Scotus Academicus, Tomus tertius: De adorando divinae Trinitatis mysterio

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus tertius: De adorando divinae Trinitatis mysterio

Claude Frassen (1620–1711)


Tractatus I: De adorando divinae Trinitatis mysterio

Index I: Index haereticorum adversus adorandum Trinitatis mysterium insanientium

Appendix I: Appendix conciliorum Trinitatis mysterium asserentium et explanantium

CONCILIUM ALEXANDRINUM.

Quum Orientales non solum fidei, sed et animorum dissensione ita laborarent, ut in sola Antiochiae sede tres Episcopi sederent, Eusebius Vercellensis Alexandriam veniens, Concilium Episcoporum convocavit, in quo, praeter alia actum est de οὐσία et hypostasi, eo quod Hosius Episc. Cordubens., ad convincendum Arium, dum Sabellii dogma explodere conaretur, Περὶ τῆς ὑποστάσεως, idest essentia, περὶ τοῦ εἶναι, idest persona disputavit; unde materia alteri contentioni suppeditata est. Et vero, (ut notavit accurate Sanctus Basilius), ipsa Nicaena Synodus fomitem huic liti ministravit illis: Si quis vero ex alia essentia, vel hypostasi, idest substantia, Filium Dei esse dixerit, hunc anathemate reicit Catholica et Apostolica Ecclesia. Ubi vides discrimen a Concilio positum inter essentiam et hypostasim, hoc est substantia; si enim haberet illa pro synonymis, non poneret utrumque seorsim. Et quidem huius Concilii acta fere interierunt; ponemus nihilominus quod ad propositum facit Epistolae Synodalis eius:

Illis enim, qui nonnullos incusabant, ut trium hypostaseon affirmatores, cum huiusmodi voces in Scriptura non reperirentur, ac proinde suspecti videri possent, Auctores fuimus, ne amplius in Nicaenam Confessionem inquirerent. Sed tamen de istis ob pertinaciam rixandi quaestio est habita: interrogatique sunt, num pro Arianorum sententia alienas, peregrinasque, ac diversas a se invicem personas substantiae esse velint et unamquamque hypostasim per se, ac seorsim esse, pro ratione caeterarum creaturarum eorumque, qui ex hominibus nascuntur, existiment: an sic intelligant diversas res, quale est aurum, argentum, aes? An ut alii haeretici sub istis vocibus tria principia et tres maximos Deos constituant? Caeterum illi affirmabant se ita nec dixisse, nec sensisse. Percunctantibus autem nobis, qua ratione ista dicerent, aut cur omnino istis vocabulis uterentur? Responsum dederunt, sese in Trinitatem credere, non quae nomine tenus Trinitas, sed quae vere Trinitas esset et subsisteret: et Patrem, ut qui vere esset et subsisteret; et Filium, ut existentem et subsistentem; et Spiritum Sanctum ut subsistentem et existentem agnoscere. Non tamen se dixisse tres Deos, aut tria principia, imo non toleraturos quidem, si quis tale quidpiam, aut dicat, aut sentiat: sed se scire esse S. Trinitatem, ut tamen unum sit Deitas et unum principium: et Filium se agnoscere esse coessentialem Patri suo, ut dixerunt Patres, et Spiritum Sanctum non creaturam, neque alienum, sed proprium et indisgregatum ab essentia Patris et Filii. Approbata igitur istiusmodi et interpretatione et excusatione, vicissim quoque et eos examinavimus, qui ab istis in culpam detorquebantur, quasi dicerent esse unam hypostasim, sciscitantes ab illis: num > pro Sabelliano dogmate ea mente inquirerentur, ut sublatos vellent in Trinitate Filium et Spiritum Sanctum, quasi Filius essentia careat, aut Spiritus Sanctus non subsisteret? Qui et ipsi quoque affirmarunt, credere, neque aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti esse naturam. Quinimo et illi qui eo crimine postulati erant, quod tres hypostases inducerent, cum istis in eamdem sententiam convenerunt, vicissimque illi, qui unam hypostasim asseverarent, istorum interpretationi acquiescerunt, et ambae factiones pariter Arium execratae sunt, ut Christi hostem; Sabelliumque et Paulum Samosatensem, ut impios; Valentinum item et Basilidem, ut alienos a veritate; Manichaeum quoque, ut malorum machinatorem. Omnes denique Dei gratia, post huiusmodi verborum interpretationem, optimam et exactissimam, qua Nicaeani Patres instituissent, fidei esse approbarunt, eiusdemque fidei verba sufficere, ac ante omnia, in usum esse deducenda, constituerunt.

CONCILIUM NICAENUM.

Quia haereticorum vix unus de persona Patris, aut eius Deitate dubitavit, quod is aperte Atheismus esset, proinde nulla de hoc convenerunt Concilia: unde primum fuit de Deitate Filii, cuius historiam texam partim verbis Concilii Chalced., partim historiae ipsius Nicaenae. Igitur Beatissimo Sylvestro in Urbe Roma Apostolicae Sedis Antistite, Constantino Augusto et Licinio Caesare, consulatu Paulini et Iuliani virorum clarissimorum, ab Alexandro millesimo trigesimo, vel (ut alia editio) 1306. anno, 13. Kalend. Iulii: mensis secundum Graecos eo die 19., quod est 13. Kalend. Iulii, in Nicaea metropoli Bithyniae sedit Synodus 318. Patrum, quamvis alii pauciores convenisse eo dicant: Eusebius tantum 250. Sed inscriptiones et nomina singulorum Patrum exhibent recte communiter receptum numerum 318., quem etiam Sancti aliqui notant mysticum esse et praefiguratum in exercitu Abrahae, qui constabat 318. militibus. Hanc autem quamvis non solum generalem synodum, sed generalium primam, postposui Alexandrinae, eo quod tempore posterior fuerit, cum constet ex Epistola Iulii Papae ad Athan. acta Alexandrinae in Nicaena esse producta.

Itaque, in hoc solemni conventu omnis Ecclesiae iaculo confossa est impietas Arii et Eusebianorum ponentium Filium Dei esse minorem Patre, imo et creaturam eius, hoc aeterno symbolo toties deinde rato ac firmato. — Symbolum Nicaenum:

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est, ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, ὁμοούσιον, hoc est, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt et quae in coelo et quae in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus, et homo factus est, passus, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum Sanctum. Dicentes autem: Erat quando non erat. aut: Non erat antequam fieret, quia ex non existantibus fa> ctus est, ex alia substantia dicentes esse; aut creatum, aut convertibilem Filium Dei, hos tales anathematizat Catholica et Apostolica Ecclesia.

Iam, ut historiam Concilii prosequar, huius definitionis, ac tenoris causa fuit, quod quum (inquit Athanasius) Synodus in hoc esset, ut Arianorum impia vocabula tolleret, et voces adhibere vellet, quae sine controversia Sacrarum Litterarum essent: nimirum, eum Filium esse et nequaquam ex non entibus esse, sed Deo, eumque Verbum esse et Sapientiam, ac nequaquam creaturam, aut facturam, sed germen proprium sui Patris:

Eusebiani pro inveterata sua et prava consuetudine volebant, illud ex Deo esse, commune esse et ad homines quoque pertinere, neque quicquam Christum eo nomine a nobis differre: et paulo post; Ibi Patres animadversa eorum fraude et impietatis vafricie coacti sunt clarioribus verbis exponere, quid sit: ex Deo esse et scribere Filium ex substantia Dei esse: ne, ex Deo esse et commune et aeque ad Filium et creaturas pertinere existimaretur: et interius. Episcopis rursum affirmantibus et hoc quoque scribi debere, Eum veram esse potentiam et imaginem Patris et similem Patri et immutabilem per omnia. et inconvertibilem et aeternum et indivisum in Patre subsistere, nunquam enim non erat, sed semper erat, subsistebatque perpetuo apud Patrem ut splendor lucis: Ista quidem eatenus sustinebant Eusebiani, nihil ausi contradicere, ob probrum, quod in dictis suis refutatis passi erant, sed ita tamen, ut deprehenderentur inter sese mussitare, nutus conferre, oculisque sibi invicem applaudere. Quasi illud, simile esse et in Deo esse et eius potentiam esse, communia Filio nobiscum essent, neque obstaret quidquam, quo nobis ea ipsa quoque adaptarentur, eo quod de similitudine nostra cum Deo scriptum haberetur, hominem esse et imaginem et gloriam: et paulo post: Caeterum (inquit) Episcopi, considerata illorum hypocrisi et vafricie (prout Scriptura dicit: dolus in cordibus fabricantium mala), ipsi quoque necessitate coacti sunt sententiam earum rerum ex Scripturis colligere, et quae prius dixerant, apertioribus verbis repetere et scribere, Filium esse consubstantialem Patri, ut non solum similem similitudine, sed eumdem, ea voce, qua ex Patre esse dicitur, significarent: multa de his ibi Athanasius.

De qua quidem voce Marius Victorinus cum pluribus agit, haec ait:

Hoc uno, id est ὁμοούσιον omne venenum Ariani dogmatis internecatur. O docti Episcopi, o Sancti, o fidem Spiritu confirmantes, Verbum vere verbum Dei, quo Deus et λόγος ostenditur ex aeterno et semper, eademque substantia. Dictum igitur latine est ὁμοούσιος, unde etiam necessario graece ponendum, atque tractandum.

Haec ipse.

CONCILIUM CONSTANTINOPOLITANUM I.

Convocatum est Damaso Pontifice et Theodosio Seniore Imperat., partim ob causam similem iam tractae de Episcopo Constantinopolitanae sedi assignando; partim etiam, sed principalius ad statuendam Catholicam veritatem contra Macedonianos, nempe Pneumatomachos, ut loquitur idem Concilium, idest Spiritus sancti Adversarios. Ut enim constat ex sexta Synodo, Macedonius Spiritui negabat Deitatem et dominium, cumque conservum praedicabat; sed maximus Theodosius Imperator et Damasus fidei adamas obstiterunt. Est autem sciendum Concilium hoc fuisse, esseque Ecumenicum, ex iis quatuor quibus Graeci, atque etiam S. Gregorius

Papa, tamquam 4. Evangeliis deferunt; tametsi numero Episcoporum aliis, etiam non generalibus, cesserit: fuerant enim 150. sed ideo tam pauci, quia aliud interim in Occidente et Urbe Roma celebratum a Damaso Papa, codem sensu, ac sententia de eodem argumento; ut proinde, non duae synodi illae, sed duae partes eiusdem censeantur. Hoc autem Concilium ratam et certam habuit fidem Nicaenae Synodi illis: ne reiicienda, reprobandave fides trecentorum decem et octo Patrum, qui in Nicaea Bithyniae convenerunt, sed manere firma, ac rata. Et extrema execratione, ac detestatione damnavit omnes haereses, perversasque et impias opiniones, praecipue Eunomianorum, sive Anomoeorum. Item Arianorum, sive Eudoxianorum. Item Semiarianorum, sive Pneumatomachorum, Sabellianorum, Marcellianorum, Photinianorum et Apollinariorum. Haec Canon. Deinde suum addit Symbolum, quod a Nicaena vix in alio diversum, quod maiori claritate et descriptione, super persona Spiritus sancti, hic addo. — Symbolum Constantinopolitanum:

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum Iesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum, ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen, ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, ὁμοούσιον Patri, hoc est, eiusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in coelo et in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine: homo factus, passus est sub Pontio Pilato, ac sepultus et tertia die resurrexit: ascendit ad coelos, sedet ad dexteram Patris; inde venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credimus in Spiritum S. Dominum et vivificatorem; ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui loquutus est per prophetas. Et unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum; expectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei, natum ex Patre ante omnia saecula, Deum verum de Deo vero, natum non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et salutem nostram descendit de coelis: incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine et inhumanatus est. Et crucifixus est pro nobis, sub Pontio Pilato. Et sepultus est. Et resurrexit tertia die. Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris. Iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos: cuius regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum: qui loquutus est per sanctos prophetas. Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum: expectamus resurrectionem mortuorum et vitam venturi saeculi. Amen

CONCILIUM EPHESINUM.

Equidem reputo non nimis ad propositum meum facere, cum constet Nestorii haeresim, contra quam Concilium congregatum est, non tam fuisse de Trinitate, quam de Incarnatione, et de Christo homine magis proprie, quam de Deo Verbo: nusquam enim Dei Verbi substantiam peremit (ait Cassiodorus lib. 12. cap. 1.) Quia tamen auctores nonnulli miscent has haereses, quae etiam revera vicinae sunt et ipse Nestorius fundamentum aliquale praebuit, verbis saltem suspicionis: haec enim est ipsius vox apud Cassiodorum citatum: Noli gloriari Iudaea, non crucifixisti Deum. Apud Socratem etiam legis cap. 2. quod quamplurimi Deum fatentur esse Iesum. Ego (inquit Nestorius) bimembrem et trimembrem nequaquam confiteor Deum. Unde qui circa Cyrillum erant homilias Nestorii, quas de hac quaestione protulerat, saepius relegentes et ex ipsis iudicantes eum veluti blasphemantem Dei Filium, damnaverunt.

Quidquid sit, Concilium coactum fuit Ephesi, auctoritate Caelestini Papae, petente et favente Theodosio Iuniore. Convenerunt Episcopi plusquam 200. ex Oriente, anno Christi 430., Caelest. 5., Theod. 19. Damnata est in eo dicta haeresis dicti Nestorii, praesidente S. Cyrillo Alex. vice et nomine Caelestini Papae: et quia Cyrillus 12. capitula contra totidem Nestorii blasphemias conscripserat, inter quae Spiritum Sanctum dicebat esse Patris et Filii, et a Patre ac Filio procedentem, Theodoretus contradicens scripsit Spiritum sanctum non procedere a Patre et Filio, nec a Patre per Filium, occasio sumpta est ex Theodoreti verbis, ut Graeci, longo post tempore negaverint, Spiritum Sanctum ex Patre et Filio procedere, quamvis contra Theodoretum semper tenuerint eum procedere ex Patre per Filium.

Caeterum doctrina fidei, sive definitiones huius Concilii non aliae sunt, quam quae in Epistola eiusdem ad Nestorium continentur. Subdimus (inquit) his nostris, quae te sentire oporteat et docere, et ea a quibus abstinere conveniat. Subdit autem Symbolum Nicaenum sic:

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum nostrum Iesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum; hoc est, ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, ὁμοούσιον Patri, hoc est, unius cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt in coelo et in terra. Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis. Et incarnatus est, et homo factus, passus est: et resurgens tertia die, ascendit in coelos, inde venturus est iudicare vivos et mortuos. Et in Spiritum sanctum. Eos autem, qui dicunt: erat tempus quando non erat: et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis extantibus factus est, aut ex alia substantia esse dicunt, aut convertibilem vel commutabilem Dei Filium, anathematizat Catholica et Apostolica Ecclesia.

Subdit deinde duodecim Capitula seu Canones, ex quibus haec utcumque spectant I. Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea Dei genitricem sanctam Virginem, anathema sit: IX. Si quis unum Dominum Iesum Christum glorificatum dicit a Spiritu Sancto tamquam qui aliena virtute per eum usus fuerit et ab eo acceperit efficacem contra immundos spiritus, posse etiam coram hominibus divina signa facere, ac non potius proprium fatetur eius spiritum, per quem divina signa explevit, anathema sit.

CONCILIUM CHALCEDONENSE (GENERALE QUARTUM).

Propius ad rem nostram accedit, quum haeresis, quam illud damnavit. destruat Deitatem ipsam ab Incarnatione Verbi deinceps. Si enim ex duabus naturis in Incarnatione facta sit una, iam non ex illa sincera in Verbo saltem. Caeterum Synodus congregata est, Leone I. Pontifice et Marciano Augusto; consulatu eiusdem Marciani, ut ipsum Concilium testatur Act. 1. Indictum est contra errorem Eutychetis Presbyteri, seu Archimandritae, qui in Christo dicebat post Incarnationem fuisse unam tantum naturam, non quod, una ex duabus, dempta altera remanserit, sed quod ex duabus facta sit una tertia, seu mixta.

Qua occasione monendos esse duxi lectores, quod post Concilium Quintum Generale ortum sit dissidium inter Catholicos: plurimi enim Concilium Chalcedonense recipere nolebant, propter tria capitula edita in Quinto Concilio Generali. Primum de Theodoro Mopsuesteno Episcopo, cuius impia scripta ibi damnantur; et tamen Theodorus in Concilio Chalcedonensi non est damnatus. Secundum de Theodoreto, cuius scripta adversus 12. Capitula Cyrilli ibi reprobantur; et tamen Concilium Chalcedonense Act. 8. Theodoretum suae sedi restituit. Tertium de Epistola Ibae Episcopi Edesseni scripta ad Marim Persam, quae Sanctum Cyrillum Alexandrinum vocat haereticum, et Nestorium laudat; et tamen Ibas Episcopus in Concilio Chalcedonensi est receptus. Hoc autem totum neminem movere potest, nisi eum qui historiae ignorantia laborat: nam Concilium Chalcedonense non recepit doctrinam horum, sed personas, quia nimirum illos deinde poenituit, doctrinam Catholicam amplexos; et V. Concilium non personas, sed doctrinam damnavit.

Caeterum definitio fidei ab hoc Concilio edita, in propria specie vix est alia, quam explicatio Symbolorum Nicaeni et Constantinopolitani, quae innovant Patres communi iudicio, dogmata expellentes erroris, et inenarrabilem Patrum invocamus (inquiunt) fidem, Symbolum 318. omnibus praedicantes: et eos, ut proprios Patres etiam adscribimus, qui postea in magna Constantinopoli congregati sunt 150., et eamdem fidem ipsi quoque confirmaverunt.

Definimus igitur, ordinem et omnes formulas custodientes, quae de fide sunt constitutae: et nos eius Synodi, quae quondam in Epheso facta est, cuius praesides fuerunt beatissimae memoriae Caelestinus Romanorum et Cyrillus Alexandrinorum Antistites, praefulgere quidem rectae et immaculatae fidei expositionem Sanctorum 318. Patrum, qui in Nicaea temporibus piae memoriae Constantini Imperatoris congregati sunt: servari autem et ea quae apud Constantinopolim a Sanctissimis 150. Patribus decreta sunt, ad expellendas quidem omnes vernantes haereses et ad confirmationem eiusdem Catholicae et Apostolicae nostrae fidei symbolum Nicaenum trecentorum decem et octo Patrum: credimus in unum Deum, etc. Item centum quinquaginta SS. Patrum, Constantinopoli congregati sunt: CREDIMUS in unum Deum Patrem omnipotentem, etc.

Quia tamen in eodem Concilio recipitur doctrina S. Leonis Papae miris laudibus ab ipso celebrati, placuit eiusdem capitula aliqua, quae sunt quasi Canones de fidei definitione, his inserere ex Epistola illius ad Turbium Asturicensem; qui (ut scribit in prologo capitum Pontifex) damnatas omnes opiniones 16. capitulis comprehendit: et subdit: Nos quoque strictim omnia retractemus, ne aliquid harum blasphemiarum, aut tolerabile videatur, aut dubium.

Primo itaque capitulo demonstratur, quam impie sentiant de Trinitate divina, qui et Patris et Filii et Spiritus sancti unam, atque eamdem asserunt > esse personam, tamquam idem Deus, nunc Pater, nunc Filius, nunc Spiritus Sanctus nominetur: nec alius sit qui genuit, alius qui genitus est, alius qui de utroque processit, sed singularis unitas in tribus quidem vocabulis, et non in tribus sit accipienda personis. Quod blasphemiae genus de Sabellii opinione sumpserunt, cuius discipuli etiam Patripassiani merito nuncupantur: quia si ipse est Filius, qui a Patre, crux Filii Patris est passio, et quidquid in forma servi Filius Patri obediendo sustinuit, totum in se Pater ipse suscepit. Quod Catholicae fidei sine ambiguitate contrarium est, quae Trinitatem unitatis sic ὁμοούσιον confitetur, ut Patrem et Filium et Spiritum sanctum sine confusione indivisos, et sine tempore sempiternos, sine differentia credat aequales, quam unitatem in Trinitate, non eadem persona, sed eadem implet essentia. — In secundo capitulo ostenditur ineptum, vanumque commentum, de processionibus quarundam virtutum ex Deo, quas habere coeperit et quas essentia sua ipse praecesserit: in quo Arianorum quoque suffragantur errori dicentium, quod Pater Filio prior sit, quia fuerit aliquando sine Filio, et tunc Pater esse coeperit, quando Filium genuerit. Sed sicut Catholica Ecclesia illos detestatur, ita et istos, qui putant, unquam Deo id, quod eiusdem est essentiae, defuisse; quem sicut mutabilem, ita et proficientem dicere nefas est. Quam enim mutatur quod minuitur, tam mutatur etiam quod augetur.

CONCILIA V. VI. VII.

Et haec Graeca fuerunt, duo priora Constantinopoli celebrata, tertium Nicaea in Bithynia, ubi primum supra: sed non prosequor ea, quia de personis magis, quam de causis, processerunt. Nec deest qui V. Synodum non modo non Ecumenicam, sed nec ratam fuisse aliquando dicat: quod mirari quis vellet Baronio venisse in mentem, cum expresse illa recipiatur in septima, seu Nicaena secunda. Caeterum ideo harum nonnulla huc faciunt, quia quaeque confirmat priores Synodos, de quo videri potest fuse disserere Marc. Ephes. Concilii Ferar. Act. 6. Et quoniam princeps controversia in materia Trinitatis est cum Graecis de processione Spiritus Sancti ex Filio, producam ex VII. Synodo fidei Symbolum, in quo a 350. Patribus expresse proclamatum est et tamquam dogma fidei traditum, quod Spiritus Sanctus a Patre, Filioque procedat. — Symbolum VII. Synodi, sive secundae Nicaenae:

Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, Creatorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, ante omnia saecula, per quem cuncta facta sunt: qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de Coelis. Et Incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine et homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus: et resurrexit tertia die secundum Scripturas. Et ascendit in Coelos, sedens ad dexteram Patris: et iterum venturus est cum gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Et in Spiritum sanctum Dominum vivificantem, qui ex Patre, Filioque procedit, qui cum Patre et Filio simul adoratur et conglorificatur, qui locutus est per Prophetas: in unam sanctam Catholicam et Apostolicam

Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Et expectamus resurrectionem mortuorum; et vitam venturi saeculi. Amen.

Verum est Graecos in Concilio Florentino negasse Latinis Symbolum ita se habere, et allegasse suos codices, in quibus particula Filioque non legebatur. Sed (ut habent Acta eiusdem sess. 5.) Latini quemdam vetustissimum librum in medium attulerunt, in quo eadem ipsa definitio, sanctumque Spiritum ex Patre, Filioque procedere scriptum erat, etc. Ex quibus est, librum ipsum statim cum Graecorum libris in caeteris omnibus convenisse. Et praeterea Iulianus Cardinalis, qui partes Latinorum agebat, protulit similem auctorem, hoc est historicum antiquum, qui inter alia testabatur ipsum Symbolum in VII. Synodo hoc tenore lectum fuisse.

Ex quibus quisque videre poterit et admirari Ecclesiam, quaeribundus cum Salomone; quae est ista, quae progreditur, quasi aurora consurgens, pulchra ut Luna? Plane enim illa, ut Luna paulatim impleta est ad orbicularitatem, seu perfectionem reducta. Plane quasi aurora, cum tempore luminis incrementa suscepit, in hoc negotio summe arduo, ut summe sancto. Etenim in prima synodo et caeterarum principe Nicaena prima, de Spiritu sancto solum definita est Deitas, nec nimis clare, illis: credo in Spiritum sanctum. In Constantinop. prima addita est processio: qui ex Patre procedit. In Nicaena autem secunda, qua ordine VII., definita est processio eius ab altera etiam persona, adeoque ab utraque, ibi: qui ex Patre, Filioque procedit.

CONCILIA GENERALIA OCCIDENTIS.

CONCILIUM BARENSE.

Mitto octavum, quod de iuribus personarum celebratum est in causa Photii, cuius suasu et opera Graeci coeperunt contra primatum Romani Pontificis sentire, et Latinos tamquam anathemate adstrictos devitare, ob additum Symbolo Filioque. Unde amplius non sunt celebrata Concilia in Oriente, nec in Occidente ex utraque Ecclesia communiter, nisi illa, in quibus Graeci Orientales se Romanae Ecclesiae denuo coniunxerunt, aut certe de coniunctione est actum.

Ex his autem primum occurrit Concilium Barense ab Urbano II. celebratum anno 1097., in quo inter Graecos illuc vocatos et Latinos agitatae sunt controversiae diutius et anterius ventilatae de processione Spiritus sancti. Etsi vero huius inclyti Concilii Acta historicorum neglectu perierint, constat tamen ex Edmero actum cum Graecis de iam dicta processione, Graecosque confutatos. Quod totum libertius descripsit Wilhelmus Malisburiensis, qui non solum agitatam controversiam, sed et definitam pro Latinis ab Urbano Papa refert, istis:

It ergo ventum est ad Concilium, Apostolicus ante corpus S. Nicolai constratus, tapetibus et palliis, ipsa casula et pallio amictus, tribunal ascendit, caeteri cum cuppis sedebant. Omnibus ergo suum locum ex antiquo vindicantibus, Anselmus humilitate summus, qua poterat, assedit. Exciderat animo Summi Pontificis ingruente tumultu, ut ei locum delegaret. Sed erroris admonitus est quaestionis necessitate a Graecis proposita, probare volentibus Spiritum sanctum, nonnisi a Patre procedere. Hanc ergo quaestionem dum expedire tentans magis incoleret, Graecis contra non improbabiliter occurrentibus, Anselmi recordatus exclamat: Auditae voci tonitruum caeli capacitas et turbae multiplicitas ingeminant. Pater et Magister Anselme, Anglorum Archiepiscope, ubi es? Ille, ubi se vocari audivit, in pedes constitit. Quem Apostolicus compellans: Nunc (inquit) Magister, opus est scientia, opus eloquentiae tuae opera. Veni, ascende huc et defende matrem tuam Ecclesiam, quam Graeci labefactare conantur. Succurre ergo quasi a Deo huc missus. Continuo cuncti adstantes et assidentes, oculos et ora in eum conversi percunctari quis esset? Annitentibusque proximis ad consessum Apostolici levatur, sedere iussus iuxta Romanum Archidiaconum, cui ante Papam sedere moris est: Includamus (inquit) hunc in orbe nostro, quasi alterius Orbis Papam. Nec mortalibus omnibus exposuit palam, qui genus? unde domo? cuius scientiae, cuius facundiae, quam religiosus, quanta pro fidelitate Romanae Sedis passus esset. Dilatusque in posteram diem quaestionis tractatus, quamvis Anselmus statim respondere non dubitaret. Sed sequenti die solito maturius coetu coacto, promotus in editum, ita tractavit quaestionis latera, ita penetravit et enubilavit intima, ut Latini clamore testarentur gaudium,

Graeci de se praebere dolorem ridiculum: nullus porro inops et inanis scientiae discederet. Sensus illius sermonis procedente tempore luculenter digessit in libro De processione Spiritus sancti facto. Tunc ubi verbum absolvit, omnes in eum oculos et ora conversi, hic laudare fidem, ille scientiam, omnes eloquentiam. Sedato fragore, quem laus eius suscitarat, intendens in eum summus Pontifex, ait: benedictum sit cor tuum et spiritus tuus, os et sermo oris tui benedictus. Nec mora, cum consensu omnium roboratus, in aliter sentientes fulmen excommunicationis intorsit.

CONCILIUM LATERANENSE SUB INNOCENTIO III.

Habitum est anno 1215., dicti Pontificis 18., celeberrimum et frequentissimum omnium, quae in Europa coierunt. Quippe, cui praefuit ipse Innocentius Pontifex; adfuerunt duo Patriarchae Orientales, Constantinopolitanus et Hierosolymitanus: Antiochenus morbo impeditus suos legatos misit, quod etiam fecit Alexandrinus ab Aegyptiis praepeditus. Archiepiscopi, tum Graeci, tum Latini 70., Episcopi 400., Abbates 120., Priores Conventuales 800., simul omnes Patres 1285. Legati Romani et Graeci Imperatorum; Oratores Regum, Franciae, Hispaniae, Angliae, Hierusalem, et Cypri. Actum in eo de Hierosolyma recuperanda et, ad rem nostram, de divina unitate, ac Trinitate definita sunt sequentia:

Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus, aeternus et immensus, omnipotens, incommutabilis, incomprehensibilis et ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus sanctus: Pater a nullo: Filius autem a solo Patre, nec Spiritus sanctus ab utroque pariter, absque initio semper et fine. Pater generans, Filius nascens et Spiritus sanctus procedens: consubstantiales et coaequales, coomnipotentes et coaeterni, unum universorum principium, Creator omnium invisibilium et visibilium, spiritualium et corporalium, qui sua omnipotenti virtute, simul ab initio temporis, utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam: Diabolus etiam et daemones alii a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali. Homo vero diaboli suggestione peccavit.

Item cap. 2. Damnamus et reprobamus libellum, sive tractatum, quem Abbas Ioachim edidit contra Magistrum Petrum Lombardum de unitate, seu essentia Trinitatis, appellans haereticum et insanum, pro eo, quod in suis dixit sententiis, quomodo quaedam summa res est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et illa non est generans, neque genita, nec procedens. Inde asserit, quod ille non tam Trinitatem, quam quaternitatem adstruebat in Deo, videlicet tres personas et illam communem essentiam, quasi quartam manifeste protestans, quia nulla res est, quae sit Pater et Filius et Spiritus sanctus. Sunt una essentia, una substantia, unaque natura: verum unitatem huiusmodi non veram et propriam, sed quasi collectivam et similitudinariam esse fatetur, quemadmodum dicuntur multi homines unus populus, et multi fideles una Ecclesia, iuxta illud: multitudinis credentium erat cor unum et anima una. Nos autem sacro et universali Concilio approbante, credimus et confitemur cum Petro, quod una quaedam res est, incomprehensibilis quidem et inaestimabilis, quae veraciter est Pater et Filius et Spiritus sanctus, tres si> mul persona, ac singulatim quaelibet earumdem; et idem in Deo Trinitas est solummodo, non quaternitas, quia quaelibet trium personarum est illa res, videlicet substantia, essentia, sive natura divina, quae sola est universorum principium, praeter quam aliud inveniri non potest; et illa res non est generans, neque genita, neque procedens; sed est Pater qui generat, Filius qui gignitur, et Spiritus qui procedit; ut distinctio sit in personis et unitas in natura. Licet igitur alius sit Pater, aut Filius, aut Spiritus sanctus, non tamen aliud, sed id, quod est Pater, est Filius, et Spiritus sanctus idem est omnino, ut secundum Orthodoxam et Catholicam fidem et consubstantiales esse credantur. Pater enim ab aeterno Filium generando suam substantiam ei dedit, iuxta quod ipse testatur: Pater quod dedit mihi maius omnibus est; ac dici non potest, quod partem suae substantiae illi dederit et partem retinuerit sibi, cum substantia Patris indivisibilis sit, utpote simplex omnino. Sed nec dici potest, quod Pater in Filium transtulit suam substantiam generando, quasi sic dederit eam Filio, quod non retinuerit eam sibi, alioquin deseruisset esse substantia. Patet ergo, quod sine ulla diminutione, Filius nascendo substantiam Patris accipit, et ita Pater et Filius habent eamdem substantiam, et sic eadem res est Pater et Filius et Spiritus sanctus ab utroque procedens.

CONCILIUM LUGDUNENSE.

Anno Christi 1274. Michael Palaeologus Graecorum Imperator metuens sibi oppido a Carolo Siciliae et Neapolis Rege, cui Balduinus secundus Latinorum Orientis Imperator filiam desponderat dote Imperii Constantinopolitani, si eo illius ope potiretur, inter alia praesidia regni tuendi, adhibuit religionem, et ad Gregorium X., tum recens electum Pontificem legatos misit de ineunda Orientalium cum Occidentalibus Romanis concordia, modo is a se Caroli expeditionem averteret. Gregorius avide amplexus oblatum et ipse Constantinopolim ad Palaeologum Imperatorem Legatos suos vicissim, Fratrem Hieronymum ab Asculo, qui postea Cardinalis Romanae Ecclesiae et denique eiusdem summus Pontifex fuit, fratrem Remundum Berengarii, Fratrem Bonagratiam Dalmatam et Fratrem Bonaventuram Mugellitanum, omnes quatuor Seraphici Ordinis Sancti Patris Nostri Francisci professores, destinavit. Qui cum pro voto negotium confecissent persuasa Graecis concordia et ductis secum ad Pontificis pedes proceribus aliquot Graecorum, Gregorius Lugduni Concilium Generale celebravit anno 1274., in quo ad mentem ipsius et Concilii definitionem, Graeci fidei Catholicae professionem emiserunt in hac forma:

Ego Gregorius Acropolita et magnus Logotheta, Nuntius Domini nostri maximi Imperatoris Graecorum Michaelis Angeli, Ducae Comneni, Palaeologi, habens ab eo sufficiens ad infrascripta mandatum, omne schisma prorsus abiuro et subscriptam fidei veritatem, prout plane lecta est et fideliter exposita, nomine dicti Domini nostri, veram, sanctam, Catholicam et Orthodoxam fidem esse cognosco, eam accepto et corde et ore profiteor: ipsamque, prout eam veraciter tenet, fideliter docet et praedicat sacrosancta Romana Ecclesia, ipsam inviolabiliter observaturum, nec ab ea ullo unquam tempore recessurum, quoquo modo deviaturum, vel discrepaturum promitto. Primatum quoque ipsius sacrosanctae Romanae Ecclesiae, prout in praemissa serie continetur, ut > ipsius Ecclesiae obedientiam, nomine ipsius et meo, spontaneus veniens, pro ipso et pro me fateor, recognosco, accepto et sponte suscipio, et ipsum omnia praemissa, tam circa fidei veritatem, quam circa eiusdem Ecclesiae primatum et ipsorum recognitionem, acceptationem, susceptionem, observantiam et perseverantiam facturum, praestito in animam ipsius et meam corporaliter iuramento promitto et confirmo: sic ipsum et me Deus adiuvet et haec SS. Evangelia.

Ad eum modum Gregorius pro Michaele iuravit. Ex eadem formula alius Nuncius, pro Andronico et reliquis Graecis, praecipue vero pro Metropolitis professus est. Sex enim et viginti Metropoles, (si eiusdem Andronici litteris fidem adhibere par est), Catholicae fidei sacris sanctionibus obtemperaturas et primatum Romanae Ecclesiae agnituras se promittebant.

Quantum ad professionem fidei attinet, eam hunc in modum contra errores Graecorum Patres, in primis Pontifex praescripserunt:

Fideli, ac devota professione fatemur, quod Spiritus sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tamquam ex duobus principiis, sed tamquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed una spiratione procedit. Hoc professa est hactenus, hoc praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet et praedicat et profitetur et docet sacrosancta Romana Ecclesia, mater omnium fidelium et magistra. Hoc habet Orthodoxorum PP. atque Doctorum, Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia. Sed quia nonnulli propter irrefragabilis promissae veritatis ignorantiam in errores varios prolapsi sunt; nos huiusmodi erroribus viam praecludere cupientes, hoc sacro approbante Concilio damnamus et reprobamus omnes, qui negare praesumpserint, aeternaliter Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere, sive etiam ausu temerario asserere, quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio tamquam ex duobus principiis et non tamquam ex uno procedat.

Sanctis iis, quae ad fidei confessionem et unitatem Ecclesiae spectabant, Orientales sacris, Pontifice in Ecclesia operante, assistentes, symbolum fidei cum additione: Qui ex Patre, Filioque procedit, in confirmationem omnium, quae coram Patrum consessu dixerant et subscripserant, maxima totius Ecclesiae exultatione decantarunt et ex manu summi Pontificis sacram synaxim susceperunt. Multo tamen uberius idipsum continetur in litteris ipsius Palaeologi, quas ad Pontificem per dictos instituti Franciscani Apostolicae sedis Nuntios transmisit.

CONCILIUM FLORENTINUM.

Ita loquor, (inquit Baronius noster) aliorum phrasi magis, quam meo sensu: caeterum enim Ferruriense est Concilium, tam auspiciis et indictione, quam sessionum multitudine: quae cum in toto fuerint 26., sed Ferrariae habita harum sunt 10., ubi etiam indicta et coepta est Synodus, Florentiae solummodo 10., ubi dumtaxat desiit.

Adfuit ei Ioannes Palaeologus Imperator Orientis; praefuit Eugenius IV. Papa anno 1438. Et quamquam in eo actum sit de pluribus et quidem gravissimis causis, summa potestate Papae, Purgatorio, Consecratione in et absque fermento, tamen princeps articulus et qui plurimis, ac maximis, examine, mora, dissidio constitit Concilio, fuit ille de processione Spiritus sancti a Filio; negantibus Graecis, qua erat ipsorum levitas, ne dicam pertinacia, postquam de hac inter ipsos et Latinos iam conventum esset in Conciliis Lugdunensi, Barensi, etc. Ego doctrinam fidei huius Concilii proferam paulo aliter ac quidam alii ex Theologis etiam non malae notae; imprimis enim teneo non nimis ex fide referri, quod in eo convenirent utraque Ecclesia, ut Graeci more suo dicerent Spiritum sanctum a Patre per Filium procedere: nam definitio Concilii recepta est ab utrisque et in ea expresse asseritur Spiritum sanctum a Patre, Filioque procedere. Praeterea vero, ut appareat, qua fide citetur hoc Concilium in praesenti materia, maxime ab adversariis Theologiae Subtilis, qui flores pro fructibus vendunt et velitationes militum iactant pro victoria ac triumpho, dabo doctrinam omnem huius Concilii seorsim; primo per partes: deinde coniunctim, cum utraque pars esset labii unius et sermonum eorumdem.

CONFESSIO LATINORUM.

Igitur post longum examen et acre dissidium partium sess. 25. et ultima Florentiae, Latini, contendentibus Graecis, sententiam suam litteris mandaverunt in hunc modum:

Quoniam Graeci nos calumniantur, ac nobis obiciunt, duo principia, vel duas causas in sancta et consubstantiali Trinitate ponere, idcirco professionem nostram his litteris mandamus: Credimus in unum Deum Patrem et in unum Filium unigenitum et ex Patre natum: et in unum Spiritum sanctum ex Patre quidem habentem essentiam, quemadmodum etiam Filius, verum ex Filio quoque procedentem, quandoquidem Patrem unicum Filii, sanctique Spiritus causam profitemur; illius quidem per generationem, huius vero per processionem. Porro autem ne identitatem, coniunctionemque divinae substantiae distribuere, ac ipsum eamdem substantiam re, non autem sola ratione, ab hypostasibus et personis differre, credere videamur: necnon, ne quispiam credendo sanctum tres in partes unicam illam divinam substantiam dividi mente concipiat, idcirco verbum ex Filioque necessarium in symbolo duximus esse, profitentes sanctum Spiritum ex Patre, Filioque, tamquam ab unico principio procedere.

CONFESSIO GRAECORUM.

Supradictas litteras cum Graeci accepissent, toto biduo attentissime expenderunt: dumque nollent ulla ratione concedere, quod Filius Spiritus sancti causa esset, ipsi quoque sententiam suam litteris commissam ad Latinos hoc tenore transmiserunt:

Cum Latini profiteantur, Patrem unicam Filii, sanctique Spiritus causam esse, ac a nobis contendant, ut nostram sententiam, quidquid hac in re sentiamus, nostris litteris declaremus, idcirco Patrem, Filii, sanctique Spiritus fontem et radicem, Filium vero et S. Spiritum, secundum primam Ecumenicam Synodum et magnum Basilium et Cyrillum, divina germina profitemur esse, necnon Spiritum a Filio scaturire, hauriri, prodi, emitti, ac profluere.

Ex quibus (inquit Baronius) caeci vident, frustra et quasi temere torqueri a quibusdam tamquam definitionem Concilii sententias has, ut cum contendunt essentiam divinam a personis non distingui formaliter, sive ex natura rei, sed sola ratione: vel cum pari impetu exigunt sibi concedi, quod Spiritus S. non distingueretur a Filio, si ab eo non procederet. Nam, ut demus ista omnia hic haberi, non faciunt fidem, quia non sunt Concilii definitiones: sed sententiae partium hinc inde explicatae. Apparet ergo, quam parum in fontibus prospiciant quidam contenti sola aura et ratione Concilii, non attento ubi allegata habeantur, in disputatione an in definitione, quae huiusmodi est:

BULLA DEFINITIVA EUGENII IN CONCILIO FLORENTINO.

Eugenius Episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Laetentur coeli et exultet terra, sublatus est enim de medio paries, qui Occidentalem Orientalemque Ecclesiam dividebat, et pax atque concordia redit, illo angulari lapide Christo, qui fecit utraque unum, vinculo fortissimo charitatis et pacis utrumque iungente parietem, et perpetuae unitatis foedere copulante ac continente, postque longam maeroris nebulam et dissidii diuturni atram ingratamque caliginem, serenum omnibus unionis optatae iubar illuxit. Gaudeat et mater Ecclesia, quae filios suos hactenus invicem dissidentes, iam videt in unitatem pacemque rediisse, et quae antea in eorum separatione amarissime flebat, ex ipsorum modo concordia cum ineffabili gaudio Omnipotenti Deo gratias referat. Cuncti gratulentur fideles ubique per Orbem, et qui Christiano censentur nomine, matri Catholicae Ecclesiae collaetentur. Ecce enim Occidentales Orientalesque Patres, post longissimum dissensionis et discordiae tempus, se maris ac terrae periculis exponentes, omnibusque superatis laboribus, ut sacrum Oecumenicum Concilium desiderio sacratissimae unionis et antiquae charitatis redintegrandae gratia, laeti alacresque convenerunt, et intentione sua nequaquam frustrati sunt: post longam enim laboriosamque indaginem, tandem Spiritus S. clementia ipsam optatissimam sanctissimamque unionem consecuti sunt. In nomine igitur sanctissimae Trinitatis, Patris et Filii et Spiritus S., hoc sacro universali approbante Florentino Concilio, definimus, ut haec fidei veritas ab omnibus Christianis credatur ac suscipiatur, sicque omnes profiteantur, quia Spiritus S. ex Patre Filioque aeternaliter est, et essentiam suam suumque esse subsistens habet ex Patre simul et Filio, et ex utroque aeternaliter, tamquam ab uno principio et unica spiratione procedit: declarantes, quod id, quod sancti Doctores et Patres dicunt ex Patre per Filium procedere Spiritum S., ad hanc intelligentiam tendit, ut per hoc significetur Filium quoque esse, secundum Graecos quidem causam, secundum Latinos vero principium substantiae Spiritus S., sicut et Patrem. Et quoniam omnia, quae Patris sunt, ipse Pater unigenito Filio suo gignendo dedit praeter esse Patrem, hoc ipsum, quod Spiritus S. procedit ex Filio, ipse Filius a Patre aeternaliter habet, a quo aeternaliter etiam genitus est. Definimus insuper explicationem verborum illorum, Filioque, veritatis declarandae gratia et imminente tunc necessitate, licite ac rationabiliter Symbolo fuisse appositam. Quae confessio celebris Concilii, graecis ac latinis litteris uno eodemque folio sic descripta est, ut in parte dextra latine Occidentalium Patrum subscriptionibus ac summi Pontificis sigillo; ab altera vero parte graece cum Graecorum item subscriptionibus et ipsius Imperatoris sigillo legerentur.

CONCILIA PROVINCIALIA.

CONCILIUM TOLETANUM I.

Christi anno 405., Innocentii Papae anno 1., Honorio et Arcadio Imperatoribus, Stilicone Consule secundum, Toleti in Hispania Tarraconensi celebratum Concilium 19. Episcoporum, qui pleraque ad disciplinam Ecclesiasticam spectantia statuerunt, 20. capitibus comprehensa. Vigesimo autem primo Canone, fidei Catholicae, ex cuius titulo intelliges, ambiguum esse, quod hic posui de tempore et Principibus, tam Ecclesiasticis, quam saecularibus, sub quibus celebratum est; de quo videri possunt Ambrosius Morales et Ioannes Mariana, ac post utrumque Cardin. Baronius tom. 5. Sed quidquid demum de his, hoc tenore ibi ponitur, Symbolum Toletanum:

Credimus in unum verum Deum, Patrem omnipotentem et Filium et Spiritum sanctum, visibilium et invisibilium factorem: per quem omnia facta sunt in coelo et in terra; unum Deum et unam esse divinae substantiae Trinitatem. Patrem autem non esse Filium ipsum, sed habere Filium, qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Dei Filium de Patris esse natura. Spiritum quoque esse Paracletum, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre, Filioque procedens. Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus, sed a Patre, Filioque procedens. Pater est, cuius vox haec audita est de coelis: hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite. Filius est, qui ait: ego a Patre exivi et a Deo veni in hunc mundum; Paracletus est Spiritus, de quo Filius ait: nisi ego abiero ad Patrem, Paracletus non veniet. Hanc Trinitatem personis distinctam, substantia unitam, virtute et potestate et maiestate indivisibilem, indifferentem; praeter hanc nullum credimus Divinam esse naturam, vel Angeli, vel Spiritus, vel virtutis alicuius, quae Deus credatur.

CONCILIUM TOLETANUM III. (NATIONALE).

Non enim ex unius Provinciae Episcopis, sed etiam ex totius Hispaniae congregatum est: imo et Galliae Narbonensis, ut ex Episcoporum subscriptionibus apparet: incidit autem in annum Domini 589., Pelagii Papae 32., Mauritii Imperatoris 4., Reccaredi etiam Regis 4., sub quo post martyrium Sancti Hermenegildi fratris eius natu maioris, gens Gothorum ab Arianismo conversa est ad fidem Catholicam; quod etiam de seipsis Episcopi fatentur, qui fidem suam in hoc verborum tenore ibidem satis clare sunt attestati; inquiunt enim:

Omnis ergo, qui fidem et communionem ab Ario venientem et usque ad nos retentam adhuc tenere desiderat, et de tota cordis intentione non damnat, anathema sit. Quicumque Filium Dei, Dominum Iesum negaverit a paterna substantia sine initio genitum et aequalem Patri esse, vel consubstantialem, anathema sit. Quicumque Spiritum Sanctum non crediderit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio et coessentialem, anathema sit. Quicumque in Patre et Filio et Spiritu sancto personas non distinguit, et unius divinitatis substantiam non agnoscit, anathema sit. Quicumque Filium Dei Dominum nostrum Iesum Christum et Spiritum sanctum iuxta Deitatem esse Patre minorem asseruerit, et gradibus separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema > sit. Quicumque Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae et aeternitatis esse non crediderit, anathema sit. Quicumque nescire Filium Dei, quod Deus Pater scit, dixerit, anathema sit. Quicumque initium Filio Dei et Spiritui sancto deputaverit, anathema sit. Quicumque Filium Dei secundum Divinitatem suum visibilem aut passibilem ausus fuerit proferre, anathema sit. Quicumque Spiritum sanctum sicut Patrem et Filium, verum Deum et omnipotentem esse non credit, anathema sit. Quicumque alibi fidem et communionem Catholicam, praeterquam in Ecclesia universali, quam Nicaeni et Constantinopolitani et primi Ephesini et Chalcedonensis Concilii decreta tenent pariter et honorant, anathema sit. Quicumque Patrem et Filium et Spiritum sanctum honore et gloria et Divinitate separat aut disiungit, anathema sit. Quicumque Filium Dei et Spiritum sanctum cum Patre non crediderit esse glorificandos et honorandos, anathema sit.

CONCILIUM TOLETANUM IV.

Similiter ab omnibus Episcopis Hispaniae et Galliae Narbonensis celebratum est (proinde a Patribus in eo collectis generale appellatum) anno Christi 633., Honorii Papae 8., Heraclii Imperatoris 21., Sisenandi Regis 4., Episcopis 70., praesidente Sancto Isidoro Episcopo Hispalensi. In eo praeter alia de fide Catholica haec constituta sunt:

Secundum divinas Scripturas et doctrinam, quam a sanctis Patribus accepimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius Deitatis atque substantiae confitemur. In personarum diversitate Trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes; nec personas confundimus, nec substantiam separamus. Patrem a nullo factum, vel genitum dicimus; Filium a Patre non factum, sed genitum asserimus. Spiritum vero sanctum, nec creatum, nec genitum, seu procedentem ex Patre, Filioque profitemur. Ipsum autem Dominum Iesum Christum, Dei Filium et Creatorem omnium ex substantia Patris ante saecula genitum, descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a Patre, qui numquam desinit esse cum Patre. Incarnatus est enim ex Spiritu sancto et gloriosa sancta Dei genitrice Virgine Maria, et natus ex ipsa, solus idem Dominus Iesus Christus, unus in sancta Trinitate, anima et carne perfectus sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, et assumens quod non erat: aequalis Patri secundum Divinitatem, minor Patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietatem. Naturae enim in illo duae, Deus et homo. Non autem duo filii et duo Dii, sed idem unus in utraque natura.

CONCILIUM TOLETANUM VIII.

Celebratum est in eadem urbe anno Christi 673., Martini Papae 5., Constantis Imperatoris 12., Reccesuinthi Regis Hispan. 5., aera 691. Interfuerunt Episcopi 52., Abbates 22., Vicarii Episcoporum absentium 10. Cetera alio: huc spectat sequens fidei confessio. — Symbolum Concilii:

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem. Et in unum Dominum Iesum Christum, Filium Dei unigenitum et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, genitum non factum, consubstantialem Patri, hoc est eiusdem cum Patre substantiae, per quem om> nia facta sunt, quae in coelo et in terra. Qui propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine, homo factus: et passus sub Pontio Pilato, ac sepultus, tertia die resurrexit. Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est in gloria iudicare vivos et mortuos, cuius regni non erit finis. Credimus et in Spiritum sanctum vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas. Et unam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum. Expectamus resurrectionem mortuorum et vitam futuri saeculi. Amen.

CONCILIUM TOLETANUM XI.

Dignum, in quo hic Synodorum census desinat, propter egregiam fidei confessionem, quam hic subnectam, et hodie usque Scholastici Doctores in veneratione et usu habent. Habitum est anno salutis 675., Adeodati Papae VII., Constantini Pogonati Imperatoris 8., aera 713. Statuit nonnulla; sed plura docuit celeberrimo hoc Symbolo, quod non modo fidem Trinitatis, sed quasi eius commentarium continet. — Symbolum Concilii:

Confitemur et credimus, sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem et Filium et Spiritum sanctum, unum Deum naturaliter esse, unius substantiae, unius naturae, unius quoque maiestatis atque virtutis. Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo Filius nativitatem, Spiritus S. processionem accepit. Fons ergo et origo totius Divinitatis, ipse est. Ipse quoque Pater essentia quidem ineffabilis, substantiae suae Filium ineffabiliter genuit: nec tamen aliud, quam quod ipse est, genuit, Deus Deum, lux lucem. Ex ipso ergo est omnis paternitas in coelo et in terra. Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur: quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre aliquando extitit. Et tamen non ut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit. Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio. Ille autem Filius Patris et Deus de Patre: aequalis tamen per omnia Filius Deo Patri, quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit. Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et ὁμοούσιος Patri dicitur, hoc est unius cum Patre substantiae; ὁμὸν enim Graece unum, οὐσία vero substantia dicitur: quod utrumque coniunctim sonat, una substantia. Nec enim de nihilo, neque de alia aliqua substantia, sed de Patris utero, idest, de substantia eius, idem Filius genitus, vel natus esse credendus est. Sempiternus quoque est Dei Filius, quoniam si Pater semper fuit, semper habuit Filium cuius Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur: nec enim eundem Filium Dei, pro eo quod de Patre sit genitus, deesse naturae portionculam nominamus: sed perfectum Patrem, perfectum Filium, sine imminutione, sine defectione genuisse asserimus: quia solius Divinitatis est inaequalem Filium non habere. Hinc etiam Filius Dei natura est Filius, non adoptione, quem Deus Pater, nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nulla in Deo necessitas cadit, nec voluntas sapientiam praevenit. Spiritu quoque sancto, qui est tertia in Tri> nitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae: non tamen genitum, vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum. Hic etiam Spiritus S. nec ingenitus, nec genitus creditur: ne aut si ingenitum dixerimus, duos patres dicamus; aut si genitum, duos filios praedicare monstremur, qui tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris et Filii Spiritus dicitur. Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas, sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic ergo Spiritus sanctus missus ab utrisque creditur, sed minor Patre et Filio non habetur: sicut Filius, propter assumptam carnem, minorem se Patre et Spiritu S. esse testatur. — Haec est sanctae Trinitatis relata narratio, quae non triplex, sed Trinitas et dici et credi potest. Nec recte dici potest, ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas. In relativis vero personarum nominibus Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus S. ad utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur, una tamen naturalis substantia creditur. Nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus: sed unam substantiam, tres autem personas. Quod enim Pater est, non ad se, sed ad Filium est; et quod Filius est, non ad se, sed ad Patrem est. Similiter et Spiritus S. non ad se, sed ad Patrem et Filium relative refertur, in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur. Item cum dicimus, Deus, non ad aliquid dicitur, sicut Pater ad Filium et Filius ad Patrem, et Spiritus S. ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter Deus dicitur. Nam si de singulis personis interrogemur, Deum necesse esse fateamur. Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus S. singulariter dicitur; nec tamen tres dii, sed unus est Deus. Item et Pater omnipotens et Filius omnipotens et Spiritus S. omnipotens singulariter dicitur, nec tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens, sicut et unum lumen, unumque principium praedicatur. Singulariter ergo unaquaeque persona unus Deus confitetur et creditur, una illis et indivisa atque aequalis Deitas, maiestas atque potestas. Nec minoratur in singulis, nec augetur in tribus; quia nec minus aliquid habet, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur: nec amplius, cum toties tres personae unus Deus enuntiantur. Haec ergo S. Trinitas, qua unus et verus est Deus, non recedit a numero, nec capitur numero; in relatione enim personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum sit, non comprehenditur. Ergo hoc solo numerum insinuant, quod ad invicem sunt; et in hoc numero carent, quod in se sunt, nam ita sanctae huic Trinitati unum naturale convenit nomen, ut tribus personis non possit esse plurale.

CONCILIUM ANGLICANUM.

Quadriennio post praecedens XI. et ultimum Toletanum, hoc est anno 679., celebratum est in Anglia aliud a Venerabili viro Theodoro Britanniae Archiepiscopo (ut refert Beda in historia Anglorum), una cum eo sedentibus ceteris Episcopis Britanniae insulae, praepositis sacrosanctis Evangeliis, etc., quorum confessio haec est:

Credimus constanter et confitemur, secundum sanctos Patres, proprie et veraciter Patrem et Filium et Spiritum sanctum

Trinitatem in unitate consubstantialem, et unitatem in Trinitate, hoc est, unum Deum in tribus subsistentiis, vel personis consubstantialibus, aequalis gloriae et honoris.

Et post multa huiusmodi, quae ad rectae fidei confessionem pertinebant, hoc quoque sancta Synodus suis litteris addit:

Suscipimus sanctas et universales synodos, beatorum et Deo acceptibilium Patrum, idest, qui in Nicaea congregati fuerunt 318. contra Arium impiissimum et eiusdem dogmata; et in Constantinopoli 150. contra vesaniam Macedonii et Eutychii et eorum dogmata: et in Ephesino primo 200. contra nequissimum Nestorium et eius dogmata: et in Chalcedone 630. contra Eutychen et Nestorium et eorum dogmata: et iterum in Constantinopoli quinto congregati sunt Concilio, in tempore Iustiniani iunioris, contra Theodorum et Theodoretum et eorum dogmata contra Cyrillum.

Et paulo post:

Et Synodum, quae facta est in urbe Roma, in tempore Martini Papae beatissimi, Indictione 8., imperante Constantino piissimo, anno 9., suscipimus et glorificamus Dominum nostrum Iesum Christum, sicut isti glorificaverunt, nihil addentes, vel subtrahentes. Et anathematizamus corde et ore, quos anathematizaverunt: et quos susceperunt suscipimus, glorificantes Deum Patrem sine initio, et Filium eius unigenitum ex Patre generatum ante saecula, et Spiritum Sanctum procedentem ex Patre et Filio inenarrabiliter.

Haec illi, in quibus nota dignum est, hunc Archiepiscopum et Concilii praesidem, qui tam asseveranter pronuntiavit Spiritum Sanctum a Patre Filioque procedere, idque secundum mentem et fidem SS. Patrum et Synodorum, Graecum fuisse, ad maiorem eorum pudorem, qui deinde illud negare ausi sunt, et oppositum praedicant a Patribus sibi traditum, quum ille propior antiquis, tam Graecis quam Latinis, utrosque pro hoc citando produxerit.

CONCILIUM GENTILIACUM.

Ne quid in hoc genere indictum dimittam, statui etiam hanc qualemcumque Synodum succenturiare; ex parte enim egit de Spiritus Sancti processione, ut referunt Ado et Abbas Urspergensis. Coactum quidem videtur primario ad decidendam causam de cultu sacrarum imaginum: at enim hi ambo sunt cognati errores, et Graecis etiam familiares, maxime tempore Concilii, quod incidit in annum Domini 767. Factum est olim occasione cuiusdam legationis Constantini Copronymi Graecorum Imperatoris ad Pipinum Galliarum Regem: cum autem Constantinus esset iconomachus acer, et iam exisset ab eo edictum contra sacras Imagines, ob quod ille male audiit apud Orthodoxos, videtur voluisse hac legatione famam suam apud Pipinum recuperare, eo item argumento usus, quod si ipse errasset in impugnandis imaginibus, tale etiam Latini peccassent in additamento Filioque. Quamobrem Concilium coactum est pro hoc etiam articulo processionis Spiritus Sancti a Patre, Filioque, decidendo; nec dubium quin ad eum assertive responderit, licet Acta Concilii non existant. Nam et de imaginibus contra Constantinum sic decisum est, ut colligi videtur ex Synodo Romana sub Stephano Papa. — Referre possem alias Synodos, in quibus recta ac sancta de divina Trinitate fides nedum expresse tradita, sed et lucide ac clare expressa fuit, si per alios assumptos labores liceret; sed quoniam per tempus et otium non iuvat, idcirco, Lector, haec ex nostro Baronio excerpta et ob tuam gratiam hic inserta tibi sufficiant.

Disputatio I: De existentia, origine, et principiis divinarum personarum

Articulus I: De existentia trium divinarum personarum in unitate essentiae

Quaestio I: An, et quomodo Trinitas, et aequalitas personarum in unitate divinae essentiae probari possit adversus Judaeos

Quaestio II: An mysterium Trinitatis detegi, et probari possit ratione naturali a philosophis

Quaestio III: An, et quomodo supposita divina revelatione probari possit divinae Trinitatis mysterium adversus repugnantes philosophos

Quaestio IV: An revera tres tantum sint divinae personae realiter distinctae, et unicus Deus

Quaestio V: An Filius et Spiritus sanctus revera sint Deus, et Patri aeterno consubstantiales

Appendix I: Appendix. An unitas trium divinarum personarum consubstantialitatis vocabulo a sanctis Patribus recte explicata fuerit

Articulus II: De origine, et processione divinarum personarum

Quaestio I: An sint reales in Deo personarum processiones

Quaestio II: Quot sint divinae processiones, et qualiter invicem distinguantur

Quaestio III: Quid, et quales sint divinae processiones

Quaestio IV: An, et quae processio sit in divinis generatio

Articulus III: De principiis, objectis, et terminis divinarum emanationum

Quaestio I: Quaenam sint immediata principia emanationum divinarum

Quaestio II: Cujusnam objecti cognitionem, et amorem divinae processiones praesupponant

Quaestio III: Qui, et quales sint divinarum processionum termini

Quaestio IV: Quomodo fiant divinae processiones, an libere vel naturaliter

Disputatio II: De proprietatibus constitutivis, distinctivis, et notificativis divinarum personarum

Articulus I: De personis, hypostasibus, et subsistentiis divinis

Quaestio I: An, et quomodo ratio personae Deo conveniat

Quaestio II: An, et quibus proprietatibus divinae personae in esse personali constituantur, et distinguantur

Quaestio III: An sint in Deo tres subsistentiae relativae personales, et una absoluta

Articulus II: De relationibus divinarum personarum constitutivis

Quaestio I: An omnes relationes divinae ad intra sint reales

Quaestio II: Quaenam relationes sint divinarum personarum constitutivae

Quaestio III: An relationes originis sint formaliter infinitae, et perfectae

Articulus III: De notionibus divinis

Quaestio I: An, quot, et quales sint divinarum personarum notiones

Disputatio III: De divinis personis in particulari

Articulus I: De praecellentiis primae divinae personae

Quaestio I: An, et quomodo nomen Patris primae personae conveniat

Quaestio II: An, et quomodo primae personae conveniat nomen, et ratio Ingeniti

Quaestio III: An, et quomodo Pater dicatur Principium, Causa, Auctor, et Fons in divinis

Articulus II: De propriis secundae personae characteribus

Quaestio I: An nomen, et ratio Verbi soli Filio divino conveniat

Quaestio II: An, et quomodo Verbo divino competat ratio Imaginis

Quaestio III: An, et quomodo ratio Sapientiae Filio divino conveniat

Articulus III: De persona Spiritus Sancti

Quaestio I: An revera Spiritus Sanctus a Patre Filioque procedat

Appendix I: Appendix. De additione particulae Filioque ad Symbolum Nicaenum

Quaestio II: Utrum Spiritus Sanctus distingueretur realiter a Filio, si ab ipso non procederet

Quaestio III: Quinam sint proprii, et appropriati sancti Spiritus characteres

Appendix II: Appendix. De missione divinarum personarum

↑ Top of work