendit cap. 2, quod sicut opus malum ex natura sua est mortis aeternae meritum: sic bonum opus ex natura sua est vitae aeternae meritum; cap. 3, quod natura humana, etiam Spiritu Sancto destituta, si Dei mandata illibate servaret, esset de praemio secura; cap. 4, quod Pelagii sententia sit, opera bona citra gratiam adoptionis facta non esse regni caelestis merita20.
Historica IV: Iansenius
Ideae et tendentiae baianae post damnationem non cessabant.
Cum harum idearum fautoribus intimam relationem habuit Cornelius Iansen, yprensis episcopus1. Secundum eius sententiam plurimi non iam veram s. Augustini doctrinam de gratia proposuerunt, vel ab eius doctrina recedendo, vel falso explicando, propterea genuinam et veram doctrinam doctoris gratiae proponere voluit; ad hunc finem per multos annos eius operibus studuit, cuius studii fructus est opus « Augustinus, seu doctrina S. Augustini de humanae naturae sanitate, aegritudine, medicina adversus Pelagianos et Massilienses », in quo componendo usque ad finem vitae suae laboravit, et cuius editionem amicis suis relinquere debuit. Sententias autem in eo expositas iudicio S. Sedis subiecit2. Opus tribus tomis constat, in quorum primo « haereses et mores Pelagii contra naturae humanae sanitatem, aegritudinem et medicinam ex S. Augustino recensentur ac refutantur ».
In secundo tomo « Genuina sententia S. Augustini de humanae naturae stantis, lapsae, purae statu et viribus eruitur et explicatur ».
Libro unico agit de gratia primi hominis et angelorum. Creatus est Adam in gratia et sanctitate (cap. 1), sine concupiscentiae motu (cap. 2); nulli omnino neque parvi neque magni excellentiae aut laudis aut superbiae motus atque tentationes ante peccatum esse potuerunt (cap. 3); eratque primus homo immortalis (cap. 4).
Adamus liberum habuit arbitrium (cap. 6). « Itaque mobiliter Adam per illum amorem creatoris liber fuit, ut excidere posset; et in eo permanere, si vellet: atque ita in quodam confinio vitae et mortis constitutus, ut utramlibet, vitam aut mortem elegisset, utramlibet ipsi aeterna, et per hoc, aeterna quoque libertas, vel servitus redderetur: cum nihil iustius esse queat, quam ut id quisque inammissibiliter ad fruendum teneat, quod sibi ad amandum libera voluntate delegit. In hoc enim iustissima meriti praemiique ratio constituta est. Ad utrumlibet igitur, hoc est, ad bonum et malum, ad vitam et mortem, ad amorem Creatoris et creaturae, ut saepissime Augustinus docet, illa prima libertas indifferens fuit »3.
Per vires liberi arbitrii potuit iuste vivere (cap. 7), potuit in iustitia perseverare (cap. 8); sed ad hoc indigebat adiutorio gratiae (cap. 10). « Quapropter quemadmodum in praecedentibus Augustinum fidentissime confirmantem audivimus, Sanctos Angelos per liberum arbitrium in veritate stetisse, et primum hominem per idem liberum arbitrium in ea stare potuisse, quod post lapsum hominibus non nisi per gratiam conferendum est: ita nunc vice versa, iuxta doctrinam ab eo traditam, et iuxta fidem Catholicam ab eo explicatam dicimus, neque Angelos, neque primum hominem ullo modo sine gratiae iuvantis adiutorio in veritate stare, hoc est, in accepta iustitia perseverare potuisse »4.
Haec gratia non solum ad perseverandum, sed ad singulos actus bonos necessaria erat (cap. 11). Ratio autem huius necessitatis non venit ex peculiari quadam difficultate perseverantiae vel actus boni, sed ex impotentia liberi arbitrii, « quia (liberum arbitrium) nihil ad bonum potest sine adiutorio omnipotentis boni »5, id quod explicat similitudine s. Augustini: « Sicuti enim corporis oculus non adiuvatur a luce, ut ab eadem luce clausus aversusque discedat; ut autem videat, adiuvatur ab ea, neque hoc omnino nisi ille adiuverit, potest; ita Deus, qui lux est hominis interioris, adiuvat nostrae mentis obtutum, ut non secundum nostram, sed secundum eius iustitiam boni aliquid operemur »6.
Hoc vero auxilium non erat gratia habitualis, neque concursus Dei operantis, concomitans Dei operatio, sed aliquid actuale, actioni praevium (cap. 12; 13). Cap. 14 quaerit: « Quale fuerit istud adiutorium quantum ad operandi modum ». Respondet: « Duplex est enim adiutorii genus, et consequenter duplex adiuvandi modus, unum est adiutorium quo; alterum sine quo non. Hoc est, unum est, quo aliquid fit; alterum, sine quo non fit. Exemplis res illustranda est. Visio est adiutorium, ut videas; sed ita adiuvat, ut ea posita, statim videas, quod in omnibus causis formalibus locum habet. In efficientibus autem tale adiutorium est illa simultanea cooperatio Dei: illa quippe data, confestim sine mora fit operatio; quae nisi detur, numquam fiet. Pedes vero sunt adiutorium ad ambulandum, navis ad navigandum, non tamen quo; sed sine quo non. Non enim si adsunt pedes, aut navis, continuo fit ambulatio aut navigatio; sine illis tamen fieri nequit »7. « Quaedam enim ita adiuvant potestatem, ut eam hoc ipso quo dantur, ex potentia in actum extrahant, ipsumque effectum reipsa ponant: alia vero sic adiuvant, ut potentiam quidem praeparent, roborent, iuvent; aliunde tamen quam ex ipsis extractio potentiae in actum secundum, seu ipsius potestatis applicatio atque determinatio ad agendum exspectari debeat: huiusmodi est adiutorium lucis ad videndum, specierum atque scientiae ad intelligendum, habitus ad operandum, pedum ad ambulandum, navis ad navigandum, suasionis externae ad operandum, et infinita similia. Omnia quippe huiusmodi, potentiam quidem operandi praeparant, adiuvant, roborant; nisi tamen aliunde impulsus ad operandum veniat, nihil fiet. Cuius ratio manifesta est, quia ista adiutoria sunt eiusdem ordinis cum potentia, in cuius imbecillitatis subsidium dantur. Nam ex ipsis adiutoriis, et ex potentia una perfecta et completa operandi facultas constituitur, quae voluntatis imperio, cuius est officium et seipsa et omnibus potentiis uti, ita penitus subiecta manet, ac si potentia esset sola omnibus adiutoriis destituta. Ex quo efficitur, ut quamvis huiusmodi adiutoria in infinitum augerentur, numquam tamen propterea fieret effectus; sed tantum completius posset fieri; fit autem tunc, quando potestas ista ad agendum actu impellitur, non fit quando non impellitur »8.
« Quibus ita constitutis, perspicue docet Augustinus et iterum iterumque diligenter inculcat, adiutorium Adami, cuius necessitatem tantopere multis locis commendaverat, non fuisse adiutorium quo, sed adiutorium sine quo non: hoc est, non fuisse tale adiutorium, quo fieret ut Adam perseveraret aut vellet, sed quo posset perseverare, si vellet, et sine quo perseverare non posset: ita videlicet, ut illud adiutorium plenam permanendi potentiam seu sufficientiam largiretur, sine qua permanere non poterat; non tamen tribueret usum illius adiutorii, seu ipsam permanendi voluntatem; utpote quae in ipsius libero relinqueretur arbitrio, a cuius liberrimo flexu et nutu Deus pendere voluit, ut illo adiutorio uti vellet aut nollet, atque ita actu permaneret aut caderet »9. « Non aliud fuisse istud gratiae adiutorium, quod Adamo et Angelis datum fuit, quam id quod schola passim sufficiens vocat. Nam hoc ipso, quod per illud iuste vivere, et in iustitia perseverare poterat, et sine illo non poterat, nec actum potestatis, sed potestatem actus afferebat, apertissime sequitur, non aliud, quam sufficiens dicendum esse »10.
Sequuntur 4 libri de statu naturae lapsae, in quorum primo agit de peccato originali, quod est ipsa concupiscentia; causa traductionis huius peccati est carnalis concupiscentia. Liber 2 est de poenis peccati originalis, ubi cap. 7 ss. de concupiscentia.
« Concupiscentia ista, seu libido, seu cupiditas, seu voluptas, seu delectatio, quocumque ex istis nominibus appellare malis, non est aliud, quam pondus quoddam habituale, quo anima inclinatur ad fruendum creaturis, seu ut Augustinus loquitur, rebus inferioribus »11. Motus concupiscentiae « non sunt aliud, nisi quaedam inclinationes, impetus, concupiscentiae, appetentiae, appetitus, cupiditates, amores, ac desideria; quibus omnibus nominibus, et aliis pluribus eos Augustinus vocare solet; nonnumquam etiam delectationes, prout delectatio Platonico more pro actibus concupiscendi delectationem sumitur »12. Obiectum eorum est quidquid non est Deus; tendunt ad fruendum rebus; sed solum uti creaturis est licitum; hinc motibus concupiscentiae non est consentiendum, sed ordinandi sunt ratione (cap. 23).
Liberum arbitrium post peccatum manet (Lib. 3, cap. 1). Libertas autem « alicuius actionis non excludit adiutorium; quamvis etiam ex se non postulet. Cernere quippe libere possumus praesente luce et sanis oculis, et non cernere; quamvis illud lucis adiumentum postulet, hoc non item... Liber est igitur respectu alicuius actus boni, qui illum habet in sua potestate, ut adsit si voluerit, non adsit si noluerit, ita videlicet ut hoc ab ipsius voluntatis nutu pendeat; quemadmodum homo ad videndum praesente luce, oculis sanis, non velatis liber est: fit enim videns simul atque illos aperire voluerit: qui si graviter laesi fuerint, libertas videndi periit, quantumvis lux circumfluat, et nihil consueti adiutorii desideretur ... Quapropter libertas ad bonum non adiutorio vel divinae gratiae opponitur, sed servituti et captivitati ad malum. Nam inter illa duo est directa repugnantia. Impossibile est enim, arbitrium liberum ut velit et operetur bonum esse simul servum et captivum sub malo; sicut hoc omnium hominum sensus renuntiat. Non enim ille captivus est, aut compedibus servitutis astrictus, qui cum libuerit pro solo nutu suo liber exilire potest: sed ille tantum, qui sub pondere deprimente detinetur, ita ut ad ipsam voluntatem bonam, multoque minus ad operandum bonum suo nutu non possit surgere. Dari enim possunt in ipso voluntatis arbitrio quaedam impedimenta, seu vincula voluntatis, quibus fiat, ut apex eius, cuius est consentire vel dissentire, quasi glutino quodam delectabili alligetur creaturis, quod nullo modo possit suis viribus disrumpere; sed caelitus gratia potentissima contrarium effectum inspirante dissolvi debet. Quod quamdiu non fecerit Deus, facit autem cum voluerit, arbitrium non est liberum ut operetur aut velit bonum; sed sub mali seu peccati affectu depressum, captivum, servumque possidetur... Hoc est ergo quod Catholica fides praedicat, tale arbitrium non solum esse adiuvandum gratia, ut velit et faciat bonum, sed etiam esse liberandum, ut velle possit et facere. Multum enim ista differunt iuvari, et liberari... Sententia igitur Augustini, quam tantopere Pelagiani detestati sunt, non alia quam ista est; quod arbitrium voluntatis post lapsum primi hominis, antequam divina gratia visitetur, hoc est, antequam Christianam suscipiat fidem unde incipit gratia, sub cupiditatibus terrenis ita arcte captivum possideatur, ut libertas illa voluntatis velut ferreis vinculis astricta nullo modo possit surgere, ut bonum velit aut faciat; sed tantummodo captivo motu versetur in malo. Qua de causa liberum arbitrium toto illo tempore non tam esse liberum, quam servum, hoc est, liberum esse iustitiae, peccati autem servum, sublata funditus indifferentia proxima ad bonum et malum »13.
Sed non solum libertas faciendi bonum periit, sed etiam abstinendi a peccato: « Itaque sanctissimus et profundissimus Doctor Augustinus non contentus declarasse, hominem post lapsum omni boni operis faciendi libertate privatum, eadem fiducia partem utramque docet, non esse etiam ei iam liberum a peccatis abstinere; sed in peccandi necessitatem peccando cecidisse, a qua sola gratia salvatoris Christi eum liberare potest »14.
Cap. 11 vult ostendere loco libertatis abstinendi a peccato inductam esse peccandi necessitatem. Haec autem doctrina non discrepat a fide Catholica, iuxta quam homo habet liberum arbitrium ad malum et bonum (cap. 13). « Ex quibus omnibus recte colligas, non alio sensu nobis post lapsum ante reparationem superesse libertatem arbitrii ad bonum, nisi quia arbitrium est tantummodo capax boni, hoc est, quia Deo quod amissum est reparante, actualem libertatem boni faciendi recipere potest »15.
Haec doctrina de amissa boni faciendi et a peccato abstinendi libertate intelligenda est non solum de operibus verae pietatis et aeternae vitae meritoriis, sed de omni actu moraliter bono, qui non sit peccatum, sive conferat ad aeternam vitam sive non conferat (cap. 14). « Itaque in hac quaestione indubitatum exsistimamus, esse illam sententiam sancti Augustini atque discipulorum eius, quam iam iam diximus, nullum videlicet opus bonum, ne quidem moraliter, ab humano arbitrio posse fieri nisi per gratiam, non quamlibet, sed fidei liberetur: ut proinde ante fidem non sit ei liberum a peccato, dum hic et nunc agere meditatur, abstinere, sed quocumque sese verterit, quadam humanis viribus insolubili peccandi necessitate teneatur »16.
Non datur medium inter caritatem et culpabilem cupiditatem (cap. 19). Hinc omne quod non est ex fide, est peccatum (Lib. 4, cap. 1). Sola absentia fidei sufficit, ut omnia opera infidelium vera peccata sint (cap. 3). Sed (cap. 19) « si non est libertas abstinendi a peccato, sed peccandi necessitas in voluntate, iam peccatum non erit peccatum. Quod enim necessarium est hoc ipso non est peccatum, utpote quod voluntarium esse debeat »17. « Respondetur, hoc argumentum, sicut a Scholasticis intelligitur necessitas peccandi et libertas abstinendi, nullam omnino vim habet adversus Augustini sententiam. Ipsi enim peccandi necessitatem vocant, qua quis ad hoc peccatum, quod hic et nunc perpetratur, ita determinatur, ut ab eo abstinere non possit: libertatem autem dicunt, qua istud potest facere, et a faciendo abstinere. Huiusmodi autem faciendi necessitatem, neque tribuit libero arbitrio Augustinus, neque ab eo tollit huiusmodi libertatem abstinendi: sed haec est necessitas, quam Augustinus peccato advectam esse profitetur, quod liberum arbitrium ita rerum terrenarum cupiditate captivum sit, antequam fide Creatoris caritateque liberetur, ut quoquoversum sese verterit, in genere necesse sit illud male agere; sic tamen ut in singulari nullum peccatum ita necessario perpetret, quin ab eo possit abstinere: sed ab illo abstinendo in aliud incidat, quod similiter aliud faciendo cavere potuisset. Haec necessitas peccatum in genere duntaxat, non singula peccata in particulari respicit: nec illam liberae voluntatis indifferentiam tollit, quam Scholastici recentiores postulant... Erit enim liberum quoad exercitium, ut loquuntur; necessitatum quoad specificationem »18. Cap. 25 ss. ostendere conatur, hanc doctrinam non esse damnatam propositionibus a Pio V et Gregorio XIII proscriptis.
In 3 libris « De statu purae naturae » ostendit talem statum esse impossibilem; dicit, « sine amore supernaturali Dei non posse creaturam rationalem innocentem condi »19.
Postquam tomo 2. de aegritudine generis humani locutus est, iam tomo 3. agit de medicina. Cum liberum arbitrium captivatum sit, liberari debet. « Siquis scire velit, quid sit ista arbitrii seu voluntatis liberatio, eum scire necesse est, quid sit servitus eius et captivitas. Quae cum nullo pacto sit macula peccati aut reatus culpae aut poenae, sed depressio quaedam voluntatis sub concupiscentia rerum creatarum, sub qua consensio eius ita captiva detinetur, ut ab ea se extricare suis viribus nequeat, et erigere ad iustitiam diligendam; hinc consequenter liberatio voluntatis non est peccati remissio, sed relaxatio quaedam delectabilis istius vinculi concupiscentialis, seu pestiferae cuiusdam dulcedinis creaturarum, cui innexus indesinenter servit animus, quoad per gratiam infusa caelesti dulcedine ruptoque istius cupiditatis nexu, ad superna diligenda transferatur »20.
Causa efficiens huius liberationis est gratia. Arbitrium per gratiam liberari debet, ut operetur actus non solum supernaturales, sed etiam moraliter bonos (cap. 4). Naturalibus suis viribus nihil arbitrium potest ad hoc, ut gratiam illam adipiscatur. Facienti quod est in se per naturae vires, non datur ex aliqua stabili lege gratia (cap. 5). Gratia est vel intellectus vel voluntatis; gratia intellectus iterum vel externa (praedicatio, exhortatio etc), vel interna (cognitio veritatis). Utraque vocari solet lex vel doctrina (cap. 6). Haec non potest liberare arbitrium, ut velit et operetur iustitiam (cap. 7). Gratia ergo quae arbitrium liberat, est gratia voluntatis. Alia autem est gratia voluntatis sanae, et alia voluntatis aegrotae (Lib. 2, cap. 1 et 2).
Quarum differentia apparet ex discrimine voluntatis liberae et voluntatis servae (cap. 4). « In eo quippe sita est, quod illius primae integritatis adiutorium sic adiuvabat voluntatem, ut cum eo operaretur ipsa si vellet; nunc autem ipsum adiutorium facit ut velit. Hoc est, adiutorium ante ruinam erat tale, ut influxus adiutorii perinde atque voluntatis in opus, ab ipso liberae voluntatis nutu penderet, adeoque salva maneret illa libertatis in utramque partem flexibilis indifferentia: nunc vero post ruinam tale est, ut faciat annuere, et influere et velle voluntatem. Est enim observandum duplicis generis esse adiutoria voluntatis; nam aliud eiusmodi est, sine quo voluntas velle non possit, sic tamen ut velle et nolle, uti vel non uti adiutorio, in eius libero relinquatur arbitrio: aliud quo fit, determinate ut voluntas velit. Est enim illius naturae, ut hoc ipso quo voluntati datur, confestim velit... hoc ipso quo datur simul usus eius et influxus potestatis datur. Est enim hoc ipsum quod suapte efficacia facit influere facultatem, nec facultatis ipsius libero arbitratui subiacet, sed invicte facit ut hoc vel istud arbitrium arbitretur et velit »21. « Alterum adiutorii genus est, quo, simul ac datum fuerit, fit effectus, et si non detur numquam fiet. Nempe quia tantae necessitatis est, ut sine illo non possit effectus fieri, tantaeque efficaciae, ut hoc ipso quo datur, continuo fiat. Dat enim simul et posse et operari »22.
Nullum ergo datur post lapsum auxilium quin simul efficax sit; aliis verbis: non datur gratia vere et mere sufficiens (Lib. 3, cap. 1 ss.). Est quaedam voluntatis infirmitas, qua non potest certas tentationes superare, nec adest gratia qua superentur, nec Spiritus orationis, quo vires impetrentur (cap. 13). « Haec igitur omnia plenissime planissimeque demonstrant, nihil esse in sancti Augustini doctrina certius ac fundatius, quam esse praecepta quaedam, quae hominibus non tantum infidelibus, excoecatis, obduratis, sed fidelibus quoque et iustis, volentibus, conantibus secundum praesentes quas habent vires, sunt impossibilia; deesse quoque gratiam, qua fiant possibilia: hoc enim sancti Petri exemplo aliisque multis quotidie manifestum esse, qui tentantur ultra quam possint sustinere: nec illam implendi talia praecepta difficultatem inde proficisci, quod actus implendi debeat esse supernaturalis vel meritorius, vel aliquid simile (quae Augustino numquam in mentem venerunt) sed ex eo quod vires voluntatis infirmae sunt, propter concupiscentiam a volendo bono retrahentem; cuius renisu fit, ut vires voluntatis distrahantur, atque ita homo non plene velit, non integre velit, non tota voluntate velit. Talem autem voluntatem non esse idoneam ut superet alteram vetustate roboratam, quia per illam nondum potest homo tantum velle, quantum sufficit ut volendo faciat; poterit autem cum habuerit magnam et robustam. Hanc vero sibi tribuere, non esse potestatis humanae, sed solius gratiae Dei, quam propterea assidue ex fide invocamus »23, « Ex quibus conficitur non aliter verum esse, quod Deus non iubeat impossibilia, nisi quia quaecumque iubet, hominis voluntate per omnipotentem gratiam Dei adiuta fieri possunt »24.
Cap. 20 explicat quomodo intelligenda sint verba S. Pauli: « Deus omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire », et cap. 21 quomodo Christus sit redemptor omnium, pro omnibus crucifixus et mortuus. « Ex quibus clarum est non aliter Augustini iudicio Christum se redemptionem pro omnibus dedisse, seu propitiationem esse pro peccatis totius mundi, nisi quia pro peccatis omnium fidelium, ex quibus una Catholica constituitur Ecclesia, redemptio atque propitiatio est. Nec in universis Augustini operibus, nisi fallor, locus est, ubi doceat Christum pro peccatis infidelium in infidelitate permanentium esse propitiationem, vel pro illis se dedisse redemptionem »25. « Nec enim iuxta doctrinam Antiquorum, pro omnibus omnino Christus passus aut mortuus est, aut pro omnibus omnino tam generaliter sanguinem fudit, cum hoc potius tamquam errorem a fide Catholica abhorrentem doceant esse respuendum: omnibus vero illis pro quibus sanguinem fudit, et quatenus pro eis fudit, etiam sufficiens auxilium donat, quo non solum possint, sed etiam reipsa velint et faciant, id quod ab eis volendum et faciendum esse decrevit. Nam per illa occultissime iusta et iustissime occulta consilia sua, quibusdam hominibus dare praedestinavit fidem, caritatem, et in ea perseverantiam usque in finem, quos absolute praedestinatos, electos et salvandos dicimus; aliis caritatem sine perseverantia, aliis fidem sine caritate. Pro primi generis hominibus, tamquam veris ovibus suis, vero populo suo tamquam absolute salvando, semetipsum dedit, ac tradidit; pro istorum peccatis omnibus omnino delendis, et aeterna oblivione sepeliendis propitiatio est; pro istis in aeternum vivificandis mortuus est; pro istis ab omni malo liberandis rogavit patrem suum, non pro ceteris, qui a fide et caritate deficientes in iniquitate moriuntur. Pro his enim in tantum mortuus est, et in tantum propitiatio peccatorum est, et in tantum rogavit patrem, in quantum temporalibus quibusdam divinae gratiae effectibus exornandi sunt »26.
Quidnam est secundum substantiam illud medicinale Christi adiutorium? Respondet lib. 4, cap. 1: « gratiam istam Christi Salvatoris medicinalem, quam efficacem schola vocat, non aliud esse, quam caelestem quandam atque ineffabilem suavitatem; seu spiritualem delectationem, qua voluntas praevenitur et flectitur, ad volendum faciendumque quicquid eam Deus velle et facere constituerit »27. « Ex his iam perspicue intelligitur, tantopere esse necessariam istam delectationis divinae gratiam, quando cum terrenarum rerum tentationibus ac delectationibus dimicamus, ut nisi maior fuerit quam terrena, qua noster affectus detinetur, fieri non possit, quin propriae voluntatis infirmitate vincamur. Maior enim delectatio numquam sane delectatione minore superabitur, sed eam sequetur animus, quae magis eum afficiendo suavitate detinuerit »28.
Necessitas autem delectationis caelestis ad bene volendum et operandum non ex natura voluntatis proficiscitur, sed ex eius poena (cap. 9). « Vera itaque ratio cur caelestis delectatio ad actus bonos necessaria sit, ex natura medicinae seu medicinalis adiutorii petenda est. Voluntas enim per peccatum primi hominis in libidinum imperium praecipitata est, ex quibus fit ut in omnibus actionibus ante gratiam, delectatione quadam libidinosa praeeunte ac titillante provocetur, cui consentiendo peccat; prout hoc plurimis Augustini testimoniis, tamquam rem ex ipso certam, et experientia suffragante suo loco demonstravimus. Est enim istud libidinum imperium, non naturalis hominis constitutio, qui antea plena libertate et pace secum sua fruebatur, sed poena damnati »29.
Lib. 6, cap. 6: Duplex necessitas Augustino, coactionis, et simplex seu voluntaria. Illa, non haec repugnat libertati. Lib. 7, cap. 2: Est aliquid praeter nudam facultatem voluntatis, quod actum etiam voluntatis ponit in arbitrii potestate et illud facit velle. Et haec est ipsa delectatio (cap. 3). « Cum igitur vera causa, cur arbitrium ad appetendum aliquid moveatur, sit delectatio qua intrinsecus in ipsa voluntate mulcetur, hinc est quod consequenter Augustinus tradit tam in appetendo, quam in omittendo peccato voluntatem delectatione liberam fieri. Cum enim hoc sit liberum Augustino, quod est in potestate seu quod fit cum volumus, necesse est illud ipsum quod arbitrio volendi nolendique causa fuerit, etiam causam esse libertatis »30. « Et inde nascitur, quod sicut delectationi opponitur tristitia, et complacentiae displicentia, ita etiam secundum Augustini mentem, liberum coacto. Nam ad quod aliquis coacte trahitur, hoc fit cum displicentia, et vice versa, quod fit cum displicentia, eo coacte trahi, non libere ire dicitur; et pari passu, quo maior est displicentia, eo magis coactum est, quo minor, eo minus »31.
Lib. 8, cap. 3: « Quae quamvis ita se habeant32, tantaque inter physicam praedeterminationem, prout a Scholasticis defendi solet, et medicinale Christi adiutorium discrepantia sit, in hoc tamen, uti diximus, cum ea convenit, quod officium physice praedeterminandi voluntatem ei vere competat, eoque vocabulo non abstracte sed concrete sumpto merito appellari possit. Nam hoc ipso quo, secundum principia sancti Augustini, gratia vera Christi, est adiutorium quo fit velle atque perficere, prout ab adiutorio sine quo non distinguitur; itemque adiutorium non potentiale, quo velle et agere possumus, si volumus, sed voluntatis et actionis, quo Deus facit ut reipsa velimus et agamus, prout ea fuse suis locis demonstrata sunt; perspicue patet, istud adiutorium esse tale, ut voluntatem cum quacumque alia gratia in potentia constitutam ad actum protrahat, non si voluerit (quemadmodum gratiae Adami et Angelorum, cum qua reipsa steterunt in veritate, proprium fuit) sed ei efficacissime praebendo ut velit. Non enim exspectat ut voluntas secum influat, quemadmodum in adiutorio Angelorum etiam sanctorum accidebat, quorum voluntas ita fortis erat, ut quemadmodum, et quando, et quantum vellet, uteretur aut non uteretur adiutorio; sed facit secum influere voluntatem, applicans eam ad volendum agendumque, quicquid per eam Deus volendum agendumque constituerit »33.
« Verumtamen merito dubitari potest, utrum Augustinus eo modo intellexerit incolumem permanere libertatem, atque ita senserit influxum gratiae cum libero arbitrio conciliandum esse, quatenus sub eius efficacia determinante voluntatem ut velit et agat, simul potestas maneat, ut non velit et non agat: Nempe ut arbitrium voluntatis ea ratione liberum sub gratia esse censeat, quia semper per gratiam ita vult et agit, ut simul possit nec velle nec agere »34. Demonstrare vult « numquam Augustinum respondendo Pelagianis, de violata per gratiam libertate conquerentibus, istum conciliandi modum tetigisse, quod voluntas ita per gratiam velit ut possit non velle, sed semper illum, quod operante gratia non instar trunci, quem Deus moveat, feramur ad bonum, verum quod gratia non alium quempiam, sed nos ipsos faciat velle quod bonum est »35. Et in fine capitis dicit: « nec aliter Augustinum liberum arbitrium defendere, et concordiam utriusque tradere, nisi quia non sola (scl. gratia) in homine operatur, sed etiam voluntas ex nolente et repugnante fit volens, et volendo cum gratia aliquid facit »36. Cap. 19: « Quapropter Augustinus ac discipuli eius, non ad istas quorumdam recentiorum de libera voluntate conceptiones respexerunt, quando gratiam cum libero arbitrio conciliando dicunt eam idcirco non tollere liberum arbitrium, quia facit ut liberum arbitrium non instar lapidis otiosum sit et nihil agat, nec ut invitum cogatur ad bonum, sed ut etiam ipsum velit et agat. Verum intuebantur istud principium quod Augustinus explicuit, inculcantque frequentissime: liberum hoc esse, quod est in nostra potestate: hoc autem in nostra esse potestate, quod fit quando volumus, seu ut alibi dicit, quod aliquis, si vult facit, si non vult, non facit. Hac autem definitione quam Augustinus velut immobilis ac certissimae veritatis regulam tenet, et omnes discipuli eius tenuerunt, omnis omnino voluntas seu volitio rationalis, libera est, quia quemadmodum impossibile est ut non fiat quando volumus, et fiat quando nolumus, ita consequenter impossibile est, ut non sit in nostra potestate, et hoc ipso libera »37.
Statim post editionem libri « Augustinus » controversiae de doctrina in eo contenta coeperunt, quae perduxerunt ad damnationem 5 propositionum (Innocentius X. Constitutione « Cum occasione » 31 Mai 1653; Denz 1092 ss.).
Prop. 1: « Aliqua Dei praecepta hominibus iustis volentibus et conantibus, secundum praesentes, quas habent vires, sunt impossibilia: deest quoque illis gratia, qua possibilia fiant ». Declarata et damnata uti temeraria, impia, blasphema, anathemate damnanda et haeretica.
Sensus est: Potest iustus in talibus conditionibus inveniri, in quibus praeceptum aliquod Dei implere non potest: vires voluntatis post peccatum infirmatae sunt, neque adest delectatio caelestis victrix, qua opposita cupiditas superetur, deest gratia, deest adiutorium quo. Quod si Iansenistae opponunt hanc impotentiam esse ex defectu voluntatis, posset enim voluntas si vellet, in eorum systemate nihil est; nam voluntas non potest velle bonum, si non adest gratia, delectatio victrix, quae dat posse et agere. Haec impotentia sequitur ex peccato originali. Gratia vere et mere sufficiens in praesenti ordine negatur.
Prop. 2: « Interiori gratiae in statu naturae lapsae numquam resistitur ». Declarata et damnata uti haeretica.
Cum interior gratia in statu naturae lapsae sit adiutorium quo, semper habet suum effectum. Si delectatio caelestis est maior quam cupiditas, habetur ipse actus bonus: facit enim ut voluntas fortiter velit. Si autem est minor, habet totum effectum, quem in conflictu cum maiore cupiditate terrestri habere potest et ad quem in tali casu datur, scl. facit ut voluntas tenuiter velit. Voluntas numquam potest resistere et effectum gratiae impedire.
Prop. 3: « Ad merendum et demerendum in statu naturae lapsae non requiritur in homine libertas a necessitate, sed sufficit libertas a coactione ». Declarata et damnata uti haeretica.
Haec propositio sequitur ex doctrina Iansenii, quod voluntas necessario delectationem maiorem sequatur. Si delectatio caelestis est maior, necessario voluntas eam sequitur, facit actum bonum et meritorium; si cupiditas terrena est maior, necessario illam sequitur voluntas, facit actum malum, demeritorium. Manet autem actus liber, quia secundum Iansenium, si voluntas vere vult, eo ipso libere vult (hoc intelligit de actibus voluntatis, qui sequuntur cognitionem, non de actibus indeliberatis). Coactio autem destruit libertatem, et impedit meritum, quia quod coacte facimus, non volumus, ergo non libere facimus. Si Iansenius interdum voluntati hominis viatoris indifferentiam quandam concedit, haec non est indifferentia activa (cum qua haberetur libertas a necessitate), sed indifferentia passiva, id est: eadem voluntas quae nunc delectatione caelesti victrice ad actum bonum necessitatur, potest, si opposita delectatio est victrix, ad actum oppositum determinari, et necessario facit actum malum.
Prop. 4: « Semipelagiani admittebant praevenientis gratiae interioris necessitatem ad singulos actus, etiam ad initium fidei; et in hoc erant haeretici, quod vellent eam gratiam talem esse, cui posset humana voluntas resistere et obtemperare ». Declarata et damnata uti falsa et haeretica.
In prima parte affirmatur Semipelagianos admisisse necessitatem internae gratiae ad omnes actus, etiam ad initium fidei; non ergo haeretica est eorum sententia eo quod, uti generatim dicitur, necessitatem gratiae ad initium fidei negaverint; sed eorum haeresis in eo erat, quod falso de natura interioris gratiae senserint (secunda pars). Si ergo propterea Semipelagiani haeretici fuissent, catholica doctrina esset, quod voluntas humana huic interiori gratiae non potest resistere vel obtemperare. Statuitur ergo hac parte propositionis iterum Ianseniana doctrina de gratia naturae lapsae ut adiutorio quo (cf. prop. 2). Qualificatio « haeretica » applicanda videtur praecise huic secundae parti propositionis. Ergo vera doctrina est: voluntas humana potest gratiae interiori resistere vel obtemperare.
Prop. 5: « Semipelagianum est dicere, Christum pro omnibus omnino hominibus mortuum esse aut sanguinem fudisse ». Declarata et damnata uti falsa, temeraria, scandalosa et intellecta eo sensu, ut Christus pro salute dumtaxat praedestinatorum mortuus sit, impia, blasphema, contumeliosa, divinae pietati derogans et haeretica.
Iansenius ponit principium: omnibus pro quibus Christus sanguinem fudit, et quatenus pro eis fudit, etiam donat adiutorium quo volunt et faciunt id quod ab eis volendum et faciendum decrevit. Hinc pro salute solum praedestinatorum mortuus est, cum eos solos absolute decreverit salvare. Pro illis reprobatis, quibus decrevit dare fidem et caritatem sine perseverantia, vel solam fidem sine caritate, eatenus mortuus est, quatenus illos effectus gratiae illis decrevit; nihil autem pro infidelibus qui permanent in infidelitate. Eo sensu ergo positive Christus dicendus est mortuus pro salute non solum praedestinatorum, quatenus aliis quoque auxilia quibus salvari possunt, morte sua promeruit.
Ut supra iam dictum erat, Iansenius sententias suas Ecclesiae iudicio subiecit; ipse ergo non est haereticus.
Inter Iansenistas principales numerandus est imprimis Iansenii amicus, Ioannes Vergerius, abbas S. Cyrani (monasterii pictaviensis), unde Sancyranus appellatus. Ille doctrinas iansenianas strenue propugnavit, et etiam moniales Portus Regii (Port Royal), quas regebat, his erroribus infecit adeo, ut Port Royal principalis quaedam sedes Iansenismi facta sit. Post eius mortem (1643) Antonius Arnaldus in eius locum successit (auctor libri de frequenti communione), mortuus 1694; eum secutus est Paschasius Quesnel, presbyter oratorii berulliani. Ex eius opere 101 propositiones collectae sunt, quae a Clemente XI., bulla « Unigenitus » 8. Sept. 1713 damnatae sunt. Et cum synodus Pistoriensis errores iansenianos restauraret, damnata est a Pio VI., 28 Augusti 1794, Constitutione « Auctorem fidei »; Denz. 1501.
Pars I: De ipsa iustificatione
DE IPSA IUSTIFICATIONE
Sectio I: De natura iustificationis
De natura iustificationis
Thesis I: Iustificatio est non sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis, unde homo ex iniusto fit iustus et ex inimico amicus Dei, ut sit heres secundum spem vitae aeternae
Iustificatio (δικαίωσις) vi vocis est actio iustificandi; potest quoque terminative sive passive intelligi pro effectu quem illa actio in eo habet qui iustificatur.
Iustus (δίκαιος) dicitur de persona, re, actu, qui cum norma morum congruit1. Iustitia (δικαιοσύνη) est illa qualitas seu condicio personae vel rei, qua conformis est normae morum, legi, voluntati divinae. Sensu restricto intelligitur de virtute, quae suum cuique tribuit. Iustitia Dei est vel illa qua ipse iustus est (Dei = genitivus possessivus), vel illa quae a Deo procedit, qua nos iustos facit (Dei = genet. originis). Iustificare (δικαιόω) ad analogiam aliorum verborum in — οω desinentium (τυφλόω = caecum facio) significare potest iustum facere; ita, ut ex arg. S. Scripturae patebit, in N. T. Hoc tamen sensu apud profanos non occurrit, id quod facile intelligitur; naturaliter enim homo alterum non potest iustum facere. Profanis ergo est iustificare dignis vel poenis vel praemiis afficere, punire vel remunerari; praeterea aliquid iustum existimare vel iudicare; apud LXX frequens est usus forensis pro actu, quo iudex aliquem criminis absolvit, iustum declarat, vel declarat, cui parti ius faveat.
Verba thesis ex sess. 6. cap. 7. concilii tridentini desumpta sunt. Novatores enim saec. 16. sensum catholicum iustificationis omnino everterunt2. Secundum ipsos in iustificatione (per fidem) iustitia Christi fit iustitia nostra; sicuti peccatum originale alienum nobis est, ita etiam iustitia qua iustificamur: Christi iustitia nobis imputatur. Neque peccatum vere et perfecte in hac iustificatione in nobis deletur, sed transit reatu, manet actu, id est, quamvis simus vere peccatores et peccatum actu in nobis maneat, tamen Deus vult misericorditer nobis indulgere; vis peccati, quae est accusare, damnare, Deum iratum obicere, tollitur; aliis verbis: peccatum manet, sed non amplius imputatur: coram Deo Patre sancti et iusti reputamur. Ad hanc iustificationem non pertinet, sed ab ea distinguitur regeneratio, vivificatio, renovatio hominis; haec iustificationem fidei sequitur et est eius fructus, si fides est viva et non mortua.
Ex oppositione ad hos errores facile intelligitur doctrina thesi enuntiata. Homo peccator est iniustus et inimicus Dei. Iustificatio est vera et proprie dicta remissio peccatorum; vera remissio, non solum non imputatio peccati de facto remanentis, sed ipsum peccatum in homine cessat, vere deletur, amplius non adest. Peccata hoc loco intelliguntur ea, quibus homo vere iniustus constituitur, peccatum originale et peccata personalia mortalia. Haec ut patet non ita concipienda sunt ac si ipse actus peccati aliquando factus infectus efficeretur, sed culpa illo actu contracta et macula animae inducta penitus auferuntur. Iustificatio porro dicitur esse sanctificatio et renovatio interioris hominis; ergo homo non solum cessat esse peccator, sed positive in superiorem statum transfertur.
Sanctitas intelligitur interna sanctitas, qua homo non solum pro sancto et iusto habetur, sed intrinsecus sanctus constituitur, ea ut patet sanctitate, quae unice in praesenti ordine habetur; renovatio, id est transitus a priore statu ad novum meliorem, qui in eo est, quod homo sit vere iustus, amicus Dei, et heres secundum spem vitae aeternae, qui iure sperare potest et debet vitam aeternam sibi tamquam Dei amico promissam.
Utrumque et remissio peccati et renovatio interna in ipsa iustificatione habetur. Quaenam autem relatio inter illa exsistat, hoc loco nondum tractatur; de facto unum sine altero non habetur: peccatum non remittitur sine sanctificatione et renovatione, neque renovatio et sanctificatio peccatoris est sine remissione peccati. Neque hac thesi iam magis accurate determinatur, in quo illa sanctificatio et renovatio consistat.
Breviter ergo dici potest: Protestantes defendunt iustitiam imputatam, catholici iustitiam internam propriam, ipsi iustificato inhaerentem.
Proposita quoque est sententia quasi media: aliqui protestantes (Martinus Butzer) praeter iustitiam imputatam admiserunt aliquam iustitiam inhaerentem. Etiam aliqui catholici (Contarini, Pigge, Gropper, « Colonienses ») doctrinam aliquam « de duplici iustitia » proposuerunt. Invenitur haec in libro « Interim » (1541); in « Antididagmate » (Coloniae 1544, f. 13) sic enuntiatur: « Iustificamur a Deo iustitia duplici tamquam per causas formales et essentiales. Quarum una et prior est consummata Christi iustitia, non quidem quomodo extra nos in ipso est, sed sicut et quando eadem nobis (dum tamen fide apprehenditur) ad iustitiam imputatur. Haec ipsa ita nobis imputata iustitia Christi praecipua est et summa iustificationis nostrae causa, cui principaliter inniti et fidere debemus. Aliter vero iustificamur formaliter per iustitiam inhaerentem, quae remissione peccatorum simul cum renovatione Spiritus Sancti et diffusione caritatis in corda nostra secundum mensuram fidei uniuscuiusque nobis donatur, infunditur et fit propria. Cui tamen inhaerenti iustitiae (quod sit imperfecta) non innitimur principaliter ». In concilio tridentino quaestio de duplici iustitia, quam imprimis Seripando defendebat, hac forma discutienda proponitur:
« Utrum iustificatus, qui operatus est opera bona ex gratia et auxilio divino, a meritis D. N. Iesu Christi profecto, ita ut retinuerit inhaerentem iustitiam, praesentans se cum illa ante tribunal Christi, censendus sit satisfecisse divinae iustitiae ad meritum et acquisitionem vitae aeternae; an vero cum hac inhaerente iustitia opus insuper habeat misericordia et iustitia Christi, hoc est merito passionis eius, quo suppleantur defectus suae iustitiae, quae iustitia communicetur ex divina dispensatione secundum mensuram fidei et caritatis »3. Concilium doctrinam de duplici iustitia reprobavit; propterea postquam cap. 7 dixit: « unica formalis causa (iustificationis) est iustitia Dei, non qua ipse iustus est, sed qua nos iustos facit, qua... non modo reputamur, sed vere iusti nominamur et sumus, iustitiam in nobis recipientes unusquisque suam »4 docet cap. 16: « nihil ipsis iustificatis amplius deesse credendum est, quominus plene illis quidem operibus, quae in Deo sunt facta, divinae legi pro huius vitae statu satisfecisse et vitam aeternam, suo etiam tempore (si tamen in gratia decesserint) consequendam vere promeruisse censeantur... Ita neque propria nostra iustitia tamquam ex nobis propria statuitur, neque ignoratur aut repudiatur iustitia Dei; quae enim iustitia nostra dicitur, quia per eam nobis inhaerentem iustificamur, illa eadem Dei est, quia a Deo nobis infunditur per Christi meritum »5.
DOC. ECCLESIAE
Leo X damnavit sententiam Lutheri: « In puero post baptismum negare remanens peccatum, est Paulum simul et Christum conculcare »6.
Conc. Trid. sessione 6, hanc doctrinam definivit. Cap. 7: Iustificatio « non est sola peccatorum remissio, sed et sanctificatio et renovatio interioris hominis... unde homo ex iniusto fit iustus et ex inimico amicus, ut si heres secundum spem vitae aeternae... non modo reputamur, sed vere iusti nominamur et sumus, iustitiam in nobis recipientes unusquisque suam... in ipsa iustificatione cum remissione peccatorum haec omnia simul infusa accipit homo... »7.
Can. 11: « Si quis dixerit, homines iustificari vel sola imputatione iustitiae Christi, vel sola peccatorum remissione, exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhaereat, aut etiam gratiam, qua iustificamur, esse tantum favorem Dei: A. S. »8.
Sessione 5. decreto super peccato originali iam statuerat: « Si quis per Iesu Christi Domini nostri gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: A. S. in renatis enim nihil odit Deus... »9.
Pius V damnavit sententias Baii: 42. « Iustitia qua iustificatur per fidem impius, consistit formaliter in oboedientia mandatorum, quae est operum iustitia... » 43. « In hominibus poenitentibus ante sacramentum absolutionis et in cathechumenis ante baptismum est vera iustificatio, separata tamen a remissione peccatorum »10.
S. SCRIPTURA
Vera remissio peccatorum: Act 3, 19: « Poenitemini igitur, et convertimini, ut deleantur peccata vestra ». Ἐξαλείφειν significat extergere; adhibetur de scriptura delenda, Col 2, 14: delens... chirographum decreti; Apoc 3, 5: non delebo nomen eius de libro vitae. Cf. Is 43, 25; Ps 50, 3. — 1 Cor 6, 11: « Et haec (scl. peccatores) quidam fuistis; sed abluti estis (proprie: vos ipsos abluendos curavistis), sed sanctificati estis, sed iustificati estis ». Abluendo maculae removentur, non solum teguntur. — Rom 5, 19: « Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obeditionem, iusti constituentur multi ». Sicuti verum peccatum (id quod ipsi protestantes concedunt), ita et vera iustitia; ergo non iam peccatum. — Rom 8, 1: « Nihil ergo nunc damnationis est iis, qui sunt in Christo Iesu ». Cf. Eph 5, 25 ss.; ex VT 1 Par 21, 8; 2 Reg 12, 13; Ps 102, 12.
Renovantur: Baptismus est lavacrum regenerationis et renovationis: Tit 3, 5, De hac regeneratione Io 1, 3; 3, 6; 1 Io 2, 29; 3; 9; 4, 7; 5, 1. 4. 18; 1 Petr 1, 3. 23. (Vide thesim sequentem). Ante regenerationem est homo vetus (παλαιός, pristinus): Rom 6, 6; Eph 4, 22; Col 3, 9. Hac voce tum corruptio prioris status indicatur, tum novi aliquid ei succedere. Post regenerationem est homo novus: Rom 6, 4 novitas vitae (καινότης); induunt novum hominem Eph 4, 24 (καινός); Col 3, 9 (νέος); cf. Gal 3, 27 induere Christum; renovantur: Col 3, 10 (ἀνακαινούμενον); Eph 4, 23 (ἀνανεοῦσθαι). Et ita sermo est de nova creatura: Gal 6, 15 (καινὴ κτίσις); 2 Cor 5, 17: si quis est in Christo, nova creatura; cf. Iac 1, 18. Talis autem renovatio non potest intelligi nisi realis, vera mutatio in ipso homine. Haec autem habetur baptismo, lavacro renovationis.
Iustificantur: Rom 3, 24 « Iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo Iesu ». Rom 3, 28 iustificatio per fidem; cf. Gal 2, 16. 17; Rom 5, 1 ex fide; Rom 5, 9 in sanguine ipsius; Rom 5, 19 « iusti constituentur »; 1 Cor 6, 11: « iustificati estis in nomine Domini nostri Iesu Christi, et in Spiritu Dei nostri »; Tit 3, 7: « iustificati gratia ipsius ». Haec intelligi non possunt eo sensu, quod mere reputentur vel declarentur iusti, cum tamen de facto intrinsecus iusti non sint; nam 1) agitur de iustificatione ad quam cooperatur homo, et quae est effectus redemptionis; 2) Rom 5, 19 habetur parallelismus inter constituere peccatorem et constituere iustum; peccatores autem constituuntur realiter et non solum imputative; ergo idem dicendum de eo quod constituuntur iusti; 3) multo minus haec ita intelligi possunt, cum attenditur ad reliquam doctrinam s. Scripturae (peccata vere delentur, homo interne renovatur); 4) Deus verax non potest declarare vel reputare iustum eum qui vere iustus non est.
Iustitia vero quae sic communicatur, est iustitia Dei, quae scilicet ex Deo est, quae Deum habet auctorem, Phil 3, 911.
Amicus Dei: De hac amicitia inter Deum et iustum fusius agitur in tractatu de caritate.
Heres secundum spem vitae aeternae: Tit 3, 7.
PATRES
Textus plures ss. Patrum inveniuntur apud Rouet de Iournel, Ench. Patr., ser. 355, 356, 360, 361, ex quibus aliquos eligimus; cf. etiam quae in tractatu de Baptismo et de Poenitentia de hac re proponuntur.
Peccata delentur: S. IUSTINUS: « Si paenitentiam agant, omnes volentes assequi misericordiam a Deo possunt, et beatos illos Scriptura praedicat dicens: Beatus cui non imputavit Dominus peccatum. Hoc est, si peccatorum eum poeniteat, peccatorum a Deo accipit remissionem, sed non, sicut vosmetipsos decipitis et alii quidam in hoc vobis similes, qui dicunt, etsi peccatores sint, modo Deum noverint, non imputare illis Dominum peccatum »12
S. AUGUSTINUS: « Dicimus baptisma dare omnium indulgentiam peccatorum, et auferre crimina, non radere, nec ut omnium peccatorum radices in mala carne teneantur, quasi rasorum in capite capillorum, unde crescant iterum resecanda peccata »13. « Dixisse me affirmas, quod gratia non perfecte hominem novum faciat. Non hoc dico, attende quod dico. Gratia perfecte hominem novum facit; quandoquidem et ad corporis immortalitatem plenamque felicitatem ipsa perducit. Nunc etiam perfecte innovat hominem, quantum attinet ad liberationem ab omnibus omnino peccatis, non quantum ad liberationem attinet ab omnibus malis et ab omni corruptione mortalitatis, qua nunc corpus aggravat animam »14. « Tu autem, qui putas quod, si malum esset concupiscentia, careret ea qui baptizatur, multum erras. Omni peccato caret, non omni malo. Quod planius ita dicitur: omni reatu omnium malorum caret, non omnibus malis »15. S. GREGORIUS MAGNUS: « Qui ergo dicit peccata in baptismo funditus non dimitti, dicat in Mari Rubro Aegyptios non veraciter mortuos. Si autem fatetur Aegyptios veraciter mortuos, fateatur necesse est peccata in baptismo funditus mori, quia nimirum plus valet in absolutione nostra veritas quam umbra veritatis »16.
Homines renovantur: EPIST. BARNABAE: « Ubi igitur nos renovavit per remissionem peccatorum effecit, ut aliam formam haberemus, animam nempe puerorum instar, utpote qui nos reformavit »17. « Aedificabitur autem in nomine Domini: attendite, ut templum Domini magnifice aedificetur. Quomodo? Discite. Accepta remissione peccatorum et spe habita in nomen Domini facti sumus novi, iterum ab integro creati; ideo in nobis, in domicilio nostro, vere Deus habitat »18. S. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS: « Aqua exterius circumfunditur, Spiritus et interius animam abluit absque defectu. Et quid miraris? Sume exemplum corporeum, parvum quidem et humile, utile autem simplicioribus. Si ignis per crassitudinem ferri transiens intus tantam rem efficit ignem, et frigidum fit fervidum, et nigrum collucens; si ignis, qui corpus est, in corpus ferri penetrans sic absque impedimento operatur, quid miraris, si Spiritus Sanctus in intima anima ingreditur? »19. S. IOANNES CHRYSOSTOMUS: « Quemadmodum si quis auream statuam, tempore, fumo, pulvere, rubigine foedatam denuo conflaverit, eam nobis purissimam atque fulgentem restituit, sic et naturam nostram Deus, illa pulchritudine destitutam, quam ipsi ab initio indiderat, denuo conflavit, et in aquas ceu in conflatorium iniciens, et pro igne Spiritus gratiam immittens, hinc renovatos, cum solaribus radiis splendore decertantes educit, contrito vetere homine, novo autem splendidiore quam vetus erat condito »20.
Heres regni caelestis: S. IOANNES CHRYSOSTOMUS: « Non enim tantum sunt liberi sed et sancti, non tantum sancti sed et iusti, non solum iusti sed et filii, non solum filii sed et heredes, non solum heredes sed et fratres Christi, nec tantum fratres Christi sed et coheredes, non solum coheredes sed et membra, non tantum membra sed et templum, non tantum templum sed et organa Spiritus. Vides quot sunt baptismatis largitates, et nonnulli deputant caelestem gratiam in peccatorum tantum remissione consistere; nos autem honores computavimus decem »21.
Amicus: S. IOANNES CHRYS.: « Si haec igitur fides te salvum fecit, hanc et nunc retine; quae enim tot tibi contulit bona, tibi procul dubio circa futura non mentietur. Ea enim quae mortuum, perditum, captivum et inimicum, amicum effecit, filium, liberum, iustum et coheredem ipsique tanta praebuit quanta numquam quis exspectavisset; quomodo, post tantam liberalitatem et benevolentiam, te in posterum non admittet? »22
Obiectiones
-
Ps 31, 1. 2. « Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata; beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu eius dolus ». Idem citatur Rom 4, 7. 8. Ergo peccata solum teguntur, non imputantur. — Resp. Ex dictis in arg. ex s. Script. apud s. Paulum hunc sensum habere nequit. Neque in ipso Psalmo: coram Deo ita solum aliquid tegi, id est oculis subtrahi potest, ut non iam adsit; et quia peccatum non iam adest, Deus illud non amplius cogitat, id est non imputat.
-
1 Petr 4, 8; « Caritas operit multitudinem peccatorum ». — Resp. Sensus est: caritas erga proximum facit, ut eorum peccata dissimulemus, non attendamus; non est sermo de remissione propriorum peccatorum per caritatem; cf. Prov 10, 12; 1 Cor 13, 7.
-
Iustificare significat declarare iustum. — Resp. Potest habere hunc sensum, conc.; semper eum habet, nego.
-
Rom 4, 3. 9 sermo est de iustitia Abrahae imputata. — Resp. Non est sermo de iustitia imputata, sed fides imputatur in iustitiam, id est iustitia Abrahae non est ex eius operibus, sed ex fide.
-
Iustificamur non iustitia nostra, sed iustitia Dei vel Christi (1 Cor 1, 30; 2 Cor 5, 21; Phil 3, 9); ergo Christi iustitia nobis imputatur. Resp. Non est iustitia nostra, quia non est ex nostro merito et operibus nostris, sed ex merito Christi et gratis nobis a Deo confertur, conc.; non est iustitia nostra, quia non sit nobis interna et propria, nego. Propter merita Christi gratis interne et vere iustificamur a Deo.
-
Si propria iustitia iustificaremur, possemus in nobis ipsis fiduciam ponere. — Resp. Si esset propria, id est, ex nostris solis meritis, conc.; si est propria, id est, nobis interna, sed ex meritis Christi, nego.
Plures obiectiones vide apud Beraza, De gratia Christi, nr. 715 ss.
Thesis II: In iustificatione homo naturae divinae consors efficitur et filius Dei adoptivus constituitur
Facto verae internae renovationis in iustificatione peccatoris stabilito, iam ulterius illa renovatio describenda est. Affirmamus in iustificatione peccatorem consortem fieri naturae divinae eumque filium Dei adoptivum constitui.
Consortium naturae divinae non illud intelligitur, quod ratione unionis hypostaticae, neque illud quod ratione sumptionis Eucharistiae habetur; quomodo autem positive concipiendum sit, hac thesi nondum explicari potest, sed sequentibus thesibus magis magisque patebit. Unum tamen hoc loco iam monendum est non haberi transformationem in Deum, uti ex damnatis propositionibus Ekardi et Molinos patet. Ekardus, prop. 10: « Nos transformamur totaliter in Deum et convertimur in eum; simili modo sicut in sacramento panis convertitur in corpus Christi: sic ego convertor in eum, quod ipse me operatur suum esse unum, non simile; per viventem Deum verum est, quod ibi nulla est distinctio ». Prop. 11: « Quidquid Pater dedit filio suo unigenito in humana natura, hoc totum dedit mihi: hic nihil excipio, nec unionem nec sanctitatem, sed totum dedit mihi sicut sibi ». Prop. 12: « Quidquid dicit sacra Scriptura de Christo, hoc etiam totum verificatur de omni bono et divino homine ». Prop. 13: « Quidquid proprium est divinae naturae, hoc totum proprium est homini iusto et divino; propter hoc iste homo operatur quidquid Deus operatur, et creavit una cum Deo caelum et terram, et est generator Verbi aeterni, et Deus sine tali homine nesciret quidquam facere »1. Molinos, prop. 5: « Nihil operando anima se annihilat et ad suum principium redit et ad suam originem, quae est essentia Dei, in qua transformata remanet ac divinizata, et Deus tunc in se ipso remanet; quia tunc non sunt amplius duae res unitae, sed una tantum, et hac ratione Deus vivit et regnat in nobis, et anima se ipsam annihilat in esse operativo »2.
Adoptio3 est personae extraneae ad iura filii naturalis (speciatim ad ius hereditatis) assumptio. Persona extranea ea est, quae non est filius naturalis. Cum per se nemini nisi filio naturali ista iura competant, assumptio adoptiva de se dicit aliquid adoptato non debitum, gratuitum. In iustificatione ergo peccatori a Deo gratuito communicatur ius ad hereditatem divinam, ita ut homo ille vere sit filius adoptivus; sed ille filius non in bona Patris defuncti succedit, sed suo tempore cum Patre in his bonis communicabit. Cum in adoptione, quae fit inter homines, adoptans et adoptatus eiusdem iam sint naturae, in adoptione divina Deus adoptans naturam suam communicat4. Attamen formaliter non idem dicit « communicare naturam divinam » et « adoptare ». Haberi potest, immo de facto in Christo homine habetur illa communicatio naturae divinae sine adoptione. Ubi autem adoptio divina habetur, ibi quoque natura divina communicatur. Ad quaestionem, utrum possit saltem in alio ordine inveniri adoptio divina sine communicatione naturae divinae, responderi potest, non apparere repugnantiam in eo, quod Deus homini viatori ius ad caelestem hereditatem conferre velit, quin ei iam in hac vita naturam divinam communicet; in altera tamen vita illud conferre debet, sine quo homo non posset intrare in hereditatem, id est, sine quo non posset Deum intuitive videre.
Thesis, quatenus speciale consortium divinae naturae et ipsam adoptionem affirmat, quamvis explicita de hac re definitio ratione sui non habeatur, dicenda est tam clare in s. Scriptura et Traditione doceri, ut sit simpliciter de fide.
Doc. ECCLESIAE
CONC. TRID. ses. 6, cap. 4 describitur iustificatio « translatio ab eo statu, in quo homo nascitur filius primi Adae in statum gratiae et adoptionis filiorum »5. Cap. 7: « ut sit heres secundum spem vitae aeternae »6. Sess. 5, can. 5: renati « Deo dilecti filii effecti sunt, heredes quidem Dei, coheredes autem Christi »7.
Pius V damnavit errorem Baii, 42: « Iustitia qua iustificatur per fidem impius... non (consistit) in gratia aliqua animae infusa, qua adoptatur homo in filium Dei et secundum interiorem hominem renovatur ac divinae naturae consors efficitur... »8
S. SCRIPTURA
Filiatio adoptiva: Usus solius vocis « filii » rem per se non evincit; immo ipse terminus « adoptio filiorum » Rom 9, 4 de populo israelitico adhibetur ibique explicandus est sensu theocratico. Sed de individuis adoptio non nisi sensu stricto dicitur; nam haec adoptio secundum s. Paulum includit ius hereditatis cum filio Dei naturali. Rom 8, 12-18: Christiani acceperunt « spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater) » (v. 15). Huius filiationis ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro (v. 16).
« Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi » (v. 17). Condicio autem actu acquirendi hanc hereditatem est: « si tamen compatimur (cum Christo), ut et conglorificemur (cum Christo) » (v. 17). Ad hanc conglorificationem speciali modo pertinet gloria corporis in resurrectione communicanda. Revelatio filiorum Dei adhuc exspectatur; ita et ipsi filii Dei adhuc exspectant id quod ad perfectum huius filiationis effectum pertinet, glorificationem corporis. Eo sensu Apostolus dicit: « Et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri » (v. 23). — Simili modo eandem doctrinam exponit Gal 4, 4-7: « At ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, ut adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum filii sui in corda vestra clamantem: Abba, Pater. Itaque iam non est servus, sed filius: quod si filius, et heres per Deum ». Cf. Eph 1, 5.
Generatio: Hi filii ex Deo generantur, nascuntur. Io 1, 12. 13: « dedit eis potestatem filios Dei fieri, his... qui ex Deo nati sunt ». Hoc s. Ioannes in prima sua epistula pluries repetit: 1 Io 2, 29; 3, 9; 4, 7; 5, 1. 18. Similiter 1 Petr 1, 3. 23; Iac 1, 18; baptismus est lavacrum regenerationis Tit 3, 5; cf. Io 3, 5. Idem continetur in usu vocis τέκνα θεοῦ, tum apud s. Ioannem (Io 1, 12; 1 Io 3, 1. 2; 5, 2), tum apud s. Paulum (Rom 8, 16. 17. 21; 9, 8; Eph 5, 1). Sic Christus est primogenitus in multis fratribus (Rom 8, 29). Ergo cum Deus homines filios suos facit, non solum iura quaedam eis confert, sed filios quos adoptat, generat, id est vitam novam iis communicat, speciali aliqua ratione naturam suam iis confert (nam hoc est generare), ita ut vitam iam divinam agant.
Consortium naturae divinae: Haec communicatio naturae divinae explicite docetur 2 Petr 1, 4: « per quem maxima, et pretiosa nobis promissa donavit: ut per haec efficiamini divinae consortes naturae ». Haec, si considerantur cum reliqua doctrina Novi Testamenti facile intelliguntur de communicatione naturae divinae iam his in terris viatoribus facta (non de aliqua adhuc futura), eaque physica et reali, non solum morali eo sensu, ut per actus bonos Deo conformes evadamus. Et ipse quoque textus in se hanc explicationem non solum admittit, sed omnino eam innuit et suadet.
PATRES
Filiatio adoptiva9: CLEMENS ALEXANDRINUS: « Baptizati illuminamur: illuminati in filios adoptamur; adoptati perficimur; perfecti immortales reddimur: Ego, inquit, dixi, dii estis et filii Excelsi omnes »10. S. ATHANASIUS: « Haec est Dei benignitas, quod, quorum effector est, horum etiam pater gratia, postea fiat, quod tunc contingit cum creati homines, ut ait Apostolus, Spiritum Filii eius clamantem: Abba, Pater in suis cordibus suscipiunt. Hi porro sunt qui, suscepto Verbo, potestatem ab eo accepere filios Dei fieri. Nec enim alio modo filii possunt fieri, cum ex natura sua sint creati, nisi Spiritum eius qui naturalis et verus est Filius acceperint. Quod ut fieret, Verbum caro factum est, ut hominem ad divinitatem recipiendam idoneum redderet »11.
S. CYRILLUS HIEROSOLYMITANUS: « Si et tu habeas sinceram pietatem, descendit et in te Spiritus Sanctus, et vox paterna tibi desuper resonat: non, hic est Filius meus, sed: hic nunc factus est filius meus. Illi enim soli convenit est, quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; illi convenit est, quia semper est Filius Dei, tibi autem nunc factus est, quoniam non per naturam habes sed per adoptionem appellationem filii accipis »12. S. BASILIUS: « Per Spiritum Sanctum datur in paradisum restitutio, ad regnum caelorum ascensus, in adoptionem filiorum reditus »13. S. IOANNES CHRYSOSTOMUS: « Filius, et genuinus Filius Dei sine principio exsistentis se filium David audire passus est, ut te faceret Dei filium; passus est se patrem habere servum, ut tibi servo patrem faceret Dominum. Viden statim a principio quaenam sint evangelia? Quodsi de tuis dubitas, ab iis, quae ad ipsum spectant, haec ut credas inducaris. Longe enim difficilius est, quantum ad humanum intellectum pertinet, Deum hominem fieri, quam hominem Dei filium esse. Cum igitur audis Filium Dei filium esse Davidis et Abrahae, dubitare iam desine te, filium Adae, filium Dei futurum esse. Neque enim frustra et incassum se ipsum ita humiliasset, nisi nos exaltaturus esset. Natus est enim secundum carnem, ut tu nascereris secundum spiritum; natus est ex muliere, ut tu desineres esse filius mulieris »14
S. AMBROSIUS: « Numquid sic diligi possunt a Deo homines quemadmodum Filius, in quo complacuit Pater? Ille per se complacet, nos per ipsum; in quibus enim Deus Filium suum ad imaginem suam cernit, eos per Filium adsciscit in gratiam filiorum, ut, quemadmodum per imaginem ad imaginem sumus, sic per generationem Filii in adoptionem vocemur. Alius igitur naturae amor sempiternus, alius gratiae »15
S. AUGUSTINUS: « Haec est gratia novi testamenti, quod in vetere latuit, nec tamen figuris obumbrantibus prophetari praenuntiarique cessavit, ut intelligat anima Deum suum, et gratia eius renascatur illi. Haec quippe nativitas spiritalis est, ideo, non ex sanguinibus, non ex voluntate viri, sed ex Deo. Haec etiam adoptio vocatur. Eramus enim aliquid antequam essemus filii Dei, et accepimus beneficium, ut fieremus, quod non eramus: sicut qui adoptatur, antequam adoptaretur, nondum erat filius eius, a quo adoptatur, iam tamen erat qui adoptaretur. Et ab hac generatione gratiae discernitur ille Filius, qui, cum esset Filius Dei, venit ut fieret filius hominis, donaretque nobis, qui eramus filii hominis, filios Dei fieri »16. « Unicus natura Dei Filius propter nos misericordia factus est hominis filius, ut nos, natura filii hominis, filii Dei per illum gratia fieremus... Sicut enim per unum hominem peccantem in hoc tam grave malum devenimus; ita per unum hominem eundemque Deum iustificantem ad illud bonum tam sublime veniemus »17. « Manifestum est ergo, quia homines dixit deos, ex gratia sua deificatos, non de substantia sua natos. Ille enim iustificat, qui per semetipsum, non per alium iustus est; et ille deificat, qui per seipsum, non alterius participatione Deus est. Qui autem iustificat, ipse deificat, quia iustificando filios Dei facit. Dedit enim eis potestatem filios Dei fieri. Si filii Dei facti sumus, et dii facti sumus; sed hoc gratiae est adoptantis, non naturae generantis »18
S. CYRILLUS ALEXANDRINUS: « Igitur ascendimus ad supernaturalem dignitatem per Christum; non autem erimus filii Dei sicut ille, absque discrimine, sed per gratiam qua illum imitamur; est enim Filius ex patre exsistens genuinus, nos vero adoptivi ex benignitate, accipientes tamquam gratiam hoc: Ego dixi: dii estis et filii Excelsi omnes. Facta enim et serva creatura vocatur ad supernaturalia solo nutu ac voluntate Patris; Filius vero, Deus et Dominus, non decreto Dei et Patris, nec solum quia voluit, habet unde sit Deus et Filius, sed ex ipsa substantia Patris effulgens, proprium eius substantiae bonum secundum naturam accipit »19
Consortium naturae divinae. S. ATHANASIUS: « Omnes similiter per Spiritum Dei participes dicimur... Si porro Spiritus communicatione divinae naturae consortes efficimur, nemo certe nisi insanus dixerit Spiritum non Dei, sed creatae esse naturae »20. S. AMBROSIUS: « Quis audeat dicere discretum a Deo Patre et Christo esse Spiritum Sanctum; cum per ipsum ad imaginem et similitudinem Dei esse mereamur, et per ipsum fiat, quemadmodum Petrus apostolus dixit, ut divinae simus consortes naturae »21. S. CYRILLUS ALEXANDRINUS: « Si (Spiritus) nec Deus est natura, nec ex Deo proprius eius Spiritus et ideo substantialiter in eo exsistens, sed ab eo diversus et a natura rerum factarum non remotus, quomodo nos, qui per ipsum nati sumus, ex Deo nati dicimur? Aut enim evangelistam plane mentiri fatebimur, aut, si verax est et ita habet et non aliter, Spiritus erit Deus et ex Deo secundum naturam; cuius participatione donati per fidem in Christum et efficimur divinae consortes naturae, et ex Deo nati esse dicimur, et propterea dii nuncupamur, non gratia tantum ad supernam gloriam evecti, sed iam habentes Deum in nobis inhabitantem atque commorantem, iuxta illud prophetae: Inhabitabo in illis et inambulabo »22. S. LEO MAGNUS: « Agnosce, o Christiane, dignitatem tuam: et divinae consors factus naturae, noli in veterem vilitatem degeneri conversatione redire »23.
Addi possunt ex liturgia: In praefatione de Spiritu Sancto: « promissum Spiritum Sanctum in filios adoptionis effudit ». In Missa, cum aqua vino admiscetur: « da nobis per huius aquae et vini mysterium eius divinitatis esse consortes, qui humanitatis nostrae fieri dignatus est particeps ».
THEOLOGI
Theologos in re convenire, quae adeo clare in s. Scriptura et Traditione continetur patet. In ulteriore autem explicatione consortii divinae naturae et filiationis adoptivae non omnes perfecte idem sentiunt; sed haec, uti supra iam dictum est, postea (in sectione tertia) exponenda sunt. Ex iis autem quae ex s. Scriptura et ex ss. Patribus allata sunt, iam apparet communicationem naturae divinae reduci non posse ad meram metaphoram, vel moralem participationem, quae in eo solum consisteret, quod homo iustificatus bonis actibus conformem se reddere deberet Deo, qui natura sua non nisi bene et sancte operatur; sed sine dubio asserenda est physica participatio naturae divinae, quae saltem ex parte in speciali quadam assimilatione ad Deum, vel similitudine cum Deo consistit. Haec enim est idea apud ss. Patres in hac re adeo frequens eademque apud theologos iterum atque iterum recurrens, ut in explicanda participatione naturae divinae oblivioni dari non possit. Quaenam vero sit haec similitudo, sitque in illa sola tota participatio naturae divinae contenta, postea explicandum est.
Sectio II: De donis in iustificatione collatis
De donis in iustificatione collatis
Thesis I: In iustificatione donum creatum physice permanens confertur, quod gratia sanctificans, gratia habitualis vocatur
Iustificatio secundum dicta non est aliquid homini iustificato mere externum, sed vere internum: homo iustificatus intrinsecus iustus est. Iam quaeritur, quomodo in concreto haec interna peccatoris renovatio obtineatur, quaenam et qualia sint dona, quae in iustificatione peccatoris conferantur. In hac thesi affirmamus conferri donum aliquod creatum. Creatum dicitur hoc loco solum in oppositione ad increatum; ergo hac voce nihil in ipsa thesi dicimus de modo, quo illud ens oriatur, creatione proprie dicta, an eductione; sed solum: non increatum. Sed ita donum increatum in iustificatione dari nullo modo negamus, immo postea hoc explicite statuemus; hac thesi ergo solum positive affirmatur, donum creatum dari.
Opposita sententia tribuitur Petro Lombardo, qui caritatem non pro virtute creata infusa habuit, sed pro ipso Spiritu Sancto. Si idem praeterea docuit caritatem et « gratiam sanctificantem » esse identica, vel si id, quod ab aliis theologis illi enti creato, de quo in hac thesi sermo est, tribuitur, caritati, id est Spiritui Sancto, tribuit, habetur adversarius asserti nostri1.
Hoc ens creatum dicimus esse physice permanens, id est non est donum actuale (e. g. actus caritatis), quod moraliter perseverat (simili modo quo post actum peccati homo permanet « peccator »); sed ipsum hoc ens in ordine physico permanet, sive adest operatio iustificati, sive non. Hoc ens est accidens et quidem de genere qualitatis; ita omnes nunc theologi tenent. Affirmant ergo in iustificatione a Deo infundi in animam peccatoris accidens physicum, qualitatem, quae cum hominem peccatorem sanctum faciat, gratia sanctificans vocatur, et cum concipiatur esse ad modum habitus, gratia quoque habitualis dicitur.
Morinus, historice inquirens in varias sententias de effectu absolutionis sacramentalis, dicit de ea sententia, « quae tribuit (absolutioni) gratiae habitualis infusionem omnium est novissima: Vix enim ante annum millesimum ducentesimum de habitibus gratiae coeptum est in Scholis disputari. Ideo antiquissimorum Scholasticorum, nullus nec cum de effectu Contritionis, nec cum de Sacramentorum virtute disputant, habituum infusorum diserte mentionem facit »2. « Scholastici disputando tantum assecuti sunt gratiam qua peccator iustificatur habitum esse a Deo animae infusum. Multi doctores contra hos habitus reclamarunt, diuque aequo Marte pugnatum; sed tandem circa annum 1240 deferbuit tota illa disputatio, omnesque Doctores in habituum positionem consenserunt. Interea multi magnique viri quorum aliquos capite 7 referemus, in hunc usque diem contenderunt, licet reapse iustificatio impii per habitum infusum fieret, sine illo tamen fieri posse per actus a voluntate cum auxilio Spiritus S. sine novo habitu elicitos »3. Deinde cap. 7 ob oculos Lectoris ponit « celeberrimorum Scholasticorum in hac causa sententiam cui tuto acquiscere poterit ». Auctores quos affert sunt: Dominicus Soto, Melchior Cano, Bartholomaeus Medina, Ruardus Tapperus, Ioannes Vincentius, Thomas Stapletonus, Albertus Pighius, Ludovicus Molina, Gabriel Vázquez, qui saltem affirmant, rem non esse ab Ecclesia definitam.
Verum est, s. Scripturam de qualitatibus vel habitibus infusis explicite non loqui, neque ss. Patres illos terminos adhibere cum de iustificatione loquuntur. Scholastici vero ad hanc quoque materiam explicandam conceptus philosophicos applicaverunt, id quod tempore Patrum in aliis doctrinis iam factum erat (cf. tract. de Trinitate, de Verbo Incarnato). Ita tamen ipsa doctrina non mutatur, sed eadem doctrina alio modo exhibetur. De facto brevi tempore Scholastici in hoc convenerunt, quod in iustificatione adultis gratia et virtutes quoad habitum infunduntur. Adhuc tamen disputarunt, utrum idem dicendum sit etiam de iustificatione infantium. Postquam autem concilium viennense sententiam affirmativam tamquam probabiliorem elegit, videtur etiam haec disputatio cessasse4
Quousque autem a concilio tridentino in hac re aliquid definitum sit, disputatur. Ex ipsa historia concilii videretur dicendum, concilium intellexisse ens creatum physice permanens5; proinde dicenda esset thesis de fide definita. Tamen plures theologi vel negant definitionem vel de ea dubitant; sed saltem thesis dicenda est theologice certa. Ita autem non affirmatur eadem certitudine constare donum illud creatum physice permanens esse praecise « qualitatem » vel « habitum ».
Doc. ECCLESIAE
INNOCENTIUS III., ep. « Maiores » refert, non decidendo, duas sententias de effectu baptismi infantium, alteram, quae dicit culpam quidem remitti, non autem gratiam conferri, alteram quae utrumque affirmat6. Supponitur in adultis et culpam remitti et gratiam infundi, cum hoc ab aliquibus praecise ob hanc rationem parvulis negabatur, quia huic infusioni non consentirent.
CONC. VIENNENSE: « Verum quia quantum ad effectum baptismi in parvulis, reperiuntur doctores quidam theologi opiniones contrarias habuisse... Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi, quae per baptisma applicatur pariter omnibus baptizatis, opinionem secundam, quae dicit, tam parvulis quam adultis conferri in baptismo informantem gratiam et virtutes, tamquam probabiliorem, et dictis Sanctorum et doctorum modernorum theologiae magis consonam et concordem, sacro approbante Concilio duximus eligendam »7. Hic quoque aperte supponitur adultis gratiam infundi, cum inducatur ratio: efficacia mortis Christi pariter omnibus baptizatis (adultis et infantibus) per baptismum applicatur.
CONC. TRID. 1) Ens creatum: Sess. 6 cap. 7: « vere iusti nominamur et sumus, iustitiam in nobis recipientes unusquisque suam, secundum mensuram, quam Spiritus Sanctus partitur singulis prout vult, et secundum propriam cuiusque dispositionem et cooperationem »8. Can. 11: « Si quis dixerit, homines iustificari... exclusa gratia et caritate, quae in cordibus eorum per Spiritum Sanctum diffundatur atque illis inhaereat... A. S. »9. Ergo aliquid distinctum ab ipso Spiritu Sancto. 2) Ens physice permanens: Hoc habetur ex historia concilii et usu termini inhaerere, ut in concilio intellegebatur (cap. 7 et can. 11)10.
Pius V damnavit prop. 42 Baii: « Iustitia ... non (consistit) in gratia aliqua animae infusa... »11.
S. SCRIPTURA
-
Ens physice permanens. Ex iis quae hucusque ex s. Scriptura allata sunt, patet homines in iustificatione regenerari, iis communicari novam vitam, novam naturam, unde sint filii Dei, eos esse novam creaturam; atqui haec omnia non possunt significare mere novam habitudinem moralem, neque solum actum physicum transeuntem, sed principium physicum permanens in ipso homine iusto.
-
Ens creatum. Haec nova natura non est ipse Spiritus Sanctus. Nam s. Paulus eam ut effectum Spiritus Sancti vocat spiritum (πνεῦμα), eamque distinguit ab ipso Spiritu Sancto, Rom. 8, 1612. Huc quoque referri potest Eph 1, 13: « in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto »; Eph 4, 30: « Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis ».
PATRES
S. IRENAEUS: « Et rursus qui infructuosi sunt a iustitia et velut sentibus obvoluti homines, si diligentiam percipiant, et velut insertionem accipientes verbum Dei, in pristinam veniunt hominis naturam, eam quae secundum imaginem et similitudinem facta est Dei. Sed quemadmodum oleaster inserta substantiam quidem ligni non amittit, qualitatem autem fructus immutat et aliud percipit vocabulum, iam non oleaster, sed fructifera oliva exsistens edicitur: sic et homo per fidem insertus et assumens Spiritum Dei, substantiam quidem carnis non amittit, qualitatem autem fructus operum immutat et aliud accipit vocabulum, significans eam quae in melius est transmutationem; iam non caro et sanguis, sed homo spiritualis exsistens dicitur »13. ORIGENES: « Sed et cum de Spiritu Sancto multi sancti participant, non utique corpus aliquid intellegi potest Spiritus Sanctus, quod divisum in partes corporales percipiat unusquisque sanctorum, sed virtus profecto sanctificans est; cuius participium habere dicuntur omnes, qui per eius gratiam sanctificari meruerunt »14. S. CYPRIANUS: « Eme tibi albam vestem, ut, qui secundum Adam nudus fueras et horrebas ante deformis, indumento Christi candido vestiaris »15. S. AMBROSIUS: « Signati ergo Spiritu a Deo sumus. Sicut enim in Christo morimur, ut renascamur, ita etiam Spiritu signamur ut splendorem atque imaginem eius et gratiam tenere possimus; quod est utique spiritale signaculum. Nam etsi specie signemur in corpore, veritate tamen in corde signamur, ut Spiritus Sanctus exprimat in nobis imaginis caelestis effigiem »16. « Utrum igitur secundum corpus, an secundum animam iustificatio tibi conferri videatur, quaeso, respondeas. Sed dubitare non potes, cum iustitia, unde iustificatio derivata est, mentis utique non corporis sit. Pictus es ergo, o homo, pictus a Domino Deo tuo. Bonum habes artificem atque pictorem. Noli bonam delere picturam, non fuco sed veritate fulgentem, non cera expressa sed gratia »17. S. AUGUSTINUS: « Iustitia Dei manifestata est; non dixit: iustitia hominis, vel iustitia propriae voluntatis; sed: iustitia Dei, non qua Deus iustus est, sed qua induit hominem, cum iustificat impium »18. « Nec moveat quod naturaliter eos dixit quae legis sunt facere, non spiritu Dei, non fide, non gratia. Hoc enim agit spiritus gratiae, ut imaginem Dei, in qua naturaliter facti sumus, instauret in nobis »19. S. CYRILLUS ALEXANDRINUS: « Condemnatum est igitur peccatum, mortificatum primum in Christo, mortificandum et in nobis, quando illum in propriis animabus recipimus per fidem et communicationem Spiritus, qui nos ad formam Christi perficit, per sanctificationis videlicet qualitatem. Spiritus enim salvatoris nostri Christi est quasi forma eius, divinam figurationem in nobis imprimens quodammodo per seipsum »20. « Si Spiritu Sancto sigillati ad Deum reformamur, quomodo erit creatum id, per quod nobis divinae substantiae imago imprimitur et increatae naturae signa inhaerent? Non enim, pictoris instar, Spiritus divinam substantiam in nobis depingit, quasi ipse alienus ab ea esset; neque hoc modo ad similitudinem Dei nos ducit; sed ipse, qui Deus est et ex Deo procedit, in cordibus se recipientium, tamquam in cera, sigilli instar, invisibiliter imprimitur, per sui communicationem et similitudinem naturam ad exemplaris pulchritudinem repingens, et Dei imaginem homini restituens »21. « Formatur in nobis Christus, inferente nobis Spiritu Sancto divinam aliquam formam per sanctificationem et iustitiam. Ita enim, ita in animabus nostris lucet character substantiae Dei et Patris, reformante nos, ut dixi, Spiritu Sancto per sanctificationem in ipsum »22
THEOLOGI
Uti iam dictum est theologi in hac re omnino conveniunt quoad factum; disputant de qualificatione thesis, vel etiam de iis quae absolute fieri possent. S. Thomas rem exponit 1, 2 q. 110 a. 1 (Utrum gratia ponat aliquid in anima), et a. 2 (Utrum gratia sit qualitas) et ad utrumque affirmative respondet.
Si quaeritur utrum hoc ens creatum physice permanens, gratia sanctificans, realiter sit distincta ab anima, respondendum est affirmative; et ita quasi omnes theologi, paucissimis exceptis23. Licet forte necessarium non sit affirmare omnem realem mutationem accidentalem alicuius substantiae exigere accidens realiter a substantia distinctum24, attamen hoc negari nequit, si realis mutatio talis est, quae secum ferat novam maiorem perfectionem. In praesenti autem res non ita est, ac si eadem perfectio antea exsistens solum alio modo se habeat, sed vere nova, maior perfectio accedit, id quod argumenta positiva evincunt. Ergo omnino dicenda est gratia sanctificans realiter distincta ab anima. Opposita sententia inde fortasse explicanda est, quod accidens concipit ad modum substantiae tenuissimae; sed recte s. Thomas: « Sicut dicit Boetius, accidentis esse est inesse; unde omne accidens non dicitur ens, quasi ipsum esse habeat, sed quia eo aliquid est; unde et magis dicitur esse entis, quam ens, ut dicitur in 7. Metaph ». Et in iis quae sequuntur tangit quaestionem quomodo gratia oriatur: « et quia eius est fieri vel corrumpi cuius est esse, ideo, proprie loquendo, nullum accidens neque fit neque corrumpitur; sed dicitur fieri vel corrumpi, secundum quod subiectum incipit vel desinit esse in actu secundum illud accidens: et secundum hoc etiam gratia dicitur creari ex eo, quod homines secundum ipsam creantur, id est in novo esse constituuntur ex nihilo, id est non ex meritis, secundum illud ad Ephes 2.: Creati in Christo Iesu in operibus bonis »25. Et alio loco: « Gratia, cum non sit forma subsistens, nec esse nec fieri ei proprie per se competit: unde non proprie creatur per modum illum quo substantiae per se subsistentes creantur. Infusio tamen gratiae accedit ad rationem creationis in quantum gratia non habet causam in subiecto, nec efficientem, nec talem materialem in qua sit hoc modo in potentia, quod per agens naturale educi possit in actum, sicut est de aliis formis naturalibus »26.
Obiectiones contra thesim vide apud Beraza nr. 730 ss.; et 743 s., quae tamen facile solvuntur attendendo 1) nos non negare etiam Spiritum Sanctum dari; 2) non quaeri, quid absolute sit possibile, vel quid Deus fortasse facere potuisset, sed quid in praesenti ordine de facto sit.