Scotus Academicus, Tomus tertius: De adorando divinae Trinitatis mysterio
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De adorando divinae Trinitatis mysterio
Index I: Index haereticorum adversus adorandum Trinitatis mysterium insanientium
Appendix I: Appendix conciliorum Trinitatis mysterium asserentium et explanantium
Disputatio I: De existentia, origine, et principiis divinarum personarum
Articulus I: De existentia trium divinarum personarum in unitate essentiae
Quaestio I: An, et quomodo Trinitas, et aequalitas personarum in unitate divinae essentiae probari possit adversus Judaeos
Quaestio II: An mysterium Trinitatis detegi, et probari possit ratione naturali a philosophis
Quaestio III: An, et quomodo supposita divina revelatione probari possit divinae Trinitatis mysterium adversus repugnantes philosophos
Notandum 1. Revelationem esse obiecti propositionem factam per testificationem alicuius personae dicentis, sive fiat in intellectu per Deum, sive in imaginativa facultate per Angelum, sive tantummodo exterius per doctrinam hominum, aut per voces et visiones ab Angelis formatas: inde duplex revelatio; alia creata et naturalis, quae fit Angelorum, vel hominum beneficio; alia vero supernaturalis et divina, quae solito dicitur lumen interius supernaturaliter infusum, efficaciter inclinans voluntatem et intellectum, ut revelatis assensum praebeat; de qua Matth. 16. Sanguis et caro non revelavit tibi, sed Pater meus. De hac autem revelatione quaerimus in praesenti, utrum per eam ita illustrari et confortari possit humanus intellectus, ut urgentia invenire valeat argumenta naturalia, quibus Trinitatem evidenter demonstraret, aut saltem probabiliter suadeat.
Notandum 2. Certum esse, quod praevia fide supernaturali, intellectus humanus innata sibi discurrendi virtute efficaciter probare non possit impossibilitatem mysterii Trinitatis: tum quia omnia principia naturalia, quae hanc impossibilitatem suadere possent, sumuntur a rebus finitis et limitatis, quarum cum nulla sit ad res divinas et infinitas proportio, ita nec esse debet comparatio, adeoque ipsa naturalis ratio docet in Deo esse aliquid, quod intellectus creatus viribus propriis attingere nequit: tum quia omnia argumenta, quae Trinitatem oppugnare possunt, ratio naturalis fide illustrata probabiliter solvit et diluit, ut patebit in huius Tractatus decursu: tum denique quia ratio naturalis aliquas inquirit et ministrat similitudines et congruentias, quibus manu ducitur intellectus ad assentiendum huic mysterio, et rationes, quae illius impossibilitatem suadere videbantur, ita dissolvit, ut vix aliquid roboris habeant: restat ergo solum difficultas de possibilitate et existentia istius mysterii, num videlicet per argumenta naturalia a Christiano Philosopho efficaciter persuaderi possit ethnico et infideli.
Notandum 3. Circa praesentis Quaestionis resolutionem duas esse maxime oppositas Theologorum sententias. Primae facem praetulit Richardus Victorinus asserens lib. 5. De Trinitate cap. 8. Manifesta ratione probari, imo multiplici demonstratione convinci, quod, sicut perfectio unius personae est causa alterius, ita perfectio geminae est causa tertiae in Trinitate: unde loquens de rationibus a se positis ad probandam Trinitatem divinarum Personarum cap. 11. subdit: ut superius evidenter ostendimus, multiplex ratio personarum pluralitatem convincit: et cap. 13.: ecce quod constat luce clarius tres in tribus proprietatum distinctionibus invenimus. Quibus contendit divinae Trinitatis mysterium efficaciter et evidenter probari posse, ubi semel illius notitia per revelationem illuxerit: loquitur enim de rationibus quae fidem supponunt; nam lib. 1. cap. 1. ponderat illud Isaiae c. 7.: Nisi credideritis, non intelligetis. Et cap. 4. ait: Illa, quae credimus, non modo probabiles, sed etiam necessarias rationes adducere possumus.
Secundam sententiam omnino oppositam nonnulli Theologi propugnant, asserentes divinae Trinitatis mysterium ita esse fidei proprium, ut nulla naturalis ratio illud probare, imo nec ullatenus suadere queat; quibuscum sentire videtur sanctus Thomas in I. dist. 33. art. 1. ad. 2. ubi ait:
in nulla re creata invenitur aliquid simile divinae simplicitati, ut habens sit id quod habetur: omnia enim similia, quae possent induci, vel de punctis, vel de differentiis existentibus in genere, plus habent de dissimilitudine, quam de similitudine: et omnino magis abducunt a veritate, quam in verum intellectum inducant.
Has autem extremitates ut declinemus, mediam amplectimur sententiam, duoque hic resolvenda suscipimus: Primum, quod, etiam praevia fide et revelatione, nullae proferri possint convincentes rationes, quae Trinitatem evidenter persuadeant. Secundum vero, quod aliquae saltem proferri possint congruae rationes et similitudines, quibus emolliatur difficultas intellectus infidelis et ad illius mysterii fidem et assensum disponatur.
Conclusio prima. — Intellectus creatus, quacumque etiam divina revelatione illustratus, non potest evidenter et certo demonstrare mysterium divinae Trinitatis.
Probatur 1. Auctoritate sanctorum Patrum, maxime vero Iustini in expositione fidei de Trinitate:
Quamvis, inquit, mens pura nobis sit insita, per quam saepe celsiora nobis ratiocinando apprehendimus; tamen carne gravata hebescit ad evidentem perceptionem rerum maiorum. Nullo igitur modo, cum simus homines, possumus penetrare ad illam primam, ac beatam essentiam: quid dico divinam essentiam? imo nec ad mysteria quidem eius; nihil enim divinum manifestum est hominibus.
Cui concinit sanctus Augustinus lib. 1. De Trinitate, cap. 1.:
Afferimus, inquit, aliquando rationem, non quam petunt cum de Deo quaerunt, quia ipsi eam non valent sumere, nec nos fortasse vel apprehendere, vel proferre, sed qua demonstretur eis, quam sint inhabiles, minimeque idonei percipiendo, quod exigunt.
Adstipulatur sanctus Hilarius lib. 8. De Trinit., ubi mysterium hoc rationem naturalem transcendere affirmans, ait:
Hoc enim Ecclesia fide intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc Philosophia non sapit, unum ex uno et totum a toto, Deum et Filium, neque per nativitatem Patri ademisse, quod totus est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse.
Probatur etiam ratione. fides, aut revelatio, efficere nequit, ut effectus pure naturales et sensibiles connexionem necessariam habeant cum Trinitate personarum: ergo nec efficere potest, ut per eorum effectuum evidentem notitiam, divina Trinitas evidenter demonstretur. Consequentia patet: non enim potest causa evidenter cognosci per effectum, nisi pariter innotescat connexio necessaria, quam habet cum illo effectu. Deinde fides efficere nequit, ut ratio naturalis, suis tantum viribus innixa, feratur ultra suam sphaeram: sed mysterium Trinitatis est extra sphaeram luminis naturalis: ergo attingi nequit ab ipsa ratione naturali. Denique, supposito etiam lumine fidei, omnes discursus naturales manent intra sphaeram luminis naturalis, quod non potest aliquid divinum ostendere, nisi beneficio creaturarum: sed creaturae ex se potius inducunt in assensum impossibilitatis huius mysterii, quam in assensum illius existentiae: ergo revera, quamvis aliquis per revelationem et fidem noverit mysterium Trinitatis, non tamen excogitare potest rationes naturales, quae illud mysterium alteri non credenti evidenter persuadeant.
Probatur 2. Ex infirmatione omnium rationum, quae proferri possent ad hoc mysterium demonstrandum. Si quae rationes evidenter probare possent divinam Trinitatem, maxime quinque sequentes: sed nulla ex eis est demonstrativa.
Prima namque ratio sic formari posset ex Doctore in 1. dist. 2. q. 7. n. 3.: quicumque habet a se et sine imperfectione principium productivum sufficiens ad producendum, potest producere: sed aliqua persona divina habet a se et sine imperfectione principium productivum sufficiens respectu alterius personae divinae: ergo potest producere alteram personam divinam. Probatur minor. primo namque constat esse unam personam, eadem ratione, qua constat esse Deum, siquidem Deitas debet esse personata, ut agere et producere possit: secundo illa divina persona habet memoriam fecundam, hoc est intellectum infinitum et obiectum infinitum praesens et applicatum in ratione intelligibilis: insuper habet hanc memoriam infinite fecundam a se, quia est improducta; et illam habet sine imperfectione, nulla enim imperfectio in Deo est invenienda: sed illa memoria infinite fecunda est principium productivum alicuius infiniti perfecti; non quidem alterius Dei, quia Deorum pluralitas repugnat: ergo alterius personae divinae. Probatur minor. memoria fecunda ex ratione sua formali est productiva notitiae genitae: ergo memoria fecunda personae divinae improductae est productiva notitiae genitae sibi proportionatae, adeoque infinitae: sed notitia illa infinita non est accidens, quia hoc Deum dedecet: ergo est quid subsistens, et consequenter quid spirituale vivens vita intellectuali, alias non esset proportionatum principio productivo: adeoque est persona divina: ergo memoria fecunda in Deo producit aliam personam divinam; sicque iam duae sunt divinae personae, una producens, alia producta.
Quod autem tertia possit similiter cognosci, patet; nam illa divina persona improducta habet voluntatem a se infinite perfectam; voluntas autem infinite perfecta est productiva amoris infiniti et sibi proportionati: infinitus autem ille amor productus debet esse divina persona, alias principio producenti non esset proportionatus: ergo ratione naturali probari potest evidenter divina illa personarum Trinitas.
Verum quamvis haec ratio omnium urgentissima videatur aliquibus, nihilominus eam facile diluere posset Philosophus Ethnicus. Primo negando minorem, affirmandoque Deum non intelligere, nisi per intellectionem realiter identificatam, non vero a se distinctam, propterea eius intellectionem non esse realem productionem termini realiter distincti, sed solum operationem. Secundo reponere posset intellectum producere quidem aliquid immanens, sed inhaerens, non vero aliquid subsistens, adeoque ex eo non liceret inferre Verbum a Deo productum esse aliquid subsistens. Tertio denique quamvis concederet intellectum divinum esse productivum Verbi subsistentis et realiter a principio producente distincti, non tamen idcirco teneretur admittere tres personas; imo ansam haberet asserendi, esse infinitas divinas personas productas; cum enim Verbum et Spiritus sanctus habeant intellectum et voluntatem, eorum quilibet posset alterum Verbum et Spiritum sanctum producere, et illi iterum alios, et sic in infinitum.
Secunda ratio sic formari potest; quod est summe, ac infinite bonum, est summe, ac infinite communicabile: sed Deus naturaliter cognoscitur esse summum, ac infinitum bonum: ergo summe, ac infinite debet communicari: atqui extra se non potest sic infinite, ac summe communicari, quia nequit produci creatura summe infinita: ergo necessum est, ut intra se infinite communicetur: sed illa communicatio fieri non potest, nisi per intellectum et voluntatem: ergo oportet, quod Deus sese communicet per operationem intellectus et voluntatis alteri intra se; non quidem alteri secundum essentiam, quia non possunt esse plures Dii: ergo secundum personam; adeoque tres erunt personae divinae, nimirum una, quae sese communicat, et duae aliae, quibuscum communicatur; uni quidem per intellectum, alteri vero per voluntatem.
At responderet Philosophus, primo negando maiorem, quoniam actualis communicatio nullam infert perfectionem in causa communicante, sed tantum in effectu producto, actualis enim illuminatio non est perfectio existens in Sole, sed in corporibus illuminatis. Responderet secundo communicationem infinitam repugnare Deo, quoniam illa videretur non posse fieri absque divisione essentiae et productione alterius Dei, quod implicat. Tertio denique distinguere posset maiorem: infinite bonum est infinite communicabile, syncategorematice, ita ut semper magis possit communicari, concedet: categorematice vero, ita ut possit habere simul communicationem sibi adaequatam, negabit.
Tertia ratio: Deus naturaliter cognoscitur felicissimus: sed felicitas non potest esse unius solitarii; exigit enim consortium: ergo consortem habere debet: sed creaturae cum sint dissimiles et ab aeterno non fuerint, non possunt Deo veram et perfectam societatem tribuere: ergo necesse est, quod Deus habeat consortem, qui non sit creatura: at ille non potest esse alius Deus, quia plures Dii repugnant; ergo oportet habeat alias divinas personas. Unde Tertullianus Contra Praxeam:
Ante omnia Deus erat solus, ipse sibi Mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil extrinsecus praeter illum: ceterum ne quidem tunc solus: habebat enim in semetipso rationem suam, scilicet Verbum suum, Filium suum et suum Spiritum sanctum.
Verum Philosophus negaret ad felicitatem entis infinite perfecti requiri consortium alterius; sibi namque Deus plene sufficit, utpote cum sit bonorum omnium maximum et centrum.
Quarta ratio peti potest a summa Dei Charitate: ubi est summa bonitas, ibi est perfecta Charitas, quae necessario est ad alterum, et summa Charitas non est, nisi erga alterum summe bonum: sed in Deo est summa bonitas: ergo summa Charitas, quae sit erga alium summe bonum, non quidem erga creaturas, quae non sunt summe bonae: neque erga alium Deum, quia plures Dii repugnant: ergo oportet, ut sit erga aliam personam divinam; adeoque plures personae divinae probari possunt ratione naturali.
Verum Philosophus negaret minorem, non enim ubi est summa bonitas ibi necessario debet esse perfecta Charitas, habens rationem amicitiae; sufficit enim amor infinitus, quem Deus habet erga seipsum.
Quinta denique ratio sic formari posset: cognoscimus naturaliter nullam perfectionem esse Deo denegandam: sed producere sibi simile in natura est summa perfectio: ergo cognoscitur non esse Deo deneganda.
Verum refellere posset Philosophus primo distinguendo minorem: nempe quod producere sibi simile sit summa perfectio in entibus corruptibilibus, ut nempe suam speciem servare possint; non vero in entibus corruptionis expertibus, ut patet in Angelis, qui alios Angelos non procreant; adeoque cum Deus sit omnis corruptionis expers, non esset in eo perfectio producere sibi simile. Secundo responderet illam productionem Deo repugnare; quia ut vere produceret sibi simile deberet producere alterum Deum, quod implicat. Tertio si sit summa perfectio producendi sibi simile, cum personae divinae, quae producerentur, essent infinitae perfectae, etiam alias personas divinas deberent producere; sicque esse deberent numero infinitae personae divinae.
Constat itaque nullam posse proferri rationem naturalem, quae mysterium Trinitatis infideli ita evidenter persuadeat, ut ei non possit suum denegare assensum. Solum itaque suaderi potest hoc mysterium probabiliter per illas praefatas rationes; necnon et per quasdam similitudines rerum naturalium, in quibus exaratur adorandae Trinitatis vestigium et imago, ut aperiet
Conclusio secunda. — Probabiliter suaderi et explicari posse mysterium Trinitatis ex rebus naturalibus, in quibus quodammodo illius vestigia et imagines apparent et elucent. Constans est sanctorum Patrum sententia. Idque suadent variis similitudinibus.
Primo quidem in Sole Trinitatis imaginem expressam inveniunt sanctus Athanasius q. 1. et Nazianzenus Oratione 45., eo quod unum illud sit sidus in quo tria tamen distincta sunt, nempe orbis solaris, radius et lumen. Quemadmodum enim, inquit Athanasius, sol constat tribus subsistentiis, ita et unus Deus tribus personis. Typus enim Patris est orbis solaris: Typus Filii est radius: Typus Spiritus sancti est lumen solis. Proinde sicut in Sole orbis, radius et lumen, non dicuntur tres Soles, sed unus Sol: similiter et in Deo Pater, Filius et Spiritus sanctus unus Deus et non tres: unde compendiaria expositio fidei, quae tribuitur Cyrillo Alexandrino, habet: Sol est Pater, radius Filius, splendor ignitus est Spiritus sanctus.
Secundo eandem Trinitatis imaginem inferunt sancti Patres ab elementis; primo quidem ab igne: nam ut ait S. Athanasius supra laudatus, tres sunt subsistentiae unius ignis, scilicet subiectum ignis et urens et lucens: et tamen una est natura ignis. Sic Pater est ignis, Filius est urens, Spiritus sanctus est vis illuminans. Subsistentia autem hic appellat res individuales, quamvis sint accidentia. Ipsi concinit Isidorus lib. 2. De differentiis Spiritualibus cap. 2. Sicut ignis, inquit, candor et calor tria quidem vocabula, sed res una: ita in relatione personarum Trinitas est, in substantia vero naturae unus Deus.
Tertio ab elemento aeris, in quo Iridem pinxit Deus, ut in ea veluti triumphali curru sancta Trinitas cerneretur: sicut enim in una Iride tres colores ita conveniunt, ut visus nequeat discernere, qua in parte color unus terminetur et distinguatur ab alio: sic in sancta Trinitate divinae personae ita in Deitate conveniunt, ut sint unicus Deus.
Quarto ex elemento Aquae, nam fons efficit fluvium et rivum, quasi triplex aqua et tamen unica: unde Nazianz. Oratione 37. oculum fontis appellat Patrem, fontem vero Filium, et fluvium Spiritum sanctum. Tertullianus vero libro Contra Praxean capite 8. Patrem Fonti, Filium Fluvio, Spiritum Rivo assimilat.
Quinto ab elemento Terrae, quod in ea sit Radix, Truncus et Rami, quae omnia unicam arborem formant, ut expendit supra laudatus Tertullianus ibidem, necnon et sanctus Augustinus lib. De fide et Symbolo cap. 9.
Sexto illud ipsum colligit ex omnibus creaturis sanctus Augustinus 6. De Trinitate capite ultimo: Oportet, inquit, ut Creatorem per ea, quae facta sunt, intellectum conspicientes Trinitatem intelligamus, cuius in creatura quomodo dignum est, apparet vestigium. Quod vestigium postmodum explicans subdit: in illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Hoc ipsum etiam colligit libro 4. super Genesim, ex eo quod Deus Sapientiae 11. dicatur Omnia fecisse in numero, pondere et mensura; mensura, inquit, omni rei modum praefigit: numerus omni rei speciem praebet, et pondus ad quietem ac stabilitatem trahit. Doctor Subtilis in 1. dist. 13. quaest. 6. num. 6. addit Trinitatis vestigium, quod in creatura elucet, maxime consistere in unitate, specie, ac ordine ipsarum, idque colligit ex sancto Augustino 6. De Trinitate cap. 10. dicente: Haec igitur omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Unitas autem reperta in creatura repraesentat summam unitatem primi Principii, quae appropriatur Patri; et species creaturae repraesentat summam pulchritudinem, quae attribuitur Filio; ordo denique creaturae repraesentat operationem perfectissimam Dei, quae est beatitudo eius, et appropriatur Spiritui sancto.
Septimo denique illam suam imaginem sancta Trinitas in homine pinxit, meritoque dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: nam, ut docet Doctor in 1. distinct. 3. q. 9. num. 6., quemadmodum in Trinitate est eadem natura divina, et Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui sunt tres personae realiter inter se distinctae et identificatae in eadem natura divina: ita praeter animam in nobis reperitur memoria fecunda, quae est intellectus cum obiecto, aut specie illius, et haec correspondet Patri. Deinde in nobis reperitur intellectus informatus notitia actuali, quae correspondet Filio. Et denique reperitur voluntas informata a volitione, quae respondet Spiritui sancto. Insuper sicut Pater et Filius et Spiritus S. distinguuntur realiter inter se, et tamen identificantur Essentiae divinae; ita memoria fecunda et intellectus, ut afficitur intellectione, et voluntas, ut afficitur volitione, distinguuntur realiter inter se, et tamen idem sunt realiter cum anima, quatenus nempe intellectus et voluntas considerantur in actu primo, et ut sunt facultates ipsius animae formaliter solum ab illa distinctae.
Haec omnia luculenter explicat sanctus Augustinus lib. 15. De Trinitate, cap. 20. Quisquis (inquit) haec tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem in sua mente naturaliter divinitus instituta vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, amplecti. Reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem: profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem: ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit.