Scotus Academicus, Tomus tertius: De adorando divinae Trinitatis mysterio
Claude Frassen (1620–1711)
Tractatus I: De adorando divinae Trinitatis mysterio
Index I: Index haereticorum adversus adorandum Trinitatis mysterium insanientium
Appendix I: Appendix conciliorum Trinitatis mysterium asserentium et explanantium
Disputatio I: De existentia, origine, et principiis divinarum personarum
Varia Diabolus aemulatus est veritatem; affectarit illam aliquando defendendo concutere, inquiebat Tertullianus initio libri adversus Praxean: et revera quidem; hoc enim, etsi tacerent cetera, satis superque probaret adorandum Trinitatis mysterium, quod astutissimus ille Divinitatis aemulus quibus potuit armis impugnavit, ut illius fidem, ne lucem erroris caligine infuscaret et extingueret. Quocirca operae pretium est tanti mysterii explanationem auspicari ab ipsa divinarum Personarum existentia, origine et principiis productivis. Quod utique tribus in sequentibus Articulis suscipio evulgandum.
Articulus I: De existentia trium divinarum personarum in unitate essentiae
Quadruplex hominum status circa divinae Trinitatis existentiam concutit et titubat, nimirum Iudaei, Gentiles, Haeretici, et Catholici rudes ac ignari. Iudaei illud mysterium omnino respuunt, quod in Scriptura sacra exaratum non advertant: gentiles vero depraedicant, quod naturali rationi repugnare censeant: haeretici autem plurimi idcirco impugnant, quod illud capere nolint, nec valeant. Catholici denique nonnulli detrectant, quod quid de tanto mysterio credendum dicendumque sit, vix norint. Quapropter censui quatuor e limine discutiendas esse sequentes Quaestiones, ut omnibus ipsis tenebrionibus divinae veritatis lux affulgeat.
Quaestio I: An, et quomodo Trinitas, et aequalitas personarum in unitate divinae essentiae probari possit adversus Judaeos
Notandum 1. Veritatem Catholicam de mysterio Trinitatis tribus maxime Capitibus contineri, videlicet in unitate Essentiae, Personarum distinctione, et omnimoda aequalitate. Unitatem Essentiae impugnarunt Gentiles Philosophi, propterea quod haec adversari videatur omnibus naturalis discursus principiis, necnon et ipsi rationis dictamini: personarum diversitatem et realem distinctionem idcirco respuerunt Iudaei, quod ipsa Deitatis multiplicationem inducere videretur, pluresque Deos inferre. Denique Personarum aequalitatem Haeretici varii identidem insectati, quod eam cum processione unius ab alia conciliare non possent. Philosophos et Haereticos impugnabimus in sequentibus: nunc cum Iudaeis est pugnandum.
Notandum 2. Triplex solito affulgere lumen, quo veritas aliqua detegi possit et firmari, nempe Demonstrationem, Auctoritatem et Suasionem. Demonstratio scientiam, auctoritas fidem, et suasio opinionem necnon et credulitatem generat. Demonstratio principiis evidenter notis; auctoritas dignitate et probitate dicentis; suasio denique coniecturis et rationibus ac similitudinibus nititur et firmatur. Demonstratio tota naturalis est; auctoritas supernaturalis, maxime circa veritates praeternaturales manifestandas; suasio denique partim naturalis: ad convincendos Philosophos, suasione ad alliciendos et inducendos, probando divinae Trinitatis mysterio, determinandum est in sequentibus. Hac autem in Quaestione maxime contra Iudaeos et Haereticos divina Scripturarum auctoritate pugnandum est.
Notandum 3. Veritates divinas duplici maxime ex fonte esse hauriendas, nempe ex Scriptura sacra, et constanti firmaque traditione; Scriptura namque armarium est et musaeum, quibus divinae veritates continentur nedum sed etiam propugnantur: unde S. Paulus 2. ad Timotheum 3. Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus: haec autem duplici Testamento distribuitur, Veteri nempe et Novo. Ex hoc itaque duplici divinae veritatis promptuario, necnon et constanti Synagogae et Ecclesiae Doctorum traditione, Trinitatis personarum in unitate essentiae fides est stabilienda.
Conclusio prima. — Non obscure divinae Trinitatis mysterium ex Veteri Testamento adversus Iudaeos colligitur et probatur. Haec est communis inter Doctores Catholicos.
Suadetur primo ex illo celebri Genesis Oraculo 1. cap. ubi Deus rerum omnium conditor ita loquitur: faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et post pauca: formavit igitur Dominus Deus hominem: et iterum: creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam; insuper: faciamus ei adiutorium simile sibi: ubi verbum faciamus et pronomen nostram, Personarum multitudinem inducit; essentiae vero unitatem vocabula Dominus et Deus designant.
Reponunt 1. Iudaeorum moderni Doctores, Deum ita locutum in plurali numero more scilicet Principum et Regum ad ostendendam suam auctoritatem et potentiam. — At id aperte falsum colligitur ex Scriptura ipsa, quae fere semper, ut recte notat Theodoretus q. 19. in Genesim, singulari numero utitur, vix vero in plurali sermonem facit, unde plerumque singularem numerum geminat et repetit, ut pluralem exprimat. Oportet ergo huius inusitati discriminis aliquod esse mysterium: non aliud certe, quam ipsa trium Personarum divinarum significatio, in quarum invocationem per Baptisma aliquando regenerandus erat homo, qui tunc formabatur.
Reponunt 2. Deum praefatis verbis allocutum fuisse Angelos, ut suam operam homini creando navarent, formando scilicet illius corpus, dum ipse animam crearet et vitae spiritum infunderet. — Contra: Scriptura sacra prioribus his Genesis capitibus, quibus continetur et explicatur hominis formatio, eam soli Deo tribuit, affirmando constanter, quod ipse formaverit, creaverit, fecerit hominem: ergo praefatus sermo ad Angelos non dirigitur. Deinde, ad eos directus est sermo ille pluralis faciamus, ad quorum similitudinem formatus est homo: at homo non est conditus ad imaginem et similitudinem Angelorum, sed ad imaginem et similitudinem solius Dei, ut patet tum cap. 1. creavit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam; ad imaginem Dei creavit illum: tum cap. 5. In die, qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. Ergo praefatus sermo ad Angelos non est directus, sed tantum ad tres divinas Personas, quarum similitudinem exprimit et refert hominis anima, ut infra patebit.
Denique reponunt: Deum loquentem secum, et se ad agendum excitantem dixisse, faciamus. — At inepta prorsus replica:
Quis enim, inquit S. Basilius Homil. 9. Hexaemeron, faber, aut aerarius, aut lignarius, aut certe coriarius sutor, solus ipse quidem, nec alio quodam sibi cooperante stipatus, interque suae artis instrumenta desidens: quis, inquam, sibi soli admurmurat dicens: faciamus gladium, aut compingamus aratrum, aut conficiamus calceamentum? ac non potius silentio suum, cum libuerit, accommodatam arti exequitur operationem? Insigne est profecto, nusquam unum aliquem inveniri, qui sibi imperet.
Secundo, personarum divinarum pluralitas colligitur ex illo Genesis 11. Venite, descendamus et confundamus ibi linguam eorum: ex quo sancti Patres, Nyssenus lib. De Trin., Basilius lib. 5. Contra Eunomium, Personarum Trinitatem inferunt; maxime vero Chrysostomus Serm. De Trinit., ubi praefata verba sic ponderat:
dicendo, venite, pares honore exhortando vocat; neque enim si Angelis imperasset, dicere debuit, venite, sed imperando, ite. Vide autem obsecro, quomodo Patris vox Filium et Spiritum sanctum vocet; nam si ad unum solum hoc dictum esset, debebat dicere, veni, et descendamus; quia autem dixit, venite, unius est vox, et duos homines aequales.
Tertio, idipsum suadent sancti Patres ex illo Genesis 18., ubi dicitur, quod Abrahae apparuit Dominus; subditur deinde: apparuerunt ei tres viri stantes prope eum; quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio Tabernaculi, et adoravit in terram, et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum, etc. Quibus verbis constat Abrahamum intellexisse Deum in illis tribus sibi apparuisse; idemque numero singulari ad unum tantum, quasi ad Deum preces direxit: unde S. Augustinus lib. 2. De Trin. cap. 12. ait: Quod tres viri visi sunt, nec quisquam in eis, vel forma, vel aetate, vel potestate maior ceteris dictus est: cur non hic accipiamus visibiliter insinuatam per creaturam visibilem Trinitatis aequalitatem, atque in tribus Personis unam eandemque substantiam? Idipsum expendit S. Cyrillus Alexandrinus lib. 1. Contra Iulianum circa medium: Tres quidem fuisse, inquit, qui apparuerunt, substitisse autem propriis subsistentiis, singulos sermone consubstantialitatis in unum comprehensos, et ita dedite opera colloquia inter se miscuisse.
Quarto probatur ex illo Deuteronomii 6. Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est; in Hebraeo autem pro illa voce, Dominus, ponitur nomen Tetragrammaton, quo designatur Essentiae divinae unitas; trina vero repetitio Personarum Trinitatem designat. Idipsum confirmatur ex illo Ps. 67. Benedicat nos Deus, quibus significatur Pater: Deus noster, quibus denotatur Filius, qui per incarnationem datus est nobis et noster factus est; Benedicat nos Deus, quibus insinuatur Spiritus sanctus: frustranea enim videretur trina repetitio, si mysterium aliquod non involveret, nec aliud certe, quam adorandam Trinitatem Personarum in unitate essentiae.
Quinto probatur ex illo Psalmi 32. Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum: siquidem per nomen Domini designatur Pater, qui per Verbum operatur: secunda vero Persona, nempe Filius, significatur nomine Verbi, per quod omnia facta sunt: tertia denique Persona dicitur Spiritus oris Dei, seu Spiritus sanctus, cui peculiariter appropriatur virtus et perfectio divinorum operum; quoniam vero ipsis divinis Personis eadem assignatur operatio totius universi, manifestatur identitas potentiae atque divinae naturae, ut nedum omnes pene sancti Patres interpretantur, quos in longum refert Ruiz Disp. 36. sessione 5., sed et sapientiores ex Rabbinis, ut probat Galatinus noster lib. 2. De Arcanis c. 4.
Sexto probatur divinarum Personarum Trinitas ex illo Trisagio Seraphinorum, qui, ut refert Isaias c. 6., clamabant alter ad alterum: Sanctus, sanctus, Sanctus Dominus Deus exercituum: etenim, ut eleganter ponderat S. Ambrosius lib. 2. De Fide ad Gratianum cap. 4.
Quid sibi vult sub uno nomine sanctitatis trina repetitio? Si trina repetitio, cur una laudatio? Si una laudatio, cur trina repetitio? Trina repetitio cur, nisi quia Pater et Filius et Spiritus sanctus sanctitate unum sunt? Non dixit semel, ne Filium sequestraret: non bis, ne Spiritum sanctum praeteriret: non quater, ne creaturas coniungeret; et ut ostenderet Trinitatis unam esse Deitatem, cum dixisset Sanctus, Sanctus, Sanctus, addidit singulariter, Dominus Deus sabaoth.
Hunc eundem textum ita pariter interpretati sunt Iudaeorum Doctores, maxime vero Rabbi Simeon dicens: Sanctus hic est Pater, Sanctus hic est Filius, Sanctus hic est Spiritus sanctus, ut refert noster Galatinus laudato loco; subditque eam ob rem veteres Talmudistas statuisse, ut ab unoquoque Iudaeorum praefatum illud Trisagium ita explanatum, bis saltem in die, mane scilicet et vespere, diceretur: unde etiam factum est, ut utraque Ecclesia, tam Graeca quam Latina, illud inter solennes orationes usurpaverit, ut testatur Antheon Episcopus Assinois, Epistola ad Petrum Antiochenum, qua ponitur in Concilio Constantinopolitano sub Felice III. in causa Petri Fullonis, qui idcirco refutat haeresim eiusdem Petri, quod praefato Trisagio subiungeret nomen Crucifixi, dicens: Sanctus Deus, Sanctus fortis, Sanctus et immortalis crucifixus, quo significabat crucifixum esse Spiritum sanctum, vel aliam quartam Personam divinam.
Denique haec eadem veritas deducitur ex illo Isaiae 18. Ex tempore, antequam fieret, ibi eram, et nunc Dominus misit me, et Spiritus eius, quod S. Hieronymus ita exponit:
quando fiebant omnia a Patre, ipse, scilicet Filius, erat cum eo, cui adgaudebat, qui etiam nunc dixit: Ego, qui semper eram cum Patre et in Patre et sine Patre numquam eram, etiam nunc loquor, et iuxta fragilitatem carnis assumptae dico, quod Dominus Deus miserit me et Spiritus eius.
Brevique versiculo Trinitatis nobis ostenditur Sacramentum.
Inde patet, quam verissime Christus Dominus Ioannis 5. Iudaeos alloquens dixerit: scrutamini Scripturas, illae enim testimonium perhibent de me; quibus, nedum se verum esse Messiam designat, sed etiam verum se Dei Filium demonstrat. Confirmari haec omnia possent, ex ineffabili nomine Tetragrammaton, quo passim Scriptura utitur: nam ut observat Galatinus noster l. 2. cap. 10., Rabbi Haccados, scribens mysteria huius nominis Antonio Consuli urbis Romae, affirmat illud significare Deum generantem; et quia non potest esse generans sine genito, nec uterque sine amore procedente, idcirco hoc nomine comprehenditur divina Trinitas. Unde vulgo dicitur apud Hebraeos nomen expositum, explicaturque per duodecim litteras Hebraicas, quae simul iunctae Latine significant et efficiunt, Pater, Filius et Spiritus sanctus: vel dicitur nomen quadraginta duarum litterarum, quod idem Rabbi Haccados ita interpretatur: Pater Deus, Filius Deus, Spiritus sanctus Deus; Trinitas in unitate et unitas in Trinitate. Quibus constat, quae fuerit veterum Rabbinorum de divina Trinitate sententia, quamque longe a suis Patribus exorbitent recentiores Iudaeorum Doctores, dum huic constantissimae veritati tanto opere repugnant.
Conclusio secunda. — Eadem divinarum Personarum Trinitas et distinctio, cum unitate naturae subsistens, colligitur ex Novo Testamento.
Primo quidem ex illo Matth. ultimo, ubi Christus suos delegans Apostolos ait: ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: quod Oraculum adeo manifeste Trinitatem Personarum in unitate Essentiae indicat, ut vix quid reponerent Ariani invenire potuerint; non enim solum Pater et Filius et Spiritus sanctus nominantur, ut distinctae Personae, sed etiam illis tribuitur unicum Divinitatis nomen, et unica virtus et auctoritas assignatur, dum in earum nomine conferendum baptisma praecipitur. Inde Arii sequaces hoc Oraculo pressi, inter baptizandum tacebant, in nomine, ut refert S. Athanasius lib. 7. Ad Theophilum, dicebantque tantum: Baptizo te in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut significarent tres naturas.
Secundum testimonium est illud Ioannis 5., ubi dicitur, tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: quibus etiam verbis Personarum distinctio cum unitate essentiae manifeste exprimitur. Quem textum fusius expendemus q. 7.
Tertium sit, quod de baptismo Christi Domini refertur Matth. 3., Luc. 3. et Marc. 1. Aperti sunt coeli, et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam, et ecce vox de coelo dicens: hic est Filius meus dilectus. Ubi communiter Ecclesiae Patres agnoscunt tres Personas eiusdem auctoritatis, videlicet Patrem loquentem, Filium quem alloquitur, et Spiritum sanctum super Christum descendentem; non enim super ipsum descenderet, nisi eiusdem cum Patre et Filio auctoritatis foret.
Quartum profertur ex Ioannis c. 10., ubi Christus de seipso loquens, maxime S. Aug. serm. 5. De verb. Dom.: Quod ait unum, audiant Ariani; quod ait sumus, audiant Sabelliani; et nec illi aequalem, nec illi alterum negando sint vani. Unde Tractatu 36. in Ioannem ita pulchre ratiocinatur:
non dicit, Pater, ego sum, aut Ego et Pater unum est; sed cum dicit, Ego et Pater unum sumus, utrumque audi, et unum et sumus, et a Charybdi et a Scylla liberaberis, in duobus istis verbis; quod dixit unum, liberat te ab Arrio; quod dixit sumus, liberat te a Sabellio. Si unum, non ergo diversum: si sumus, ergo et Pater et Filius; sumus enim non diceret de uno: sed unum non diceret de diversis.
Quintum proferri potest illud Ioannis 14., ubi similiter tres Personae divinae notantur cum dicitur: ego rogabo Patrem, et alium Paracletum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum; et infra versu 26. Paracletus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo; et cap. 15. prope finem: cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit. Necessarium enim est realiter distingui Personas, quae rogat et quae rogatur, quae mittit et quae mittitur, quae procedit et a qua procedit. Auctoritas autem aequalis, et consequenter substantia eadem Filii et Spiritus sancti notatur, cum uterque dicitur esse Paracletus, et Spiritus sanctus in locum Filii succedere, ut doceat omnem veritatem, et cum Discipulis in aeternum maneat. Similiter eadem Filii cum Patre auctoritas designatur, cum uterque dicitur mittere Spiritum sanctum: item, quod Pater mittat Spiritum nomine Filii.
Denique proferri potest illud 1. Ioannis 1. De Spiritu suo dedit nobis, et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi: necnon et illud ad Titum 3. Apparuit benignitas et humanitas salvatoris nostri Dei, non ex operibus iustitiae, quae fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti, quem effudit in nos abunde per Iesum Christum Salvatorem nostrum. Quibus constat et designatur divinarum Personarum Trinitas: altera quae effudit Spiritum sanctum, altera per quem effudit, altera vero Spiritus sanctus effusus.
Hic non refero, quae hac adversus veritatem obicere solebant haeretici; ordine namque congruentiori eis faciemus satis, cum hanc eamdem veritatem retexentes, earum Personarum Trinitatem, necnon Divinitatem et aequalitatem sigillatim probabimus. Haec vero e limine ipso sufficiant ad insinuandum et divinis Oraculis stabiliendum augustum Trinitatis mysterium. An autem etiam ratio naturalis illud evincere possit contra Gentiles Philosophos, aperiet sequens Quaestio.
Corollarium. — Ex his patet, quam verissime scripserit S. Aug. Serm. 38. De Tempore: omnis Scriptura Veteris ac Novi Testamenti, si catholice intelligatur, hoc insinuat, quod Pater et Filius et Spiritus sanctus unus sit Deus, eiusdem substantiae, uniusque essentiae, atque inseparabilis in Divinitate unitas; hoc tamen inter utrumque Testamentum discrimen intercedit, quod Vetus Personarum Trinitatem in unitate Divinitatis, quibusdam umbris involutam, obscurius proposuerit: Novum vero, irradiante Sole iustitiae et affulgente Evangelii lumine, has omnes depulit umbras, et grande hoc mysterium in apertam lucem deduxit: unde Christus Ioannis 16. Discipulos alloquens, dicebat: venit hora, cum iam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre meo annuntiabo vobis. Hinc S. Cyp. lib. De Cardinalibus operibus Christi in Prologo De mysterio Trinitatis ait: ad hanc rerum adeo profundarum indaginem, nisi incarnati Verbi magisterium accessisset, humanae defecissent ingenia, et nescio si et aliqui auderent ad haec tentanda conatus assurgere. Concinit S. Greg. lib. 2. In Ezech. hom. 16.
Hebraeorum populus, inquit, mandata Decalogi servare conatus est: sed tamen de cognitione sanctae Trinitatis eruditus non est: et quamvis hanc spirituales Patres perfecte cognovissent, multitudo tamen Synagogae nec invenire mysterium Trinitatis potuit, nec quaerere scivit. Superveniente autem gratia, omnis fidelis populus unum Deum Trinitatem esse cognovit.
Rationem huius discriminis profert Theodor. lib. 2. Ad Graecos, ubi de Hebraeis ait:
cum in Aegypto longinquum satis tempus permansissent, multorumque ibi Deorum cultus ritu Aegyptiaco didicissent; sapientissimus Deus nequaquam illis manifeste aperteque prorsus ratione Trinitatis mysteria tradidit; ne propositam sibi esse Deorum multitudinem arbitrantes, occasionem hanc haberent ad impietatem Aegyptiam declinandam; Trinitatis tamen dogmata, ne tunc quidem securis in posterum penitus occultavit; in antiquis enim Scripturis perfectioris Theologiae materiam, quasi semina quaedam, dispersit.
Quaestio II: An mysterium Trinitatis detegi, et probari possit ratione naturali a philosophis
Notandum 1. Praesentem difficultatem non moveri de inclinatione et nativa capacitate intellectus ad cognoscendum hoc mysterium, undequaque illius cognitio ingeratur, sive per revelationem, sive per demonstrationem; certum enim est, inquit Doctor, quaest. 1. Prol., quod cum intellectus possibilis, quamcumque cognitionem naturaliter perficitur, etiam ad quamcumque naturaliter inclinatur; qualibet enim potentia passiva naturali pondere fertur in id, quod sui perfectivum est, adeoque naturaliter intellectus creatus propendet in cognitionem cuiusque veritatis, maxime autem veritatis praestantissimae, qualis est essentiae divinae unitas et personarum Trinitas et aequalitas. Nec etiam praesens movetur quaestio de incomplexa et imperfecta horum terminorum, Deus et Trinus, activa cognitione: constat enim, inquit Doctor, quaest. 1. quodlibetica art. 1., quemlibet creatum intellectum, solo nativo lumine, cognoscere posse Deum, ut primam causam, adeoque unitatem essentiae posse detegere: insuper attendens ad numerum ternarium, et ad significationem nominis personae, etiam percipere poterit, quid significet Trinitas personarum, dum illam ab aliquo propositam audierit. Sed tota difficultas est, an per innatam intelligendi et discurrendi virtutem possit aliquis Philosophus detegere Trinitatem.
Personarum in Deo, sicut cognoscere potest unicum esse Deum per discursum naturalem.
Notandum 2. Revera plures Philosophos aliquam mysterii Trinitatis notitiam adeptos fuisse, ut copiose probant Iustinus martyr in Oratione ad Gentes, Clemens Alexandrinus lib. 5. Stromatum, Cyrillus lib. 1. et 2. Contra Iulianum, maxime vero Eugubinus lib. 1. et 2. De perenni Philosophia. Imprimis enim divinus Plato variis locis posuit summum Deum; deinde asserit ab hoc genitam mentem, per quam is alia fabrefecit: tertium denique, quem vocat animam mundi. Unde Claudianus Mamertinus apud Eusebium, lib. 11. De Praeparatione Evangelica, de Platone ait: Quotantis saeculis ante puerperium Virginis, ante praedicatum summae Trinitatis in Gentibus unitatem ineffabilem, unum tres in divinitate Personas, laudabili ausu, mirabili ingenio, inimitabili eloquio quaesivit, invenit, prodidit. Similiter Mercurium Trismegistum, idest ter maximum, propius ad Christianam veritatem collimasse refert: siquidem in lib. cui titulus Pymander, ait: Lumen illud ego, mens, Deus sum, ante naturam humidam, quae ex tenebris luxit: et intra: mens autem Deus, Ambisexus existens, vitae et luminis, ut auctor peperit verbo alteram mentem opificem, quo Deus ignis est et Spiritus. Addi potest Zoroastes Chaldaeus, qui dixit: Monas genuit duadem, et in toto mundo lucet Trias; cui quadrat illud vulgatum Trismegisti: Monas genuit monadem, et in se suum reflexit amorem: hinc S. Aug. lib. 7. Confessionum, c. 9. De Platonicorum libris ait: Legi ibi non quidem his verbis, sed hoc idem omnino multis et multipliciter suaderi rationibus, quod in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Quo autem ex fonte hanc notitiam hauserint isti Philosophi, non levis est apud Theologos controversia, hac in Quaestione dirimenda.
Notandum 3. Circa praesentis difficultatis resolutionem, triplicem esse Theologorum sententiam. Quidam enim affirmant Trinitatis mysterium ita humani genii captum excedere, ut nulla vi naturali possit detegi: imo ipsius notitiae consequendae discursus omnia principia ita adversari, ut si quis sola ratione ducatur, illud mysterium omnino impossibile esse iudicet. Nonnulli vero, quibus faciem praetulit Raymundus Lullius, extreme oppositam viam aggressi affirmant, nedum hoc mysterium rationi naturali non repugnare, sed evidenter per eam demonstrari posse. Raymundus enim in libro, quem vocat Apostrophem, et in libris Sententiarum contendit tria hoc mysterium spectantia naturali lumine posse demonstrari. Primo, quod plures in Deo sint Personae. Secundo, quod nec plures, nec pauciores sint quam tres. Tertio, quod hae tres Personae sint Pater, Filius et Spiritus sanctus. Notat tamen harum veritatum demonstrationes non esse a priori, nec a posteriori, sed aequiparantiae: vocat autem demonstrationes aequiparantiae, quae nec per causam, nec per effectum, sed ab aequalibus fiunt. Ceteri denique mediam, utpote tutiorem sententiam amplexati, docent Trinitatis mysterium nec rationi naturali repugnare, nec per eam posse demonstrari, nec detegi, seclusa divina revelatione, quibuscum sit
Conclusio prima. — Nullus intellectus creatus, seclusa divina revelatione, sibi comparare potest certam et evidentem mysterii Trinitatis notitiam. Haec videtur esse de Fide, eam nempe suadent Scriptura sacra: etenim Matthaei 11. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Quod expressius legitur Lucae 10. Nemo scit quis sit Filius, nisi Pater, et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare: quos contextus profert Nicaenum Concilium lib. 2. ad probandum divinae generationis mysterium esse penetratu impossibile: unde etiam Synodus Antiochena 1., tempore Dionysii Papae celebrata, in professione Fidei ait: Notionem Dei utcumque mediocrem, si habemus revelante Filio eius, sicut ait: nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui Filius revelaverit, contenti esse debemus. Cui concinit S. Epiphanius Haeresi 76. dicens:
Omnia praetervolant et excedunt, et omnem causam syllogisticam relinquunt doctrinali illi ex divina Scriptura sententiae, nempe, nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem nisi Filius, et cui is revelarit. Revelat autem per Spiritum sanctum, non his qui de ipso per syllogismos ratiocinantur, sed qui in ipsum legitime ac perfecte credunt.
Confirmatur. — Ex eodem Matth. c. 16. Caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus. Nomine autem carnis et sanguinis non solum comprehenditur et exprimitur omnis cognitio a sensibus emendicata, sed etiam naturae viribus comparanda, ut intelligit sanctus Cyrillus Alexandrinus in Oratione de Verbi Incarnatione, quam habuit in Ephesina Synodo, dicens: In ipsam rem curiosius noli inquirere: non enim per Graecorum sapientiam, aut mundanum sensum percipitur, sed ab utroque est aliena; Beatus es Simon Bariona, inquit Dominus, quia caro et sanguis, etc., nam Filii Dei cognitio coeleste, divinaeque inspirationis donum est. Confirmari potest etiam illis omnibus Scriptura locis, quibus prohibemur scrutari profundiora Divinitatis mysteria, cuiusmodi est illud Iob. 28. Sapientiam Dei unde invenies? latet enim ab oculis hominum, et in volucribus coeli absconsa est.
Probatur 2. Auctoritate sanctorum Patrum, maxime vero Dionysii lib. De divinis nominibus cap. 13., ubi ait: Divinitas, quae omnia superat, Unitatis et Trinitatis nomine celebrata, non est Unitas et Trinitas a nobis, aut ab aliquo alio eorum quae sunt, cognita: rationem eam subiicit quam assignavimus in praefatiuncula. Ipsi alludit sanctus Nazianzenus Oratione De Theologia n. 67., ubi De Deo Trino sermonem faciens ait: Ducem potius fidem, quam rationem sequamur, si modo ingenii tui imbecillitatem in propinquioribus didicisti, rationisque inesse cognovisti, ut unum sint ea, quae rationis humanae captum excedunt, cognoscas: ne alioqui prorsus terrenus sis, ipsam quoque ignorantiam tuam ignorans. Unde merito dixit sanctus Hieronymus in proemio lib. 18. in Isaiam: Trinitatis recta confessio est ignoratio scientiae; nam, inquit sanctus Hilarius lib. 1. De Trinit., respuit captiosas et inutiles philosophicae quaestiones fides constans, neque humanarum ineptiarum fallaciis succumbens, spolium se praebet veritas falsitati. Inde sapienter et doctissime illa verba Ioannis cap. 6. Sunt quidam in vobis, qui non credunt, ponderans sanctus Augustinus, ait Evangelistam non dixisse: sunt quidam in vobis, qui non intelligunt, sed causam dixit, quare non intelligunt: sunt enim quidam in vobis, qui non credunt, et ideo non intelligunt, quia non credunt, Propheta enim dicit, nisi credideritis non intelligetis.
Tertio denique haec ipsa veritas ratione probatur: Omnis notitia certa et evidens alicuius rei paritur per demonstrationem: sed nulla est demonstratio, qua, seclusa revelatione, Trinitatis divinae notitiam certam et evidentem ingerere possit. Probatur: omne medium demonstrationis vel est causa, vel effectus, vel quid aequivalens; omnis namque demonstratio vel est a priori, vel a posteriori, vel aequiparantiae: sed in rebus naturalibus nullum medium affulget intellectui, cuius ductu possit ad evidentem Trinitatis notitiam ascendere. Primo enim tale medium nequit esse causa, cum divina personarum Trinitas omni causa careat, et omnino sit independens a quolibet extrinseco artifice. Neque etiam effectus: si quis enim effectus ducere posset in cognitionem Dei Trini, maxime creaturae quae cognoscuntur a Deo ipso conditae: sed creaturarum notitia non potest manu ducere in cognitionem divinae Trinitatis, quia creaturae non manant a Deo, quatenus est Trinitas in personis, sed quatenus est unus in essentia: ergo ex creaturarum notitia non possumus cognoscere Trinitatem, Pater et Filius et Spiritus sanctus.
Primum vero sic probare nititur: ubicumque est concordia et aequalitas, ibi est pluralitas: at in Deo est concordia et aequalitas, agentis et acti in ipso actu, seu ut ipse loquitur bonificativi et bonificabilis, in actu bonificandi: ergo est in Deo pluralitas personarum. Probat minorem: ubi est actus, ibi est concordia agentis; sed in Deo est actus bonificativus: ergo est concordia et aequalitas bonificativi et bonificabilis; adeoque sunt plures in Deo personae.
Verum haec ratio nec demonstrativa est, nec alicuius momenti. Non quidem demonstrativa, quia supponit illud, quod nullatenus est evidens, quodque sola fide divina percipitur, nempe in Deo esse actum productivum ad intra: quamquam enim ratio naturalis ostenderet Deum esse operativum per intellectum et voluntatem, non tamen aperiret illam operationem esse productivam alterius personae; imo nisi fides contrarium suaderet, diceret quis actum intelligendi et volendi in Deo non aliud esse praeter ipsam infinitam illius substantiam, quae a nobis concipitur per modum operationis et actus. Nec pariter illa ratio est alicuius momenti, siquidem supponit omnem productionem divinam esse bonificationem, adeoque solum fieri per voluntatem, quod revera fidei adversatur; Filius enim divinus producitur per intellectum, et solus Spiritus sanctus procedit per voluntatem.
Secundo: illam personarum pluralitatem esse trinam, probare nititur idem Auctor, quia illa essentia, quae est in maioritate actionis, idest, quae perfectissime agit, non requirit nisi unicam actionem bonificativam, unam passionem bonificabilem, et unicum actum bonificare; idest, illa essentia est perfectissima in agendo, in qua tantum reperitur unicum agens, seu producens, unicum productum, et unicus actus; si enim essent plures, unus limitaret alium: sed Deus est in maioritate actionis: ergo in Deo est unicum producens, unicum productum, et unicus actus. Eamdem veritatem probat a ratione distinctiva: illa essentia est in maioritate distinctionis, in qua est unicus distinctivus, generativus, seu productivus, unicus etiam distinguibilis et generabilis, seu producibilis, et unicum distinguere per spirare et amare: sed bonitas est in maioritate distinctionis: unde concludit, quod est unicus distinctivus et generativus respectu Filii, et hic est Pater: et unicus distinguibilis, generabilis et producibilis respectu Patris, et hic est Filius, et unicum distinguere per spirare et amare, et hic est Spiritus sanctus.
Verum hae probationes longe ab intento fine exorbitant; tum quia hic Auctor supponit, quod esset probandum, nempe illam essentiam esse in maioritate actionis, in qua est solum unicum producens, unicum productum, et unicus actus: imo ratio naturalis suadet illam causam esse perfectionem, quae multiplicem habet virtutem, et plures effectus producit: tum quia inde infertur, in Deo esse unicum actum, nempe spirare, adeoque excluditur actus intellectus divini, nempe intelligere; hoc autem est haereticum et a ratione alienum: tum denique quia ex his rationibus plura sequuntur absurda contra Trinitatis mysterium. Primum quidem, quod una persona per aliam distinguatur; quod est revera falsum, etenim personae divinae distinguuntur invicem per proprios suos characteres. Deinde, cum tres personae sint realiter invicem distinctae, non solum est unicum distinguibile et unicum distinctivum, sed tres sunt distinguibiles, nempe tres personae, et tria distinctiva, nempe tres proprietates personales. Sequitur denique ex illa doctrina plures esse personas divinas quam tres, etenim de fide est duos esse actus productionis in Deo, nimirum generare et spirare: et consequenter in Deo esset generativum, generabile et generare, et sic tres erunt personae: deinde spirativum, spirabile et spirare, et sic aliae tres erunt etiam personae, adeoque erunt sex.
Tertio denique: illam personarum Trinitatem, quam evidenter se demonstrasse existimat Lullius, conatur pariter evidenti ratione ostendere esse Patrem, Filium et Spiritum sanctum; sic autem ratiocinatur: id omne in divina bonitate concedi debet, per quod bonificativum est in maioritate actionis, et bonificabile in maioritate passionis; idest, Deo tribuendum est id, quod habet perfectiorem modum producentis et producti: hoc autem fit per paternitatem et filiationem: ergo in Deo ratione producentis et producti est Pater et Filius. Minorem probat: quia perfectissimus modus producendi est Patris respectu Filii; hic enim de tota sua substantia Filium generat. Quod etiam debeat esse Spiritus sanctus, sic probare nititur: illud omne concedendum est in divina bonitate, per quod bonificare est in maioritate actus, idest, per quod est perfectissime actus bonificantis et bonificabilis: hoc autem fit per amare: ergo in divina bonitate admittendum est amare, quod appellamus Spiritum sanctum. Minorem probat, quia alias bonificare, sive amare, non esset infinitum, ac proinde non esset perfectissimum, nec in maioritate actus.
Verum quam infirma haec sit probatio, nullus est qui non videat; licet enim concederemus in Deo productionem perfectissimam et in maioritate passionis et actionis, non inde sequeretur illam esse inter Patrem et Filium, quamvis esset de tota substantia producentis: etenim generatio Filii in humanis est vera generatio, nec tamen est de tota substantia, sed de parte substantiae generantis; qualiter ergo Lullius colligere potest productionem de tota substantia, quae tantum reperitur in divinis, esse appellandam generationem Filii, maxime, cum Spiritus sanctus sit etiam de tota substantia, et tamen non sit Filius? Ergo revera seclusa divina revelatione demonstrari nequit divinum Trinitatis mysterium.
Dices 1. Evidens effectus cognitio evidentem causae notitiam parit: sed creaturae a nobis evidenter cognitae sunt effectus divinae Trinitatis; nam tres divinae personae, quae habent eamdem omnipotentiam et virtutem creandi, per se concurrunt ad omnes effectus creatos: ergo ex creaturarum cognitione poterit homo divinam Trinitatem detegere. — Distinguo maiorem: si cognoscatur necessaria connexio et dependentia effectus a causa, concedo: secus, nego. Similiter distincta minore, nego consequentiam; homo enim poterit quidem cognoscere creaturam, ut est effectus Dei, et ex hac cognitione inferre virtutem divinam productivam necessario esse in aliquo supposito; actiones enim omnes censentur esse suppositorum; adeoque naturaliter cognoscere poterit esse aliquam divinam personam, quae creaturarum sit productiva. Ex hac tamen notitia non potest naturaliter pluralitatem personarum in divinis colligere, quia creaturae connexionem necessariam habent cum Deo uno, ut unus est; non vero, ut trinus est: etenim si per impossibile in Deo esset unica persona, non minus in ea esset infinita virtus productiva, sicque non minus ab ea dependerent.
Dices 2. Cognita imagine, cognosci potest illius prototypus: sed homo est revera imago sanctissimae Trinitatis: ergo ex sui ipsius cognitione assurgere poterit in notitiam divinae Trinitatis. — Distinguo maiorem: si cognoscatur ratio formalis imaginis et habitudo illa, quam habet ad Prototypum, concedo: secus, nego: non enim potest cognosci relatio, nisi cognito utroque extremo. Ad minorem dico, hominem non posse cognoscere seipsum, sub ratione imaginis per ingenitum sibi rationis lumen, ut optime explicat sanctus Augustinus lib. 15. De Trinit. cap. 21., ubi expendens illud Apostoli 1. ad Corinth. 13.1 Videmus nunc per speculum in aenigmate, dicit, non ait, Apostolus, videmus nunc speculum, sed per speculum. Unde concludit:
qui ergo vident suam mentem, quomodo videri potest, et in ea Trinitatem istam, nec tamen eam credunt, vel intelligunt esse imaginem Dei; speculum quidem vident, sed usque adeo non vident per speculum eum, qui est per speculum nunc videndus, ut nec ipsum per speculum, quod vident, sciant esse speculum, idest imaginem.
Dices 3. Plures Philosophi satis apertam divinae Trinitatis notitiam obtinuerunt, ut observavimus in 2. Notabili: sed illam aliunde non fuerunt adepti, quam ex ipso Philosophiae promptuario et ingenita virtute ratiocinandi: ergo comparari potest cognitio mysterii Trinitatis. — Nego minorem: primo namque illam notitiam excipere potuerunt ab ipsa traditione, quae ab Adamo usque ad Noe, et ab hoc usque ad Abrahamum haereditario iure propagata fuit: Abrahamus autem et Moyses illam ipsam notitiam disseminaverunt apud Philosophos Aegyptios, a quibus quotquot fuerunt sapientes Graeci, maxime vero Orpheus, Pythagoras, Plato, edocti sunt, ut affirmant sancti Patres Iustinus et Cyrillus laudati. Subdit Clemens Alexandrinus lib. 5. Stromatum, Platonem aliosque philosophos plurima didicisse ab Hebraeis et Chaldaeis, apud quos derivata et propagata fuerat primaevis Patriarchis revelata divinitus sanctissimae Trinitatis notitia. Addo insuper Philosophos talem cognitionem forte excepisse a Sybillis, quarum insigne fuit virginitas et virginitatis praemium divinatio, inquit sanctus Hieronymus lib. 1. Contra Iovinianum: unde concors est Christianorum sententia, ut liquet ex Lactantio lib. 1. cap. 6., Sybillas divino instinctu plura vaticinatas fuisse de sancta Trinitate, maxime vero de Filio Dei et humanitate per illum assumenda: unde tota haec Philosophorum de Trinitate notitia revelationem supponit. Denique, Philosophi aliquam divinarum personarum notitiam assequi potuerunt per oracula Daemonum, quibus hoc mysterium ante eorum lapsum revelatum fuerat: nam, ut refert Eugubinus, lib. 2. De perenni Philosophia cap. ultimo, Apollo Delphicus rogatus a Sacerdote de vera religione, haec inter alia respondit:
Ne me scisciteris de Sancto, ac divino Genitore, et Sobole chara rebus magni Induperantis, et Flatu, qui mundum astrictum continet omnem.
Simile quid refert Vives in 10. lib. De Civit. cap. 23. De Serapide, qui consultus a Thule Rege Aegypti, quisnam esset beatior, respondisse fertur:
Principio Deus est, tum Sermo, et Spiritus illi Additur, aequaeva haec sunt et tendentia in Unum.
Nec mirum videri debet Daemones fuisse tanti mysterii praecones; ad id enim urgeri potuerunt vel a bonis Angelis, vel a Deo ipso, qui interdum iubet veritatis lucem de tenebris falsitatis affulgere. Adde, quod ipsimet Daemones ad id stimulari potuerunt, ut Divinitatis fidem labefactarent: trium enim divinarum Personarum notitiam ingerentes, inde tres esse Deos facilius suaserunt; hinc etiam omnis ea notitia, quam Philosophi de Trinitate habuerunt infinitis prope erroribus admixta fuit: unde non immerito Plato ipse dicitur Prodromus Arianorum; tres enim ponebat Deos, videlicet summum Deum, Demiurgum, et Animam; sed duos posteriores asserebat esse creatos, ac summo Deo longe inferiores, quod pene fuit Arii commentum: unde Tertullianus Philosophos, maxime Platonicos, Haereticorum Patriarchas optimo iure dixit.
Instabis. S. Athanasius pluribus, sed maxime in disputatione contra Arium, quae legitur in Concilio Nicaeno, et Oratione 2. contra Arianos affirmat ethnicos Philosophos fuisse inexcusabiles, eo quod Verbi divinitatem non agnoverint ex creaturis, ait enim Oratione illa secunda: Iure Paulus incusat Graecos, quod congruentiam inter se partium, ordinemque rerum naturae contemplantes, nihil cogitaverint de naturae ratione, sive Verbo. Res enim cognitae conditorem ostendunt, ut per eas verum Deum intelligant. Additumque est ab eodem Paulo aeterna quoque potentia et divinitas, ut filium significaret: et Oratione tertia ait: in operibus indita est sapientiae effigies, ut mundus per eam agnosceret suum opificem, rationem videlicet, sive Verbum, et per Verbum Patrem, etc.
Ergo revera Philosophi per ingenitum rationis lumen detegere potuerunt Trinitatem Personarum.
Respondeo. S. Athanasium his et similibus verbis subintellexisse auxilium supernaturale gratiae excitantis, quo illustrati Philosophi res creatas contemplantes, obscuram saltem divinae Trinitatis notitiam assequi potuerunt; nam idem Athanasius Orat. 1. Contra Arianos ait: Gratiae eius in nos collatae magnae haud dubie sunt et supra hominem et quod transcendit sua excellentia omnia charismata Patris illa, ipsiusque Verbi cognitio, et donatio sancti Spiritus; quibus aperte fatetur cognitionem Verbi et Spiritus sancti esse supra hominem, adeoque naturales humani intellectus vires transcendere.
Rogabis 1. utrum Raymundus Lullius revera censuerit evidentem Trinitatis notitiam comparari posse absque ulla illustratione supernaturali, an vero revelationem supposuerit? Respondeo. verisimilius esse eum censuisse evidenter demonstrari posse divinarum Personarum Trinitatem, independenter ab aliqua supernaturali illustratione: Tum quia ipsemet pluribus affirmat, omnes articulos fidei probari posse per rationes necessarias, demonstrativas et evidentes: ergo non censet ad illas demonstrationes fidem et revelationem praerequiri; tum quia refert Eymericus in Directorio Inquisitorum, parte secunda q. 9. Lullium professum fuisse ad eiusmodi demonstrationes fidem non esse necessariam, inquiebat enim: fides est necessaria hominibus insciis, rusticis, et ministerialibus, et non habentibus intellectum elevatum, qui nesciunt cognoscere per rationem, et diligunt cognoscere per fidem, et homines grossi ingenii, et illiterati, et inscii diligunt cognoscere articulos fidei per fidem, et non per rationem, et facilius trahuntur ad veritatem Christianorum per fidem, quam per rationem: sed homo subtilis facilius trahitur per rationem, quam per fidem.
Rogabis 2. num saltem lumine naturali Trinitatis mysterium possit in suspicionem venire? Respondeo. probabilius videri inquisitionem et suspicionem tanti Mysterii, seclusa divina revelatione, nusquam in intellectu creato excitari posse: tum quia nullum est naturale obiectum, quod talem dubitationem, aut inquisitionem ingerere possit: tum quia si fortassis apprehenderet tres Personas esse tres Deos, nec posset cogitationem suam ab hac apprehensione revocare, sicut modo illam revocamus, ubi nostris mentibus sese ingerit propter firmiorem rationem, nempe propter supremam auctoritatem Dei revelantis et dicentis tres esse Personas in unitate Deitatis.
Conclusio secunda. — Sicut ratione naturali probari non potest divina Trinitatis existentia, ita nec demonstrari potest illius impossibilitas.
Probatur. si qua ratio naturalis suadere posset divinae Trinitatis impossibilitatem, maxime, quia haec repugnat principiis metaphysicis universalissimis et notissimis: vel quia militat in receptissima principia discursus et syllogisticae artis; vel denique, quia Personarum Trinitas in unitate essentiae pugnat cum ipsis intimis Dei praedicatis: sed neutrum dici potest. Ergo, etc. Probatur minor quod primam partem. principia metaphysica, in quibus nititur omnis omnino veritas, sunt ea maxime: impossibile est aliquid esse simul et non esse: hoc est, affirmatio et negatio de una et eadem re simul et semel non potest enuntiari; quod tamen impetere videtur mysterium Trinitatis: nam essentia divina, quae est realiter eadem cum personalitate, communicatur, non vero personalitas: ergo eadem entitas communicatur realiter et non communicatur realiter. Similiter Pater et Divinitas sunt unica res, et tamen Pater generat realiter; Divinitas autem non generat realiter: ergo eadem res indivisibilis generat et non generat. Denique eadem res singularis est et communis, Deitas enim est essentialiter haec, et tamen est communis pluribus: ergo simul est communis et non communis: Adeoque mysterium Trinitatis videtur militare in receptissima Metaphysicae principia, et apertas contradictiones involvere.
Sed contra. ut vera et manifesta sit contradictio, non sufficit quod fiat affirmatio et negatio de eadem re secundum suam entitatem realem, sed etiam oportet quod fiat secundum unam, eandemque formalitatem: verum enim est, quod homo discurrit quatenus est rationalis, et non discurrit quatenus est sensitivus, nec inde sequitur aliqua contradictio; quia discurrere et non discurrere non enuntiantur de homine penes idem principium, eandemque virtutem; diversa enim est formaliter virtus sensitiva a virtute rationali: ita a pari, nulla in Deo sequitur contradictio, quod essentia communicetur, non vero Personalitas: item quod Pater generet, non vero essentia; quia licet Paternitas et Personalitas sint idem realiter cum essentia, ab ea tamen discrepant formaliter, quod sufficit ad salvandam et solvendam contradictionem, ut probavimus agendo de distinctione formali attributorum, tum ab invicem, tum ab Essentia divina.
Probatur etiam minor quoad secundam partem. nempe quod mysterium Trinitatis non pugnet cum principiis syllogisticis, quae maxime tria sunt: Primum est, quae sunt eadem uni tertio sunt eadem inter se: secundum, dici de omni: tertium, dici de nullo, hoc est, quidquid affirmatur aut negatur de aliquo superiori, affirmatur etiam et negatur de omnibus qui sub ipso continentur; unde sic formari potest difficultas: Paternitas et Filiatio sunt realiter idem cum Essentia divina: ergo etiam debent idem esse realiter inter se, si nempe verum sit illud principium: quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se; et sic nulla erit realis personarum distinctio. Deinde essentia est eadem res realiter cum Paternitate, et est eadem realiter res cum Filiatione: sed Paternitas et Filiatio sunt duae res: ergo essentia est etiam duae res; alioquin falsum erit principium dici de omni.
Verum haec difficultates facile diluuntur; omissis enim variis aliorum responsis, duo respondet Doctor in 1. dist. 2. q. 7. n. 17. Primo, quod ex hoc principio solum inferre liceat, extrema non aliam habere invicem identitatem, quam habeant cum tertio: unde cum personalitates non habeant identitatem formalem cum essentia divina, sic non invicem habere possunt illam identitatem formalem. Quoniam vero posset aliquis instare, quod cum personalitates habeant identitatem realem cum essentia, sic etiam deberent invicem esse eadem realiter; quia quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se illa ipsa identitate, qua sunt eadem in tertio.
Respondet 2. illud principium universaliter solum habere locum, quando extrema quae conveniunt in tertio habent ex suis principiis et sua ratione formali, quod etiam inter se ita conveniant. Quando autem, quae identificantur tertio, ex propria sua ratione formali nequeunt ita identificari, tunc non sequitur necessario ex eorum identitate cum tertio, quod etiam realiter identificentur inter se. Personalitates autem divinae ex sua ratione formali habent, quod non possint invicem identificari, quia sunt distinctarum personarum constitutivae.
Denique probatur tertia pars minoris. si personarum pluralitas repugnaret Deo ex propriis ipsius praedicatis, maxime quia videtur officere eius Unitati, Aseitati et Infinitati: unitati quidem, quia cum Deus sit primum ens, non minus debet esse solus ratione personae, quam ratione essentiae: aseitati vero, quia Deus est ens a se: ergo cum Filius sit productus a Patre, et Spiritus S. a Patre et Filio, non possunt habere rationem Divinitatis: infinitati denique, quia si dentur plures personae, erunt plura infinita, quod repugnat.
Verum haec facile diluuntur. Primum quidem, quia primitas entis negat multitudinem Deorum, sed haec non asseritur per Trinitatem; siquidem tres personae sunt tantum unus Deus: Secundum pariter, quia Aseitas, ut diximus in Disputatione de Attributis, negat solum dependentiam, non vero productionem; licet autem Filius et Spiritus S. producantur, eorum tamen productio est omnimode independens. Tertium denique, quia Personarum Trinitas non importat pluralitatem infinitorum, quia, ut probabitur infra, personalitates nec perfectionem, nec imperfectionem important. Et consequenter nullo ex capite evinci potest divinae Trinitatis impossibilitas.
Quaestio III: An, et quomodo supposita divina revelatione probari possit divinae Trinitatis mysterium adversus repugnantes philosophos
Notandum 1. Revelationem esse obiecti propositionem factam per testificationem alicuius personae dicentis, sive fiat in intellectu per Deum, sive in imaginativa facultate per Angelum, sive tantummodo exterius per doctrinam hominum, aut per voces et visiones ab Angelis formatas: inde duplex revelatio; alia creata et naturalis, quae fit Angelorum, vel hominum beneficio; alia vero supernaturalis et divina, quae solito dicitur lumen interius supernaturaliter infusum, efficaciter inclinans voluntatem et intellectum, ut revelatis assensum praebeat; de qua Matth. 16. Sanguis et caro non revelavit tibi, sed Pater meus. De hac autem revelatione quaerimus in praesenti, utrum per eam ita illustrari et confortari possit humanus intellectus, ut urgentia invenire valeat argumenta naturalia, quibus Trinitatem evidenter demonstraret, aut saltem probabiliter suadeat.
Notandum 2. Certum esse, quod praevia fide supernaturali, intellectus humanus innata sibi discurrendi virtute efficaciter probare non possit impossibilitatem mysterii Trinitatis: tum quia omnia principia naturalia, quae hanc impossibilitatem suadere possent, sumuntur a rebus finitis et limitatis, quarum cum nulla sit ad res divinas et infinitas proportio, ita nec esse debet comparatio, adeoque ipsa naturalis ratio docet in Deo esse aliquid, quod intellectus creatus viribus propriis attingere nequit: tum quia omnia argumenta, quae Trinitatem oppugnare possunt, ratio naturalis fide illustrata probabiliter solvit et diluit, ut patebit in huius Tractatus decursu: tum denique quia ratio naturalis aliquas inquirit et ministrat similitudines et congruentias, quibus manu ducitur intellectus ad assentiendum huic mysterio, et rationes, quae illius impossibilitatem suadere videbantur, ita dissolvit, ut vix aliquid roboris habeant: restat ergo solum difficultas de possibilitate et existentia istius mysterii, num videlicet per argumenta naturalia a Christiano Philosopho efficaciter persuaderi possit ethnico et infideli.
Notandum 3. Circa praesentis Quaestionis resolutionem duas esse maxime oppositas Theologorum sententias. Primae facem praetulit Richardus Victorinus asserens lib. 5. De Trinitate cap. 8. Manifesta ratione probari, imo multiplici demonstratione convinci, quod, sicut perfectio unius personae est causa alterius, ita perfectio geminae est causa tertiae in Trinitate: unde loquens de rationibus a se positis ad probandam Trinitatem divinarum Personarum cap. 11. subdit: ut superius evidenter ostendimus, multiplex ratio personarum pluralitatem convincit: et cap. 13.: ecce quod constat luce clarius tres in tribus proprietatum distinctionibus invenimus. Quibus contendit divinae Trinitatis mysterium efficaciter et evidenter probari posse, ubi semel illius notitia per revelationem illuxerit: loquitur enim de rationibus quae fidem supponunt; nam lib. 1. cap. 1. ponderat illud Isaiae c. 7.: Nisi credideritis, non intelligetis. Et cap. 4. ait: Illa, quae credimus, non modo probabiles, sed etiam necessarias rationes adducere possumus.
Secundam sententiam omnino oppositam nonnulli Theologi propugnant, asserentes divinae Trinitatis mysterium ita esse fidei proprium, ut nulla naturalis ratio illud probare, imo nec ullatenus suadere queat; quibuscum sentire videtur sanctus Thomas in I. dist. 33. art. 1. ad. 2. ubi ait:
in nulla re creata invenitur aliquid simile divinae simplicitati, ut habens sit id quod habetur: omnia enim similia, quae possent induci, vel de punctis, vel de differentiis existentibus in genere, plus habent de dissimilitudine, quam de similitudine: et omnino magis abducunt a veritate, quam in verum intellectum inducant.
Has autem extremitates ut declinemus, mediam amplectimur sententiam, duoque hic resolvenda suscipimus: Primum, quod, etiam praevia fide et revelatione, nullae proferri possint convincentes rationes, quae Trinitatem evidenter persuadeant. Secundum vero, quod aliquae saltem proferri possint congruae rationes et similitudines, quibus emolliatur difficultas intellectus infidelis et ad illius mysterii fidem et assensum disponatur.
Conclusio prima. — Intellectus creatus, quacumque etiam divina revelatione illustratus, non potest evidenter et certo demonstrare mysterium divinae Trinitatis.
Probatur 1. Auctoritate sanctorum Patrum, maxime vero Iustini in expositione fidei de Trinitate:
Quamvis, inquit, mens pura nobis sit insita, per quam saepe celsiora nobis ratiocinando apprehendimus; tamen carne gravata hebescit ad evidentem perceptionem rerum maiorum. Nullo igitur modo, cum simus homines, possumus penetrare ad illam primam, ac beatam essentiam: quid dico divinam essentiam? imo nec ad mysteria quidem eius; nihil enim divinum manifestum est hominibus.
Cui concinit sanctus Augustinus lib. 1. De Trinitate, cap. 1.:
Afferimus, inquit, aliquando rationem, non quam petunt cum de Deo quaerunt, quia ipsi eam non valent sumere, nec nos fortasse vel apprehendere, vel proferre, sed qua demonstretur eis, quam sint inhabiles, minimeque idonei percipiendo, quod exigunt.
Adstipulatur sanctus Hilarius lib. 8. De Trinit., ubi mysterium hoc rationem naturalem transcendere affirmans, ait:
Hoc enim Ecclesia fide intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc Philosophia non sapit, unum ex uno et totum a toto, Deum et Filium, neque per nativitatem Patri ademisse, quod totus est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse.
Probatur etiam ratione. fides, aut revelatio, efficere nequit, ut effectus pure naturales et sensibiles connexionem necessariam habeant cum Trinitate personarum: ergo nec efficere potest, ut per eorum effectuum evidentem notitiam, divina Trinitas evidenter demonstretur. Consequentia patet: non enim potest causa evidenter cognosci per effectum, nisi pariter innotescat connexio necessaria, quam habet cum illo effectu. Deinde fides efficere nequit, ut ratio naturalis, suis tantum viribus innixa, feratur ultra suam sphaeram: sed mysterium Trinitatis est extra sphaeram luminis naturalis: ergo attingi nequit ab ipsa ratione naturali. Denique, supposito etiam lumine fidei, omnes discursus naturales manent intra sphaeram luminis naturalis, quod non potest aliquid divinum ostendere, nisi beneficio creaturarum: sed creaturae ex se potius inducunt in assensum impossibilitatis huius mysterii, quam in assensum illius existentiae: ergo revera, quamvis aliquis per revelationem et fidem noverit mysterium Trinitatis, non tamen excogitare potest rationes naturales, quae illud mysterium alteri non credenti evidenter persuadeant.
Probatur 2. Ex infirmatione omnium rationum, quae proferri possent ad hoc mysterium demonstrandum. Si quae rationes evidenter probare possent divinam Trinitatem, maxime quinque sequentes: sed nulla ex eis est demonstrativa.
Prima namque ratio sic formari posset ex Doctore in 1. dist. 2. q. 7. n. 3.: quicumque habet a se et sine imperfectione principium productivum sufficiens ad producendum, potest producere: sed aliqua persona divina habet a se et sine imperfectione principium productivum sufficiens respectu alterius personae divinae: ergo potest producere alteram personam divinam. Probatur minor. primo namque constat esse unam personam, eadem ratione, qua constat esse Deum, siquidem Deitas debet esse personata, ut agere et producere possit: secundo illa divina persona habet memoriam fecundam, hoc est intellectum infinitum et obiectum infinitum praesens et applicatum in ratione intelligibilis: insuper habet hanc memoriam infinite fecundam a se, quia est improducta; et illam habet sine imperfectione, nulla enim imperfectio in Deo est invenienda: sed illa memoria infinite fecunda est principium productivum alicuius infiniti perfecti; non quidem alterius Dei, quia Deorum pluralitas repugnat: ergo alterius personae divinae. Probatur minor. memoria fecunda ex ratione sua formali est productiva notitiae genitae: ergo memoria fecunda personae divinae improductae est productiva notitiae genitae sibi proportionatae, adeoque infinitae: sed notitia illa infinita non est accidens, quia hoc Deum dedecet: ergo est quid subsistens, et consequenter quid spirituale vivens vita intellectuali, alias non esset proportionatum principio productivo: adeoque est persona divina: ergo memoria fecunda in Deo producit aliam personam divinam; sicque iam duae sunt divinae personae, una producens, alia producta.
Quod autem tertia possit similiter cognosci, patet; nam illa divina persona improducta habet voluntatem a se infinite perfectam; voluntas autem infinite perfecta est productiva amoris infiniti et sibi proportionati: infinitus autem ille amor productus debet esse divina persona, alias principio producenti non esset proportionatus: ergo ratione naturali probari potest evidenter divina illa personarum Trinitas.
Verum quamvis haec ratio omnium urgentissima videatur aliquibus, nihilominus eam facile diluere posset Philosophus Ethnicus. Primo negando minorem, affirmandoque Deum non intelligere, nisi per intellectionem realiter identificatam, non vero a se distinctam, propterea eius intellectionem non esse realem productionem termini realiter distincti, sed solum operationem. Secundo reponere posset intellectum producere quidem aliquid immanens, sed inhaerens, non vero aliquid subsistens, adeoque ex eo non liceret inferre Verbum a Deo productum esse aliquid subsistens. Tertio denique quamvis concederet intellectum divinum esse productivum Verbi subsistentis et realiter a principio producente distincti, non tamen idcirco teneretur admittere tres personas; imo ansam haberet asserendi, esse infinitas divinas personas productas; cum enim Verbum et Spiritus sanctus habeant intellectum et voluntatem, eorum quilibet posset alterum Verbum et Spiritum sanctum producere, et illi iterum alios, et sic in infinitum.
Secunda ratio sic formari potest; quod est summe, ac infinite bonum, est summe, ac infinite communicabile: sed Deus naturaliter cognoscitur esse summum, ac infinitum bonum: ergo summe, ac infinite debet communicari: atqui extra se non potest sic infinite, ac summe communicari, quia nequit produci creatura summe infinita: ergo necessum est, ut intra se infinite communicetur: sed illa communicatio fieri non potest, nisi per intellectum et voluntatem: ergo oportet, quod Deus sese communicet per operationem intellectus et voluntatis alteri intra se; non quidem alteri secundum essentiam, quia non possunt esse plures Dii: ergo secundum personam; adeoque tres erunt personae divinae, nimirum una, quae sese communicat, et duae aliae, quibuscum communicatur; uni quidem per intellectum, alteri vero per voluntatem.
At responderet Philosophus, primo negando maiorem, quoniam actualis communicatio nullam infert perfectionem in causa communicante, sed tantum in effectu producto, actualis enim illuminatio non est perfectio existens in Sole, sed in corporibus illuminatis. Responderet secundo communicationem infinitam repugnare Deo, quoniam illa videretur non posse fieri absque divisione essentiae et productione alterius Dei, quod implicat. Tertio denique distinguere posset maiorem: infinite bonum est infinite communicabile, syncategorematice, ita ut semper magis possit communicari, concedet: categorematice vero, ita ut possit habere simul communicationem sibi adaequatam, negabit.
Tertia ratio: Deus naturaliter cognoscitur felicissimus: sed felicitas non potest esse unius solitarii; exigit enim consortium: ergo consortem habere debet: sed creaturae cum sint dissimiles et ab aeterno non fuerint, non possunt Deo veram et perfectam societatem tribuere: ergo necesse est, quod Deus habeat consortem, qui non sit creatura: at ille non potest esse alius Deus, quia plures Dii repugnant; ergo oportet habeat alias divinas personas. Unde Tertullianus Contra Praxeam:
Ante omnia Deus erat solus, ipse sibi Mundus et locus et omnia, solus autem, quia nihil extrinsecus praeter illum: ceterum ne quidem tunc solus: habebat enim in semetipso rationem suam, scilicet Verbum suum, Filium suum et suum Spiritum sanctum.
Verum Philosophus negaret ad felicitatem entis infinite perfecti requiri consortium alterius; sibi namque Deus plene sufficit, utpote cum sit bonorum omnium maximum et centrum.
Quarta ratio peti potest a summa Dei Charitate: ubi est summa bonitas, ibi est perfecta Charitas, quae necessario est ad alterum, et summa Charitas non est, nisi erga alterum summe bonum: sed in Deo est summa bonitas: ergo summa Charitas, quae sit erga alium summe bonum, non quidem erga creaturas, quae non sunt summe bonae: neque erga alium Deum, quia plures Dii repugnant: ergo oportet, ut sit erga aliam personam divinam; adeoque plures personae divinae probari possunt ratione naturali.
Verum Philosophus negaret minorem, non enim ubi est summa bonitas ibi necessario debet esse perfecta Charitas, habens rationem amicitiae; sufficit enim amor infinitus, quem Deus habet erga seipsum.
Quinta denique ratio sic formari posset: cognoscimus naturaliter nullam perfectionem esse Deo denegandam: sed producere sibi simile in natura est summa perfectio: ergo cognoscitur non esse Deo deneganda.
Verum refellere posset Philosophus primo distinguendo minorem: nempe quod producere sibi simile sit summa perfectio in entibus corruptibilibus, ut nempe suam speciem servare possint; non vero in entibus corruptionis expertibus, ut patet in Angelis, qui alios Angelos non procreant; adeoque cum Deus sit omnis corruptionis expers, non esset in eo perfectio producere sibi simile. Secundo responderet illam productionem Deo repugnare; quia ut vere produceret sibi simile deberet producere alterum Deum, quod implicat. Tertio si sit summa perfectio producendi sibi simile, cum personae divinae, quae producerentur, essent infinitae perfectae, etiam alias personas divinas deberent producere; sicque esse deberent numero infinitae personae divinae.
Constat itaque nullam posse proferri rationem naturalem, quae mysterium Trinitatis infideli ita evidenter persuadeat, ut ei non possit suum denegare assensum. Solum itaque suaderi potest hoc mysterium probabiliter per illas praefatas rationes; necnon et per quasdam similitudines rerum naturalium, in quibus exaratur adorandae Trinitatis vestigium et imago, ut aperiet
Conclusio secunda. — Probabiliter suaderi et explicari posse mysterium Trinitatis ex rebus naturalibus, in quibus quodammodo illius vestigia et imagines apparent et elucent. Constans est sanctorum Patrum sententia. Idque suadent variis similitudinibus.
Primo quidem in Sole Trinitatis imaginem expressam inveniunt sanctus Athanasius q. 1. et Nazianzenus Oratione 45., eo quod unum illud sit sidus in quo tria tamen distincta sunt, nempe orbis solaris, radius et lumen. Quemadmodum enim, inquit Athanasius, sol constat tribus subsistentiis, ita et unus Deus tribus personis. Typus enim Patris est orbis solaris: Typus Filii est radius: Typus Spiritus sancti est lumen solis. Proinde sicut in Sole orbis, radius et lumen, non dicuntur tres Soles, sed unus Sol: similiter et in Deo Pater, Filius et Spiritus sanctus unus Deus et non tres: unde compendiaria expositio fidei, quae tribuitur Cyrillo Alexandrino, habet: Sol est Pater, radius Filius, splendor ignitus est Spiritus sanctus.
Secundo eandem Trinitatis imaginem inferunt sancti Patres ab elementis; primo quidem ab igne: nam ut ait S. Athanasius supra laudatus, tres sunt subsistentiae unius ignis, scilicet subiectum ignis et urens et lucens: et tamen una est natura ignis. Sic Pater est ignis, Filius est urens, Spiritus sanctus est vis illuminans. Subsistentia autem hic appellat res individuales, quamvis sint accidentia. Ipsi concinit Isidorus lib. 2. De differentiis Spiritualibus cap. 2. Sicut ignis, inquit, candor et calor tria quidem vocabula, sed res una: ita in relatione personarum Trinitas est, in substantia vero naturae unus Deus.
Tertio ab elemento aeris, in quo Iridem pinxit Deus, ut in ea veluti triumphali curru sancta Trinitas cerneretur: sicut enim in una Iride tres colores ita conveniunt, ut visus nequeat discernere, qua in parte color unus terminetur et distinguatur ab alio: sic in sancta Trinitate divinae personae ita in Deitate conveniunt, ut sint unicus Deus.
Quarto ex elemento Aquae, nam fons efficit fluvium et rivum, quasi triplex aqua et tamen unica: unde Nazianz. Oratione 37. oculum fontis appellat Patrem, fontem vero Filium, et fluvium Spiritum sanctum. Tertullianus vero libro Contra Praxean capite 8. Patrem Fonti, Filium Fluvio, Spiritum Rivo assimilat.
Quinto ab elemento Terrae, quod in ea sit Radix, Truncus et Rami, quae omnia unicam arborem formant, ut expendit supra laudatus Tertullianus ibidem, necnon et sanctus Augustinus lib. De fide et Symbolo cap. 9.
Sexto illud ipsum colligit ex omnibus creaturis sanctus Augustinus 6. De Trinitate capite ultimo: Oportet, inquit, ut Creatorem per ea, quae facta sunt, intellectum conspicientes Trinitatem intelligamus, cuius in creatura quomodo dignum est, apparet vestigium. Quod vestigium postmodum explicans subdit: in illa enim Trinitate summa origo est omnium rerum et perfectissima pulchritudo et beatissima delectatio. Hoc ipsum etiam colligit libro 4. super Genesim, ex eo quod Deus Sapientiae 11. dicatur Omnia fecisse in numero, pondere et mensura; mensura, inquit, omni rei modum praefigit: numerus omni rei speciem praebet, et pondus ad quietem ac stabilitatem trahit. Doctor Subtilis in 1. dist. 13. quaest. 6. num. 6. addit Trinitatis vestigium, quod in creatura elucet, maxime consistere in unitate, specie, ac ordine ipsarum, idque colligit ex sancto Augustino 6. De Trinitate cap. 10. dicente: Haec igitur omnia, quae arte divina facta sunt, et unitatem quandam in se ostendunt et speciem et ordinem. Unitas autem reperta in creatura repraesentat summam unitatem primi Principii, quae appropriatur Patri; et species creaturae repraesentat summam pulchritudinem, quae attribuitur Filio; ordo denique creaturae repraesentat operationem perfectissimam Dei, quae est beatitudo eius, et appropriatur Spiritui sancto.
Septimo denique illam suam imaginem sancta Trinitas in homine pinxit, meritoque dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: nam, ut docet Doctor in 1. distinct. 3. q. 9. num. 6., quemadmodum in Trinitate est eadem natura divina, et Pater et Filius et Spiritus sanctus, qui sunt tres personae realiter inter se distinctae et identificatae in eadem natura divina: ita praeter animam in nobis reperitur memoria fecunda, quae est intellectus cum obiecto, aut specie illius, et haec correspondet Patri. Deinde in nobis reperitur intellectus informatus notitia actuali, quae correspondet Filio. Et denique reperitur voluntas informata a volitione, quae respondet Spiritui sancto. Insuper sicut Pater et Filius et Spiritus S. distinguuntur realiter inter se, et tamen identificantur Essentiae divinae; ita memoria fecunda et intellectus, ut afficitur intellectione, et voluntas, ut afficitur volitione, distinguuntur realiter inter se, et tamen idem sunt realiter cum anima, quatenus nempe intellectus et voluntas considerantur in actu primo, et ut sunt facultates ipsius animae formaliter solum ab illa distinctae.
Haec omnia luculenter explicat sanctus Augustinus lib. 15. De Trinitate, cap. 20. Quisquis (inquit) haec tria, scilicet memoriam, intelligentiam et voluntatem in sua mente naturaliter divinitus instituta vivaciter perspicit, et quam magnum sit in ea, unde potest etiam sempiterna immutabilisque natura recoli, conspici, amplecti. Reminiscitur per memoriam, intuetur per intelligentiam, amplectitur per dilectionem: profecto reperit illius summae Trinitatis imaginem: ad quam summam Trinitatem reminiscendam, videndam, diligendam, ut eam recordetur, eam contempletur, ea delectetur, totum debet referre quod vivit.
Quaestio IV: An revera tres tantum sint divinae personae realiter distinctae, et unicus Deus
Non unus est, sed multiplex a veritate deviantium error: inde vix recenseri possunt quot et quales haeresum tenebriones circa veritatum omnium maximam, nempe divinam Trinitatem exorbitaverint: eos tamen omnes triplicem in ordinem decet distinguere. Alii namque plures divinas personas, quam tres, asseruerunt: aliqui vero unicam in Deitate personam triplici officio, aut nomine solum distinctam fabulati sunt: ceteri denique tres divinas personas non esse unicum Deum, sed triplicem dixerunt; qui errores ut facilius appareant et refellantur
Notandum 1. Varios fuisse haereticos, qui divinarum personarum Trinitatem multipliciter fuerunt insectati: in primis namque Anastasius Imperator edixit non Trinitatem, sed quaternitatem adorandam esse, et idcirco divinitus eum fuisse fulmine percussum, referunt Paulus Diaconus et Pomponius Laetus apud Cellium lib. 1. De Trinitate art. 1. Cui errori subscripsisse videtur quidam Clericus Gallicus, qui, ut refert S. Anselmus lib. De Incarnatione Verbi cap. 1. et 13., tres divinas personas realiter ab Essentia divina distinguebat, dicebatque:
Si in Deo tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res, unaquaeque per se separata, sicut tres Angeli, aut tres animae, ita tamen ut potentia et voluntate omnino sint idem: ergo Pater et Spiritus sanctus cum Filio est incarnatus.
Nec longe abfuit Gilbertus Porretanus, nam, ut refert Matthaeus Paris in Historia Anglicana, ad annum 1119. tertia illius assertio erat: Proprietates personarum relationes quaedam aeternae sunt, quae non sunt quidem, quod ipsae personae, sed divisae numero, et divisae substantiae, et habent tres unitates, et sic multa aeterna sunt, quorum nullum sit Deus. At longe enormior fuit multiplicatio personarum, quam ita damnat Concilium Braccarense primum Can. 2. dicens: Si quis extra sanctam Trinitatem, alia nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens, quod in ipsa divinitate sit Trinitas Trinitatis, sicut Gnostici et Priscilliani dixerunt, anathema sit.
Notandum 2. Aliquos fuisse haereticos prioribus summe oppositos, qui ex unitate omnimoda essentiae inferebant unitatem etiam personae divinae; ita ut, quae distinctionem personarum in Scriptura designant, non ad personarum ipsarum diversitatem, sed ad officiorum et actionum eiusdem personae differentiam referrent, dicerentque, quod eadem persona, prout est ingenita et creaturarum productiva, nominetur Pater; quatenus vero incarnata, dicatur Filius: prout vero sanctificans creaturam, appelletur Spiritus sanctus; quasi una, eademque persona in diversos effectus, officiaque distincta distribuatur. Cui errori facem praetulisse videtur Praxeas, qui, ut loquitur Tertullianus in libro quem adversus eum scripsit: Ut de unico haeresim faciat, ipsum dixit Patrem descendisse in Virginem, ipsum ex ea natum, ipsum passum: subditque: Praxeas duo negotia Diaboli Romae procuravit, prophetiam expulit, et haeresim immisit. Paracletum fugavit, et Patrem crucifixit. Unde Optatus Milevitanus lib. 5. Adversus Parmenianum, Praxeam Patripassianum appellat, quod Patrem divinum crucifixum et passum fuisse assereret. Ipsi subscripserunt Noetus, qui ut refert S. Epiphanius haeresi 57. dicebat, unum Deum esse eundem Patrem, Filium, et Spiritum sanctum in carne passum et genitum. Faverunt et Montani discipuli, quamquam enim sanctus Epiphanius haeresi 48. dicat, Montanus de Patre et Filio et Spiritu S. similiter sentit velut sancta Catholica Ecclesia; nihilominus sanctus Hieronymus Epistola ad Marcellam qu. 54. de Montani discipulis, ait: Trinitatem in unius personae angustias cogebant: unde Nicephorus lib. 4. Historiae c. 22. Montanus, inquit, De divina Trinitate et mundi creatione eadem nobiscum docuit, nonnulli tamen ex sectatoribus eius postea tres Divinitatis substantias, unam esse sunt opinati. Verum hunc errorem pene sepultum ab inferis denuo excitavit Sabellius Afer Pentapolitanus, qui, ut refert sanctus Anastasius Orat. Contra Gregales Sabellii, dicebat: Dilatari Patrem in Filium sumendo carnem, et in Spiritum sanctum sanctificando homines: unde Patrem et Filium et Spiritum sanctum non tres personas, sed eandem tribus nomenclaturis appellabat; inde eius discipuli Patripassiani dicti sunt, eo quod Patrem incarnatum, passum et mortuum fuisse assererent. Cui errori postmodum adhaeserunt Paulus Samosatenus, deinde Photinus Sirmiensis Episcopus, necnon et plures moderniores haeretici, ut iam dictum est.
Notandum 3. Alios haereticos per extremum praedictis oppositos distinctionem personarum in Deo quidem agnovisse; verum negasse unitatem essentiae; qui duos adhuc in erroris rivulos distribuuntur; quidam enim negaverunt consubstantialitatem Filii cum Patre, quibus praeivisse fertur Origenes, tamen hic error Ario tamquam auctori tribuitur, quia ab eo ita propagatus, ac disseminatus fuit, ut per universum orbem venenum suum effuderit. Eo autem extincto et in morem Iudae in secessu effusis eius visceribus, suborta est Semiarianorum secta, qui errorem Arii, utcumque temperantes, Filium Patri similem, eique coaeternum, non tamen consubstantialem et aequalem asserebant. Vocem Homousion, quae consubstantialem significat, quasi emollito rigore, in Homoiousion, hoc est similem in substantia commutantes: ita ut ipsa similitudine vocis et consonantia, plerosque fallerent, quasi voce catholica utentes. Ipsis annumerari solent Macedoniani, qui Spiritum sanctum vere Deum esse negabant, dicebantque eorum aliqui Patrem esse omnipotentem, Filium semipotentem, Spiritum vero sanctum nullipotentem. Alius autem ipsis oppositus excrevit error Tritheitarum, qui tres asserebant naturas et substantias per omnia similes, quorum dux fuit Philoponus, ut refert Nicephorus lib. 18. cap. 49., de quibus Dionysius Romanus apud Athanasium in Epist. De Decretis Nicaenae Synodi ait: Isti quodammodo tres Deos constituunt, dum in tres substantias alienigenas sanctam unitatem dispertiuntur. Hinc opera pretium est in praesentiarum tria resolvere. 1. Tantum tres esse divinas Personas: 2. Eas realiter invicem distingui: 3. Illas esse vere unicum Deum. In sequenti autem Quaestione Personarum consubstantialitatem probabimus.
Conclusio prima. — Revera tres sunt divinae personae realiter invicem distinctae. Quod tres sint satis, superque constat, tum Veteris, tum Novi Testamenti Oraculis supra relatis. Quod vero invicem realiter distinguantur, iisdem sacris probatur textibus; sed insuper confirmatur idipsum ex variis illis locis, in quibus Scriptura sacra Generationem, Paternitatem et Filiationem in Deo commemorat, quae sine reali Personarum distinctione verificari nequeunt: Nam, inquit S. Aug., lib. 1. De Trinit. cap. 1. nulla omnino res est, quae seipsam gignat, ut sit: et Tertullianus Contra Praxean:
Omne, quod prodit ex aliquo, secundum eius sit necesse est, de quo prodit, non idem tamen est separatum: Secundus autem ubi est, duo sunt, et Tertius ubi est, Tres sunt: Tertius enim est Spiritus S. a Deo et Filio, sicut tertius e radice, fructus ex frutice, et tertius e fonte, rivus ex flumine, et tertius e sole, apex ex radio.
Nec dicas cum Sabellianis haec vocabula Patris et Filii solum denotare in Deo distinctionem Personarum, non entitative et realiter, sed penes diversa officia, quae unica divina Persona gerit et exequitur, dicaturque Pater ratione creationis, Filius ratione incarnationis, et Spiritus sanctus ratione iustificationis: nam, ut recte replicat Tertullianus adversus Praxean c. 10.:
Fieri nullo modo possunt, ut Pater se sibi Filium faciat, et Filius se sibi Patrem praestet: quae instituit Deus, etiam ipse custodit, habeat necesse est Pater Filium, ut Pater sit, et Filius Patrem, ut filius sit; aliud est autem habere, aliud esse, v. g. ut maritus sim, habere oportet uxorem, non ipse mihi ero uxor; sic etiam ut Pater sim, Filium habeo, non ipse mihi ero Filius, et ut Filius sim, Patrem habeo, non ipse mihi ero Pater: quae enim me faciunt, si habuero; tunc ero Pater, si Filium habeam: Filius ero, si Patrem: Porro si ipse ero quid eorum, iam non habeo quod ipse ero, nec Patrem, quia ipse ero Pater, nec Filium, quia ipse ero Filius; in quantum autem alterum ex his habere me oportet, alterum esse in tantum, si utrumque fuero, alterum non ero, dum alterum non habeo: si enim ipse ero Filius, qui et Pater, iam non habeo Filium, sed ipse sum Filius: non habendo autem Filium, dum ipse sum Filius, quando Pater ero? habere unum Filium debeo, ut Pater sim, etc.
Praeterea idipsum constat, ex illis ipsis Scripturae verbis Ioan. 8. quibus Filius affirmat, Ego ex Deo processi: et ibidem: solus non sum, sed Ego et qui misit me Pater. Et c. 14. Ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis. Nam procedens debet realiter distingui ab eo a quo procedit, et missus ab eo a quo mittitur et rogans ab eo quem rogat: cum idem non possit a seipso procedere, nec seipsum mittere, aut rogare, ut recte urget ibidem Tertullianus, necnon S. Athanasius Orat. Contra Gregales Sabellii.
Denique Scriptura sacra diserte pronuntiat, Filium Dei ante Luciferum genitum, et divinam Sapientiam prodisse ex ore Altissimi, ante omnem creaturam: et Verbum esse in principio apud Deum, et per illud omnia esse facta: ergo revera intra ipsum Deum admittenda est realis Personarum distinctio, et non solum ex diversa connotatione et respectu ad effectus in creaturis producendos. Adde quod haec divina veritas iis firmetur principiis, quibus eam convellere nituntur Sabelliani, etenim
Obiciunt 1. Varia Scripturae loca, quibus Dei unitas praedicatur, unde inferunt unicam esse Personam: sic Deuteron. 6. Audi Israel, Dominus Deus noster, Dominus unus est. Et c. 4. Dominus ipse est Deus et non est alius praeter ipsum.
Verum tantum abest, ut verba haec Personae unitatem indicent, imo Trinitatem significant et denotant distinctionem: mirabili enim Dei instinctu factum est, ut Moyses et ceteri Veteris Testamenti Scriptores, ipsam Dei unitatem trina repetitione significarent, ut nempe tres Personas in unitate Divinitatis designarent, ut colligunt sancti Patres, praesertim Athanasius in libris De Trinit.
Obiciunt 2. Illud Ioan. 14. Ego in Patre et Pater in me est: unde inferunt Patrem et Filium unicam esse Personam duobus tantum nominibus distinctam. Confirmant ex illo Isaiae 43. et 45. Tantum in te Deus et non est absque te Deus, vere tu es Deus absconditus.
Verum ex eis textibus Personarum distinctionem colligunt sancti Patres, maxime Athanasius Dialogo 3. De Trinit. et Hilarius lib. 4., qui illa verba Isaiae sic ponderat: Habitantem ab eo, in quo habitat discernens Isaias, Personae tantum distinctione non generis; Deus enim in eo est, et in quo est Deus, Deus est; non enim Deus in diversa, atque alienae a se naturae habitaculo est.
Obiciunt 3. Illud Ioan., Ego et Pater unum sumus.
Verum contextus ille in eos militat: nam, ut notat sanctus August. tract. 36. in Ioan., Si unum, non ergo diversum: si sumus, ergo et Pater et Filius, sumus; enim non diceret de uno, sed unum non diceret de diversis: unde Nazianz. lib. 1. De Fide: Unum, inquit, ad unitatem Divinitatis refert: sumus autem personis assignat. Simili modo Tertullianus lib. 1. Contra Marcionem, ponderat illud 1. Ioan. c. 2. Tres sunt, qui testimonium dant in Coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt; aitque: Qui tres, inquit, unum sunt, non unus, quomodo dictum est, Ego et Pater unum sumus? Respondet, ad substantiae unitatem, non ad numeri singularitatem.
Obiciunt 4. Omnia, quae Pater habet, Filius pariter obtinet: ergo nihil est, per quod Filius a Patre realiter possit distingui. Antecedens probant ex Matth. 11. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo: et Ioan. 16. Omnia, quae habet Pater, mea sunt: et c. 17. Omnia mea tua sunt et tua mea sunt.
Verum ex illis ipsis verbis colligunt sancti Patres personarum distinctionem, oportet enim inter dantem et accipientem, sit realis distinctio. Unde communiter praefatos contextus interpretantur, quod Pater omnia dederit Filio, praeter esse Patrem. Hinc Concilium Florentinum in litteris Unionis ait: Omnia, quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo gignendo dedit, praeter esse Patrem: cui concinit illud Nazianz. Orat. 44. in Sanctam Pentecostem: Omnia, inquit, quaecumque Pater habet, sunt Filii, praeterquam ingenitus non est: omnia quaecumque Filius, Spiritus sancti sunt, si generationem exceperis. Quod autem praedicta exceptio implicite contineatur in ipsis Christi verbis, docet Athanasius Orat. 4. Contra Arianos dicens: Sed ne quis videns Filium habere omnia quaecumque Pater habet, ex indiscreta similitudine eorum, quae habentur, sabelliano more deceptus impie sentiat, existimetque Filium etiam Patrem esse: ea de causa hoc Verbum prolatum est: Datum est mihi et accepi et traditum est mihi, nulla alia de causa, quam ut ostenderet se Patrem non esse, etc.
Et paulo inferius illud Ioan. 5. Quemadmodum Pater habet vitam in semetipso, ita quoque Filio dedit vitam habere in semetipso. Ita ponderat: Nam ex hac voce dedit indicat sese Patrem non esse, ex ipso autem dicto ita Filii similitudinem, proprietatemque cum Patre significat.
Obiciunt 5. Scriptura sacra affirmat Deum esse solum, Ps. 85. Tu es Deus solus; et 1. ad Timotheum 1. Regi saeculorum immortali et invisibili soli Deo: ergo et solitarius est: sed solitudo non stat cum consortio trium Personarum: ergo tres Personae non sunt in Deo admittendae.
Respondent sancti Patres etiam Scripturas docere Patrem non esse solum, sed Filium esse cum ipso; nam Christus ipsemet Ioan. 8. diserte pronuntiat: Solus non sum; sed ego et qui misit me Pater. Et in Lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est: ego sum, qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me Pater: quae verba sanctus Athanasius Contra Gregales Sabellii, ita ponderat: En tibi duas Personas, et nisi dicas vere duos esse, cum haec loquitur, non permittis testimonium verum existere; id enim testimonium confirmat, sed si non ab uno, sed a duobus perhibeatur. Idcirco Scripturae ita conciliandae sunt, ut priores non excludant Trinitatem Personarum, et posteriores non inducant pluralitatem Deorum.
Respondent secundo, quod Deus dicatur solus, per exclusionem deorum aliorum; non vero per exclusionem Divinarum Personarum, haecque expositio firmatur ab ipsa Scriptura sacra, nam Ioan. 17. legimus: Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum: additur; et quem misisti Iesum Christum. Insuper de Filio dicitur Isaiae 45. Non est absque te Deus: vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator: et Baruch 3. Hic est Deus noster et non aestimabitur alius adversus eum: subditur autem, Post haec in terris visus est, ut significet priora verba de Filio Dei esse intelligenda; nec tamen sequitur inde quod Pater non sit revera Deus et Dominus; adeoque particula, solus, non est exclusiva Personarum, sed deorum inanium.
Respondeo 3. Cum Doctore in 1. dist. 2. qu. unica, vocabulum, solus, sumi posse dupliciter, nimirum vel categorematice, vel syncategorematice: categorematice sumptum idem est, ac solitarius, idcirco locum non habet in divinis: unde falsae sunt istae enuntiationes, Deus est solus, Pater est solus: id est solitarius. Syncategorematice vero sumi potest quatuor modis: vel enim determinat subiectum essentiale respectu praedicati essentialis, et sic vera est haec propositio, Tu Deus solus et verus Deus: vel determinat subiectum personale respectu praedicati essentialis, et sic falsa esset propositio, solus Pater est Deus, unde cum de Patre dicitur Ioan. 17. Ut cognoscant te solum Deum verum, particula, solus, non se tenet ex parte subiecti, nempe Patris, sed ex parte praedicati, nempe veri Dei, ut sit hic sensus, Ut cognoscant te, Pater, qui es verus Deus solus. Tertio sumi potest, solus, quatenus determinat subiectum personale respectu praedicati personalis, et sic vera est propositio, Solus Pater generat, solus Filius generatur. Quarto denique determinat subiectum personale respectu praedicati notionalis communis pluribus personis, et sic non recte iungitur subiecto importanti unam dumtaxat personam; sed debet iungi subiecto importanti utramque, non enim recte diceres, Solus Pater spirat, sed dicere deberes, solus Pater et Filius spirant.
Obiciunt 6. Nonnulla sanctorum Patrum testimonia, quibus affirmare videntur divinas Personas solis nominibus et consideratione intellectus esse distinctas: sic S. Greg. Nazianz. Orat. 13. postquam tria supposita divina distinxit characteribus propriis, subiungit: Deum unumquodque, si seorsim consideretur, mente videlicet ea, quae separari nequeunt, separante: idem Orat. 35. Unam quoque Dei essentiam et naturam et appellationem esse; tametsi per cogitationes quasdam distinctas, nomina quoque simul distinguantur.
Verum ipsemet S. Nazianz. hanc iniuriam longe a se proscribit, nam Orat. 49. ostendens se in prioribus opusculis professum fuisse veram Personarum distinctionem realem, ait: Quippe cum et hanc sectam, id est Sabellianam, in eodem libello damnaverim, et personarum distinctionem secundum vocabulum scripserim, nam et nemo pro una persona potest unum sunt dicere et unitatem generis nisi personis assignare: unde Orat. 35. Paris impietatis est, inquit, vel Sabellii more personas connectere, vel Arii instar naturas distinguere, ac separare. Ergo quando dicit unam personam seorsim ab alia consideratam intellectione distingui, ita est intelligendus, quod vix intellectus noster possit revera unam personam ab alia seorsim concipere et seiungere; nam a parte rei quaelibet persona habet in se manentes duas alias personas per circumincessionem, et quantum ad essentiam est idem cum ipsis, adeoque non potest ab illis realiter separari.
Obiciunt 7. Quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se: sed Pater, Filius et Spiritus sanctus, sunt iidem essentiae divinae: ergo sunt idem inter se.
Distinguo maiorem. ut iam distinxi: quacumque aliqua identitate sunt eadem alicui, pari identitate sunt eadem inter se, concedo; unde cum Personae divinae non sint eaedem personaliter et suppositaliter, sed tantum essentialiter in tertio, sic nec esse debent inter se eaedem personaliter, sed tantum essentialiter.
Obiciunt 8. Implicat aliquid unicum esse simul et multiplex: sed Deus unus et Trinitas est divisa, ac multiplex: ergo Deus non est Trinitas.
Distinguo maiorem. sub eadem ratione qua unum est non potest esse divisum et multiplex, concedo; sub alia ratione qua non est unum, nego: sic ergo Deus est unus in essentia et multiplex in personis; adeoque non est unus, et divisus, et multiplex sub eadem ratione, sed sub diversa.
Obiciunt denique. nihil est admittendum in Deo, quo sublato Deus maneret infinite perfectus: sed seclusa Trinitate personarum, Deus remanet infinite perfectus, nam esse infinitum est de essentia ipsius Deitatis: ergo, etc.
Negat minorem. Doctor, in 1. dist. 2. quaest. 53.; sublata enim una persona, non manebit alia infinite perfecta, non quod una persona constituat perfectionem essentiae, aut alterius personae, sed quod omnes personae realiter identificentur essentiae, et sic realiter essentialiter etiam invicem identificentur: implicat autem, quod auferatur unum identificatum realiter alio subsistente, alias idem realiter esset ablatum et non ablatum, quod implicat. Vel distinguo minorem. sublata Trinitate personarum, Deus remaneret infinite perfectus, si illa conditio esset possibilis, concedo: si sit impossibilis, uti revera est, nego.
Instabis. Ex infinitate divinae naturae colligimus divinitatem esse unam et immultiplicabilem: sed persona divina, ut distincta formaliter ab essentia, non minus est infinita: ergo nec minus una et immultiplicabilis.
Distinguo maiorem. ex infinitate simpliciter et absolute, concedo: ex infinitate secundum quid et in certo ac determinato quodam genere, nego.
Similiter distinguo minorem. persona divina non minus est infinita simpliciter et absolute, nego: infinita secundum propriam suam rationem formalem, transeat. Vel aliter, nego minorem. persona enim formaliter, ut persona est, nec infinita est, nec finita, nec imperfecta, nec perfecta, ut infra probabimus.
Conclusio secunda. — In Deo tres tantum sint divinae personae, nec plures, nec pauciores esse possunt. Haec est de fide definita in pluribus Conciliis, quorum omnium doctrinam colligit et iterum probat Concilium Lateranense capite Damnamus his verbis:
Credimus et confitemur, quod una quaedam summa res est, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres simul personae, ac sigillatim quaelibet earum... Quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia, seu natura divina... Et illa res non est generans, neque genita, nec procedens, sed est Pater, qui generat, et Filius, qui gignitur, et Spiritus sanctus, qui procedit, ut distinctiones sint in personis, et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, alius Filius, alius Spiritus sanctus, non tamen aliud, sed id quod est Pater, est Filius et Spiritus S. idem omnino, ut secundum Orthodoxam et Catholicam fidem consubstantiales esse credantur.
Hoc ipsum aperte tradit S. Athanasius in Symbolo: Unus ergo Pater, non tres Patres, unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus S., non tres Spiritus SS. Probant pariter omnes Scripturae sacrae contextus, quibus in priori Quaestione sanctam Trinitatem, hoc est tres esse divinas personas, insinuavimus. Insuper ipsae Scripturae sacrae aperte unicum esse Patrem pronuntiant, dum singulari nomine Deus Pater exprimitur. Sed et diserte explicant unicum esse Filium, et unicum Spiritum sanctum, etenim Filium unigenitum appellant, sic Ioan. 1. Unigenitus, qui est in sinu Patris. Et infra: gloriam quasi Unigeniti a Patre. Et cap. 3. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret. Similiter de Spiritu sancto 1. Corinth. 12. Divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus. Et infra: Haec autem omnia operatur unus, atque idem Spiritus. Et rursus: in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus. Sed evidentius hoc ipsum loquitur Ioannes Epist. 1. cap. 5. dicens: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus S. Licet autem haec propositio exclusionem non exprimat directe et explicite, nihilominus implicite illam designat et importat, iuxta communem sanctorum Patrum interpretationem.
Probatur eadem veritas ratione: primo quidem, si plures quam tres essent divinae personae, plures pariter essent Dii, non vero unicus Deus: sed implicat plures esse Deos: ergo etiam implicat plures esse divinas personas quam tres. Probatur maior. ideo plures personae efficiunt unicum Deum, et non habent distinctam Divinitatem et essentiam quia Pater eandem Divinitatem indivisim Filio communicat per generationem; quam praeterea Pater et Filius communicant Spiritui sancto per spirationem. Sed talis communicatio eiusdem Divinitatis in Deo foret impossibilis, si plures essent Patres, plures Filii, aut plures Spiritus S. Ergo, etc. Minorem probant SS. Patres, qui ex ea communicatione unicum esse Deum fatentur, imprimis S. Ignatius Epistola ad Philippenses colligit: Unus ergo Deus Pater et non duo, vel tres, unus scilicet, qui est et non est praeter eum solum verus, Dominus enim inquit, Deus unus est... Unus quoque Filius Deus Verbum. Et paucis interpositis pro unitate Spiritus sancti concludit: Iterum ergo, neque tres sunt Patres, neque tres Filii, sed neque tres Paracleti. Sed unus Pater et unus Filius et unus Paracletus. Quibus Ignatius observat pertinere ad unitatem Dei, quod non sint plures Patres, nec plures Filii, nec plures Paracleti.
Ipsi concinit S. Basilius lib. 3. Contra Eunomium: Sic, inquit, in Trinitate unitatis ratio conservabitur, si unum Patrem profiteamur, unum Filium, unum Spiritum sanctum. Subscribit et Epiphanius haeresi 64. Pater, inquit, et Filius et Spiritus S. unus Deus, Trinitas in veritate et Monas, propterea enim unus Deus, quoniam nec duo Patres, neque duo Filii, neque duo Spiritus sancti. Unde S. Fulgentius in responsione ad primam obiectionem Arianorum, rem totam concludit: si ambo, inquit, vocarentur Patres, essent profecto natura dissimiles, unusquisque enim ex semetipso constaret et communem substantiam cum altero non haberet, nec Deitas una esset, quibus una natura non esset. Idem ad obiectionem 5. dicit de Filio: Duo quippe ingeniti, inquit, non possunt unam habere naturam, ubi nec unus in uno eorum ex se generationem invenit, nec unus ex uno eorum in se substantiam nativitatis agnoscit, etc.
Probatur 2. Tot sunt et non plures divinae Personae, quot improductae et productae: sed unica tantum est et esse potest persona improducta, et duae productae: ergo tantum tres possunt esse divinae Personae. Maior clara est, Minor vero probatur, quoad primam partem a Doctore in 1. dist. 2. qu. 7. num. 37.: Si plures esse possent personae improductae, essent necessario infinitae; sed implicat esse infinitas personas in Deo: ergo et plures personas improductas. Minor patet: illae enim infinitae personae improductae vel essent eiusdem speciei et solo numero distinctae, vel diversae. Non primum, quia implicat esse plura infinita, solo numero diversa, ut probavimus demonstrando unitatem Dei. Non etiam diversa, quia sic nulla earum esset infinita, quippe cum non haberet perfectiones personae alterius speciei, sicut homo non habet omnes perfectiones brutorum, nec bruta perfectiones hominis obtinent, adeoque non esset infinite perfecta, quippe cum non haberet omnes perfectiones possibiles.
Probat minorem. Doctor: quidquid potest esse in pluribus suppositis, et non determinatur ad certum numerum suppositorum per aliquid a se distinctum, ex ratione sua potest esse in infinitis, et si sit ens necessarium, de facto est in infinitis, nam ut loquitur Aristoteles 1. phys. textu 32. In perpetuis non differunt posse et esse: sed Persona divina improducta, si possit esse in pluribus suppositis, non posset determinari ab aliquo, ut esset in certo et determinato numero suppositorum, quia determinari ab alio, ut sit in supposito, est contra rationem personae improductae: ergo ex se posse; esse in infinitis, et sic de facto essent infinitae personae productae: sed hoc implicat: ergo et illud unde sequitur.
Probatur 2. eandem partem minoris: nunquam pluralitas ponenda est sine necessitate: sed nulla est necessitas admittendi plures personas improductas, neque enim illud spectaret productionem personae improductae, neque iuvaret quidquam ad perfectionem personarum productarum: ergo nequeunt esse plures. Tertio, quia essentia una actu existens, non potest ex se habere diversos modos existendi sine productionibus. Unde enim repetenda esset illa existendi diversitas? Ergo persona improducta non potest esse multiplex.
Probatur eadem minor, quoad secundam partem. nempe duas tantum esse personas productas, ab eodem Doctore ibidem numero 18.: tot sunt et non plures personae productae, quot sunt principia productiva adaequata et sufficientia diversae rationis in persona improducta: sed illa principia sunt tantum duo, nempe intellectus et voluntas: ergo et duae tantum personae productae. Minor patebit in Disputatione sequenti, ubi demonstrabimus duas tantum esse admittendas divinas processiones et productiones, adeoque tantum duas personas productas.
Hanc ipsam veritatem probat sanctus Bonaventura ex sufficienti combinatione, quam triplicem confert in 1. dist. art. 1. qu. 4. Primam quidem sic format: Prima Persona, quae est innascibilis et inspirabilis, generat et spirat. Secunda vero Persona, quia inspirabilis, sed genita, non generat, sed spirat. Tertia Persona, quia spiratur et procedit a generante, nec generat, nec spirat. Et ideo impossibile est esse plures personas, quam tres. Secundam vero sic format cum Richardo a sancto Victore lib. 3. De Trinit. et 20. Ex triplici amore; triplex enim est amor, videlicet gratuitus, debitus, et ex utroque permixtus: ergo tantum debent esse tres divinae Personae, una quae tantum dat, in qua est amor gratuitus; alia quae tantum accipit, in qua est amor debitus; et media, quae dat et accipit, in qua est amor permixtus ex utroque. Tertiam vero colligit ex origine, nam, inquit, contingit intelligere personam, quae est principium personae et non est principiatum, et rursum personam, quae est principiatum et non principium personae; et tertio modo personam, quae est principiatum et principium. Quartus autem modus, quod nec sit principium, nec principiatum, est omnino impossibilis, nec intelligibilis.
Dices 1. In rebus creatis generatio ex naturae foecunditate procedit: ergo similiter in Deo praeter duas processiones, quarum una est per intellectum et alia per voluntatem, admittenda est alia ex naturae foecunditate proveniens, et per consequens alia persona procedens distincta a Verbo et Spiritu sancto.
Respondet Doctor. ibidem n. 21. distinguendo consequens: ponenda est in Deo productio ex naturae foecunditate, tamquam ex principio adaequato, negat: ex inadaequato et partiali, concedit. Principium enim adaequatum et totale productionis Filii includit intellectum et essentiam divinam, quorum quodlibet partialiter concurrit ad illam productionem. Idem dicendum de voluntate divina respectu productionis Spiritus sancti. Unde quamvis essentia divina concurrat ut principium quo ad productionem Filii et Spiritus sancti, non habet exinde rationem principii distincti adaequati et per se productivi alicuius Personae divinae, sed tantum quatenus concurrit cum intellectu et voluntate; adeoque cum sint tantum duo adaequata principia productiva Personarum divinarum, etiam duae tantum sunt divinae Personae productae.
Instabis. Unius et eiusdem principii adaequati possunt esse plures productiones et distincti termini: ergo quamquam in Deo sint tantum duo principia productiva, exinde non sequitur duas tantum esse personas productas. Probatur antecedens. intellectus creatus, v. g. est principium adaequatum verbi mentalis; sed plura verba totalia et adaequate distincta potest producere: ergo, etc.
Distinguo antecedens. si termini producti non sint adaequati, tam intensive, quam extensive, hoc est, si non adaequent omnimodam perfectionem principii producentis, tam in essendo, quam in operando, concedo: si sic, nego. Idcirco autem intellectus creatus potest producere plura distincta verba mentalia, quia nullum eorum verborum adaequat perfectionem intellectus in essendo. Hic enim est substantia, illud vero accidens; nec in operando, quia intellectus, qui concurrit cum una specie impressa ad productionem unius verbi, potest iterum concurrere cum alia specie dissimilis obiecti repraesentativa ad productionem alterius verbi. Secus autem est in divinis, Verbum enim divinum adaequat omnimodam perfectionem sui principii productivi, tam in essendo, quia est consubstantiale Patri, quam in operando, quia omnem intellectus divini foecunditatem exhaurit et adaequat; adeoque neganda est consequentia.
Subsumes. atqui eiusdem principii productivi possunt esse distincti termini adaequati, tam in essendo, quam in operando: ergo licet duo tantum sint principia adaequate productiva in divinis, non minus plures esse possunt personae productae. Probatur antecedens. ignis productus adaequat omnem perfectionem ignis producentis, est enim eiusdem omnino naturae et activitatis cum eo; sed ab eodem igne possunt alii duo ignes produci ex duabus distinctis materiis diversimode applicatis: ergo, etc.
Distinguo antecedens. si aliunde non repugnet, nempe si terminus adaequatus non sit infinitus, concedo: si sit, nego. Unde cum unius principii productivi finiti possint esse varii termini etiam finiti, quia plura entia finita eiusdem rationis non repugnant, cum unum non debeat involvere perfectionem alterius; idcirco potentia finita, non obstante sua limitatione, potest extendere se ad duos terminos simul, quos seorsim posset producere. Secus autem accidit, dum terminus productus est infinitus, quia duo infinita eiusdem omnino rationis existere repugnat, vel enim unum involveret perfectiones alterius, vel non: si sic, ergo non essent diversa, nec consequenter duo; si non, ergo neutrum esset infinite perfectum, cum non haberet eas perfectiones, quas aliud infinitum complecteretur. Ideoque neganda est consequentia.
Urgebis. Sicut se habet potentia finita ad effectum et terminum finitum, ita et infinita ad infinitum: sed finita potest habere plures terminos adaequatos finitos: ergo multo magis potentia infinita poterit habere varios terminos adaequatos infinitos. Probatur antecedens. si quod intercederet discrimen, maxime vel quia effectus infinitus exhaurit foecunditatem potentiae productivae, vel quia est incompossibilis cum alio effectu infinito eiusdem rationis: at hoc non officit. Non quidem primum, quia non apparet ratio, cur effectus adaequatus infinitus magis exhauriat foecunditatem potentiae infinitae, quam finitus exhauriat foecunditatem potentiae finitae: at hic non ita foecunditatem suae potentiae exhaurit, ut illa non possit ultra producere alterum terminum adaequatum, ut patet allato exemplo ignis: ergo nec unus terminus infinitus ita exhaurit foecunditatem potentiae infinitae, ut ipsa ulteriorem terminum producere non possit. Non etiam secundum: tum quia cum effectus sit posterior causa, non impedit causae foecunditatem: tum quia omnia Attributa divina et tres divinae Personae sunt plura infinita eiusdem rationis in ratione Attributi et Personae, licet aliunde discrepent: ergo etiam plures esse poterunt termini infiniti Intellectus divini, licet proprios habeant particulares characteres, quibus distinguantur.
Distinguo maiorem. secundum aliquam proportionem, concedo: secundum omnimodam, nego. Verum quidem est, quod licet potentia finita exigat terminum finitum adaequatum, ita et infinita debet habere aliquid infinitum pro termino suo adaequato; at falsum est, quod sicut finita facultas habere potest successive varios terminos adaequatos finitos, ita infinita poterit habere varios infinitos; unde neganda est consequentia. Ad probationem dico varietatem terminorum infinitorum eiusdem divinae potentiae utrinque repugnare, nimirum primo, quia unicus terminus exhaurit et adaequat foecunditatem suae facultatis; si enim aliquid ultra posset illa facultas producere, iam non infinite ageret in productione primi termini, siquidem omnem omnino perfectionem non tribueret isti priori termino, si alium aeque perfectum et similibus praecellentiis donatum posset producere. Repugnat secundum, quia implicat duo esse infinita eiusdem rationis propter tam expressas implicantias. Nec illud evincunt allata exempla, etenim personalitates divinae formaliter consideratae nec infinitae sunt, nec finitae, ut patebit infra. Similiter attributa formaliter considerata nec sunt finita, nec infinita, ut sic enim distinguuntur formaliter, tum ab infinitate formali, quae est modus divinae essentiae, tum ab infinitate radicali, quae est ipsius divinae essentiae differentia constitutiva et distinctiva. Unde non sunt infinita formaliter, sed tantum realiter, quatenus nimirum identificantur ipsi divinae Essentiae, adeoque non sunt plura infinita, sed unicum, quia non habent rationem infiniti, ut sunt distincta, sed solum ut sunt identificata.
Dices 2. Tot sunt divinae Personae, quot sunt principia earum constitutiva: sed haec sunt quatuor: ergo et illae. Maior patet: Minor probatur: Principia divinarum Personarum constitutiva sunt relationes oppositae: at hic sunt quatuor, videlicet Paternitas et Filiatio, Spiratio passiva et activa: ergo, etc.
Nego minorem. et ad probationem illius distinguo maiorem: Relatio uni tantum Personae conveniens est illius principium constitutivum, concedo: quae convenit pluribus Personis, nego. Spiratio autem activa convenit Patri et Filio, qui indivisim Spiritum sanctum spirant, ideoque non est alicuius divinae Personae constitutiva, imo Patrem per Paternitatem et Filium per Filiationem iam constitutum supponit.
Instabis. Sicut se habet generari et spirari, sic se habet generare et spirare; sed generari et spirari, quae significantur per relationes Filiationis et Spirationis passivae, constituunt distinctas Personas: ergo pariter generare et spirare, quae explicantur per Paternitatem et Spirationem activam duas distinctas Personas debent constituere.
Nego maiorem. nam generari et spirari opponuntur saltem mediate, et ideo constituunt diversas personas, nempe Filium et Spiritum sanctum. Generare autem et spirare non opponuntur ullo modo, ideoque non debent diversas Personas constituere.
Dices 3. In ente summe necessario idem est esse, ac posse: at Filius divinus potest alium Filium producere: ergo eum revera producit. Probatur minor ex S. Augustino lib. 3. Contra Maximinum asserentem Filium Dei non esse Patri aequalem, quem cum Augustinus ita perstrinxisset cap. 7.:
Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium, aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus; si noluit, invidus invenitur; sed utrumque hoc falsum est. Patri ergo Deo Filius verus aequalis est; tandem cap. 12. ita concludit: Absit autem, ut quomodo putas, ideo sit potentior Pater Filio, quia Creaturam genuit Pater, Filius autem non genuit Creatorem (hoc est alium Filium,) neque enim non potuit, sed non oportuit:
ergo revera censet S. Augustinus Filium Dei alium Filium sibi similem potuisse gignere, quem tamen non genuit, ne forte plures essent divini Filii.
Confirmatur. ibi S. Augustinus totus est, ut probet quod si Pater divinus non potuit generare sibi Filium aequalem, fuit impotens, et quod e converso, si sit omnipotens, debuit generare sibi Filium aequalem: ergo a pari, si Filius non possit generare alium Filium, non erit omnipotens, nec consequenter Deus, adeoque ex mente sancti Augustini revera Filius divinus potuit alium filium gignere.
Respondet Doctor in 1. dist. 20. qu. unic. n. 12. negando minorem. Ad consequentiam vero S. Augustini dicit eam valere solum per locum extrinsecum, ita ut si Pater non gigneret sibi Filium aequalem, revera non esset omnipotens, non quod omnipotentia sit principium et ratio cur Pater possit alterum Filium producere, alias cum Filius et Spiritus sanctus sint pariter omnipotentes, etiam Filios generare deberent; sed quod si Pater Filium non posset sibi aequalem producere, illa impotentia argueret in eo aliquem defectum, qui certe alius esse non posset, quam defectus omnipotentiae, cum nihil aliud esset in Patre, quod Filii aequalis productionem praepedire posset. At non est eadem ratio de Filio, siquidem negatio productionis alterius filii non potest refundi in defectum illius omnipotentiae, sed in aliam rationem, nempe ex eo quod duo termini adaequati et infiniti eiusdem facultatis omnino repugnent. Et consequenter, non idcirco Filius divinus alterum filium non produxit, quia non potuit, seu quia non est omnipotens, sed quia non oportuit, seu quia duorum Filiorum productio repugnat ex seipsa.
Respondeo 2. S. Augustinum ibi arguere ad hominem, cum enim Maximinus concederet simul Filium Dei esse naturalem Filium, et tamen esse factum et creaturam, inde sequebatur, quod aliquis Filius Dei fuit factibilis, qui foret aequalis Patri: ergo Pater non fuit Omnipotens, si non potuit facere hunc Filium aequalem et factibilem. Hanc autem fuisse sancti Augustini mentem colligitur ex sequentibus verbis, subdit namque:
Immoderata esset divina generatio, si genitus Filius Nepotem gigneret Patri, quia et ipse Nepos, nisi Avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam, impotens diceretur. Similiter etiam ille, si Nepotem non gigneret
Avo suo, et pronepotem Avo suo, non a vobis appellaretur omnipotens, nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero nasceretur, nec eum perficeret ullus, si non sufficeret unus omnipotens. Itaque omnipotentem genuit Filium, quoniam quaecumque ipse facit, haec et Filius facit similiter.
Conclusio tertia. — Tres divinae Personae sunt unus numero Deus.
Haec est de fide determinata in Conciliis Nicaeno lib. 2. ubi sancta Trinitas individua et indivisa praedicatur; Toletano 6. e. 1. In Trinitate tanta est unitas substantiae, ut pluralitate careat et aequalitatem teneat, nec minor in singulis, quam in omnibus, nec maior in omnibus, quam in singulis personis maneat; et Toletano 11. Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus singulariter dicitur. Et infra: Singulariter ergo unaquaeque persona unus Deus affirmatur et creditur. Quae omnia Lateranense cap. Firmiter complectitur, dicens:
quod unus solus et verus Deus... Pater, Filius et Spiritus sanctus, tres quidem Personae, sed una essentia, substantia, seu natura simplex omnino: Pater a nullo, Filius a Patre solo, ac Spiritus sanctus pariter ab utroque. Pater generans, Filius nascens, et Spiritus sanctus procedens.
Hoc ipsum constantissime tuentur sancti Patres. In primis vero Damasus Papa in professione Fidei, ubi anathematizat eum qui diviserit Deum Patrem et Deum Filium et Deum Spiritum sanctum, affirmans Deos dici et non Deum, propter unam Deitatem, ac potestatem, quam esse credimus Patris et Filii et Spiritus sancti. Unde signanter S. Epiphanius in Ancorato advertit, quod seraphim apud Isaiam dicant: sanctus, sanctus, sanctus, non vero, sancti, sancti, sancti, quo singulare celebre pronuntient, neque trium numerum occultent, sed ter quidem dant sanctificationem, uniformiter autem et singulariter proferunt sermonem, ne multitudinem Deorum nominent.
Hanc ipsam veritatem plurimis rationibus probant sancti Patres. Primo quidem a Simplicitate Dei: Simplicitas enim Divina non esset strictissima, si non esset unica et indivisibilis essentia, ut constat exemplo naturae humanae, quae in omnibus hominibus non est proprie et vere simplex, quia constat multis naturis realiter et numero distinctis. Hanc rationem attigit S. Dionysius lib. De Divinis Nominibus cap. 1. In omnibus, inquit, ferme sacris libris advertimus Divinitatem sancte praedicari, ut singularem quidem, atque unicum, et simplicitatem, atque unitatem illius excellentis individui. Ipsi concinit S. Gregorius Nyssenus in fine libri ad Ablabium:
Quoniam igitur, inquit, hypostases quidem sanctae Trinitatis causae ratione discernit, aliud quidem absque causa, aliud vero ex causa esse postulans, Divina autem natura et variationis et divisionis per omnem considerationem expers esse deprehenditur. Idcirco proprie una Deitas et unus Deus est, et alia omnia Deo convenientia nomina singulariter efferuntur.
Confirmat sanctus Athanasius dialogo primo De Trinitate contra Anomeum. Essentia, inquit, neque proprietatem habet, non communem hypostasibus, quae essentiae subsunt, nec numeri multiplicationem admittit, cum sit unica et singularis.
Secundo probant ex infinitudine divinae essentiae: essentia enim infinita aliam consortem non patitur, quia careret perfectione alterius, quae possibilis esset in eadem specie, quapropter unaquaeque: essentia creata numerice circumscribitur et finitur, nec admittit perfectionem alterius. Quod autem non circumscribitur, inquit Nyssenus laudatus, non numeratur et quod non numeratur, in multitudine considerari non potest. Unde cum Essentia divina non circumscribatur, nec finiatur, nequit esse multiplex. Inde sancti Patres inferunt divinam Essentiam non plus, aut minus perfectionis habere in tribus personis, quam in unica.
Quod egregie expendit S. August. lib. 7. De Trinit. cap. 1. 5. et 6. ubi cum varias proposuisset rationes, cur tres personae humanae sint tres homines, tres vero divinae Personae non sint tres Dii, tandem cap. 6. concludit:
Non tantum est unus homo, quantum tres homines simul, et plus sunt aliqui homines duo, quam unus homo, et in statuis aequalibus plus auri est tres simul, quam singulae statuae, et minus auri est una, quam duae; at in Deo non ita est, non enim maior essentia est Pater et Filius et Spiritus sanctus simul, quam solus Pater, aut solus Filius: sed tres simul illae substantiae, sive personae, si ita dicendae sunt, aequales sunt singulis.
Ipsi concinit S. Bern. Epist. 190. ad Innocent.
Totum, inquit, est Pater, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus; totum Filius, quod ipse et Pater et Filius et Spiritus Sanctus; totum Spiritus Sanctus, quod ipse et Pater et Filius; et totum unum est totum, nec superabundans in tribus, nec imminutum in singulis, nec enim verum summumque bonum, quod sunt, inter se particulariter dividunt, quoniam nec participialiter id possident, sed hoc ipsum essentialiter sunt.
Tertio denique probant sancti Patres a summa Dei Unitate et Uniformitate. Nam, inquit S. Fulgentius lib. De Fide ad Petrum cap. 1. Unus Deus Trinitas ipsa non esset, si quemadmodum Pater, Filius et Spiritus sanctus personarum sunt ab invicem proprietate distincti, sic fuissent naturarum quoque diversitate discreti. Unde subdit: Ob hoc ergo tres unum recte credimus et dicimus Deum, quia una prorsus aeternitas, una immensitas et una numeraliter est trium Personarum divinitas.
Hoc ipsum egregie expendit S. Ambrosius lib. 5. De Fide cap. 1. ubi solvens hanc obiectionem Arianorum dicentium: Si unius substantiae Patrem et Filium confitemini, non unum Deum, sed duos Deos inducitis, quia qui unius substantiae sunt, non unus Deus, sed duo Dii videntur, sicut duo homines, etc. Respondet autem:
Dominicis eloquiis approbamus, quia ubi plures sunt, ibi, aut naturae, aut voluntatum et operationum est differentia. Denique, ut suis ipsis testimoniis revincentur, duo homines dicuntur, quia licet unius naturae sint, iure nascendi tamen, et tempore, et cogitatione, et opere, et loco distant, et ideo non potest unus homo dici in significatione et numero duorum, quia non est unitas, ubi est diversitas. Unus autem Deus dicitur, et Patris et Filii, ac Spiritus sancti gloria et plenitudo signatur.
Hic non retexam omnes illas rationes scholasticas, quas satis superque inculcavi probando deorum pluralitatem esse impossibilem, adeoque divinitatis unitatem esse numericam et singularem; nihilominus hic explicandi sunt aliqui sancti Patres, qui inter divinas Personas asserere videntur tantum intercedere unitatem speciei.
Dices. Itaque sancti Patres affirmant divinas Personas invicem convenire in unitate Divinitatis, quomodo duo homines conveniunt in unitate humanitatis: sed duo homines ita conveniunt in unitate specifica, suntque revera duo homines invicem numero distincti: ergo pariter tres divinae Personae tantum conveniunt specifice, eruntque tres Dii numero distincti. Probatur maior, nam S. Gregorius Nyssenus lib. De Fide ad Simplicium, ait: In divinis dogmatibus nullam naturae differentiam efficit genitum esse, sed quemadmodum in Adamo et Abele una humanitas, sive natura humana, eorum modo in Patre quoque ac Filio Deitas, seu divina natura una est. Item S. Iustinus in Expositione fidei, sicut Adam, inquit, quamvis non eodem quo ipsius posteri modo genitus, tamen communem cum eis habet essentiam, sic nulla ratio, cur propter ingeniti nomen divellatur essentia communis Patri et Filio, Spirituique sancto. Similiter S. Athanasius Contra Macedonium Dialogo primo:
At Paulus, Petrus, ac Timotheus tres sunt, inquit, putant haeretici non esse Filium Patri consubstantialem, quoniam neque Pater: et propter differentiam personarum, substantiarumque differentium inducunt, quomodo Abel et Adam consubstantiales dici poterunt, cum neque Abel possit esse Adam, neque Adam Abel? quod si differentia personarum identitatem naturae non destruit in hominibus, quomodo non erit impium, ea de causa putare supernaturalem Dei substantiam diversificari?
Quibus patet sanctos Patres asseruisse inter divinas Personas reperiri solum unitatem specificam, non vero numericam, adeoque illas dici posse tres Deos numero distinctos.
Nego minorem. non enim ea fuit laudatorum Patrum sententia, ut omnimodam paritatem inter tres divinas Personas et tres homines instituerent: sed cum agerent adversus haereticos, dicentes Filium esse substantiam diversi generis a Patre, et consequenter inaequalem, sicut creatura diversi generis est et inaequalis Creatori, hos ita S. Patres redarguebant: si vere et proprie Filius naturalis est, necessario debet esse aequalis et eiusdem substantiae cum Patre, sicut homo generans et homo genitus sunt eiusdem substantiae et essentiae: ergo cum vos admittatis Verbum esse Filium Dei, etiam necessario debetis confiteri divinas Personas esse eiusdem substantiae. Prudenti autem consilio, nihil tunc pronuntiarunt Patres de numerica et reali unitate naturae divinae, cuius mentio haud dubie occasionem dedisset Adversariis plurium sophismatum, quibus argumentorum vim retunderent. Satis itaque iudicarunt Patres eo disputationem deducere, ut negare non possent Adversarii specificam identitatem et aequalitatem substantiae inter divinas Personas, quo semel admisso ipsis facillimum erat probare identitatem numericam, illis rationibus iam a nobis adductis. Quod autem haec revera sit laudatorum Patrum sententia satis superque colligitur, tum ex dictis, tum ex dicendis, in quibus patebit eos asserere tres divinas Personas unicum numero Deum esse.
Quaestio V: An Filius et Spiritus sanctus revera sint Deus, et Patri aeterno consubstantiales
Ex praecedenti Quaestione liquet varios haereticos, circa trium divinarum personarum aequalitatem, turpiter errasse: at omnium pessime a vero exorbitarit Arius, qui plures habuit sui erroris praecursores et sequaces, quod ut pateat evidentius
Notandum 1. Ariani erroris facem maxime praetulisse Tertullianum; is namque censuit Verbum Dei tunc a Patre genitum, ac Filium esse factum, quando res omnes creatas e nihilo fabricatus est, ad idque sermone est usus. Ita testatur cap. 7. Contra Praxeam:
Haec est, inquit, nativitas perfecta sermonis (qua nimirum sermonem ipsum specie, ornatuque suo protulit, cum dixit: fiat lux) dum ex Deo procedit conditus ab eo primum ad cogitatum nomine Sophia: Dominus condidit me in initium viarum suarum; dehinc generatus ad effectum; cum pararet caelum aderam illi simul. Exinde eum parem sibi faciens, de quo procedendo Filius factus est primogenitus, ut ante omnia genitus et unigenitus, ut solus ex Deo genitus proprie de vulva cordis ipsius.
Non minus falsa, imo etiam absurdiora contra aeternitatem Filii et aequalitatem adstruit lib. Contra Hermogenem cap. 3. ubi Deum asserit fuisse quidem ab aeterno, ac semper Deum, non tamen semper fuisse Patrem:
Pater, inquit, Deus et Iudex, Deus est, non tamen idem Pater et Iudex semper, quia Deus semper, numquam Pater potuit esse ante Filium, nec Iudex ante delictum, fuit autem tempus cum et delictum et Filius non fuit, quod Iudicem et Patrem Dominum faceret.
Haec verba eundem continent errorem, quem postea Arius disseminavit, quod ex eius libro, quem Thaliam inscripsit, S. Athanasius demonstrat libro De Synodis:
Principium, inquiebat Arius, constituit Filium eorum, quae facta sunt, ille, qui principio caret, eumque protulit, ac sibi adoptavit in Filium proprium, nihil habet Dei secundum proprietatis hypostasim, non enim aequalis est, sed neque consubstantialis. Alienus est a Filio Pater secundum substantiam, quoniam principii est expers. Intellige Monadem initio fuisse nempe Patrem: Binarius vero, nempe Filius et Spiritus S. non erat antequam existeret, sane Filio non existente, Pater Deus est, denique Filius cum non esset, Paterna voluntate extitit, etc.
Notandum 2. Arium ex Libya, ea videlicet quae Aegypto vicina est, oriundum, quod Meletiani schismatis esset particeps, a Petro Alexandrino Episcopo communione primo interdictum, ut ex actis eiusdem Petri Martyris probat Baronius ad annum 301., sed postea Ecclesiae reconciliatum, ab eodem Petro Diaconum factum fuisse. Verum, cum denuo idem ad schisma rediisset, iterum communione privatus est. Quin et Petrus in Maximini persecutione comprehensus, cum in vinculis esset, a Christo didicit desperatum esse Arium, quocirca Achillam et Alexandrum, quos divinitus noverat sibi destinatos successores, monuit ne Arium in communionem usquam reciperent. Nihilominus, cum simulasset poenitentiam, Praesule Alexandro, Presbyter factus est, et cuidam Ecclesiae, sive Parochiae, cui nomen Bauculis erat, in urbe Alexandrina Curatus praefectus est. Cum autem Alexander ille in quodam conventu Clericorum de mysterio Trinitatis disputans subtilius exponeret, quemadmodum esset Unitas in Trinitate, Arius adversus illum contendere coepit et Sabellianum errorem illi impingere. Quo factum est, ut circa annum 317. ut notat Orosius lib. 7. C. 28. suam haeresim disseminare, ac propugnare coepit. Huic initio adhaeserunt septem Presbyteri, Diaconi duodecim, Episcopus unus, nempe secundus Pentapolitanus, necnon virgines septingentae, ut docet Epiphanius Haeresi 69., quos omnes ab Ecclesia eiecit Alexander. Inde scripsit Epist. encyclicas ad singulos Episcopos numero septuaginta, quibus acceptis, Episcopi pro suo quisque ingenio, ac moribus varie rescripserunt. Alii factum probantes, et ut in ea perseveraret hortantes; alii e contra fautores Arii se palam profiteri et ut eiectos in gratiam reciperet admonere coeperunt, imprimis Eusebius Nicomediensis, cui demum adhaesit Eusebius Caesariensis et Patrophilus Scythopoleos, qui Synodos cogentes, Arium in integrum restituerunt, ut narrat Sozomenus lib. 1. cap. 15.
Inde factum est, ut continuis altercationum, ac iurgiorum flabellis in oriente excitatum incendium maiora per dies incrementa caperet, ac iam Christiana ipsa Religio et sacrosancta fidei mysteria in contemptum, ac ludibrium apud Gentiles venerant, eademque per scenas, ac theatra publice traducebantur, ut refert Eusebius lib. 2. De Vita Constantini.
Quae dissidia, ut componeret Constantinus Imperator, primum Litteris ad Alexandrum et Arium datis per Osium Cordubae in Hispaniis Episcopum, hortatus est eos ad concordiam. Quibus cum nihil proficeret Osius Synodum, ut in mandatis habebat, coegit Alexandria adversus novos suborientes haereticos. Verum cum recuperandae pacis et concordiae nulla superesse videretur spes, Constantinus Litteris ad Episcopos ubique missis, Nicaeae in Bithynia primam Synodum Ecumenicam coegit anno Christi 325. ad quam convenerunt Episcopi 318. et in qua damnatus est Arius, eiusque error proscriptus et edita fidei professio, qua Filius Patri Consubstantialis asseritur.
Notandum 3. Damnatam in Synodo Nicaena, et ab Ario eiusque discipulis recantatam haeresim, paulatim sumptis viribus, non spatiis modo regionum, atque hominum numero longe, lateque diffusam; sed in varias etiam sectas, factionesque divisam esse, maxime vero in tres factiones, quarum prima fuit Anomoeorum, qui aperte Filium creaturam esse dicebant, nec ulla re Patri similem, nedum parem et aequalem; quae Arii ipsissima fuit haeresis: altera Semiarianorum, qui Filium quidem Patri consubstantialem esse minime asserebant, sed tantum in substantia similem: tertia denique inter ambas interiecta nonnullorum extitit, qui neque consubstantialem Filium, neque substantia similem, sed tantummodo similem esse statuebant, et eundem creaturam ex caeterarum ordine esse, vel negabant, vel aperte profiteri non audebant, ut referunt Epiphanius, Athanasius, Hilarius, etc. Seu, ut scribit Rufinus lib. 1. Historiae cap. 25. triplex hoc sectae Arianae divortium triplici diverso nomine notabatur: nam alii erant Eunomiani et Anomoei, qui nulla re prorsus similem facerent Filium; alii Ariani, qui similem esse dicerent largitate gratiae, non proprietate naturae; caeteri Macedoniani, qui per omnia similem asserebant; qui Macedoniani etiam dicti sunt Pneumatomachi, hoc est S. Spiritus impugnatores, eo quod illius divinitatem negarent, et illum esse puram creaturam assererent. Duo itaque maxime in hac Quaestione stabilienda sunt, nimirum probanda divinitas Filii et Spiritus S., et eorum cum Patre consubstantialitas propugnanda, idcirco sit
Conclusio prima. — Filius est revera Patri consubstantialis et verus Deus.
Haec est de fide determinata in variis Conciliis et expressa in omnibus fidei professionibus Catholicis, eamque in primis probant omnia testimonia Veteris et Novi Testamenti in praecedenti Quaestione exarata ad probandam personarum pluralitatem in Deo.
Probatur insuper manifestis Novi Testamenti oraculis, quorum primum est praeclara illa Petri confessio Matth. 16. Tu es Christus Filius Dei vivi; asserendo enim eum esse Filium Dei vivi, naturalem Filium Dei esse professus est.
Adde. quod etiam Filius ille divinus alibi dicitur Unigenitus, Ioannis 3. et Proprius, ad Rom. 8.: si autem solum esset Filius Dei adoptivus, ut reponebant Ariani, nec unigenitus, nec proprius diceretur; multi namque sunt Filii adoptivi: insuper si Petrus solum Filium Dei adoptivum Christum pronuntiaret, non esset cur eius confessio caeteris praeferretur et ob eam beatus a Christo praedicaretur, nam qui ipsum putabant esse Eliam, aut unum ex Prophetis, etiam Filium Dei adoptivum confitebantur; oportet ergo Petrus agnoverit eum revera Filium naturalem; sed si Christus sit Filius Dei naturalis, necessario debet esse in eadem natura, seu eiusdem naturae cum suo principio; in qualibet enim alia nonnisi adoptivus esse posset.
Confirmatur. ex eo, quod Christus ipsemet se Filium Dei verum et naturalem pluribus contestatus fuerit: unde Ioannis 19. ipsum accusabant, quod Filium Dei se fecisset, aut praedicasset, Nos, inquiebant, legem habemus et secundum legem nostram debet mori; quia Filium Dei se fecit. Unde Ioann. 5. Magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebat Sabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo: Christus autem nusquam se excusavit, quod dixisset se Deum, vel Filium Dei: imo illo ipso capite subdit: Amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem, quaecumque enim ille fecerit, haec et similiter facit. Quibus verbis non solum non respondet Iudaeis, quasi calumniatoribus, sed potius seipsum iterum asserit Filium Dei et eandem cum Patre habere operationem et potentiam.
Reponunt Ariani: Christum se excusavisse apud Iudaeos volentes eum lapidare, quod Filium Dei se dixisset, nam cum dixissent Iudaei Ioann. 10.: De bono opere non lapidamus te, sed de blasphemia, et quia tu homo cum sis, facis te ipsum Deum, sese autem excusat testimonio illo Scripturae: Ego dixi, Dii estis, unde intulit: Si illos dixit Deos, ad quos sermo Dei factus est, nempe Prophetas et Patriarchas, cur potiori iure non dicitur Filius Dei, quem Pater sanctificarit et misit in mundum? Quo argumento Christus se nominat Filium Dei, eo modo quo iusti et Prophetae; adeoque solum Filium adoptivum se probavit.
Verum non ea fuit Christi ratiocinatio, ut optime notavit Hilarius 7. De Trinit. imo potius argumentabatur a minori ad maius hoc modo: si Iusti et Prophetae Filii Dei vocari possunt, quanto magis ille, quem Pater peculiari modo in unitate personae divinae, seu per humanitatem a Verbo assumptam sanctificavit? Addit Chrysostomus Christum respondisse haec quidem primum Iudaeis, ut verbo tenus eorum calumniam retunderet dicendo: frustra dicitis me blasphemasse nominando me Filium Dei, siquidem idem nomen tribuitur eis, ad quos sermo Dei factus est, quos tamen viros iustos et sanctos habetis: sed reiecta calumnia, postmodum ostendit ex operibus, se non solum adoptivum, sed etiam verum Deum his verbis: *Si non facio opera
Patris mei, nolite credere mihi, ut cognoscatis, quia ego in Patre et Pater in me est*.
Adde. quod Iudaei steterunt semper in eadem opinione, quod se aequalem Deo fecisset, nam subdit Evangelista: Quaerebant eum apprehendere, ob eandem certe causam, propter quam eum prius lapidare volebant; animum autem haud dubie deposuissent, si solum se filium adoptivum asserere iudicassent, cum haec appellatio cuilibet iusto a Scriptura tribuatur.
Confirmatur 2. Filius verus est idem quod Filius naturalis: sed Christus dicitur verus Filius Dei 1. Ioann. ultimo, Ut simus in vero Filio eius, hic est verus Deus: ergo est Filius naturalis. Deinde Moyses, utpote vir iustus et sanctus, fuit Filius Dei adoptivus; et tamen Paulus ad Hebraeos 8. illum servum appellat per comparationem ad Christum quem Filium nominat: Moyses, inquit, quidem fidelis, in tota domo eius tamquam famulus, Christus vero tamquam Filius in domo sua: ergo Christus non erat Filius Dei ratione adoptionis et iustificationis, sed ratione aeternae, ac naturalis generationis. Denique, Angeli propter eminentem suam sanctitatem Filii Dei interdum appellantur in veteri Testamento: sed Christus alia ratione dicitur Filius, ac Angelus, Cui enim, inquit Paulus ad Hebraeos 1. dicit aliquando Angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te? Quod tamen ad Christum dictum est. Consequens est ergo, quod sit Filius verus et naturalis per propriam generationem natus.
Probatur 2. Ex illo Ioannis 10. Ego et Pater unum sumus; illud enim, Unum, in neutro genere sine alio substantivo nomine, idem significat, quod Unum ens; unius autem entis unica est essentia. Cum ergo Pater et Filius non sint unum accidente, quia Deus accidentis sicut et mutationis est incapax; nec sint unum relatione, imo relationibus personaliter et realiter distinguantur; merito infert S. Augustinus libro De Trinitate capite 2. eos esse unum substantia.
Reponunt Ariani tam veteres, quam novi, nempe Transylvani, Patrem equidem et Filium unum esse non essentia, sive substantia, sed animorum consensu et unanimi voluntatum concordia. Confirmantque ex Ioann. 17. ubi Christus orat ut fideles omnes Unum sint, sicut tu Pater in me et ego in te; ut et ipsi in nobis unum sint: et rursus: Ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: sed fideles inter se et cum Christo Domino non sunt unum substantia et essentia, sed consensu fidei et concordia charitatis: ergo ex praedicto oraculo Pater et Filius non probantur esse unum essentia, sed voluntatum concordia.
Contra reponunt S. Patres quotquot de divina Trinitate scripserunt; primo quod in sacris litteris quoties plura sic dicuntur unum, ut non addatur quale sint unum, significatur eadem natura, atque essentia, quia, ut notat S. August. citatus cap. 3. unum et ens convertuntur. Unum ens autem idem est quod unica essentia, quae est abstractum entis, cuius significationis fundamentum usurpat ex 1. ad Corinth. 6. Qui adhaeret meretrici unum corpus efficitur; non dixit unum absolute, sed unum corpus: et rursus: Qui autem adhaeret Domino unus spiritus est, non dicit unum simpliciter, sed unus Spiritus: nec aliquis reperietur locus, in quo plura dicantur esse simpliciter unum, non explicando, quale sint unum, nisi sunt unum substantia et essentia. Nec refert quod ibidem de fidelibus dicatur, ut sint unum, non addendo quale unum, sufficienter enim intelligitur, quod illa unitas et identitas sit solum per consensum et mutuam concordiam, tum invicem, tum cum Deo, cum dicitur: Ut omnes sint unum et ut ipsi in nobis unum sint: aperte enim constat, quod fideles non possint invicem esse unum unitate essentiae, nec cum Deo; unde haec unitas non potest intelligi de unitate essentiae, sicut intelligenda venit unitas Christi cum Patre.
Adde. quod illo ipso contextu volebat Christus probare, quod eandem cum Patre haberet potentiam, nec idcirco posset quis oves de manu sua rapere, quia ipse et Pater unum sunt, et nemo potest de manu Patris rapere: unde necessario sequitur, quod unius et eiusdem sint naturae, atque voluntatis. Ita ratiocinantur S. Chrysostomus Ioann. 60., Hilarius lib. 7. De Trin., Ambrosius lib. 3. De Spiritu Sancto, cap. 18., Augustinus Tract. 18. in Ioannem. Confirmantque ex eo, quod si Christus Dominus intellexisset non unum secundum potentiam, sed tantum unum secundum concordiam, inde probare non potuisset neminem posse oves de manu sua rapere, si unitas essentiae non constituit.
Probatur 3. Ex illo prima Ioannis 5.: Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt: et tres sunt, qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua et Sanguis, et hi tres unum sunt. Quibus verbis significat S. Ioannes in coelo tres esse testes, non quidem Angelos, plures enim sunt, quam tres, sed divinos testes, nempe Personas Trinitatis, quae unum sunt, scilicet una Divinitas, essentia et substantia, ut interpretantur omnes sancti Patres.
Reponunt Ariani: Primo verba illa Tres sunt, qui testimonium dant in coelo, a solo S. Hieronymo legi.
Sed apertum mendacium est, nam ita quoque legerunt Higinius Papa Epist. 1., et Cyprianus lib. De Unitate Ecclesiae, etc.
Reponunt 2. Quod eodem modo Pater, Filius et Spiritus sanctus dicantur unum a S. Ioanne, sicut Spiritus, Aqua et Sanguis: atqui haec tria non sunt unum essentia, sed solum testimonio, quia idem testificantur, nempe Christum Dominum non naturali et humana, sed divina virtute tormenta sustinuisse, Spiritus quidem, quia fortiter exclamans post tot cruciatus expiravit, Aqua pariter et Sanguis, quae ex eius latere ipso mortuum fluxerunt; quare Centurio haec videns et audiens merito exclamavit Marci 15.: Vere hic homo Filius Dei erat. Ergo etiam Pater, Filius et Spiritus sanctus sunt tantum unum unitate testimonii, non vero unum unitate substantiae et essentiae.
Respondeo 1. Quod illud et hi tres unum sunt, cum sermo est de Spiritu, Aqua et Sanguine, in aliquibus exemplaribus non legi. Secundo, quod in Graeco idiomate non legatur simpliciter et hi tres unum sunt, sed, et hi tres in unum sunt, scilicet in unum testimonium; de tribus autem coelestibus testibus simpliciter legitur, hi tres unum sunt, quo significaret eos unum esse unitate essentiae et substantiae.
Probatur 4. Illis omnibus Scripturae textibus, quibus Filii divinitas diserte exprimitur, sic Ioannis 1.: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, unde S. Ambrosius lib. 1. De Fide Trinitatis; His quatuor aut quinque verbis omnes haereses exclusit Piscator noster; quod enim erat in principio non includitur tempore, non in principio praevenitur: ergo Arius conticescat, qui Filium Patri coaeternum negat. Quod autem erat apud Deum non commixtione confunditur; sed manentis Dei apud Patrem solide perfectione distinguitur, ut Sabellius et Photinus obmutescant, qui nullam in personis divinis distinctionem agnoscebant. Si vero Deus erat Verbum sempiterna divinitatis, in Patre et Filio inseparabilis unitas et consubstantialitas est, ut erubescunt Eudoxius et Eunomius: ecce quomodo intra unum recte omnes conclusit, ut faceret inhabiles fraudi, quamvis essent inutiles captioni.
Confirmatur. ex illo Isaiae 45. Te adorabunt, teque deprecabuntur; tantum in te est Deus et non est Deus absque te; vere tu es Deus absconditus, Deus Israel Salvator: quibus aperte Christi divinitas significatur. Secundo ex illo Baruch. 3. Hic est Deus noster; et non aestimabitur alius ad eum; subdit autem: Post haec in terris visus est, etc. est super omnia Deus benedictus in saecula. Plures alios Scriptura contextus Filii divinitatem insinuantes sparsim proferemus in huius Operis decursu.
Quoniam autem Ariani impudenter iactitarunt neminem ex Patribus ante ortam de Filii divinitate et consubstantialitate controversiam, illius meminisse, operae pretium est nonnullos Ecclesia nascentis Patres proferre, qui trium divinarum Personarum divinitatem et consubstantialitatem professi fuerint: hi sunt autem in primis Clemens Romanus lib. 8. Constit. Apostol., Ignatius in Epistola ad Antiochenos, ad Philadelphos, ad Philippenses, Dionysius Areopagita lib. De mystica Theologia cap. 2. et lib. De divinis Nominibus cap. 1., Iustinus lib. De Fide et in Apologia ad Antonium et in Dialogo cum Tryphone., Irenaeus lib. 3. c. 8. 9. 16. 19. 20. et lib. 1. cap. 11., Clemens Alexandrinus lib. 1. Paedag. cap. 6. et lib. ult. cap. ult., Tertullianus lib. Contra Praxeum, Cyprianus lib. 2. ad Quirinum cap. 6., et alii priorum saeculorum Scriptores Orthodoxi ante Concilium Nicaenum: post quos tam multi Doctores pro hac veritate scripserunt, ut longum et inutile foret eos recensere.
Obiciunt Ariani primo varios Scripturae sacrae contextus, quibus Filius divinus dicitur creatus et creatura: sic Proverbiorum 8. graece legimus De Sapientia, Dominus creavit me in initio viarum suarum in opera sua; similiter ad Colossenses cap. 1. Christus dicitur Imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae, id est primaria et praecellentissima omnium creaturarum, ut interpretantur Ariani; ergo revera non est Deus, neque aeterno Patri consubstantialis.
Nego consequentiam. et ad primum contextum Respondeo 1. quod versio Graeca hoc in loco non videatur concordare textui Hebraico, qui loco Creatit habet Possedit me, ut exprimit Vulgata nostra: Inter possessionem autem (inquit Hieronymus Epist. 139. in qua eundem locum pertractat) et creationem multa diversitas est; possessio enim significat, quod semper Filius in Patre et Pater in Filio fuerit: creatio autem eius, qui prius non erat, conditionis exordium: hinc Basilius Seleuciensis Orat. 1. De Adamo in Paradisum translato ait: Factus est homo possessor eorum, quorum iam fuerat creator.
Respondeo secundo. quod cum in Christo duae sint naturae, humana scilicet et divina, quadam
Quaedam ipsi tribuuntur secundum unam naturam, quae non competunt alteri; itaque secundum naturam divinam revera est increata Sapientia, secundum humanam autem dici potest Sapientia creata, ut interpretantur sancti Patres plurimi, maxime Athanasius Orat. 3. ubi hunc locum tractans, Dominus creavit me, ait: Non sic existimare debemus totum Verbum natura suapte creaturam esse; sed creaturam induisse corpus, ac propter nos illum a Deo creatum fuisse.
Vel, ut inquit Ambros. lib. 3. De Fide cap. 5. Ariani, velut Iudaici caupones, miscent aquam cum vino, quia divinam generationem, humanamque confundunt, ad divinitatem referentes, quod de carne sit dictum. Quapropter S. August. lib. 1. De Trinitate, cap. 11. hanc regulam commendat intelligendarum Scripturarum De Filio Dei, ut distinguamus quid in eis sonet secundum formam Dei, in qua aequalis est Patri, et quid secundum formam servi, quam accepit a Patre.
Similiter respondeo ad 2. contextum, quod Christus ut Sapientia incarnata dicitur primogenitus, quia prius fuit a Deo destinatus, omnia enim propter Christum; et eius incarnatio tacta motivum Deo fuit hominis et mundi fabricandi.
Obiciunt 2. Illos Scripturae textus, quibus Filius dicitur Patri inferior et subditus, sic Ioannis 14. Pater maior me est. Et Matth. ultimo, Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra: et ad Philippenses 1. Factus obediens usque ad mortem: ergo revera non erat Patri aequalis secundum divinitatem, auctoritatem et potentiam.
Respondeo 1. Hic omnia quidem esse vera secundum humanitatem assumptam, non vero secundum divinitatem, seu, ut loquitur S. Athanasius in Symbolo, Aequalis Patri secundum Divinitatem, etc. Humanitatem enim induendo etiam servitutem induit: unde cum dixisset Apostolus, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, subdit: Semetipsum exinanivit formam servi accipiens, etc. Et hoc modo verificari potest, quod Patri subditus fuerit et quod ipsi donata fuerit auctoritas in coelo et in terra, quam iure humanae nativitatis sibi non vendicabat.
Respondeo 2. quod Filius etiam ab aliquibus Patribus dicatur minor Patre secundum divinitatem, quatenus nempe principium habet a Patre, qui idcirco dicitur maior, quia caret principio: sic sanctus Hilarius etsi praefatum locum de humana natura assumpta exponat 9. lib. De Trinit. tamen etiam de divinitate interpretatur dicens: Maior itaque Pater Filio est et plane maior, cui tantum donat esse, quatenus ipse est: vel ut brevius habet Sabadius lib. Contra Arianos, Pater, inquit, maior me est, merito maior, quia solus hic auctor sine auctore est. Sed omnium clarius rem exponit sanctus Augustinus lib. De Fide et Symbolo, dicens Christum haec dixisse, partim propter administrationem suscepti hominis; partim propterea, quod Filius Patri debet, quod est, hoc etiam utique debens Patri, quod eidem Patri aequalis, aut par est: Pater autem nulli debet quidquid est.
Obicies 3. Vera divinitas non patitur defectum scientiae: sed in Filio talis scientiae defectus et ignorantia reperitur; ut constat ex illo Marci 15. ubi Christus loquens de die iudicii: De die autem illo, vel hora nemo scit, nec Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater.
Respondeo 1. Sanctum Ambrosium lib. 5. De Fide cap. T. credidisse falsatos Codices Evangelii ab Arianis, quoniam a veteribus abest ilillud, Neque Filius; Hieronymus quoque in Commentario ad cap. 21. Matthaei ait, in quibusdam Latinis Codicibus additum est, Neque Filius; cum in Graecis et maxime Adamantii et Pierrii exemplaribus non habeatur.
Secundo dico hanc restrictionem scientiae penes Filium esse intelligendam de eo secundum humanitatem specificative, non reduplicative, id est, non negando, quod humanitas Christi praedictum diem cognoverit, sed quod non cognoverit scientia humana; illum enim non scivit, nisi per scientiam divinitus infusam, seu per revelationem: unde Athanasius Orat. 3. ubi fuse hoc oraculum expendit, ait:
Manifestum est et finis universitatis horum, ut Verbum est, eum cognoscere; ut autem homo est, ignorare, est enim proprium hominis ignorare, et ista praesertim: verum id Salvatoris nostri benignitati peculiare est: nam postquam homo factus est, non eum puduit propter carnem ignorantem dicere, non novi, ut ostenderet se, ut Deum scientem, nescire carnaliter.
Ita pariter plerique sancti Patres, maxime Hilarius, Augustinus, etc.
Obiciunt 1. Varias sanctorum Patrum sententias; imprimis S. Ignatii Epistola ad Magnesianos, ubi de Christo ait: Unum et solum verum Deum Patrem suum annuntiaverit: ergo, inquiunt, solus Pater est verus Deus, non ita Filius. Secundo Epistola ad Tharsenses, ubi de Christo pariter ait: Non est ipse ille, qui est super omnia Deus, sed Filius ipsius. Tertio eiusdem Epistola ad Philippenses, ubi probat Patrem esse unum Deum illo Deuteronomii 6. Dominus Deus tuus Deus unus est, et circa medium introducit Christum loquentem cum Satana tempore tentationis in haec verba: Scio eum, scilicet Deum, novi unum solum, cui non denego servire, a quo tu Apostata factus es, non sum Antitheus, hoc est contrarius Deo, confiteor eius eminentiam. Ex quibus colligunt Ariani solum Patrem esse Deum, cui servitus debeatur.
Respondeo. his et aliis similibus Ignatii verbis ab eo non excludi alias personas a consortio Divinitatis cum Patre; imo ipse aperte Filii Divinitatem affirmat in Epistola citata ad Tharsenses; subdit enim de Christo: Quomodo ergo huiusmodi homo est purus ex Maria demum habens initium, ut esset, non potius Deus Verbum et Filius unigenitus, de quo dictum est: in principio erat Verbum? Unde etiam in prioribus verbis consulto non dixit Ignatius: quia non est Deus super omnia, sed quia non est ille, qui est super omnia Deus; ita ut pronomen ille, designaverit personam Filii distinctam a Patre, qui ideo praecipue dicitur super omnia, quia nimirum est fons totius Divinitatis. Caeteras Arianorum cavillationes et obiectiones solvemus in huius Tractatus decursu.
Conclusio secunda. — Spiritus Sanctus est verus Deus, ac proinde Patri et Filio consubstantialis.
Haec infertur ex praecedenti, et specialiter probatur illis Scripturae textibus, primo quibus praecipitur conferendum baptisma, In nomine Patris, et Filii et Spiritus sancti: Matth. ultimo, et ad Titum 3. Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus sancti: ex quibus colligit S. Gregorius Nazianzenus: Si non est Deus adorandus Spiritus sanctus, quomodo me Deum per baptismum efficit? Quasi diceret; si per baptismum sanctificor et per Spiritus sancti invocationem participatione divinae sanctitatis efficior Deus: ergo ille est Deus adorandus, quia nemo remittere potest peccata, nec sanctificare, nisi solus Deus.
Secundo, Actorum 5. ita Petrus alloquitur Ananiam, Cur tentarit Satanas cor tuum mentiri te Spiritui sancto? mox cui mentitus fuit declarat: Non es mentitus hominibus, sed Deo, ubi Epiphanius Haeresi 74. Deus ergo de Deo est, et Deus Spiritus sanctus, inquit, cui mentiti sunt, qui de agri pretio interverterant.
Probatur 2. Habere templum et esse creaturae rationalis beatitudinem, ac finem ultimum, soli vero Deo convenit: sed haec in Scriptura tribuuntur Spiritui sancto; de primo enim dicitur 1. ad Corinth. 6. An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti? De altero vero primae Petri 1. Spiritu sancto misso de coelo, in quem desiderant Angeli prospicere. Ille autem in quem desiderant Angeli prospicere est eorum Beatitudo, ac finis ultimus: ergo, etc.
Tertio. Ille vere Deus est, cui conveniunt Divinitatis operationes et proprietates: sed illae omnes conveniunt Spiritui sancto: primo namque Divinitatis proprietas est esse ubique; at Sapientiae primo: Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Secundo creatio est opus solius Dei: sed Spiritui sancto tribuitur Psalm. 13. Emitte Spiritum tuum et creabuntur: Iudith. 16. Misisti Spiritum et creata sunt, etc. Tertio resuscitare et vivificare mortuos est operatio propria Dei, ut constat ex illo Ioannis 5. Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic Filius, quos vult, vivificat: sed haec virtus convenit Spiritui sancto, nam ut loquitur S. Paulus ad Rom. 8. Qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Denique solius Dei est res futuras per Prophetas praedicere et annuntiare: sed ex 2. Petri 1. cap. Spiritu sancto inspirati locuti sunt sancti Dei homines: ergo Spiritus sanctus est verus Deus, quippe cum habeat operationes Deo proprias; non per ministerium solum, ut olim dicebant Macedoniani, sed per auctoritatem; nam inquit Paulus 1. ad Corinth. 10. Haec omnia operatur unus, atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult. Unde inferendum est cum S. Fulgentio lib. 3. Ad Trasimundum cap. 25.:
Dicatur igitur, inquit, si coelorum virtutem potuit firmare, qui non est Deus: si potest in baptismatis regeneratione sanctificare, qui non est Deus: si potest Charitatem tribuere, qui non est Deus: si potest in credentibus habitare, qui non est Deus: si potest gratiam dare, qui non est Deus: si potest templum membra Christi habere, qui non est Deus; et digne Spiritus sanctus negabitur Deus... Si autem haec creaturae possibilia numquam fuerunt, et inveniuntur in Spiritu sancto, quo tamen soli competunt Deo, non debemus naturaliter diversum a Patre, Filioque dicere, quem in operum potentia diversum non possumus invenire, ac sic ex unitate operis unitas est agnoscenda virtutis.
Obiciunt Macedoniani: Primo illud Ioannis, Omnia per ipsum facta sunt, nempe per Verbum: ergo etiam Spiritus sanctus per ipsum factus est. Secundo, illud ad Rom. 8. Spiritus postulat pro nobis: at si esset Deus, non postularet, sed daret: ergo non est verus Deus. Tertio, Ioann. 16. Quaecumque audierit loquetur et annuntiabit vobis: at qui audire debet et instrui, ut aliis loquatur, non est Deus: ergo, etc.
Respondeo ad 1. cum Nazianzeno Orat. 5. de Theologia, non omnia facta esse per Verbum, sed quaecumque sunt facta; Spiritum autem sanctum esse extra ordinem earum rerum, quae facta sunt, nam alioquin et Pater etiam factus esset per Verbum.
Ad secundum dico cum S. Augustino Epistola 121. Paulum asserere, quod Spiritus sanctus postulat pro nobis, quia nempe facit nos postulare adiuvando suis gratiis et auxiliis infirmitatem nostram, ut postulemus: unde Paulus ad Galatas 4. Misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra clamantem, Abba Pater.
Ad tertium dico cum S. Basilio lib. 1. Contra Eunomium, Spiritum sanctum audire a Patre et Filio ea quae loquitur et annuntiat, non per instructionem et disciplinam emendicatam a sapientiore et doctiore, sed per communicationem ipsius essentiae et scientiae divinae, quam a Patre et Filio per aeternam processionem accepit.
Appendix I: Appendix. An unitas trium divinarum personarum consubstantialitatis vocabulo a sanctis Patribus recte explicata fuerit
M PERSONARUM CONSUBSTANTIALITATIS VOCABULO A SANCTIS PATRIBUS RECTE EXPLICATA FUERIT.**
Vox ὁμοούσιος, seu Consubstantialis usurpata fuit a sanctis Patribus, maxime vero in Nicaena Synodo, ad exprimendam trium personarum unitatem essentiae et substantiae; haec enim vox tam Sabellium condemnat, quam Arium; Sabellium quidem, quia cum idem sibi ipsi non sit consubstantialis, si Pater, Filius et Spiritus sanctus essent una persona, non essent consubstantiales; Arium vero quia si Pater, Filius et Spiritus sanctus essent distinctae personae, non essent ὁμοούσιοι, sive consubstantiales, sed ad summum iuxta Arium essent ὁμοιούσιοι, sive similis substantiae; et iuxta Sabellium ὁμοούσιοι, seu unius substantiae; unde Epiphanius Haeresi 69. Ut serpens, inquit, bituminis odorem refugit, ut cervae halitum, aut hyacinthi lapillis, aut styracis suffitum; sic Arius et Sabellius illam veritatem constantem consubstantialis professionem exosum habent. Quocirca Marianus Victor in opusculo de voce ὁμοούσιος affirmat illam divinitus inventam fuisse: et S. Athanasius lib. De Synodo divinitus appellat eam Columnam, vel Cippum, in quo illorum nempe Arianorum impietas proscribitur, ac velut tropaeum de ea superata, prostrataque statuitur. Concinit et Liberius Papa Epist. 11. ad Orientales, circa medium de fide Nicaena, ubi sic loquitur: Quae nomine consubstantialis comprehensa, tamquam propugnaculum firmum et inexpugnabile omnes impetus et machinas Dei retundit et reprimit. Non solum autem Catholici eam vocem usurparunt, sed etiam Haeretici Nicaena Synodo antiquiores. Refert enim S. Athanasius in libro De Synodis Ariminensi et Seleuciensi, Paulum Samosatenum, qui Christum asserebat non esse a Deo ab aeterno genitum, sed tantum in tempore ex Maria ortum habuisse, eo usum fuisse argumento, quod nisi ita esset, consequens foret illum esse Patri consubstantialem; adeoque tres esse substantias, unam primariam et duas ex illa derivatas. Interpretabatur nempe consubstantialitatem, eo modo, quo in creaturis et corporeis rebus, in quibus videlicet ab una substantia diversa et separata, altera propagatur. Unde affirmat idem S. Athanasius in fine eiusdem libri, Episcopos, qui numero septuaginta, vel ut scribit S. Hilarius octoginta convenerunt Antiochiae, adversus Paulum
Samosatenum decrevisse Filium non esse ὁμοούσιον, id est consubstantialem Patri, eo videlicet sensu, quo Paulus Samosatenus intellexerat: unde S. Hilarius lib. De Synodis versus finem,
Male ὁμοούσιον, inquit, Samosatenus confessus est; sed numquid melius Ariani negaverunt? Octoginta Episcopi olim respuerunt; sed trecenti decem et octo nuper receperunt. Illi contra haereticum improbarunt, sic et probando et improbando unum utrique statuerunt. Quid bene constituta conferimus?
Huius autem sanciendi et usurpandi vocabuli a Patribus Nicaenis hanc causam fuisse prodit S. Athanasius lib. De Decretis Synodi Nicaenae, quod cum Episcopi Catholici in Synodo Nicaena inter se deliberarent quanam verborum formula veram fidei professionem conciperent, ut Arianam perfidiam extinguerent: primum eis venit in mentem dicere, Filium esse Deum de Deo unigenitum; sed cum Eusebius Nicomediensis, qui Arianorum partes tuebatur et fovebat, gregales suos admonuisset non esse, quod huic determinationi assentiri vererentur, propterea quod res omnes creatae similiter essent ex Deo: id animadvertentes Patres addiderunt, Ex substantia Patris esse Filium: cum autem haec additio etiam Arianis placeret, subiunxerunt Filium esse potentiam et imaginem Patris, eique per omnia similem et immutabilem: videntes autem, quod Ariani, ne huic quidem subscribere detrectarent, tunc ad labefactandam et contundendam eorum haeresim usurparunt nomen ὁμοούσιον, affirmando Filium esse consubstantialem Patri, ut non solum ei similis, sed etiam eiusdem omnino cum illo naturae, ac substantiae crederetur.
Huius vero vocabuli usurpandi ansam praebuit ipsemet Eusebius Nicomediensis, ut affirmat S. Ambrosius lib. 3. De Fide cap. 7. siquidem delata fuit ad Patres una ex eius Epistolis, quam ad suos gregales dirigebat, in qua cavebat, ne Filium verum faterentur, quoniam hoc erat Patri consubstantialem confiteri, quod iudicabat suae sententiae summe contrarium: Nam, inquit S. Ambrosius, cur ὁμοούσιον Patri nolint Filium dicere, nisi quia nolunt verum Dei Filium confiteri? Sicut auctor ipsorum Eusebius Nicomediensis Epistola sua prodidit dicens, si verum, inquit, Dei Filium et increatum dicimus, ὁμοούσιον cum Patre incipimus confiteri. Haec cum lecta esset Epistola in Concilio Niceno, hoc Verbum in Tractatu fidei posuerunt Patres, quod id viderunt adversariis esse formidini, ut tamquam evaginato ab ipsis gladio ipsorum nefandae caput Haeresis amputarent. Unde merito notat S. Nazianz. Orat. 49. Arianos omnia alia admisisse vocabula quibus Divinitatem Filii profiteri simularent praeter ὁμοούσιον: Potuissent, inquit, ὁμοούσιον sicuti et caetera verbotenus nominare, si habuissent quomodo illud ad aliam intelligentiam suo sensu perverterent. Sed cum viderent se in hoc verbo concludi, nullam omnino mentionem huius rei fieri voluerunt: ne aut profitendo crederent, aut credentes professi viderentur, subtili invento excusantes, quod aut scriptum non esset, aut Deum in substantia dici non oporteret; ne corporeus crederetur, etc. Vel, ut addit S. Athanasius lib. De Synodo Ariminensi, Vocis, inquit, istius exquisita ratio, cum omnium ipsorum simulationem, siquidem illum dicant ex Deo esse, redarguit, tum eorum argutias, quibus simplices circumveniunt, exclusit. Sane, quum omnia sophisticis calumniis adulterare et immutare possint ad arbitrium, solam hanc dictionem, ut quae ipsarum convincit haeresim reformidant; quam quidem Patres pro munimento et arce contra omnia illorum impia commenta scriptam obiecerunt.
Itaque machinas omnes et impetus ad illam abolendam distinctionem adhibuerunt Ariani; etenim Obiciebant primo hanc vocem esse novum commentum antiquis Patribus et Apostolis ignotum, nec inventum in Scriptura; adeoque respuendum, quoniam monet Sapiens Proverbiorum 22. Ne transgrediaris terminos antiquos; et Apostolus 1. ad Timoth. 6. Depositum custodi, devitans profanas vocum novitates: ergo, etc.
Ad quae respondebant sancti Patres 1. hoc argumentum esse retorquendum adversus Arianos:
Nam si penitus excludenda putant vocabula omnia non scripta, ait S. Athanasius lib. De Synodis, cur Arius tantum acervum dictionum, quae nusquam in Scripturis occurrunt, accumulavit, quales sunt, ex non extantibus, et non erat Filius antequam gigneretur, et erat quando non erat, et mutabilis est et ineffabilis est, atque invisibilis Pater suo Filio, et Filius ne suam quidem noverit substantiam, et caetera, quae in ridiculo, impioque commentario suo Arius evomuit, ex opinione sua, non illi contradixerunt?
Vel ut eleganter scripsit Hilarius lib. Contra Constantium Augustum, qui et Arianus erat:
Non novitates vocum, sed profanas devitari iubet Apostolus, tu cur pias excludis, cum praesertim ab eo dictum sit: omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est? Innascibilem scriptum nusquam legis? numquid et hoc negandum erit, quia novum est? Decernis similem Patri Filium: Evangelia non praedicant. Quid est, quod non refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur. Ubi impietatis occasio patet, novitas admittitur. Ubi autem religionis maxima et sola cautela est, excluditur.
Respondebant 2. Revera nomen ὁμοούσιον et consubstantiale non esse novum; siquidem usurpatum fuerat a Patribus Antiquis, nempe Tertulliano lib. 4. Contra Marcionem; Prochoro in Vita S. Ioannis: S. Martialis Epist. 1. ad Burdigalenses cap. 10., etc. Quod ipsemet Ariani agnoscebant, nam refert S. Athanasius Epistola ad Africanos Episcopos, quod Eusebius Episcopus Caesariensis, cum prius suffragaretur Arianae Sectae, postea tamen Nicaeni Concilii decretis subscripsit, et apud suos idipsum propriis litteris affirmavit; cuius haec sunt verba: Novimus quosdam ex priscis eruditos et praeclaros Antistites, aliosque Scriptores cum de Patris et Filii Deitate loquerentur, voce consubstantialis usos esse; exemplar autem huius Epistolae est apud Theodoretum lib. 1. Historiae Ecclesiasticae cap. 12. Adde, quod hoc nomen Scripturis etiam sacris inseratur, utpote cum Scripturae sacrae diserte affirment, Patrem et Filium esse unum; et Filium ex utero Patris genitum et aequalem, etc. Unde S. Aug. lib. 3. Contra Maximinum capite 14. Quid est ὁμοούσιον, nisi ego et Pater unum sumus?
Respondebant 3. Quod novis morbis suborientibus, nova essent adhibenda remedia, et adversus nova dogmata etiam novas fidei formulas conscribendas, nam, ut recte reposuit sanctus Athanasius in disputatione Laodiceae habita coram Probo: Ecclesiasticae semper moris est disciplinae, si quando haereticorum nova doctrina exurgit, contra insolentes quaestionum novitates, rebus immutabiliter permanentibus, nominum vocabula mutare, et significantius verum naturas exprimere, quae tamen existentiam causarum virtutibus congruam, et quae magis easdem antiquitatis fuisse demonstrent.
Obiciebant 2. Quod Constantinus piissimus Imperator reprehenderit vocabulum ὁμοούσιον, ut novum et inutile, in Epistola quam per Osium Cordubensem scripsit ad Alexandrum et Arium, in qua ait: Valde exilis et neutiquam tanta contentione digna res est: et post pauca: De inani quadam quaestionis particula sciscitaberis: et paulo inferius: De rebus huiusmodi, nec omnino rogetis, nec ad rogatum respondeatis: tales enim quaestiones, quales nulla lex, Canonve Ecclesiasticus necessario praescribit, sed inanis dissoluti otii certatio proponit.
Respondebant sancti Patres quod nimius zelus componendi turbas in Ecclesiis excitatas, pium Imperatorem impulerit, ut facile crederet deceptoribus affirmantibus de sola voce dissidium esse Arianorum a Catholicis, sed ut scriptum legimus lib. 2. Concilii Nicaeni paulo ante subscriptiones in fragmento, Concilii Nicaeni definitione certior factus, Laudabat Deum, cum divina haec audisset dogmata, et gaudens de nostrorum Episcoporum concordia, exultabat spiritu: studebat enim neminem, neque magnum, neque parvum ab hac confessione dissentire; unde Epistolas scripsit orthodoxas adversus Arium, quae referuntur libro 4. Concilii Nicaeni.
Obiciunt denique quod vox ὁμοούσιον et consubstantialis proscripta fuerit ac damnata a Conciliis Ariminensi et Sirmiensi.
Verum respondeo quod quamquam Ariminensis, utpote faventis haeresi Arianae, auctoritatem plurimi respuant, tamen in Ariminensi, quatenus Synodi rationem habuit, non solum nihil decretum fuit contra nomen, aut rem consubstantialis, sed potius veritas Catholica de hac re iterum definita fuit, et Valens et Ursatius Arianorum Fautores cum suis quinquaginta, aut octoginta asseclis, qui Synodo intererant, a trecentis et pluribus Patribus fuerunt condemnati, atque ita Synodus fuit dissoluta: at cum eius definitio missa fuisset ad Constantium Imperatorem Arianis addictum, hic coegit aliquos ex illis Patribus et compulit confessioni ab Arianis fabricatae subscribere; quocirca Ariminensis Synodus ab aliquibus damnatur: quamquam solum damnari debeat illa subscriptio facta post Synodum a Patribus morantibus Arimini et expectantibus responsum Imperatoris. Quantum ad Sirmiense Concilium, constat nihil omnino in eo libere et recte factum fuisse; sed tantum coacte et per vim; utpote praesente et urgente Constantio Imperatore Ariano; nec refert, quod Liberius et Osius ei subscripserint, hoc enim fecerunt taedio exilii, ut fusius demonstrabimus in Tractatu de Conciliis.
Articulus II: De origine, et processione divinarum personarum
Ingentem revera difficultatis Oceanum enavigandum hoc in Articulo suscipimus. Quis enim capiat, qualiter in Deo Processiones sint, et nullus motus: fluxu quodam aeterno et omnino immutabiles; semper antiqua, semper nova; semper compleantur, semper incipiant: producant terminum, non vero causent effectum. Quis aperiet qualiter Filius et Spiritus sanctus a principio procedant, nec ipsi sint posteriores? Non sint ex subiecto, nec tamen sint ex nihilo: ab alio sint, et non dependeant: in alio, et non recipiantur: ad aliud, et in se subsistant? Quomodo tandem sine corruptione sit foecunditas; sine divisione pluralitas; sine inferioritate unius ab alio emanatio? Unde merito sanctus Ambrosius libro 1. De Fide; Si Paulus ea, quae audivit raptus in tertium coelum, ineffabilia dicit; quomodo nos exprimere possumus paternae generationis arcanum, quam nec sentire potuimus, nec audire? Quocirca huius mysterii curiosum indagatorem merito ita carpit Nazianzenus Oratione 5. De Theologia: Quae ergo est haec processio, inquies? Dic tu, quo Patris ingenitura sit, et ego tibi generationem et Spiritus processionem explicare aggrediar, ut ambo mentis vesania praecipites agamur in Dei mysteria oculos iniicientes. Nihilominus quoniam doctrinae Theologicae ratio postulat, ut qui de pluralitate divinarum personarum hactenus disseruimus, etiam et modum, quo illae multiplicantur per productionem et processionem aperire debeamus: idcirco quatuor sequentes Quaestiones proponimus ventilandas 1. An sit admittenda vera et realis in Deo processio unius personae ab alia. 2. Quotuplex sit. 3. Quid et qualis, 1. Qualiter invicem discrepent processiones Verbi et Spiritus sancti.
Quaestio I: An sint reales in Deo personarum processiones
Notandum 1. Processionis nomen in creaturis usurpari praecipue ad significandam originem, seu emanationem unius ab alio, tamquam a principio, vel causa: inde duplex emanatio, seu processio distinguitur, nimirum immanens et transiens. Prior est cuius terminus intra principium suum, vel causam permanet, qualis est productio verbi mentalis residentis in intellectu producente: transiens vero est cuius terminus exit extra suum principium, vel causam, a qua producitur, qualis est processio caloris ab igne in aquam. In divinis autem Processionis vocabulum significat veram et realem emanationem unius personae ab alia, quae non exeat extra Deum in creaturas, sed maneat intra entitatem divinae substantiae et velut in sinu personae producentis aeternum subsistat, de quo illud Ioannis 1. Unigenitus, qui est in sinu Patris.
Notandum 2. Quod etsi ad explicandum ineffabile mysterium unius divinae personae ab alia procedentis, Theologi indiscriminatim usurpent nomina productionis, processionis, originis, seu emanationis: nihilominus Productionis vocabulum proprie significat velut actionem personae aliam producentis: caetera vero unius personae ab alia exitum, vel emanationem rectius exprimunt: unde duplicem distinguunt processionem, non secus ac ipsam originem, nimirum activam et passivam. Processio activa est ipsa actio personae producentis: passiva autem est emanatio personae productae. Advertendum insuper, quod licet Processio ex usu Ecclesiae significet emanationem Spiritus sancti, qui in Symbolo S. Athanasii dicitur, Non genitus, sed procedens: eius tamen significatio latius patet apud Theologos; illo namque vocabulo utuntur solito ad exprimendam utriusque divinae Personae emanantis originem.
Notandum 3. Actionem productivam in creaturis variam, sed maxime triplicem habere imperfectionem adiunctam; siquidem efficit in effectu dependentiam, contingentiam et entitatis diversitatem a principio producente. Dependentiam, inquam, quia cum effectus qui producitur transeat a non esse ad esse, certo certius est, quod ante sui productionem erat nihil; ideoque totum esse quod obtinet debet causae producenti, et consequenter ab ea pendet, quantum ad suam entitatem, quam nonnisi ex causae producentis foecunditate mutuatur. Insuper contingentiam importat; cum enim ante sui productionem fuerit nihil, evidens est, quod non habeat necessitatem essendi, nec proinde sit ens necessarium, sed tantum contingens. Denique diversam numero saltem habet essentiam a suo principio, quia ens creatum propter suam finitatem communicari nequit absque sui divisione. Unde si detur aliqua actio productiva, in qua res producta ita sit simpliciter necessaria, ut non possit concipi non esse, habeatque eamdem numero essentiam cum principio producente, certo constabit eam esse ab his imperfectionibus liberam. An autem in Deo sit aliqua actio huiusmodi, absque ulla imperfectione, productiva divinarum personarum: an vero divina Essentia ex se determinetur ad tres personas, sicut ad primam absque ulla productione, ut volunt quidam haeretici, qui idcirco dicti sunt Αὐτόθεοι, quod omnes divinas Personas a seipsis et non ab aliis esse assererent, haec in Quaestione est determinandum.
Conclusio prima. — Fide sanctitum est esse in divinis realem processionem ad intra, secundum quam una persona procedit et producitur ab alia.
Colligitur primo ex variis Scripturae textibus, quibus Verbum divinum dicitur a Patre procedere; maxime vero ex Ioannis 8. Ego ex Deo processi; et capite 7. Ego scio eum, quia ab ipso sum. Quos contextus etsi Origenes, Euthymius et Theophilactus explicent de processione temporaria, seu de missione temporali Filii a Patre, ut veniret in mundum; inde tamen etiam probatur intentum, quia missio unius personae ab alia non fit nisi ratione processionis ab ea, a qua mittitur, ut probabitur infra. — Deinde Eccli. 24. Verbum divinum, seu divina Sapientia dicitur, Ex ore Altissimi, hoc est ex intellectu Patris, prodisse primogenita ante omnem creaturam. Et Sapientiae 7. vocatur Emanatio quaedam claritatis omnipotentis Dei sincera. Et Micheae 5. dicitur: Egressus eius ab initio, a diebus aeternitatis. — Denique hoc ipsum probant ea omnia oracula, quibus Filius dicitur accepisse a Patre 1. Vitam; sic Ioannis 5. Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. 2. Potestatem, Ioannis 17. Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis. 3. Auctoritatem, Matthaei 11. Omnia mihi tradita sunt a Patre meo, etc. Cum enim Essentia divina has omnes divinas perfectiones realiter contineat et ab eis sit indistincta, consequens est Patrem dedisse essentiam, cui praedictas perfectiones contulit. — Idipsum de Spiritu sancto eadem sacra Scriptura testatur, nam Ioannis 15. legimus: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: et cap. 16. Ille me clarificabit, quia de meo accipiet et annuntiabit vobis. Accipit itaque Spiritus sanctus scientiam a Filio, et consequenter essentiam et alia attributa. Ponitur autem Verbum accipiet in futuro, quia effectum eiusdem Spiritus sancti in fideles futurum indicat; neque id repugnat processioni, quae cum sit aeterna, omnia tempora complectitur. Insuper Spiritus sanctus ad Romanos 8. dicitur Spiritus Christi: Actor. 6. Spiritus Iesu: ad Galat. I. Spiritus Filii: non potest autem una persona dici alterius, nisi quia ab ea procedit. Constat ergo ex Scriptura sacra duas esse in Deo ab aeterno processiones divinarum personarum productivas.
Secundo: Haec eadem veritas definita fuit in variis Conciliis, maxime vero Nicaeno, Constantinopolitano, Lateranensi et Florentino, habeturque in omnibus fidei Symbolis ab Ecclesia probatis, praesertim Nicaeno, ubi de Filio dicitur: Deus de Deo, lumen de Lumine, Deus verus de Deo vero, genitus non factus. De Spiritu sancto autem: Qui ex Patre, Filioque procedit: et in Constantinopolitano haec adduntur: Credimus in Spiritum sanctum Dominum et vivificantem, et ex Patre procedentem, et cum Patre et Filio adorandum. His concinit sanctus Athanasius in suo Symbolo, in quo legitur: Filius a Patre solo est, non factus, nec creatus, sed genitus: Spiritus sanctus a Patre et Filio, non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Adstipulatur et praeclare cuncta edocet ac complectitur Concilium Toletanum 11. celebratum anno 675. in expositione fidei, in qua legimus: Confitemur et credimus sanctam, atque ineffabilem Trinitatem Patrem, Filium et Spiritum unum Deum naturaliter esse... Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur; ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit, etc.
Tertio: Hanc ipsam veritatem sancti Patres unanimi calculo probant et confirmant; idque maxime ex illo Ioannis 5. Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Quem locum hic expendit sanctus Ambrosius lib. 4. De Fide cap. 5. Quis non advertat, inquit, ad unitatem vitae, quod eadem Patris et Filii vita sit esse referendum? Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso, dedit per unitatem. Ipsi concinit S. Hilarius lib. De Synodis ad Canonem 4. Orientalium, ubi eumdem textum explicans ait: Quod in utroque vita est, in utroque significatur essentia... Non enim aliud habet, quam dedit; et sicut vitam habet, ita habendam dedit vitam. Ipsis adstipulatur S. Augustinus lib. 15. De Trinitate capite 26. eumdem locum tractans, Sicut Filio, inquit, praestat essentiam sine initio temporis, sine ulla mutabilitate natura de Patre generatio; ita Spiritui sancto praestat essentiam, sine initio temporis, sine ulla mutabilitate naturae de utroque processio. Probant similiter ex eo, quod Essentia divina communicetur per Patrem Filio et Spiritui sancto: sic Cyrillus lib. 2. Thesauri cap. 1. Divina, inquit, substantia ineffabili quadam, supremaque natura constituta, Filium ex Patris hypostasi genuit: non enim potest esse perfecta Deitas, nisi Filium habeat et fructum ex se pariat. Unde S. Athanasius in 3. sermone Gestorum Concilii Nicaeni reprehendit Arianos, quia dicebant, sterilem et infructuosam esse naturam paternam. Concinit S. Hilarius lib. De Synodis circa medium, Naturam, inquit, Filii dedit ex impassibili non nata substantia perfecta nativitas. Plura his similia ubertim proferemus in sequentibus.
Probatur quarto ratione eaque multiplici a Theologis. Quarum prima colligitur ex sanctis Patribus, qui idcirco tres personas non esse tres Deos, sed unum Deum colligunt, quia Filius et Spiritus sanctus procedunt ab unico principio, videlicet Patre, qui suam eamdem essentiam Filio et Spiritui sancto communicat per originem, quam sublata sequeretur Filium esse debere alterius essentiae: ita namque ratiocinatur Nazianzenus Orat. 37. Nobis, inquit, unus Deus est, quoniam una Deitas, atque ad unum ea, quae ex eo sunt, referuntur: similiter S. Hilarius eodem modo colligit unicam esse personam improductam, alias vero duas productas: Cum ergo (inquit lib. De Synodis, circa medium) unus Deus sit, dum innascibiles esse non possunt: cum idcirco Deus unus sit, cum Pater Deus sit et Filius Dei Deus sit; quoniam innascibilitas sola penes unum est. Subscribit S. Fulgentius ad quintam obiectionem Arianorum: Dum quippe, inquit, ingeniti non possunt unam habere naturam, ubi nec unus in uno rerum ex se generationem invenit; nec unus ex uno vere in se substantiam nativitatis cognoscit. — Secunda ratio: de fide est dari tres personas realiter invicem distinctas in unitate essentiae: sed realis personarum in unitate essentiae non potest esse distinctio, sine reali productione et processione unius personae ab alia: ergo revera est admittenda. Probatur minor: cessante processione cessat oppositio: sed ubi non est oppositio, ibi nequit esse personarum distinctio: ergo, etc. Minor est evidens: siquidem natura divina propter suam infinitatem identificat sibi omnia, cum quibus non habet oppositionem. Probatur maior: essentia divina non potest habere oppositionem, nisi propter relationes oppositas; omnia enim in divinis sunt idem, ubi non obstat relationis oppositio: sed non est in Deo ulla relationis oppositio, nisi propter processionem: quod sic probo: omnis relatio fundatur vel in mensura, vel in unitate, vel in productione: sed in ente infinito locum habere non potest ratio mensurae; infinitum enim est immensurabile, quia est interminabile; similiter relatio unitatis in Deo reperiri nequit, quia summa unitas naturae divinae omnem omnino distinctionem naturae excludit: ergo sola relatio originis in Deo reperiri potest. — Tertio: hanc eamdem veritatem probat Doctor in 1. dist. 2. quaest. 7.: quidquid de ratione sua formali est principium productivum sufficiens, in quocumque est a se, in eo revera est principium perfecte productivum: sed intellectus, habens obiectum actu intelligibile sibi praesens et debite proportionatum, ex ratione sua formali est principium productivum notitiae genitae: ergo ubicumque erit, producet notitiam genitam, idque secundum proportionem suae perfectionis. Subsumit; sed in Deo est intellectus habens obiectum actu intelligibile sibi praesens et proportionatum, nempe essentiam divinam: ergo et in Deo intellectus est principium productivum notitiae genitae, non qualiscumque, sed sibi adaequatae; omne enim principium perfectum potest producere terminum sibi adaequatum; et consequenter, cum intellectus divinus sit infinitus, est productivus notitiae genitae infinitae. Insuper, cum nullum infinitum possit existere in alio; notitia illa genita necessario erit per se subsistens. Rursus, cum extra Deum nihil sit per se subsistens infinitum, consequens est, quod intellectus divinus debeat producere notitiam genitam subsistentem, quae revera sit Deus. — Idem argumentum formari potest de voluntate divina:
Voluntas, habens obiectum amabile sibi proportionatum, est productiva amoris sibi proportionati: sed voluntas divina infinita habet essentiam divinam sibi adaequate proportionatam: ergo poterit producere amorem infinitum: amor autem infinitus est persona divina producta: ergo, etc. Quamquam autem hoc argumentum non sufficiat ad probandum mysterium Trinitatis demonstrari et cognosci posse naturaliter, ut diximus Quaestione 3. praecedentis Articuli, nihilominus efficax est, ut praevio fidei lumine evincatur necessario admittendas esse reales in Deo productiones ad intra — Simili ratione eamdem veritatem probat S. Augustinus lib. 9. De Trinitate, cap. 11. Loquendo tenendum est, inquit, quod omnis res quamcumque cognoscimus, congenerat in nobis notitiam sui: ab utroque enim notitia paritur, a cognoscente et cognito. Itaque mens cum seipsam cognoscit, sola parens est notitiae suae; et cognitum enim et cognitor ipsa est. Unde concludit: Est quaedam imago Trinitatis ipsa mens et notitia eius, quod est proles eius, ac de seipsa Verbum eius, amor tertius; et haec tria unum, atque una substantia, nec minor proles, dum tantam se norit mens quanta est: nec minor amor, dum tantum se diligit, quantum norit et quanta est. Ut autem praefata ratio efficacior appareat ex eius impugnationum solutione, sic eam Doctor impugnat.
Impugnat 1. Tunc solum intellectus est productivus notitiae genitae, quando debet per illam notitiam genitam intelligere, aut per eam debet perfici: sed intellectus divinus non potest perfici, neque intelligere per notitiam aliquam distinctam a se realiter: ergo licet habeat obiectum sibi adaequate proportionatum, inde non sequitur, quod sit productivus notitiae genitae. Confirmatur 1. Deus per notitiam ingenitam sufficienter intelligit omnia intelligibilia et per eam perficitur: ergo ad id prorsus esset frustranea notitia genita. Confirmatur 2. Notitia ingenita est adaequata intellectui divino: ergo non potest habere aliam notitiam genitam. Patet consequentia: idcirco enim dicimus Verbum divinum non esse productivum alterius Verbi, quia divinus intellectus habet terminum adaequatum in productione unius tantum Verbi. Confirmatur 3. Intellectus, cum sit potentia activa non vero factiva, non potest aliquid producere, nisi in se: sed notitia genita, si quae esset, non esset producta in intellectu: ergo non potest producere per ipsum: et consequenter intellectus non est productivus notitiae genitae. — Negat maiorem. Doctor, quia ratio activi non dependet per se a ratione passivi, seu perfectibilis; sed est per accidens, quod intellectus creatus sit productivus notitiae, qua intelligit et perficitur: cum enim non possit intelligere per aliquam notitiam ingenitam, opus est, ut producat notitiam genitam, per quam intelligat et perficiatur; ideoque illam producit ex indigentia. Unde duplex in eo est distinguenda ratio: una quidem quatenus est receptivus notitiae genitae; altera quatenus est eiusdem productivus: prior imperfectionem denotat, quia involvit potentialitatem et perfectibilitatem; altera vero nullam imperfectionem importat, immo summam dicit perfectionem, nempe fecunditatem et activitatem. Idcirco prior non reperitur in intellectu divino, sed tantum posterior. Unde sequitur, quod intellectus divinus potest producere intellectionem, quamvis non possit eam recipere, et consequenter non solum memoria foecunda potest producere notitiam genitam, quando potest per eam intelligere et perfici, sed etiam quando nec per eam intelligit, nec perficitur. — Ad primam confirmationem negat consequentiam: falsum enim est, quod omne agens idcirco agat, ut per suam productionem perficiatur: imo plura sunt agentia quae operantur ex plenitudine perfectionis et foecunditatis; et ideo ab Avicenna 6. Metaphysicorum cap. ultimo, dicuntur Agentia ex liberalitate. — Ad secundam confirmationem distinguit antecedens: notitia ingenita est adaequata in ratione notitiae ingenitae et quasi productae, concedit antecedens: adaequata in ratione notitiae revera genitae et productae, negat antecedens et consequentiam. Imo ex hoc retorquet argumentum: non habet intellectus divinus omnem notitiam adaequatam correspondentem sibi absque notitia genita: ergo habet notitiam genitam. — Ad tertiam confirmationem negat activum et factivum esse differentias potentiae accidentales, cum possit eadem potentia esse activa et factiva, ut constat de intellectu Angelico. Quod autem omnis intellectus creatus requirat subiectum in quod agat vel efficiat intellectionem, hoc fit ex imperfectione creatae intellectionis, quae cum sit accidens, ideo requirit subiectum cui insit, seu in quo recipiatur connaturaliter: unde cum in divinis notitia producta sit per se subsistens, revera potest intelligi esse producta, absque eo quod intelligatur esse recepta in ipsomet intellectu.
Rursus obici potest adversus praefatam rationem: si haec ratio quidquam concluderet, sequeretur quod Filius et Spiritus sanctus etiam producere possent notitiam genitam et amorem productum, et sic darentur plures personae divinae, quam tres: hoc autem fidei repugnat: ergo praefata probatio nulla est. Probatur sequela maioris: Filius enim et Spiritus sanctus tam habent intellectum et voluntatem divinam cum Essentia divina adaequate proportionata, in ratione intelligibilis et amabilis, quam Pater: ergo si hac ratione possit Pater producere notitiam genitam et amorem productum, idem poterunt Filius et Spiritus sanctus. — Nego sequelam et consequentiam. Probationis siquidem non eadem est ratio de Patre, ac de Filio et Spiritu sancto: Doctor enim in maiori sua posuit: ubicumque est principium productivum sufficiens a se, hoc est, non ab alio, poterit producere: quae ratio non potest applicari Filio et Spiritui sancto; non enim habent principium productivum a se; ipsi enim habent suum esse a Patre. Adde quod non sit eadem ratio de Patre, ac de aliis personis, quia Pater cum sit a se, non praesupponit notitiam genitam adaequatam memoriae suae foecundae; imo ipsi praesupponitur, et idcirco ipsi non repugnat productio talis notitiae: Filius autem, cum sit ipsamet notitia genita adaequata, tam intensive quam extensive, principio productivo, idcirco non potest aliam notitiam genitam producere: similiter Spiritus sanctus, cum habeat esse a Patre et Filio, praesupponit utrumque, et consequenter nequit producere notitiam genitam.
Obicies 1. Contra veritatem conclusionis: ens a se non potest habere originem ab alio: sed quaelibet divina persona est ens a se, alias non esset Deus: ergo originem habere non potest. Maior constat, habere enim originem, est esse ab alio. — Distinguo maiorem. Ens a se non potest habere originem ab alio, ut a causa extrinseca et principio diversae naturae, concedo: ut a principio eiusdem naturae et omnem dependentiam, causalitatem et contingentiam excludente, nego: ens enim a se dupliciter sumi potest: primo, ut excludit principium extraneum et alterius naturae; et sic revera omnes divinae personae sunt a se: secundo, ut excludit reale principium, quod sit eiusdem naturae, et sic solus Pater divinus est a se.
Instabis. Quod ab alio procedit, debet habere distinctum esse, diversamque saltem numero naturam ab eo a quo procedit: sed personae divinae in eadem numero natura subsistunt, suntque unus Deus, ut probavimus: ergo una non potest ab alia procedere. — Distinguo maiorem. Quod procedit ab alio processione finita, corporea et materiali, debet aliam habere diversam ab eo naturam, concedo maiorem: processione infinita, intellectuali et spirituali; nego maiorem. Cum enim infinitas omnia sibi identificet, quae oppositionem non habent; cumque nulla sit oppositio inter naturam, quae est in Patre et Filio et Spiritu S., idcirco licet Filius et Spiritus S. a Patre procedant, non propterea debent esse numero distinctae naturae divinae.
Obicies 2. Quod procedit ab alio, recipit aliquid ab eo, a quo procedit; adeoque est indigentis et imperfectioris naturae; indigentis quidem, nisi enim indigeret non reciperet: imperfectioris vero, quia iuxta illud Act. 20. Beatius est magis dare quam accipere: sed inter divinas personas, cum summa sit aequalitas, nulla reperiri potest indigentia et inferioritas: ergo nec processio. — Distinguo maiorem. Produci ab alio libere et contingenter, non per communicationem diversae naturae, est esse indigentis et inferioris naturae, concedo: produci ab alio summe necessario et per communicationem eiusdem naturae infinitae, est indigere et esse inferioris naturae, nego: priori modo, beatius est magis dare quam accipere; non vero posteriori, ut diserte explicat S. Aug. lib. 3. Contra Maximinum c. 14. post medium: Beatius est magis dare quam accipere, inquit, sed in hac vita, ubi est inopia, qua utique melior est copia; melior est enim habere, quam egere; et melius est donare, quam accipere; erogare, quam mendicare. Ubi autem, qui dedit, vivendo dedit, et qui accepit, nascendo accepit, non inopi subventum est, ipsa copia generata est. Nec potest, qui accepit, ei qui dedit, esse inaequalis, quia et hoc accepit, ut esset aequalis.
Obicies 3. Nullum productum est ex se necessarium: sed omnis persona divina est ex se ens necessarium, utpote cum sit Deus: ergo nulla est producta. Probat maiorem Doctor in 1. dist. 2. qu. 7. num. 1.: quod est ex se necessarium, est necessarium secluso quocumque alio: sed quod est necessarium ab alio, non est necessarium eo circumscripto: ergo nequit esse necessarium ex se et esse ab alio. Probat secundo: omne productum est possibile produci, seu habet potentiam receptivam ipsius esse, quod accipit, alias non posset produci, nec consequenter esset productum, aut sequeretur, quod impossibile produceretur; sed quod est possibile produci, non est ens necessarium: ergo etc. Probat tertio: per productionem Essentia divina habet productum, quod non haberet sine productione: ergo per productionem revera mutatur, quia de non habente productum, fit habens, et consequenter non est ens necessarium. Probat quarto: productio per intellectum esset vera generatio: ergo si una ex divinis personis produceretur per intellectum, vere generaretur: sed omnis generatio est essentialiter mutatio: ergo revera in divinis esset mutatio, si daretur productio: at omnis mutatio in Deo implicat: ergo implicat pariter in Deo omnis productio. — Respondet Doct. ibid. n. 9. negando maiorem, ad cuius primam probationem distinguit maiorem: nihil potest esse necessarium ex se formaliter, et simul esse formaliter necessarium ab alio, concedit: nihil potest esse formaliter ex se necessarium, et simul esse necessarium ab alio efficienter, seu productive, negat. Nam in sententia veterum Philosophorum, qui censebant creaturas produci a Deo necessario, opus erat, ut assererent illas creaturas habere entitatem, qua formaliter essent necessariae, licet illam entitatem acciperent a causa necessario producente: unde patet in eorum sententia Philosophorum aliquid posse simul esse in se necessarium formaliter, et simul necessarium ab alio productive. Maior tamen est necessitas essendi, tam formaliter, quam productive in Filio divino, v. g. quam esset in creaturis si producerentur necessario; quia creaturae acciperent diversam essentiam a causa producente; Filius autem habet eamdem omnino essentiam cum principio, a quo producitur: unde concludit Doctor: Si Pater creaturam naturaliter produceret et necessario, produceret eam formaliter necessariam: tamen non esset tunc necessaria tanta necessitate, quanta est Filius necessarius. Vel brevius distinguo maiorem: quod est ex se necessarium, per exclusionem, tam contingentiae, quam productionis, esset necessarium secluso quocumque alio, concedo: quod est ex se necessarium tantummodo per exclusionem contingentiae, non vero per exclusionem principii producentis, esset necessarium quocumque circumscripto, seu secluso illo principio productivo, maxime ubi habet eamdem omnino entitatem cum ipso principio producente, uti habent Filius et Spiritus sanctus cum Patre divino, nego. — Ad secundam probationem distinguit maiorem Doctor n. 10.: Omne productum est possibile produci, vel possibilitate logica, quae dicit tantum non repugnantiam, ut aliquid producatur, ita ut illi termini possibile et produci possint absque contradictione invicem componi per conceptum intellectus; vel possibilitate physica et reali, qua dicit aptitudinem, vel ad recipiendum aliquod accidens, vel ad accipiendam entitatem diversam a principio productivo, concedit: est tantum possibile produci possibilitate physica, negat. Minorem similiter distinguit; quod est simpliciter necessarium non habet potentiam, ut producatur, physicam et realem, concedit; logicam et intentionalem, negat. Itaque Persona divina non potest habere potentiam physicam ad esse, quia oporteret eam esse prius in potentia, quam esset in actu, quod repugnat enti summe necessario. Potest vero habere potentiam logicam, quia cum de facto producatur, non repugnat eam posse produci. Vel brevius et clarius: quod necessarium est, non habet potentiam ad recipiendum esse, distinguo: si illud esse quod accipit per productionem non sit summe necessarium et idem essentialiter cum principio producente, concedo; si recipiat esse quod sit summe necessarium et idem omnino essentialiter cum principio producente, nego: personae autem productae in divinis habent idem omnino esse essentialiter et summe necessarium cum principio producente; unde licet sint ab alio, non minus sunt ens necessarium. — Ad tertiam probationem negat consequentiam, quia ad mutationem non sufficit, quod aliquid ita habeat esse mediante aliquo, ut sine eo revera non esset; sed ultra requiritur, quod illud esse potuerit non habere, et insuper quod illud accipere potuerit ab alio, quam ab eo, a quo accipit; Essentia autem divina numquam fuit sine productione, nec sine Persona, quam mediante productione habuit, nec potuit esse sine utraque ex illis, et consequenter non fit de non habente habens, ideoque non mutatur. — Ad quartum denique probationem negat minorem; licet enim generatio in creaturis duo importet, nempe productionem et mutationem, nihilominus essentialiter est productio, et tantum per accidens mutationem involvit: unde potest esse vera generatio, ubi est vera productio in similitudinem naturae, etsi mutationem non importet, ut fit in divinis.
Obicies 4. Omnis productio importat dependentiam producti a producente: sed in divinis nulla potest esse dependentia; omnia namque summe sunt aequalia: ergo nec productio. Probatur maior: si productum non dependeret a producente, utrumque ex aequo haberet naturam, et consequenter productum non exigeret, ut producens prius haberet naturam, quatenus illam ab eo acciperet; quod est contra rationem formalem productionis: ergo, etc. — Negat maiorem. Doctor ibidem n. 12., et illius probationem distinguit: si persona producta non dependeret a producente, utraque ex aequo haberet naturam, hoc est, haberet absque ulla dependentia reali unius ab alia, concedit: haberet utraque a seipsa, non vero una ab alia, negat: quamvis enim una Persona divina non dependeat ab altera, nihilominus exigit ut persona producens prius habeat naturam divinam ad se determinatam prioritate originis, quam determinetur ad productam: haec autem praeexigentia magis est praesuppositio unius personae ad aliam, quam dependentia unius ab alia, ut fusius explicabimus agendo de consubstantialitate et aequalitate divinarum Personarum.
Obicies 5. Plures mutationes, quae tantam imperfectionem non involvunt, quantam involvit generatio, nequeunt esse in divinis: ergo multo magis in divinis nequit esse generatio: sed si nulla sit generatio in divinis, nulla etiam poterit esse spiratio: ergo in divinis nulla erit productio. Probatur antecedens: nec latio, seu mutatio localis, nec alteratio, hoc est mutatio ad qualitatem, possunt esse in divinis: sed hae mutationes non tantam involvunt imperfectionem, quantam generatio importat, ut patet ex eo quod plura entia perfecta, v. g. Coeli et Angeli moveri possunt localiter, quae tamen non possunt generari. — Distinguit consequens. Doctor ibidem: non potest esse generatio in divinis, quatenus dicit imperfectionem, concedit: quatenus dicit productionem, negat: generatio enim considerari potest, ut iam diximus, vel secundum rationem mutationis, qua connotat transitum a non esse ad esse, vel secundum rationem productionis, quae connotat substantiam productam: priori modo aeque repugnat in divinis, ac caeterae mutationes; non vero posteriori, quia persona producta non transit a non esse ad esse, sed per sui productionem accipit idem omnino esse cum principio producente.
Obicies denique sanctos Patres; primo quidem sanctum Epiphanium haeresi 69. qui Filium vocat Αὐτοθέον, quod haeretici Autotheani interpretantur a seipso essentiam habere. Deinde S. August. in Ps. 109. et Cyrillus lib. 6. De Trin. dicunt Patrem et Filium esse unum principium, ex quo videtur sequi Filium carere principio, ac proinde non a Patre, sed a seipso esse. Tertio, Filius dicitur Iehoua, sicut Pater: hoc autem nomen significat ipsum esse fontem essendi: ergo a seipso habet essentiam, et consequenter non producitur. — Nego consequentiam. Et ad primam probationem dico, S. Epiphanium tantum intendere, quod Filius Dei sit vere et proprie Deus; non vero supposititius, nec fictitius, nec habet Divinitatem quasi alienam et indebitam, sed propriam et debitam sibi, non minus quam Patri, qui eam communicavit; nam αυτό, sive in compositione, sive extra, aliud fere nihil notat, quam proprie et per se, quemadmodum ex Platone et Aristotele notat Genebrardus lib. 1. De Trinitate, ut observat Ruiz Disp. 1. Sect. 2. num. 4. — Ad secundum dico, quod cum sancti Patres Filium Dei principium appellant, intelligendi sunt comparative et respective, vel ad Spiritum sanctum, vel ad creaturas; ita quod cum Patre sit unicum principium Spiritus sancti ad intra; et cum Patre et Spiritu sancto sit unicum principium creaturarum ad extra. Simili modo solvitur Tertia instantia: Filius enim dicitur fons essendi, quia scilicet per foecunditatem amoris communicat esse divinum Spiritui sancto, et per foecunditatem potentiae tribuit esse creatum omnibus entibus ad extra.
Quaestio II: Quot sint divinae processiones, et qualiter invicem distinguantur
Notandum 1. Quaestionem procedere de Processionibus, tum eiusdem rationis, tum diversae; num videlicet plures sint in Deo processiones numero et specie distinctae. Quamquam enim iuxta Doctorem in 1. dist. 17. n. 3. in divinis non sit proprie genus, nec species, nec differentia specifica; quia haec partem et compositionem, adeoque imperfectionem redolent; unde proprie inter divina non est assignanda distinctio specifica; nihilominus in Deo sunt aliqua, quae cum plusquam numero distinguantur et diversas habeant rationes formales, idcirco dici possunt quasi specie distincta; plus enim differunt, v. g. generatio et spiratio activa, quam differant duae generationes et duae spirationes activae, si totidem darentur. Resolvendum itaque, an divinae Processiones plures sint specie diversae, pluresque eiusdem rationis solo numero distinctae.
Notandum 2. Singulas Processiones distingui a Theologis in activas et passivas, unde invicem comparari possunt quadrifariam: Primo quidem Processiones activae conferri possunt inter se, puta generatio cum spiratione: Secundo, una Processio passiva cum alia, ut generari cum spirari: Tertio, activa conferri potest cum passiva sibi correspondente, ut generare cum generari: Quarto, denique activa comparari potest cum passiva sibi disparata, ut generare cum spirari. Certum est autem Processiones passivas inter se realiter distingui, hoc enim necessarium est ad instituendam realem Personarum divinarum distinctionem et constitutionem, ut patebit Disputatione sequenti. Certum pariter spirationem activam distingui a passiva sibi correspondente; inde namque colligitur distinctio realis inter personam producentem et productam; necnon a passiva disparata, ut patebit dum probabimus, quod etiamsi Spiritus sanctus a Filio non procederet, non minus ab eo distingueretur realiter; unde remanet in praesentiarum solvenda difficultas, qualiter Processiones activae invicem distinguantur.
Notandum 3. Distinctionem rerum concipi posse duobus modis, nempe, vel quoad nos, vel quoad se. Res dicuntur differre quoad nos, dum earum distinctionem coniicimus ex quibusdam rationibus tantum extrinsecis; cum aliunde nos lateat intrinseca ratio, ex qua repeti posset illarum discrepantia; dicuntur vero differre quoad se, dum ex propriis et formalibus rationibus intrinsecis differre cognoscuntur. Idque iterum duobus modis, videlicet adaequate, seu primo; et inadaequate, seu non primo. Priori modo invicem discrepant, quae se totis differunt, ut differentiae individuales. Posteriori modo illa differre dicuntur, quae in aliquo principio intrinseco conveniunt, et per aliud sibi intrinsecum discrepant, ut species et individua, quae in ratione generica, vel specifica invicem conveniunt; discrepant autem per differentiam specificam, aut individualem.
His praemissis, triplex est solvenda difficultas; prima quidem num revera duae sint et non plures duabus processiones formaliter et quasi specie distinctae. Secunda, an eiusdem rationis, seu numero plures processiones esse repugnet. Tertia, ex quibus principiis repetenda sit earum processionum diversitas et distinctio. Prima resolutio militabit adversus Raymundum Lullium, qui, si qua Eymerico fides habenda sit, non sibi constans, modo unicam, modo plures et innumeras prope divinas Processiones affirmavit: unicam quidem, nam pluries asseruit intra Deum tantum unum esse actum bonificandi, id est, communicandi bonitatem et essentiam divinam, quia, inquit, si essent plures actus, quilibet eorum esset finitus et limitatus, hoc autem enti undequaque infinito summe repugnat. Plures vero itidem divinas processiones admisit, nam lib. 1. Sentent. q. 2. sic loquitur: In divinis essentia non est otiosa, sed essentia et natura naturificat, bonitas bonificat, et infinitas infinitificat, et aeternitas aeternificat, etc. Quod autem praedictis verbis non intellexerit solummodo constitutionem formalem et denominationem attributorum, sed revera etiam voluerit esse varias operationes ad intra, uti sunt intelligere et amare, colligitur ex eodem: Sicut Deus, inquit, naturale habet intelligere et amare intrinsece, ita intrinsece habet naturale bonificare, aeternificare, possificare et virtuficare; ut loquitur lib. De Centum Dei Nominibus. Secunda vero difficultas solvenda erit adversus Theologos, qui invicem non consentiunt in assignandis principiis unde repetenda sit divinarum Processionum distinctio.
Conclusio prima. — Revera duae sunt et non plures duabus processiones formaliter et quasi specifice invicem distinctae.
Prima pars iam satis superque probata manet ex dictis hactenus, et patebit evidentius ex dicendis in Articulo sequenti, in quo probabitur ulterius intellectum et voluntatem divinam in Deo esse duo distincta principia divinarum Personarum procedentium; unde solum incumbit probanda
Secunda pars, quam sic probat Doctor in 1. dist. 2. q. 7. n. 18.: Tot sunt et non plures Processiones in divinis diversae rationis, quot sunt principia productiva distincta: sed haec duo tantum sunt, nempe memoria foecunda et voluntas foecunda, quarum una productiva est per modum naturae; alia vero per modum libertatis, seu voluntatis: ergo tantum sunt duae Processiones diversae rationis. Maior patet; cum enim Processiones sint a principiis productivis, consequens est, quod earum diversitas et multiplicitas ab his principiis sit repetenda. Probatur minor quoad primam partem, nempe quod illa duo principia productiva sint distincta: principium agendi naturaliter, et principium agendi libere, habent oppositum modum agendi: ergo non potest dari unum principium, cui hic diversus agendi modus unice conveniat; vel enim, inquit Doctor, illud principium productivum ageret ex se determinate, et sic per modum naturae, vel ageret non ex se determinate, sed libere, et ita per modum voluntarii. At hi modi agendi cum invicem directe opponantur, in unicum principium refundi non possunt: ergo, etc. Neque etiam reduci possunt ad aliquod tertium, quia oporteret quod tertium istud principium haberet etiam illos diversos modos agendi, nempe per modum naturae et per modum voluntarii: insuper etiam unum illorum ad alium reduci non potest: tum propter eamdem rationem, tum quia cum illa principia sint aeque perfecte productiva, non esset potior ratio, cur unum reduceretur ad aliud, quam illud ad alterum: tum denique, quia nihil reducitur ad aliud, nisi minus perfectum ad perfectius; in Deo autem non reperitur perfectionis inaequalitas; ergo si in Deo necessario sint duo principia productiva et non plura, etiam duae tantum sunt processiones.
Obicies 1. Doctor: diversus modus principiandi refundi potest in unicum principium: ergo quamvis principiare per modum voluntatis et per modum naturae sint oppositi modi principiandi, inde non licet inferre duo esse principia distincta; nec consequenter duas processiones, neque duos procedentes. Patet antecedens; nam principiare necessario et principiare contingenter sunt oppositi modi principiandi: sed illi competunt eidem principio, nempe voluntati divinae, respectu diversarum productionum; nam respectu productionis ad intra principiat necessario; respectu vero productionis ad extra principiat contingenter: ergo diversus modus principiandi refundi potest in unicum principium. — Respondet Doctor supra laudatus, n. 23. distinguendo antecedens; diversus modus principiandi refundi potest in unicum principium, quando duo illi modi nullam important imperfectionem, negat: quando aliquis eorum imperfectionem, vel minorem perfectionem connotat, concedit. Necesse est enim quod omne imperfectum ad perfectum reducatur; unde cum modus principiandi contingenter imperfectionem connotet, quia omnis contingentia mutabilitatem et defectibilitatem importat; hinc reduci debet ad principium necessarium. At modi principiandi per modum naturae, et per modum voluntatis nullam admixtam habent imperfectionem, adeoque neuter eorum debet ad alium reduci. — Vel distinguo consequens. Ex diverso modo operandi quomodocumque non licet colligere principiorum diversitatem, concedo; ex diverso modo operandi, qualem habet memoria foecunda, et voluntas divina, nego consequentiam. Evidens enim est, quod intellectus divinus non habeat eumdem modum operandi, quem habet voluntas; ille namque agit naturaliter, haec vero voluntarie; evidens pariter est, quod nulla alia in Deo sit potentia, cui hic uterque oppositus modus operandi convenire possit: ergo ex illis diversis modis operandi recte colligitur diversitas principiorum productivorum in Deo; et consequenter etiam rite infertur divinarum processionum diversitas et distinctio.
Obicies 2. Natura divina, in quantum natura, non minus est principium productivum, quam intellectus et voluntas; ergo si ex diversitate principiorum iuste colligatur processionum diversitas, tres necessario sunt admittendae; quippe cum tria sint in divinis principia productiva, nempe natura, intellectus et voluntas. — Respondet Doctor ibidem, distinguendo antecedens: natura divina est principium productivum seorsim ab intellectu et voluntate considerata, negat; coniunctim cum utraque divina facultate, concedit; memoria enim foecunda, quae est principium adaequatum et totale productionis Filii, v. g., includit intellectum et essentiam divinam, quorum quodlibet partialiter concurrit ad illam productionem. Idem dicendum de voluntate respectu productionis Spiritus sancti. Unde natura divina cum intellectu et voluntate constituit duo principia integra et adaequata divinarum productionum, cuius rationem profert Doctor, quod notitiae intellectivae et amoris principium adaequatum non sit obiectum solum, sed obiectum cum potentia intelligendi et volendi: unde cum natura divina concurrat ad generationem Filii, et processionem Spiritus sancti tamquam obiectum ad dictionem Verbi mentalis, et expressionem amoris subsistentis; hinc est, quod essentia, seu natura divina constituat duo solum productionis principia adaequata, non vero sit aliquod principium adaequatum ab eis distinctum.
Obicies 3. Doctor: potentiae distinguuntur per actus: ergo cum ex duplici potentia essentiali in Deo, sint duo actus essentiales, nempe intelligere et velle essentiale, non possunt illis assignari alii duo actus notionales, nempe generatio et spiratio; et consequenter ex duabus illis potentiis divinis non recte infertur dualitas divinarum processio-num. Patet sequela, quoniam ab eodem distinctivo nequeunt distinctiones diversarum rationum repeti: distinctio autem actuum notionalium et distinctio actuum essentialium sunt distinctiones diversarum rationum: ergo illa utrorumque diversitas a duobus illis eisdem principiis repeti nequit. — Negat sequelam. Doctor ibidem n. 22.; necnon et consequentiam probationis eius; quamvis enim una potentia non possit habere plures actus adaequatos distinctae rationis, eodem modo se habendo circa illos actus, ita quod quemlibet habeat productum, aut quemlibet improductum; tamen habere potest plures actus diversae rationis, se habendo diversimode circa illos; ita quod se habeat ad unum per modum principii operativi, seu emanativi; ad alterum vero se habeat per modum principii productivi: sic autem se habet memoria foecunda, v. g. ad notitiam essentialem improductam et ad notitiam genitam, quia ad primam se habet per modum principii operativi, non vero productivi, ad secundam autem se habet per modum principii productivi, non operativi.
Obicies 1. Non solum potentia est principium processionis divinae, sed etiam obiectum, nempe essentia divina: atqui licet in divinis dentur plures potentiae, non tamen dantur plura obiecta; est enim unicum intellectus et voluntatis obiectum, nempe essentia divina: ergo licet sint duae potentiae, non tamen inde sequitur quod sint duae diversae processiones et productiones. — Distinguo minorem. In divinis non sunt distincta obiecta, quasi materialia, concedo: formalia, nego. Eadem enim essentia divina, cum sit intelligibilis et amabilis, habet diversam formalitatem; adeoque distinctam rationem obiecti formalis, qua diversimode attingitur ab intellectu in ratione intelligibilis et a voluntate in ratione amabilis.
Obicies 5. In divinis est unica tantum actio: ergo et unica processio. Patet consequentia: processio enim, vel est activa, et sic est synonyma actioni; vel passiva, et sic est correlativa actionis, adeoque iuxta eius multiplicationem tantum multiplicari potest. Probatur antecedens; activa enim spiratio et activa generatio in Patre divino identificatur realiter, ut infra probabimus: ergo sunt unica actio realiter. — Nego antecedens. Et ad eius probationem dico, equidem spirationem et generationem esse quidem unam rem, non vero unam actionem: si enim non obstante identificatione reali relationum cum essentia divina, non minus sunt plures relationes diversae et distinctae, quidni pariter non obstante identificatione reali spirationis et generationis poterunt esse diversae actiones? Adde, quod si identificatio realis officeret multitudini productionum, seu processionum, Filius et Spiritus sanctus non essent plures, aut distincti, quia nimirum intellectus et voluntas, a quibus procedunt, non distinguuntur realiter.
Instabis. In divinis nihil est distinctum ab alio, nisi secundum originem et relationem, seu quatenus unum procedit ab alio: sed una processio, vel productio, non procedit ab altera: ergo nec ab ea distinguitur. — Distinguo hanc maiorem. Si aliunde non habeat principia, quibus distinguatur, quam per rationem originis ab alio, a quo distinguitur, concedo: si habeat, nego. Probabimus enim infra, quod etiamsi Spiritus sanctus a Filio non procederet, non minus ab eo distingueretur realiter; quia spiratio passiva, per quam constituitur, est distinctum principium constitutivum et distinctivum a filiatione, seu generatione passiva, qua Filius constituitur; ergo a pari licet una processio ab alia non oriatur, non minus ab ea distinguitur, ex eo quod sint diversi modi operandi, nempe procedere naturaliter et voluntarie, procedantque a distinctis et diversis principiis, nimirum intellectu et voluntate, quae sufficiunt ad distinguendas illas processiones.
Obicies 6. Pater divinus producendo Filium, vel totam et totaliter vim et foecunditatem suam impendit, vel non; si primum, non potest aliam personam producere, nam ultra totum nihil est; si non, sequitur terminum per ipsam productum non esse infinitum: ideo enim creaturae non sunt infinitae, quia licet Deus in earum productione totam vim suam impendat, virtus enim illius non habet partes, quarum unam occupare possit, aliam vero reservare, sed omnino indivisibiliter, ideoque illam totam impendit, quando occupat: creaturae, inquam, non sunt infinitae, quia Deus non totaliter occupat vim suam in illis. — Respondeo. Deum, dum Filium generat, occupare totam vim suam et totaliter, quantum scilicet illam occupare potest per unam potentiam, nimirum per intellectum: ita namque intellectus divini foecunditatem impendit Pater in productione Filii, ut non possit alterum Filium producere, sicut patebit in Conclusione sequenti: hoc autem non impedit, quominus simul exire possit in actum, etiam totaliter per voluntatem, quia est quasi alterius speciei terminus productiva et per productionem quasi specie distinctam a productione, qua fit per intellectum. Unde in forma: Pater divinus totam et totaliter vim suam impendit in productione Filii, ita quod illa productio adaequet et velut exhauriat omnimodam foecunditatem divini intellectus, concedo; sermo namque est solum de generatione Verbi, sive termini intellectivi: ita quod adaequet et exhauriat omnimodam foecunditatem Divinitatis, sic ut non possit per aliam potentiam, nempe voluntatem, exire in actum productivum alterius personae divinae, nego.
Instabis. Virtus divina impensa in productione Filii est omnimode infinita: ergo non solum totaliter adaequat foecunditatem intellectus divini, sed etiam ipsius Deitatis. Patet antecedens: si enim non esset omnimode infinita, esset in aliquibus limitata; et sic non produceret terminum omnimode aequalem principio producenti. Consequentia pariter est evidens; illud enim, quod est omnimode infinitum, complectitur id omne, quod est eiusdem generis, adeoque virtus infinite productiva continere debet omnem omnino excogitabilem vim productivam. — Distinguo antecedens. Est omnimode infinita in ratione virtutis divinae intellectivae et productivae notitiae genitae, concedo: in ratione virtutis divinae simpliciter, nego. Licet enim ad quamlibet processionem requiratur infinita perfectio, seu virtus productiva, quae in processione qualibet adaequatum habet actum in ratione formalitatis actus, non tamen habet adaequationem extensivam et secundum rationem omnium actuum, quos ad intra habere potest: sicut enim ad producendam quamlibet creaturam ex nihilo requiritur infinita virtus Dei, ut volunt aliqui, et nihilominus non quaelibet creatio est adaequatus actus illius potestatis; ita a simili licet ad productionem Filii requiratur infinita perfectio et foecunditas naturae divinae, illa tamen non exhauritur per illam solam processionem, quia non est adaequata omnimode virtuti communicativae divinae essentiae, quae non solum per intellectum via generationis et notitiae, in ratione cognoscibilis; sed etiam per voluntatem, via spirationis et ut amabilis communicari potest; unde unaquaeque earum productionum est adaequata suo principio, et idcirco non potest numero multiplicari, ut aperiet
Conclusio secunda. — De fide est plures, numero solum distinctas, et eiusdem rationis processiones non esse de facto, nec esse posse.
Probatur illis omnibus momentis, quibus iam ostendimus, esse tantum tres divinas personas, non vero plures. Patet insuper illis omnibus Scripturae textibus, maxime Io. 1. et 3. quibus Filius Dei unigenitus dicitur, ex quo constat Deum unicum tantum Filium habere; adeoque in divinis non sunt duae generationes et multo minus plures. Idem firmatur ex omnibus Symbolis, quibus credimus in Iesum Christum Filium Dei unigenitum et unicum; unde in Symbolo Sancti Athanasii expresse profitemur, quod sit unus Filius, non tres Filii, unus Spiritus sanctus, non tres Spiritus sancti.
Probat hanc veritatem Doctor q. 2. Quodlib. art. 2. hac ratione theologica: si in divinis possunt esse plures productiones eiusdem rationis, ergo esse poterunt infinitae, et consequenter necessario erunt infinitae; in ente enim summe necessario idem est esse, ac posse: sed consequens est falsum: ergo et antecedens. Minor patet, nullus enim hactenus ita inepte desipuit, ut assereret divinas Personas esse numero infinitas: hancque veritatem S. Bonaventura in 1. dist. 2. art. 1. qu. 2. probat quadruplici argumento; nimirum ex distinctione, ordine, connexione et completione. Primo, quidem ex distinctione: ubi est, inquit, distinctio, non est confusio: sed ubi est infinitas, ibi est confusio: ergo cum inter Personas divinas sit distinctio, non erit confusio, nec proinde infinitas. Secundo, ubi est ordo, ibi est terminatio et mediatio: sed ubi est terminatio non est infinitas, quia infinitas terminum nescit: ergo si in divinis est ordo, non est infinitas. Tertio, ubi est connexio, necesse est, quod omnes personae procedant ab una; nam si una ab alia, et ita consequenter, tunc est infinita distantia inter primam et ultimam: at hoc est inconveniens: ergo omnes ab una procedunt. Denique, ubi est summa completio, non est infinitas, completio enim fit in beatitudine: sed si essent personae infinitae, impossibile esset aliquem beatificari a Deo: cognitio enim cuiuslibet personae confert ad beatitudinem: ergo anima beata debet omnes Personas divinas cognoscere; sed non posset cognoscere infinitas, cum virtus eius finita sit: ergo absurdus esset Personarum divinarum infinitus numerus. Maiorem probat Doctor: Primo quidem auctoritate S. Aug. qui ita argumentatur Contra Maximinum, lib. 3. c. 12. Immoderata, inquit, esset divina generatio, si genitus Filius nepotem gigneret Patri, quia et ipse nepos, nisi avo suo pronepotem gigneret, secundum vestram mirabilem sapientiam impotens diceretur. Subdit deinde: Nec impleretur generationis series, si semper alter ex altero gigneretur, nec etiam ullus perficeret eam, si unus sufficeret omnipotens. Quasi diceret, quod si una persona producta non sufficiat ad complendam totam productionem unius actionis, pariter nec alia sufficiet, nec iterum alia, sicque necessario admittendae erunt processiones et personae eiusdem rationis numero infinitae.
Probat 2. Doctor hac ratione: omne multiplicabile in plura eiusdem rationis, non determinatur ex se ad certam pluralitatem, sed si ita determinatur, necessum est, ut determinetur ab alio: at divina processio, si est multiplicabilis in plures processiones eiusdem rationis, v. g. in plures generationes, non potest ab alio determinari ad certam pluralitatem: ergo si est multiplicabilis in plures processiones eiusdem rationis, nullo modo determinatur ad certam pluralitatem, sed necessum est, ut illa divinarum processionum series fiat infinita. Maior patet exemplo entis creati, quod cum sit multiplicabile in plura entia creata eiusdem rationis, inde fit quod non determinetur ex se ad certam pluralitatem, et nisi ab agente extrinseco, aut circumstantiis ad certum numerum determinaretur, eius productiones possent esse infinitae syncategorematice. Minor probatur: si divina processio ad certam pluralitatem determinaretur ab alio, maxime vel ab aliquo posteriori, vel ab aliquo priori: sed a nullo fieri potest. Non quidem ab aliquo posteriori ipsa, nullum enim ens habet suam entitatem ab aliquo ente posteriori se; ergo nec habere potest suam unitatem: neque etiam ab aliquo priori: hoc enim, vel esset principium formale divinae processionis, nempe memoria et voluntas foecunda, vel esset principium producens, nempe persona divina: sed a nullo horum divina processio determinaretur ad certam pluralitatem, si esset multiplicabilis in plures processiones eiusdem rationis: nam productionis principium formale seu unum, et producens seu quod, si possit habere plures productiones eiusdem rationis non potest seipsum determinare ad certum numerum productionum; unde si ita determinaretur, necessario determinari deberet ab alio: hoc autem dici nequit: tum quia nihil est in Deo praeter memoriam et voluntatem foecundam, a quo intelligi possit haec determinatio fieri: tum quia quidquid illud sit, de eo redit eadem quaestio, an sit prius, vel posterius; non posset autem esse posterius, quia, ut dixi, nihil accipit unitatem, nec pluralitatem a posteriori se; nec etiam posset esse prius, quia illud erit etiam necessarium, et sic non poterit alterum determinare ad certum numerum, nisi illud rursus ab alio determinetur, et sic fiet progressus in infinitum in illis processionum divinarum determinationibus, quod cum implicet, etiam implicat plures esse eiusdem rationis et solo numero distinctas divinas processiones.
Probat 3. etiam hac ratione: potentia, quae habet actum adaequatum, interim dum illum habet, non potest alium habere: sed potentia generativa divina habet actum sibi adaequatum in generatione Filii, seu Verbi de facto: ergo non potest alium simul habere; alioquin actus ille esset et non esset ei adaequatus. Probatur minor: Filius enim est terminus infinitus, sicut et intellectus; ergo revera est ipsius terminus adaequatus.
Dices. Illa adaequatio vel intelligitur de actu adaequato extensive, vel de adaequatione intensive. Si primum, petitur principium; hoc enim idem est, ac habere actum ultra quem alius haberi non possit, cuius veritas et probatio non patet. Si secundum, illud videtur aperte falsum: nam anima Christi, v. g. habet creatam Verbi visionem sibi adaequatam intensive, et tamen praeter illam habet adhuc alias visiones: similiter divinus intellectus habet visionem divinae essentiae sibi adaequatam intensive, nihilominus etiam ultra habet visionem rerum aliarum a se. Unde Doctor in Reportatis lib. 1. dist. 2. qu. 7. adducta eadem ratione subdit, nec haec ratio valet; quod probat argumento nunc facto: ergo etc. — Respondeo. Praefatam rationem intelligendam esse de adaequatione intensiva: explicat enim Doctor hanc adaequationem per infinitatem perfectionalem principii productivi et termini producti; repugnat autem terminum infinitum multiplicari secundum eamdem rationem, quia infinitum de se hoc est ens, ideoque revera repugnat plures filios esse infinite perfectos. Sic autem sumpta adaequatione, Respondeo, exempla in obiectione posita non urgere, nam nec intellectus Dei, nec intellectus animae Christi habent plures visiones sibi adaequatas intensive, sed divinus quidem intellectus una visione sibi adaequata divinam essentiam et in ea omne visibile intuetur: intellectus autem animae Christi licet habeat plures visiones, tamen non habet plures visiones adaequatas suae totali virtuti intelligendi; habet namque unam visionem Verbi et quarumdam rerum in Verbo sibi adaequatam, quatenus est instructus lumine gloriae: habet quoque aliarum rerum extra Verbum, seu in proprio earum genere visiones proportionatas et forte adaequatas, prout est instructus et informatus aliis comprincipiis intelligendi, ita ut, inquit Smisingus noster Disput. 3. num. 109. nec creata visio Verbi, rerumque in Verbo, nec visiones extra Verbum seorsim spectatae sint in Christo adaequatae uni totali virtuti intelligendi, quae in ipso est. Instantiae, quae contra hanc solutionem formari possent, iam solutae sunt qu. 3. praecedentis Articuli.
Dices 2. Praefata ratio supponit, quod potentia divina generativa sit in perpetuo usu et actu generationis: sed hoc videtur falsum, quid enim vetat Deum, genito Filio suo, a generatione ipsius cessasse, ut sic alium iterum produceret? Si quid enim obesset, maxime quia Dei actiones mensurari debent aeternitate, nec in praeteritum transire: at haec ratio videtur infirma; etenim, ut legimus Genesi 2. Cessavit ab omni opere, quod patravit: insuper Deus iam non producit dies praeteritos, aut ea quae cum illis diebus transierunt: denique illa ipsa divina generatio dicitur transisse in praeteritum, legimus enim Psal. 2. et 109. Ex utero ante Luciferum genui te: ergo etc. — Nego minorem. Deus enim est in perpetuo actu generationis Filii sui, idque necessario et indeficienter: Pater enim divinus est in perpetua, sive inceptione, sive conservatione sui esse: atqui illius esse est actualis generatio, seu ratio Paternitatis, per quam constituitur, ut infra patebit: ergo semper Filium necessario generat. Idem a paritate dicendum est de Spiritu sancto; si enim Deus semper sit in actuali generatione, nec ipsa transeat in praeteritum, eadem ratione debet esse in perpetua spiratione. Ad confirmationes dico, Deum esse in perpetua creatione, seu conservatione creaturarum quandiu illae sunt; unde cum Filius divinus semper sit, oportet etiam sit necessario continua eiusdem generatio. Ad Scripturam autem, respondeo praeteritum quidem vere dici de illa generatione; at non praeteritum nostro modo concipiendi, hoc est, quod sit pure praeteritum; sed ita praeteritum, ut involvat omnia tempora, sicut dicitur Apocalypsis 1. Qui est, qui erat, et qui venturus est: imo idipsum colligitur ex eisdem verbis Psalmi secundi: Ego hodie genui te; nam sicut genui dicit praeteritum, ita hodie praesens denotat.
Conclusio tertia. — Processiones divinae seipsis formaliter distinguuntur. Haec est Doctoris in 1. dist. 13. num. 18. Nam, ut inquit ibidem, generatio formaliter seipsa est generatio, et spiratio seipsa formaliter spiratio; et ex rationibus formalibus earum impossibile est generationem esse spirationem, circumscripto per impossibile quocumque alio, ita quod non oportet quaerere, quibus distinguuntur, quia tota ratio formalis unius est non eadem toti rationi formali alterius.
Probat autem primo auctoritate S. August. lib. 15. De Trinitate, cap. 27. ubi, cum declarasset difficultatem summam explorandi differentiam inter generationem Verbi et spirationem Spiritus S., quam utique dicit solum per visionem beatificam detegendam, ait: Attolle oculos in ipsam lucem, et eos in eam fige si potes, sic enim videbis quid distet nativitas Verbi divini a processione Dei, propter quam Filius unigenitus non de
Patre genitum, alioqui Frater eius esset, sed procedere dicit Spiritum sanctum: et paulo infra affirmat voluntatem de cognitione procedere, non tamen esse cognitionis imaginem, dicens: Quum quidem voluntatem de cognitione procedere, nemo enim vult, quod omnino quid, vel qualis sit nescit: non tamen esse cognitionis imaginem, et ideo quamdam in hac re intelligitur nativitatis et processionis insinuari distantiam, quoniam non hoc est cogitatione conspicere, quod appetere. Quibus aperte fatetur S. August. processiones illas divinas ex intrinsecis suis principiis ab invicem distingui: siquidem ex processionum distinctione concludit Personarum procedentium distinctionem. Confirmat Doctor ex eodem lib. 5. De Trinitate cap. 9. et 11. ubi S. Augustinus inquirens, cur Spiritus sanctus non sit Filius, cum tamen a Patre exeat, solvit dicens: Exit enim non quomodo natus, sed quomodo datus: quibus compertum fit S. Augustinum insinuare Personarum divinarum distinctionem esse repetendam ex distinctis earum emanationibus; ideoque inferendum est eum docere divinarum Personarum emanationes seipsis esse distinctas; etenim si earum distinctio alio ex capite esset repetenda, etiam ex eodem capite personarum distinctionem repetendam esse S. Augustinus affirmaret.
Probat 2. Illa per se primo differunt; quae se totis formaliter et adaequate discrepant: sed tales sunt divinae processiones: ergo seipsis differunt et distinguuntur formaliter. Maior patet: siquidem aliunde differentiarum individualium discrepantia (quas omnes Philosophi seipsis ultro differri fatentur) repeti non potest. Probatur itaque minor: illa seipsis formaliter differunt, quae discrepant per formam sibi intrinsecam, quaeque sunt rationes formales distinctionis aliorum: sed tales sunt generatio et spiratio; ab eis namque divinarum personarum productarum differentia repetitur, illae vero propria sua ratione formali distinguuntur invicem: ergo etc.
Dices 1. Processiones huiusmodi conveniunt in pluribus praedicatis, puta in ente, in Divinitate, spiritualitate et ratione procedendi unius divinae Personae ab alia: ergo non se totis, nec seipsis formaliter differunt. — Respondent aliqui Scotistae. Hanc convenientiam genericam et veluti transcendentalem non obesse quominus illae divinae processiones formaliter et adaequate seipsis primo differant: si enim per intellectus precisionem considerentur sub propria ratione formali generationis et spirationis, et quatenus abstrahunt a praefatis praedicatis veluti transcendentalibus, et evidenter apparebit, quod sint primo diversae; quia nullum praedicatum spectans ad generationem, ut generatio est, clauditur in definitione spirationis, ut spiratio est; non sic dicendum de iis, qui specifice conveniunt: homo enim, ut homo est, v. g. involvit in se praedicatum, quod est commune bruto, ut brutum est, commune, quae per proprias differentias sit contrahibilis ad utramque. — Haec quidem solutiones optimae sunt, nihilominus tertiam subiicio, nempe quod generatio et spiratio oppositum significent modum procedendi: generatio enim significat modum procedendi naturaliter, spiratio vero modum procedendi libere: sed procedere naturaliter et procedere libere sunt modi procedendi seipsis diversi: ergo etiam tales sunt illae divinae processiones.
Ex his collige 1. Praedictas processiones a nobis quidem colligi esse distinctas ex diversitate principiorum, id est intellectu et voluntate, a quibus oriuntur, non vero ab ipsis suam habere distinctionem formalem; ab eo enim habent distinctionem, a quo habent esse formaliter: at non habent esse formaliter a principiis, sed tantum principiative: ergo nec ab eis suam habent rationem formalem, sed tantum originationem.
Ex his collige 2. Illam diversitatem non esse repetendam ex eo, quod una persona sit ab unica, alia vero a duabus, quia, ut inquit Doctor in 1. dist. 13. q. unica, unitas et pluralitas suppositorum non causat diversitatem rationis in formis, vel quasi formis, quae sunt in ipsis, vel ab ipsis, v. g. quia Albedo de ratione sua et ex se est immutativa visus, non variat hanc rationem, ex eo quod sit vel in pariete, vel in charta, vel in aliis subiectis: ergo a simili generatio et spiratio invicem non differunt, ex eo quod sint in diversis suppositis, quorum unum emanat ab unico, nempe Filius a Patre; aliud vero a duobus, nempe a Patre et Filio; maxime vero, cum Spiritus sanctus ex ratione sua formali non desideret pluralitatem suppositorum ad sui productionem et spirationem, ut patebit infra.
Ex his collige 3. Hanc diversitatem processionum non etiam esse ex eo repetendam, quod una origine debeat esse prior altera, nempe generatio prior spiratione, neque ex eo, quod una originetur ab altera, nempe spiratio passiva a generatione passiva, seu filiatione: dum enim aliquid est prius altero, merito quaeritur ratio talis prioritatis et originis; unde praecise non distinguuntur aliqua primo ratione talis prioritatis, aut posterioritatis, quae inter ea est invenienda: ergo neque emanationes illae divinae per hanc rationem prioris et posterioris etiam primo distinguuntur. Insuper etsi Spiritus sanctus non procederet a Filio, non minus propterea ab eo distingueretur realiter, ut infra docebimus: ergo tametsi non originaretur a generatione passiva, non minus ab ea distingueretur realiter, adeoque illorum diversitas non est repetenda ratione originationis unius ab alia. Consequens est ergo, quod illa ipsa divinarum processionum diversitas repetatur ex ratione formali earum.
Quaestio III: Quid, et quales sint divinae processiones
Conveniunt pene omnes Theologi, si Durandum et paucos alios eius asseclas excipias, divinas processiones esse intellectus divini et divinae voluntatis operationes: quae autem et quales sint operationes, non invicem consentiunt. Nonnulli siquidem affirmant eas esse quasdam resultantias, seu emanationes intellectus et voluntatis divinae; ita ut Personae divinae productae procedant ex alia, eo fere modo quo proprietates ab essentiis, non per veram actionem, sed per simplicem emanationem effluunt. Ita sentire videtur Suarez lib. 1. De Trinitate c. 8. Unde lib. 6. c. 1. docet, solam relationem personae producentis esse totam processionem activam, seu actionem productivam. Aliqui Thomistae docent duplicem esse distinguendam intellectionem, unam essentialem communem tribus divinis Personis; aliam notionalem Patri propriam et Verbi productivam. Alii vero hanc distinctionem, ut doctrinae Angelici Doctoris contrariam, respuunt, affirmantque in Deo esse unicam intellectionem essentialem, quae est Verbi divini productiva, quatenus modificata est relatione Paternitatis et habet rationem dictionis et verae actionis productivae. Caeteri vero, cum Doctore Subtili in 1. dist. 2. q. 7. n. 13. et dist. 29. q. unica et Quodlibeto 14. contendunt, nedum divinas processiones esse veras actiones, sed etiam ex aequo et totaliter distinctas ab actibus essentialibus intelligendi et volendi; ita quod dictio non includat formaliter intellectionem, nec activa spiratio volitionem essentialem: quo fit, ut licet intelligere et velle sint operationes communes omnibus personis, non tamen dicere et spirare. Quae sententia uti verior et constantior, ut propugnetur evidentius et efficacius,
Notandum 1. cum Doctore locis laudatis, maxime in 1. dist. 2. q. 7. n. 22., duos distingui posse actus divini intellectus, scilicet intelligere et dicere, et totidem divinae voluntatis, scilicet velle et spirare, quorum primus est operativus et alter productivus; qui duo actus formaliter distinguuntur invicem: implicat enim unum et eumdem actum esse natura sua productivum et non productivum termini realiter a principio producente distincti. Insuper actus productivus necessario supponit operativum; operans enim et producens per idem principium, inquit Doctor, prius est operans, quam producens: adde quod fateantur omnes Theologi perfectiones essentiales nullum involventes respectum ad creaturas esse priores quocumque notionali: unde cum intellectio divina sit quid essentiale, dictio vero quid notionale, haec illam praesupponit; non quidem tamquam principium quo, sed solum tamquam conditionem, sine qua non; non ex indigentia, sed ex conditione principii, quod prius determinatur ad operationem, quam ad productionem, ut ibidem observat Doctor: hinc fit, quod Pater divinus prius concipiatur intelligens et cognoscens seipsum et suam essentiam, quam producens et dicens Verbum.
Notandum 2. Intellectionem nostram non esse actionem formaliter et proprie: tum quia omnis actio proprie dicta habet semper aliquem terminum productum; intellectio vero non est termini productiva, sed est ipsemet ultimus actus, ultimaque perfectio potentiae intellectivae: tum quia intelligere non est agere, sed quoddam pati, inquit Philosophus 3. De Anima, t. Unde formalis intellectio est receptio illius qualitatis, nempe verbi mentis, quod producitur per dictionem et recipitur in ipsomet intellectu. Hinc inchoative et effective intellectio consistit in ea intellectus operatione, qua producitur illa qualitas, seu Verbum mentis; consummative autem et formaliter in eiusdem qualitatis receptione. Cum enim illa qualitas seu Verbum, sit rei intellectae expressa similitudo, procul dubio intellectum informando et ei adhaerendo, illum obiecto cognito assimilabit, ac proinde complete intelligentem efficiet. Quod si interdum intellectio vocetur actio, id non est interpretandum de actione proprie dicta, sed quia se habet ad modum actionis, cum semper sit in fieri, et respiciat terminum, non quem producat, sed circa quem negotietur, nempe circa obiectum, cuius est viva et perfecta expressio.
Notandum 3. Ex Doctore in 1. dist. 27. q. 3. n. 12. quod Verbum mentis est actus intelligentiae productus a memoria foecunda, non habens esse sine actuali intellectione, repraesentans Verbum divinum.
Cuius definitionis omnes particulas colligit Doctor ex sancto Augustino. Dicitur itaque primo actus intelligentiae, quia est forma actuans intellectum, eumque efficiens formaliter et actu intelligentem, sicut calor constituit aquam formaliter calidam: colligitur autem haec particula ex S. August. lib. 9. De Trinitate, cap. 12. et 13. ubi expresse probat solum intellectum, non autem voluntatem, producere Verbum sui perfectivum et informativum. Additur productus a memoria foecunda; idest ab intellectu informato et quasi gravido specie intelligibili, nam, ut loquitur S. August. lib. 15. De Trinitate, cap. 10. Formata cogitatio ab ea re, quam scimus, Verbum est: et c. 11. Verbum nostrum de nostra scientia nascitur, et cap. 26. ait: Verbum esse expressum de scientia memorabili, idest ab intellectu habente scientiam habitualem, quasi semen obiecti. Subditur: non habens esse sine actuali intellectione; cum enim Verbum intellectum informet, et illum actualiter intelligentem denominet, quamdiu subsistit, tamdiu permanet actualis intellectio: unde S. Aug. lib. 9. cap. 8. ait: Conceptam rerum veram notitiam, tamquam Verbum apud nos habemus, et dicendo intus gignitur, nec a nobis nascendo discedit. Subiicitur denique: repraesentans Verbum divinum: S. enim August. lib. 9. Divini Verbi originem et naturam ex quadam similitudine cum Verbo nostro investigat; unde cap. ultimo ait: Est quaedam imago Trinitatis ipsa mens et notitia eius, quae est proles eius, ac de seipsa Verbum eius et amor tertius. — His praelibatis tria sunt resolvenda: Primum, quod processiones divinae sint verae actiones, non vero tantum emanationes et quasi resultantiae unius personae ab alia: Secundo, quod non sint actus essentiales intelligendi et volendi: Tertio, quod sint dictio et spiratio ex aequo ab intellectione et amore distinctae.
Conclusio prima. — Processiones divinae sunt vere et propriae actiones vitales, et non purae ac simplices emanationes.
Haec videtur esse genuina sancti Thomae et Subtilis Doctoris sententia: ille namque 1. p. q. 10. art. 2. ait: Origo active significata significatur ut progrediens a persona subsistente: unde praesupponit eam; origo autem passive significata, ut nativitas, significatur ut via ad personam subsistentem et nondum ut eam constituens: et q. 41. art. 2. ad secundum: Remoto, inquit, motu, actio nihil importat quam ordinem originis, secundum quod a causa aliqua, vel principio procedit in id quod est a principio. Quibus diserte pronuntiat originem, seu processionem divinam esse modum aliquem veluti medium inter personam producentem et productam, adeoque non esse simplicem resultantiam immediatam unius personae ab alia. — Ipsi concinit Doctor in 1. d. 28. q. 3. n. 3. dicens: Origo, ut origo, non est propria forma, nec personae in qua est, nec personae ad quam est, sed est quasi via; et tunc neque primo personae est forma, sed quasi praesupponit eam. Quasi diceret, originem formaliter consideratam viam esse inter personam producentem et personam productam; adeoque non esse formam propriam constitutivam illius ex ipsis, sed praesupponere personam producentem iam propria sua forma constitutam, et esse rationem, qua persona producta recipit suum esse: at hoc est veram habere rationem actionis: ergo revera illi censent divinas processiones esse veras, ac proprie dictas actiones; non vero simplices emanationes et resultantias metaphysicas. Haec ipsa veritas firmari potest illis omnibus sanctorum Patrum sententiis, quas infra referemus, ut probemus Verbum divinum a Patre procedere per veram et proprie dictam generationem, sicut et Spiritum sanctum a Patre et Filio per activam spirationem; generatio enim et spiratio sunt verae actiones: ergo tales dicendae sunt divinae processiones.
Probatur etiam haec ipsa veritas ratione theologica: Primo quidem: aliter essentia divina determinatur ad Filium et Spiritum sanctum, quam ad Patrem: sed ad Patrem determinatur per simplicem resultantiam: ergo ad Filium et Spiritum sanctum determinari non debet per simplicem resultantiam, sed per realem et proprie dictam actionem. Maior patet: siquidem essentia divina non determinatur ad Filium et Spiritum sanctum, nisi quatenus dicuntur produci: Pater autem a nullo producitur: ergo aliter ad eum, quam ad alias personas essentia divina determinatur. Minor etiam est evidens: siquidem ratio formalis constitutiva primi suppositi non ab aliquo producitur, sed ab ipsomet divinae naturae sinu, quasi proprietas ab essentia effluit. — Deinde simplex resultantia est ab ipsa natura substantiali immediate; proprietates enim metaphysicae ab ipsomet essentiae sinu immediate effluunt: ergo si processio Filii et Spiritus sancti sit simplex resultantia, erit immediate a natura divina; quod tamen Suarez ipse cum aliis Theologis negat et impugnat contra Durandum, ut patebit Articulo sequenti. — Denique persona subsistens debet produci per veram actionem: sed divinae processiones sunt productivae personarum subsistentium, ut fide compertum est: ergo illae sunt verae actiones.
Obicies 1. In rebus creatis relationes non fiunt per veram et propriam actionem, sed resultant ex positis fundamento, et termino; unde Aristoteles in Praedicamentis, cap. De Relatione affirmat, ad relationem non dari per se motum: ergo similiter relationes personarum divinarum constitutivae non producuntur per veram actionem, sed per simplicem resultantiam et emanationem. Consequentia videtur aperta, a creatis enim ad divina cum proportione procedere et ratiocinari licet.
Nego consequentiam. et ratio disparitatis est, quod cum relationes creatae sint accidentia exigua et diminutae entitatis, inquit Doctor, non possunt esse termini verae actionis productivae; unde aliter fieri nequeunt, quam per puram emanationem et simplicem resultantiam: secus autem est de relationibus divinis, quae, cum sint substantiales et personarum divinarum constitutivae, etiam habent perfectionem substantiarum et rerum per se subsistentium, quae proprie dicuntur fieri, et ideo possunt esse proprii termini verae actionis productivae.
Obicies 2. Actio proprie dicta plures involvit imperfectiones, nempe, quod sit motus, egressus ab agente, et receptio in passo, et quod illius terminus sit realiter effectus et actus, sicut principium est realiter agens et efficiens: sed omnes hae imperfectiones Deum dedecent: ergo actio proprie dicta ab eo est removenda.
Nego ma- iorem: et enim actio secundum conceptum communem actionis solum est ultima actualitas agentis ab eo egrediens, egressu quidem virtuali, in quo nulla imperfectio importatur, quia nec contingentiam, nec dependentiam significat. Nec pariter exinde sequitur, quod terminus productus sit effectus, aut actus, sed tantum, quod sit vera et realiter productus: sicut nec sequitur ex eo, quod Pater sit principium Verbi, quod Verbum dicatur principiatum, quia principiatum denotat inferioritatem, quae Verbo repugnat.
Obicies 3. Aristoteles 9. Metaph. cap. 7. in hoc distinguit operationem immanentem a transeunte, quod per hanc aliquid producatur, per illam vero nihil: sentit ergo per actionem immanentem intellectus nihil revera produci posse; adeoque illam non esse vere productivam: sed Personae divinae procedunt per operationes immanentes: ergo illae vere non sunt actiones productivae.
Respondet Doctor in 1. dist. 3. q. 7. circa finem, Philosophum esse intelligendum de actionibus operativis, quae scilicet occupantur circa obiectum, non quod producant, sed quod percipiant; quales sunt intellectio, volitio, sensatio et appetitio, quae ideo proprius dicerentur actus, quam actiones immanentes. Non vero loquitur de actionibus productivis immanenter, quales sunt dictio et spiratio activa, quae Aristoteli non fuerunt compertae: si enim revera per actiones immanentes absolute nihil fieret, sequeretur, nec intellectum creatum, nec divinum esse vere productivum Verbi, quod rationi absurdum, sed et fidei videtur adversari.
Conclusio secunda. — Actus essentiales intelligendi et volendi in Deo, seu intellectio et volitio divina non sunt actiones, quibus divinae personae procedunt.
Haec videtur esse aperta sanctorum Patrum sequenti Conclusione laudandorum sententia, quam Subtilis Doctor locis supra citatis varie probat: Primo quidem, intellectio et volitio essentialis sunt communes tribus Personis: sed actus notionales, seu processiones activae, non sunt eis communes, ut constat: ergo, etc. — Deinde, si actus illi intelligendi et volendi essent ex se productivi Personarum, sequeretur, quod divinae Personae singulae a singulis procederent, imo etiam a seipsis: cum enim illi actus sint essentiales, revera sunt in qualibet persona, et sic in qualibet persona producerent. Denique, si illi actus essent productivi et deessent alicui divinae Personae, sequeretur eam non esse beatam: Personae enim divinae beantur per actus essentiales intelligendi et volendi. Concludendum ergo processiones divinas in illis actibus non consistere.
Reponunt aliqui Thomistae, duplicem in Deo distingui posse actum intelligendi et volendi, unum quidem essentialem, alium vero notionalem: per priorem quidem divinas Personas non produci, sed per posteriorem.
Contra. haec replica directe militat in S. Thomam; nam prima parte q. 31. art. 1. ad 2. ait: Nihil eorum, quae ad intellectum pertinent personaliter dici in divinis, nisi solum Verbum: et ad 3. Intelligere importat solum habitudinem intelligentis ad rem intellectam, in qua nulla ratio originis importatur, sed dicere importat principaliter habitudinem ad Verbum conceptum. Non admittit ergo duplicem illam intellectionem, quarum una sit essentialis, alia notionalis, imo distinguit intellectionem a dictione, dicitque illam esse improductivam, hanc vero productivam. — Deinde, si intellectio notionalis esset ab essentiali distincta, maxime per relationem; notionalia enim non aliter distinguuntur in Deo ab essentialibus et communibus, nisi quia illa dicunt relationem, haec vero non ita: sed relatio non est sufficiens ad constituendam aliquam intellectionem ab essentiali formaliter, aut virtualiter distinctam; quia omnis intellectio est actus vitalis et perceptio obiecti, circa quod occupatur, quatenus obiectum est. Relatio vero divina neque est actus vitalis, neque perceptio obiecti, sed tantum est terminus naturae divinae constitutivus personae, neque circa obiectum occupatur quatenus obiectum est, sed tantum illud respicit quatenus eius terminus est: ergo, etc. — Denique, in Deo non possunt poni plures Deitates, quarum una sit essentialis et alia notionalis: ergo nec plures intellectiones et amores. Patet consequentia a paritate rationis: ideo enim Deitas non potest multiplicari, quia est formaliter infinita; implicat autem esse plura infinita eiusdem rationis, quia infinitum complectitur omnem omnino perfectionem excogitabilem intra proprium genus: sed intellectio et amor in Deo non minus sunt quid infinitum in ratione intellectionis et amoris, quam Deitas in ratione Deitatis: ergo si non possit esse duplex Deitas, non poterit in Deo admitti duplex intellectio.
Reponunt alii, Processiones divinas active sumptas esse quidem ipsosmet actus intelligendi et volendi, non quidem absolute, sed cum hac modificatione, ut intellectio, quatenus in Patre, sit expressio Verbi, non autem in Filio et Spiritu sancto; idem dicendum de amore divino. Quasi dicerent: intellectio et amor essentialis, prout sunt in aliquibus personis, habent terminum, in aliis vero non; quod utique explicant et confirmant exemplo intellectus et voluntatis, quae sunt principia harum processionum et personarum; nam licet intellectus et voluntas sint in omnibus personis, non tamen in omnibus principiant et producunt. Ergo, inquiunt, sicut intellectus et voluntas communicantur pluribus personis, absque eo quod circumferant secum processionem et principiationem, quidni idem dicendum sit de intellectione et amore illo essentiali.
Contra. vel illa modificatio addit aliquid reali intellectioni et amori essentiali, vel nihil: si nihil addat; ergo non est ratio cur in una persona producat terminum, non vero in alia: idem enim manens omnino idem, semper natum est facere idem, ut solito loquuntur Philosophi. Si addat aliquid, maxime vel aliquid essentiale, vel notionale. Non primum, quia recurrit eadem difficultas; essentialia enim sunt communia tribus personis: non etiam secundum, nihil enim est notionale, praeter relationes constitutivas personarum; relatio autem, ut diximus, nec est formaliter intellectio, nec eadem formaliter cum intellectione; nam totum esse relationis est ad aliud se habere; totum vero esse intellectionis est percipere obiectum et illud repraesentare; quae duo sunt formaliter distincta. Adde, quod illa modificatio addat aliquid essentiali intellectioni, quod sit ab ea realiter vel formaliter distinctum, iam intellectio non erit productio termini ut intellectio essentialis est, sed tantum, ut est intellectio notionalis; falsum est autem distinguendas esse duas intellectiones, quarum una sit essentialis, alia vero notionalis: ergo, etc. Ad confirmationem dico, nullam esse paritatem; aliud enim est actualis productio caloris, non actualis calefactio, quia eius essentia tota est in actu secundo, seu in actuali productione caloris: si ergo actualis productio personarum sit ipsa intellectio et volitio essentialis, implicat, ut sint in aliqua persona, nec in ea producant terminum.
Reponunt caeteri, intellectionem et volitionem esse productiones et processiones personarum, non ut actus, sed ut actiones dicendi, ac spirandi.
Contra. intellectio est quid formaliter distinctum a dictione: ergo non sunt unum et idem, et male confunduntur ab Adversariis. Probatur antecedens: Intellectio enim est quid absolutum in divinis, Dictio vero est quid relativum; seu quod idem est, Dictio est quid notionale, Intellectio vero quid essentiale: sed clarum est essentialia a notionalibus distingui et eodem modo analogice in divinis se habere, quo apud nos substantia et accidens, vel essentiale et accidentale. Deinde Dicere opponitur relative Dicto, seu Verbo, quod dicitur: sed Intelligere non opponitur ipsi Verbo; alioquin distingueretur ab eo realiter: ergo dicere et intelligere non sunt unum et idem. Denique: Paternitas ipsa formaliter est dictio, sed illa non potest esse intellectio, ut iam diximus: ergo intellectio et dictio non sunt unum et idem formaliter.
Reponunt aliqui, dictionem non esse quidem formaliter intellectionem, bene vero realiter: at hoc nihil aliud est, quam aperte transire in sententiam Scoti, qui dictionem tantum formaliter ab intellectione essentiali, sicut et ab essentia censet esse distinguendam; sicque sola supererit disputatio de nomine, qua nempe Thomistae appellant intellectionem realiter, quod nos formaliter dictionem appellamus. — Nihilominus in hoc etiam videntur multum a vero exorbitare, si enim sufficiat realis identificatio dictionis cum intellectione, ut dictio appelletur intellectio, iam volitio erit processio Filii, nam volitio, seu amor est realiter dictio: tum essentia erit etiam productio sibi, nam etiam essentia est realiter dictio.
Reponunt 2. aliqui Dicere quidem esse aliud ab Intelligere, sed tantum sicut includens ab incluso. Sicut enim homo est aliud ab animali, quia nimirum includit animal et ei addit aliquid aliud, nempe rationale; ita a pari actus notionalis, praeter ordinem, quem actus essentialis dicit ad obiectum cognitum, addit ordinem ad terminum productum per ipsum; intellectus enim divinus, inquiunt, simul intelligit obiectum producendo terminum, et producit terminum intelligendo obiectum.
Respondeo. quod Dicere divinum non includat intellectionem essentialem, sicut homo includit animal; quia homo addit rationem aliquam et differentiam perfectivam animali, nempe rationalitatem: unde rationalitas est quaedam animalitas, sicut fissio pedum est pedalitas, inquit Aristoteles lib. 7. Metaph. Sed dictio non includit aliquid intellectionis in suo conceptu, alias persona dicens plus intelligeret, quia haberet aliquam intellectionem, quam non habet persona, quae non dicit, adeoque una esset sapientior altera, quod implicat. — Deinde dictio, ut probatum est, formaliter est actio: intellectio vero non est actio, sed operatio: ergo una aliam non includit formaliter, sunt enim disparati generis et omnino diversi. — Denique illud, quod adderet dictio supra intellectionem, vel esset intra lineam et rationem intellectionis, et sic esset quid essentiale et proinde commune, sicut et ipsa intellectio: vel esset quid distinctum, adeoque aliquid notionale, et sic dictio revera erit formalitas distincta ab intellectione essentiali, quod intendimus.
Probatur 2. Conclusio. Si productio Verbi divini esset formaliter intellectio essentialis, sequeretur Patrem non communicare essentiam perfecte beatam Filio, nec Patrem esse beatum ante productionem Filii: sed consequens est absurdum: ergo et antecedens. Patet sequela maioris: quia beatitudo consistit potius in actu voluntatis, quam in actu intellectus; beatitudo enim est fruitio, quae est formaliter actus voluntatis: sed intellectio praecedit actum voluntatis, adeoque praecedit ipsam fruitionem, in qua formaliter consistit beatitudo: ergo si Verbum divinum produceretur per intellectionem, Pater conciperetur eum producere antequam esset beatus, et sic Filius reciperet essentiam nondum perfecte beatam. Quae si ita sint, aut Filius deinceps est beatus, et sic habet aliquid non acceptum a Patre; aut non est beatus, et ita non erit Deus, qui est ipsamet beatitudo. — Nec refert, quod reponant Thomistae beatitudinem non consistere formaliter in actu voluntatis, sed intellectus; nam quamvis hoc esset verum, quod tamen falsum esse demonstravimus in Philosophia, attamen praefata ratio eos semper urget. Inde enim etiam sequitur, quod aliquid notionale esset prius aliquo essentiali, cuius contrarium receptum est apud Theologos. Patet sequela: quia productio verbi, si fiat per intellectionem, erit prior amore essentiali; intellectio enim amorem praecedit. Confirmatur: nam si intellectio est actualis productio, pro quocumque instanti erit intellectio essentialis, etiam erit productio Verbi: sed intellectio necessario praecedit amorem essentialem: ergo sequitur, quod si Verbum producatur per intellectionem essentialem, eius productio praecedit eum amorem, adeoque aliquid notionale est prius essentialibus, quod repugnat.
Tertio denique probatur eadem Conclusio. Si Verbum esset terminus divinae intellectionis, ut intellectio est, sequeretur Patrem esse formaliter intelligentem Verbo, atque ita formaliter sapientem sapientia genita: sed consequens est contra sanctos Patres et Doctores: ergo, etc. Patet sequela maioris: quia Pater est intelligens formaliter; atqui intelligens formaliter intelligit intrinseco termino suae intellectionis, quando talem terminum sibi vindicat intellectio; ideo enim Thomistae affirmant a nobis produci Verbum per intellectionem, ut per illud intelligatur obiectum. Minor patebit infra, et sufficienter probatur per S. Aug. lib. 15. De Trinitate, cap. 7.:
In illa Trinitate, inquit, quis audet dicere Patrem, nec seipsum, nec Filium, nec Spiritum sanctum intelligere, nisi per Filium? Si enim ibi solus Filius intelligit, ut intelligentia sit et sibi et Patri et Spiritui sancto, ad illam reditur absurditatem, ut Pater non sit sapiens de seipso, sed de Filio, nec sapientia sapientium genuerit, sed ea sapientia Pater dicatur sapiens esse, quam genuit. Qui enim non est intelligentia, nec sapientia esse > potest, nec si per hoc Pater non intelligit ipse sibi, sed Filius intelligit Patri, profecto Filius Patrem sapientem esse facit.
Obiciunt 1. Thomistae varias sanctorum Patrum auctoritates, quibus insinuare videntur nos intelligendo et cogitando dicere in corde et producere verbum mentis; ex quo Verbi divini similem productionem colligunt: imprimis sanctus Augustinus lib. 15. De Trinitate, cap. 10. inquit: Verbum quod foris sonat, signum est verbi quod intus lucet, cui magis competit verbi nomen; quod vero Sapientiae 2. dicit: Dixerunt apud se cogitantes non recte; Matth. 9. Dixerunt intra se, hic blasphemat, quae dictio statim explicatur cum subditur: Cum vidisset Iesus cogitationes eorum; item cap. 15. Cogitabat intra se dicens; et Lucae 5. Coeperunt cogitare dicentes. Ex quibus concludit S. Augustinus: Quaedam ergo cogitationes locutiones sunt cordis: et intra: Intus cum cogitamus locutio et visio unum est... Formata quippe cogitatio ab ea re, quam scimus, Verbum est, quod in corde dicimus. Asserit autem ibidem hoc esse transferendum ad Verbum divinum dicens: Quisquis hoc intelligere potest, nempe nos cogitando dicere verbum mentale: iam potest videre per hoc speculum atque in hoc aenigmate aliquam Verbi illius similitudinem, de quo dictum est: In principio erat Verbum. Ipsi concinunt S. Fulgentius lib. 1. ad Monimum cap. 7. Sic est, inquit, Verbum apud Deum, sicut est in mente Verbum, sicut in corde consilium: cum enim mens apud se Verbum habet, utique cogitando habet, quia nihil aliud est apud se dicere, quam apud se cogitare: necnon et S. Anselmus in Monologio, cap. 28. Haec, inquit, ipsa locutio nihil aliud potest intelligi, quam eiusdem Spiritus intelligentia, qua cuncta intelligit; quid enim est aliud illi rem loqui aliquam hoc loquendi modo, quam intelligere? Quamvis statim in eodem capite et sequenti 29. restringat hanc locutionem, ut sit ipsum Verbum genitum. Rursus cap. 34. Idem est, inquit, summo spiritui scire, quod intelligere, seu dicere: et cap. 16. circa medium. Rem cogitare, cuius memoriam habemus, hoc est mente eam dicere.
Respondeo. SS. Patres his et similibus loquendi modis nihil aliud velle, quam quod dicamus et loquamur mentaliter, quando aliquid cogitamus, sive interim illa cogitatio sit illa actio, qua producitur Verbum mentis, sive illius verbi in intellectu formalis receptio. Quod non ita exacte expenderunt praeter unicum Augustinum, qui haec subtilius inquirens etiam Doctori Subtili ansam praebuit, ut Verbi productionem a simplici cogitatione distingueret. Itaque caeteri Patres arbitrantes ad explicationem huius mysterii sufficere, quod sicut nos, quando cogitamus, intra nos effingimus rei cogitatae imaginem, qua Verbum mentis appellatur; sic Deus Pater suam essentiam concipiendo efformat Verbum sibi consubstantiale, quam Verbi conceptionem, improprie cogitationem et intellectionem appellant; ita quod simplicem cogitationem cum vera dictione interna confundant. Quam etiam sermonis improprietatem notavit S. Thomas 1. part. q. 31. art. 1. ad secundum et tertium et aperte colligitur ex ipsomet S. Anselmo loco laudato; nam cap. 58. ait: Sicut Pater est intelligens et Filius est intelligens et Spiritus sanctus est intelligens; ita Pater est dicens et Filius est dicens et Spiritus Sanctus est dicens. Quibus aperte confundit dictionem cum intellectione simplici; certum est enim, quod Filius et Spiritus sanctus sint revera intelligentes, sicut Pater, intellectione videlicet essentiali, non vero sunt dicentes dictione productiva Verbi. Ad sanctum Augustinum autem dico, eum esse intelligendum de dictione et locutione quasi in facto esse, ita quod, quemadmodum Verbum exterius prolatum his vocabulis, locutio, dictio, dictum, Verbum tamquam Synonymis, appellatur, licet proprie locutio et dictio sint expressio seu productio Verbi et quasi Verbum in fieri; ita locutio interna sumitur aliquando pro cognitione, quasi in facto esse, quae cogitatio sic usurpata, est ipsum Verbum productum: unde sanctus Augustinus post verba superius laudata subdit: Formata cogitatio ab ea re, quam scimus, Verbum est.
Obicies 2. Omnis operatio intellectus est intelligere; sed dicere, seu loqui mentaliter est formaliter operatio intellectus: ergo dicere, seu loqui mentaliter est intelligere.
Distinguo maiorem. est intelligere, vel radicaliter, vel formaliter, concedo; formaliter tantum, nego: itaque omnis operatio intellectus dici potest intellectio radicaliter et denominative, quia provenit a potentia intellectiva, non vero formaliter quasi esset revera intellectio et formalis cogitatio; duplicem enim intellectus habet operationem, nempe dictionem productivam Verbi, et intellectionem, quae in creatis est ipsa formalis Verbi producti receptio.
Urgebis. si actio illa, quam dictionem appellamus, non sit formaliter intellectio, non erit ab intellectu formaliter, seu quatenus intellectus est, sed solum quatenus potentia productiva est et sic Verbum divinum tantummodo velut materialiter procedet ab intellectu, hoc est a principio, quod realiter tantum est intellectus, non vero formaliter: sed consequens est falsum; si enim Filius non proveniat ab intellectu, quatenus est formaliter intellectus, sequitur, quod ex vi suae processionis non possit proprie appellari Verbum mentis Paternum, neque procedere de memoria Patris, neque esse sapientiam de sapientia et visionem de visione, ut loquitur sanctus Augustinus libro 15. capite 7. et 13.; ergo, etc. Probatur maior: intellectus enim non est intellectus formaliter, nisi quatenus sese explicat in actum intelligendi, qui est actus adaequatus intellectui, quatenus intellectus est.
Distinguo maiorem. non erit formaliter ab intellectu, quatenus intellectus est, seu quatenus producit actum, qui sit formaliter intellectio, concedo: quatenus producit actum, qui sit intellectio saltem radicaliter, nego.
Probationem similiter distinguo. adaequatus actus intellectus est intellectio, vel formaliter, vel radicaliter, concedo; formaliter tantum, nego.
Adde. quod retorqueri possit in Adversarios argumentum; nam intellectio, ut intellectio est formaliter, non est dictio; at ipsi fatentur Verbum divinum non procedere ab intellectione divina, quatenus intellectio est formaliter; haec enim communis est tribus divinis personis; sed tantum, quatenus modificata est in primo supposito et appellatur Dictio: ergo praefatum argumentum magis in eos, quam in nos militat. Nec inde sequitur Filium non recte Verbum, neque sapientiam et visionem de visione, etc. appellari; imo suam Verbi appellationem habet a memoria foecunda Patris, a quo per dictionem producitur, et rectius nominatur Verbum, quam si fieret per intellectionem; sic enim non Verbum prolatum, sed tantum cogitatio, vel intellectio Patris esset dicendus: Verbi autem appellationem sequuntur caeterae praefatae ipsius denominationes, quae Verbo sunt synonymae.
Obicies 3. Divinae processiones non solum sunt personarum productiones, sed etiam communicationes naturae, actuumque essentialium; processio enim debet continere in fieri quidquid terminus per eam productus continet in facto esse: at Verbum productum continet naturam et actus essentiales: ergo illius processio etiam divinam naturam et actum essentialem intelligendi debet continere, adeoque non alia debet esse, quam ipsamet divina intellectio.
Respondeo. equidem divinam processionem in fieri continere et veluti communicare essentiam et actus essentiales; sed nego exinde sequi, eam propterea esse debere formalem illum actum intelligendi, hac enim ratione Filii productio etiam dici posset actus volendi; etenim in Filio non solum est Essentia divina et actus essentialis intellectus Paterni, sed est etiam actus essentialis voluntatis eiusdem: si ergo ad hoc, ut Filius habeat actum illum intellectus Paterni vi suae processionis, opus est, ut ipse actus in eius processione formaliter includatur; etiam opus erit, ut actus voluntatis in ea formaliter includatur, utpote cum habeat totam essentiam et essentialia vi suae processionis. Idem dici potest de Spiritu sancto. Non itaque ideo essentialia Filio communicantur, quia eius processio est actus essentialis, sed quia essentia ipsa est alterum comprincipium quo huius partus et productionis. Adde, quod si vera esset Adversariorum illatio, etiam concluderet Essentiam divinam formaliter in dictione includi, quia Filius ex vi processionis suae non minus habet Essentiam divinam, quam divinam intellectionem; hanc autem sequelam nullus Theologorum admittit: ergo nec admittere debet antecedens.
Obiciunt 4. Si intellectio praesupponeretur dictioni et esset quid commune tribus personis, sequeretur, quod Pater non magis seipsum cognosceret in Verbo, quam ipsum Verbum et Spiritus sanctus dicerentur intelligere se in Verbo: at hoc est contra communem assertionem Theologorum dicentium Verbum repraesentare essentiam Patri; quo fit, ut illius imago appelletur: ergo, etc. Patet sequela, quia si Pater intelligit intellectione essentiali, quae non sit dictio formaliter, iam aliae personae erunt ipsi pares; siquidem etiam intellectione essentiali divinam essentiam intelligent et sic cognoscent in Verbo, etc.
Distinguo sequelam. non magis Pater diceretur seipsum cognoscere in Verbo, ratione operationis, concedo; ratione representationis, nego; etenim quando dicitur, quod Pater divinus seipsum cognoscat in Verbo, non est sensus, quod per productionem Verbi suam cognoscat essentiam, alias esset sapiens sapientia genita, quod falsum esse supra dictum est ex S. Augustino; sed sensus est, quod Pater dederit Filio vim repraesentandi illam essentiam tamquam suum Verbum, non vero Verbum aliarum Personarum. Quemadmodum ergo Verbum creatum ipsi loquenti exprimit obiectum; ita in divinis, licet Verbum non sit in dicente per modum informantis, sicut est in creatis, habet tamen ab eo peculiarem habitudinem, qua fit, ut magis ipsi, quam ceteris personis divinam essentiam repraesentare dicatur.
Obiciunt 5. Ideo Doctor Subtilis distinguit dictionem ab intellectione essentiali, ne scilicet Verbum dicatur procedere per operationem essentialem intelligendi tribus personis communem: sed recurrit eadem difficultas admittendo actum in intellectu divino, ab intellectione essentiali distinctum; ergo incidit in Scyllam cupiens vitare Charybdim. Probant minorem: illa actio formaliter ex natura rei ab essentiali intellectione distincta, est in ratione actionis actus absolutus, sicut est intellectio ipsa; ergo in ratione actionis communis est et essentialis, sicut et ipsa intellectio. Consequentia patet; antecedens probatur: actio illa in ratione actionis ab intellectu dimanantis non est formaliter relatio, haec enim nec productiva est, nec per modum actionis egreditur ab intellectu, cum sit terminus divinae naturae ipsam in ratione personae constituens: ergo talis actio sub conceptu actionis est quid absolutum, sicut et intellectio; nam in Deo quidquid non est relativum est absolutum et pertinet ad essentialia, ac proinde sequitur ex sententia Scoti, quod Pater per actum absolutum tribus personis communem suum Verbum producat, quidni ergo idem posset concedere de ipso intelligere essentiali, ne frustra multiplicentur actiones in Deo?
Nego minorem. necnon et maiorem illius probationis: Dictio enim divina est reipsa illa formalitas constitutiva primi suppositi; adeoque ipsamet relatio Paternitatis: non quidem quatenus consideratur sub praecisa ratione relationis referentis unum ad aliud, nec prout est illa ipsa operatio divina, qua primum suppositum suam existentiam et essentialia sua communicat secundo supposito, ad quod propterea refertur tamquam generans ad genitum: unde actio generativa in divinis dici potest formaliter relatio, secundum adaequatam entitatem, etsi non sit formaliter relatio secundum inadaequatam entitatem et diversam connotationem; unica enim et eadem formalitas constitutiva primi suppositi varias sortitur appellationes, propter diversam connotationem terminorum et varia munia; primo namque constituit primam personam subsistentem incommunicabiliter; deinde constituit principium potens producere, ut quod; tertio tribuit activam in generationem, sive dictionem; ac denique Patrem constituit actualiter et quasi praedicamentaliter relatum ad Filium.
Conclusio tertia. — Revera Verbum divinum procedit per dictionem, et Spiritus Sanctus per spirationem activam.
Haec est Doctoris Subtilis sententia, locis laudatis in priori Conclusione, et veritas huius sequitur ex praecedenti; etenim si Verbum et Spiritus sanctus non procedant per actus formales intellectionis et amoris essentialis, sive formaliter, sive modificate consideratos, consequens est, quod necessario procedere debeant per actus dicendi et spirandi, alii namque in divinis excogitari non possunt.
Probatur insuper Conclusio a Doctore in 1. d. 2. q. 7. n. 15. primo quidem auctoritate S. Aug. docentis ubique Verbum, tam divinum, quam nostrum produci a memoria foecunda, non vero ab intelligentia: sed memoria foecunda productiva est per dictionem, non vero per intellectionem: ergo ex sententia S. Aug. Verbum divinum revera procedit per dictionem distinctam ab intellectione. Maior patet, nempe, quod Verbum tam divinum, quam nostrum a memoria foecunda procedere debeat. S. August. id enim expresse habet lib. 15. De Trinitate, cap. 10. ubi de Verbo a nobis producto ita loquitur: Necesse est cum Verbum gignimus, ex ipsa scientia, quam memoria tenemus, nascatur Verbum; formata quippe cogitatio ab ea re, quam scimus, Verbum est, quod in corde dicimus. Dixerat autem paulo ante, ex hac nostri Verbi similitudine detegi posse productionem Verbi divini. In hoc speculo, inquit, atque in hoc aenigmate videri aliquam Verbi illius similitudinem, de quo dictum est: In principio erat Verbum. Utrumque vero tam divinum, quam nostrum Verbum a memoria foecunda procedere satis aperte indicat ibidem c. 11. Verbum nostrum, inquit, illud, quod non habet sonum, non utcumque simile est in hoc aenigmate illi Verbo Dei, quod etiam Deus est, quoniam sic et hoc de nostra scientia nascitur quemadmodum et illud de scientia Patris natum est. — Minor similiter est evidens; intelligentia enim circa obiectum percipiendum, memoria vero foecunda circa Verbum producendum versatur; illa in simplici obiecti visione, haec in termini sui productione detinetur; illa sola est operatio divinitatis, qua personae divinae suam essentiam et seipsas comprehendunt: haec est dictio et productio, qua Pater Filium generat sibi omnino aequalem, vi suae processionis et productionis. Quae hanc adversus Conclusionem possent obici, iam soluta sunt in praecedenti et solventur in sequentibus.
Rogabis, an actus intelligendi praesupponatur ad actum dicendi in divinis? — Affirmant communiter Scotistae, tum quia id perspicue videtur asserere Doctor Subtilis in 1. dist. 2. qu. ultima, ut iam observatum est in primo Notabili: tum quia essentialia priora sunt quam notionalia, intelligere autem est quid essentiale, dicere vero quid notionale: tum denique, quia ex ratione principii perfecti est, ut prius habeat suam ultimam perfectionem, quam producat: intelligere autem et velle videntur esse ultimae perfectiones Deitatis, ideoque prius oportet quod persona divina sit intelligens et volens, quam ex foecunditate naturae producat Verbum. Secus autem contingit in creatis, ubi dicere praecedit intelligere, quoniam intellectus creatus non est formaliter intelligens, nisi per receptionem Verbi producti per ipsam dictionem.
Nihilominus reclamant aliqui, quibus subscribit Baronius noster Apolog. 2. act. 4. circa finem, affirmans in Patre priorem esse dictionem intellectione et volitione, quia, inquit, dictio est constitutivum Patris, nihil autem est prius in aliquo, quam sit id per quod constituitur, nihil enim potest esse in aliquo priusquam illud sit, nec potest illud esse priusquam in esse constituatur, nec potest constitui, nisi per principium sui constitutivum, adeoque nihil potest esse in Patre priusquam Pater constituatur in suo esse Patris. Non constituitur autem in illo esse, nisi per dictionem, quae, ut supponitur, est ipsamet generatio activa. Unde concludit, quod quamvis absolute in Deo prius sit intelligere, quam dicere, tamen in Patre, prout in Patre reduplicative, prius est dicere, quam intelligere, sicut quamvis animal sit prius, quam rationale, tamen, prout est in homine prius est rationale, quam animal; unde cum Pater constituatur in esse Patris per dicere, necessum est, quod prius dicat, quam intelligat, quia prius est Patrem esse, quam intelligere. — Verum reclamant caeteri Scotistae cum Rada prima parte Controversia 12. art. 3.: tum quia ex Doctore Subtili Pater prius est beatus, quam generet: beatitudo autem, vel est in intellectione, vel in volitione, vel in utroque: ergo prius intelligit essentiam suam Pater divinus, quam dicat et producat Verbum suum. Tum quia quoties aliqua necessarium ordinem servant inter se, eundem necessario servant ubicumque inveniuntur: sed intelligere secundum se est prius, quam dicere: ergo etiam in Patre intellectio dictionem praecedit. Nec iuvat exemplum animalis; falsum enim est, quod in homine prius sit rationale, quam animal, nam utrumque concurrit ad constitutionem hominis, animal quidem ut praedicatum superius, rationale vero ut praedicatum interius; ita a pari intelligere et dicere simul constituunt Patrem, intelligere quidem ut praedicatum superius, dicere vero ut praedicatum ultimum, ideoque hoc illud supponit. Tum denique quia quidquid sequitur ad praedicatum notionale non communicatur aliis personis, est enim proprius personae divinae character: sed intelligere divinum communicatur pluribus et transit ad omnes personas divinas: ergo non supponit dictionem, qua est praedicatum notionale, sed praecedit.