De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

Robert Bellarmine

De Controversiis, Secunda Controversia Generalis: De Christo

Robert Bellarmine (1542–1621)

First published 1599

In this five-book theological work, Robert Bellarmine presents a systematic exposition and defense of the principal Catholic doctrines concerning Christ. He examines Christ’s divinity, the Trinity, the Incarnation and hypostatic union, the soul and knowledge of Christ, His descent into hell, and His office as Mediator. Drawing extensively on Scripture, the Fathers, councils, and scholastic theology, Bellarmine also refutes Arian, Socinian, Protestant, and other Christological errors, offering a comprehensive defense of Catholic Trinitarian and Christological doctrine.


Praefatio I: De duplici genere hostium Divinitatis Christi

De Ecclesia Universa, quae in terris, in purgatorio, et in coelis est, disputaturus, a Christo summo Capite ac Principe Ecclesiae totius initium faciendum esse duxi. Id enim ordo rerum tractandarum postulare videtur: tametsi non ignorem, a re omnium gravissima et difficillima principium me ducere. Nam, ut omittam rei ipsius, de qua nunc agendum est, praestantiam et magnitudinem, quae tantum rebus omnibus, quas deinde tractaturi sumus, antecellit, quantum Ecclesiae Catholicae splendor et amplitudo ab immensa divini numinis luce et majestate superatur: genus certe hostium tam varium ac multiplex in hac concertatione nobis occurrit, ut cum eo reliqui adversarii nulla ex parte conferri posse videantur. Siquidem in aliis controversiis, quasi praeliis utrinque indictis et proclamatis, hostes semper habebimus certos, notos, a fronte pugnantes, proprii Ducis insignia praeferentes.

Jam vero in hac summa, quae de Christo ipso instituitur, disceptatione res nobis futura est cum exercitibus duobus, quorum alter ex iis constat, qui se id quod sunt, hostes atque adversarios esse, et signa conferre, atque aperto Marte pugnare profitentur: alter est longe major; ex proditoribus et insidiatoribus comparatus; qui partim symbolis, ac nominibus ementitis in castris nostris contra nos armantur: partim in insidiis absconditi delitescunt, ut in medio ardore praelii nos circumveniant, atque a tergo et lateribus adoriantur.

Et quoniam non parum ad victoriam refert insidias detegere, latebras aperire, ab amicis inimicos secernere, omnium denique hostium copias in conspectu habere, operae pretium esse duxi, antequam ad ipsam dimicationem veniamus, castra hostium lustrare, praecipuorum Ducum nomina recognoscere, atque ad eos, si fieri poterit, eos omnes rejicere, qui castris nobiscum, animo cum adversariis juncti, sic in hostes tela conjicere videntur, ut nos interim feriant, et mira arte, quae pro nobis sumpserant, eadem in nos arma convertant.

Ordiamur igitur, si placet, ab iis, qui Imperatoris nostri Christi Divinitatem et Majestatem oppugnant, et infelicissimo errore non se putant ad unici Patris gloriam, ut eleganter Augustinus ait, nisi per unici Filii contumeliam pervenire. In his castris duo sunt agmina, et quasi cornua praecipua.

Primi agminis Dux atque Imperator est Michael Servetus Hispanus. Is cum esset juvenis ferox atque audax, et in scholis Lutheranorum, quibus operam dabat, identidem repeti audiret, Verbum Dei non esse Patrum aut Ecclesiae explicationi, sed spiritus solius testimonio atque judicio alligatum, coepit et ipse spiritum jactare, et eo spiritu admonente admirari, cur Lutherani cum Papistis de Ecclesia et Sacramentis tantopere contendere, de Christo ipso litem nullam haberent, atque ita cum dissentirent de corpore, de capite convenirent. Majora igitur moliri meditans, ac metuens ne aetas sibi ad faciendam fidem non parum obesset, annorum quippe erat solum quinque et viginti, quod aetati videbatur deesse, prophetici nominis auctoritate et majestate compensavit.

Itaque maxima tetri spiritus ubertate perfusus, summum se orbis terrae Prophetam nominavit, cujus appellationis testem habemus Calvinum in lib. IV. Institut. cap. 16. Hinc vero, prophetica libertate assumpta, libros illos eodem spiritu aspirante effudit, quos inscripsit: De erroribus Trinitatis: quorum librorum summa haec est, nullam esse in Deo distinctionem personalem, et Christum Dei Filium appellari, quod ex ipsa Dei substantia caro ejus in utero Virginis concepta et confirmata sit; ita paucissimis verbis, et personarum Trinitatem destruxit cum Sabellio, et Christi naturas confudit, atque Incarnationem sustulit cum Eutychete.

Exitum vero si quis requirat, talem Servetus invenit, qualem ejus impietas et scelera postulabant. Nam in media Genevensium urbe igni traditus, non constanter atque alacriter, ut sancti olim Martyres solebant, sed tam iniquo atque impatienti animo supplicium pertulit, ut, Calvino ipso teste, qui historiam mortis ejus conscripsit, magnis clamoribus, sive, ut ipse ait, magno boatu gladium flagitaret. Sed cum in judices plane inexorabiles incidisset, tandem aliquando est longissimo illo acerbissimoque dolore consumptus, anno 1555.

Hunc ducem et principem secuti sunt Georgius Blandrata, Paulus Alciatus, Lelius Sozinus, Franciscus David, et omnis illa Ministrorum colluvies, quae nunc in Transylvania erroris sui sedem constituit, et Ecclesiarum consentientium titulum sibi assumit: quae quidem et publicis disputationibus, et libris etiam editis, omnes veteres Patres, omniaque antiqua Concilia, et ipsum orbem terrarum, qui per annos 1580, tres in Deo personas, duas in Christo naturas credidit, Tritheismi damnare, Sophistices accusare, atque ad Antichristum rejicere impudentissime audet.

Alterius agminis princeps est Valentinus Gentilis Italus. Hic primum studio rerum novarum ex patria sua Consentia Genevam ad Calvinum venit, fama Calvinianae eruditionis, ut ipse dicebat, in primis permotus, sed non diu inter discipulos, atque auditores se numerari passus est: cum enim et ipse spiritu abundaret, et aeque ac Servetus moleste ferret, quod Ecclesiae reformatae adhuc in fide Trinitatis cum Papistis convenirent, nec tamen Serveti discipulus dici, aut spiritum suum spiritui ejus subjicere dignaretur, novam excogitavit sententiam, quae et cum Servetiana non consentiret, et tamen penitus a Catholica discreparet.

Itaque asseruit, veram esse in Deo non modo personarum, sed etiam naturarum Trinitatem, sic ut tres sint divini ac sempiterni Spiritus essentiali numero differentes. Quae sententia Philoponi quondam fuisse dicitur, si vera sunt, quae de ejus erroribus Suidas et Nicephorus scripta reliquerunt. Hunc igitur lapidem primum Valentinus offendit, sed cum animadverteret hanc Deorum Trinitatem non posse ex divinis litteris ulla ratione defendi, cum nihil in Scripturis frequentius inculcetur, ac repetatur, quam unum et solum esse Deum, extra quem, praeter quem, ante quem, post quem, cum quo nullus omnino sit alius Deus; mutata sententia, paulatim ad Arianismum delapsus est. Nam, ut ex variis confessionibus et prothesibus ejus, quae in manibus sunt, cognosci potest, Dei patris proprium esse statuit, ut unus et solus appelletur Deus, eumque esse solum illum summum atque altissimum Deum, quem nobis passim sacrae Litterae praedicant. Atque hunc eundem solum Patrem esse ipsam veram essentiam, et naturam Divinitatis. Porro Filium et Spiritum sanctum non esse essentiam divinam, sed essentiae proles, et proles ipsa essentia longe inferiores, atque, ut ipse loquitur, pro modulo generationis, vel propagationis definitas, atque circumscriptas.

Cum igitur ille Genevae ab insano illo spiritu impulsus, in renovando Arianismo occupatus esset, interim ab alio spiritu Calvinus agitur, ut se Valentino opponat, sic inter se daemonibus colludentibus. Valentinus fit reus haereseos apud tribunal haeretici Magistratus, ubi metuens Valentinus Calvini severitatem, et ad memoriam revocans incendium illud formidolosum, quo in eadem Urbe, eodem auctore Calvino, Servetus paulo ante perierat, ut tempori serviret, errorem se suum agnoscere simulavit. Itaque ex sententia Judicum ad poenitentiam publicam damnatus, depositis vestibus, solo excepto indusio, nudis pedibus, detecto capite, facem accensam manu gestans, praeeunte praecone, totam urbem sic obivit: deinde a Magistratu supplex veniam petiit, librum ipse suum in ignem abjecit, ac jurejurando promisit, non abiturum se Gneeva, nisi prius a Magistratu veniam impetraret.

Sed praeclarus iste Apostolus Arianus, postquam tam insigni palinodia et inconstantia renascentem Arianismum decoraverat, voluit etiam eundem ornare perjurio. Quare Geneva clanculum se proripuit, et cum apud Gallos, Helvetios, Polonos, aliasque gentes Arianismum suum propagare conatus esset, et ad primum perjurium, alterum, ac tertium addidisset, tandem anno undecimo a morte Serveti apud Bernam Helvetiorum, a Zwinglianis comprehensus, et capitis damnatus, meritas suae temeritatis poenas dedit, qui tametsi, dum in vinculis et carcere servabatur, se Martyrem primum suae sectae esse jactaret ac diceret, Martyres caeteros pro Christi gloria mortuos, se autem primum omnium pro eminentia Dei Patris mortem oppetere; tamen ubi nuntium mortis accepit, ita expavit, atque expalluit, ut omnes omnino aditus supplicii evadendi quaesierit, paratus etiam doctrinam suam contemnere, si judicum animos inflectere potuisset. Exstant acta publica Genevensium in causa Valentini, necnon integra historia de supplicio ejusdem a Bernensi Pastore conscripta. Ex quibus haec pauca, quae sunt commemorata collegimus.

Neque vero feliciorum exitum sortiti sunt Gentilis Symmistae, atque Collegae Matthaeus Gribaldus, Franciscus Lismaninus, atque alii, de quibus multa Theodorus Beza, praefatione ad librum Calvini adversus Gentilem. Siquidem Gribaldus peste correptus, atque ab omnibus desertus, ut canis interiit. Lismaninus Apostata Franciscanus in puteum semet praecipitem dedit. Franciscus David in vinculis agens, et in amentiam ac furorem versus ex hac vita migravit. Unus est Jacobus Palaeologus, qui singulari Dei benignitate, anno 1585, in urbe Roma, post multas disputationes et colloquia, tandem ad sanitatem rediit, et omnibus erroribus publice revocatis, Ecclesiae Dei reconciliatus est. Reliqui parentis sui Arii probrosam mortem imitati, infelicissime perierunt.

Porro genus hoc hominum tam aperte, tam libere, tam audacter, tam impudenter Arianismum, vel eo pejorem Paulianismum renovat, ut ipse Gentilis trium personarum ejusdem essentiae Trinitatem, novum idolum, turrim Babel, Deum fictitium ac Sophisticum appellare non dubitaverit; Gregorius Paulus unam Dei essentiam, sive unum Deum in tribus personis, Satanae stratagemata esse dixerit: Michael Servetus (quod certe horret animus cogitare) Cerberum tricipitem, et tricorporeum Gerionem sacrosanctam Trinitatem appellaverit; Georgius Niger Symbolum Athanasii Satanasii Symbolum appellandum censuerit: in publico colloquio Petricoviae habito, Poloni Ministri Nicaenum Concilium improbaverint; Athanasium, Augustinum, aliosque Patres Catholicos repudiaverint; Constantinum, Gratianum, Theodosium pios Imperatores vituperaverint, et contra dolere se dixerint propter casum Arii discipulorum in eodem Concilio damnatorum, ac demum amplissime laudaverit tam ipsum Arium discipulosque ejus, quam Constantium Caesarem fautorem Arianorum. Denique Franciscus David (ut ex epistola Blandratae refertur in confutatione judicii Polonicarum Ecclesiarum) eo usque progressus fuerit, ut diceret, sepeliendum esse Evangelium, et revertendum ad Moysem, ad Legem, et ad Circumcisionem: Mosen, et Moysis doctrinam esse lineam rectam: Christum autem Jesum, et ejus doctrinam indirectam. Neque voce solum et scriptis, sed etiam depictis tabellis fidem suam toti orbi terrarum testatam esse voluerunt.

Prodiit enim nuper tabula ex ipsorum officina, in qua Ecclesia Catholica instar magni aedificii depicta cernitur, in cujus tecto Lutherus sedet cum suis, tegulasque et lateres longe projicit. Inde nudato jam tecto, Zwinglius cum cohorte Sacramentariorum parietes magna vi demoliri pergit: sed ad fundamentum eruendum, atque adeo domum totam funditus evertendam ipsi Tritheistae, novique Ariani armati malleis, et lignonibus, omnique genere ferramentorum diligenter incumbunt, obliti videlicet Evangelicam illam, atque fidelissimam Christi vocem: Et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam. Sed de prioribus hostium copiis satis multa, ni fallor, dicta sunt.

Veniamus ad posteriores. Rem magnam, ac pene incredibilem dicturus sum, sed nolo mihi prius fidem haberi, quam rem totam Solis luce clariorem effecero. Consurgent hoc tempore undique Lutherani, Brentiani, Melanchthonici, Zwingliani, Calvinistae, adversus Tritheistas: per omnem Germaniam, Galliam, Poloniam libri volitant contra Servetum, contra Gentilem, contra Blandratam, contra Gregorium Paulum, contra Ministros in Polonia atque Hungaria, vel Arianos, vel Samosatenos; novam hanc doctrinam quasi signum quoddam in medio propositum confodiunt telis librorum suorum. Ex Geneva, Calvinus et Beza; Ex Wittemberga, Philippus Melanchthon; Ex Tiguro, Simlerus ac Bullingerus; Ex Berna, Benedictus Aretius; Ex Lipsia, Alexander Alesius; Ex Marpurgo, Andreas Hyperius; Ex Polonia, Stanislaus Sarnitius; Ex Hungaria, Petrus Melius. Aliis ex locis, Joannes Wigandus, Jacobus Scheckius, Franciscus Stancarus, et quis non? Atque hi omnes cum Papistis de Trinitate sentire, sex prima Concilia venerari, veteres Patres cum honore recipere, Sabellium, Samosatenum, Arium, Nestorium, Eutychetem, omnesque haereticos detestari se dicunt. Quis igitur non mirabitur, si tam istos, quam eos, quos ipsi pro magistris et quasi Prophetis colunt, Erasmum ac Lutherum, vel Arianos, vel Sabellianos, vel Nestorianos, vel Eutychianos fuisse, demonstrare potuero?

Incipiamus ab Erasmo, quem Hungarici Ministri, in eo libro quem anno 1567, Joanni Regi obtulerunt, praecursorem Prophetae sui Serveti non sine causa nominaverunt. Erasmus igitur in scholiis Tomi III. Epistolarum S. Hieronymi, Arianos dicit non tam haeresim docuisse, quam schismata fecisse, cum essent illi nostris numero fere pares, eloquentia, doctrinaque superiores. En patronum egregium Arianorum, qui ab haeresi illos vindicat, et doctiores Catholicis facit: quid restabat aliud, nisi ut Arianos Catholicos, et Catholicos haereticos diceret? Sed pergamus ad alia.

Praefatione in libros Hilarii: «Audemus, inquit Erasmus, Spiritum sanctum appellare Deum, quod Veteres ausi non sunt.» O mendacium incredibile! Nonne Hilarius ipse, in quem praefaris, ad finem librorum de Trinitate Spiritum sanctum rem creatam esse negat? et si res creata non est, quid aliud, quaeso, quam Deus est? Nonne Athanasius in disputatione cum Ario; Basilius libro De Spiritu sancto cap. 16; Nazianzenus Oratione in Heronem; Didymus in primo De Spiritu sancto; Ambrosius lib. III. De Spiritu sancto cap. 2. Augustinus lib. I. Contra Maximinum; Nyssenus in libro Quod Spiritus sanctus sit Deus, et caeteri Patres omnes, et clarissime, et frequentissime Spiritum sanctum Deum nominant? Sed caetera videamus.

Annotatione in illud Roman. IX. Ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Mirum est quid non agat Erasmus, quo se non vertat, quid non moliatur, ut hoc telum de manibus nobis extorqueat. Primum vocem (Deus) supposititiam vult videri. Deinde ait hunc locum non esse efficacem ad revincendos Arianos. Denique sic optime exponi posse docet, ut post illa verba: Ex quibus est Christus secundum carnem interposito puncto, sequatur actio gratiarum super omnia Deus, videlicet Pater, sit benedictus in saecula. An poterat manifestius Arianam causam suscipere defendendam?

Annotatione in illud Ephes. V. In regno Christi et Dei. «Verum, inquit, id alias admonuimus, Patrem ex consuetudine sermonis Apostolici significari, quoties Deus absolute nominatur.» At hoc cum favet Arianis plurimum, tum est falsum apertissime. Certe enim, ut alia interim loca praeteream Actor. XX. cum Paulus ait: Regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo, non Patrem, sed Filium Deum absolute vocat.

Annotatione item ad illud Philipp. II.: Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo: Primum cum Maximino Ariano exponit: «Non usurpavit sibi cum Deo aequalitatem.» Deinde addit: «Scio magnos auctores, Hilarium, Augustinum, ut caeteros taceam, sic interpretari, Non rapinam arbitratus est, quod esset aequalis Deo: nam quod erat naturae, non potuit esse rapinae, cum esset in forma Dei, hoc est, cum vere esset Deus: atque hanc praecipuam habent clavam, qua conficiantur Ariani, qui solum Patrem vere volunt esse Deum. Atqui si veris agere fas est, quid magni tribuit Paulus Christo, si cum Deus esset natura, intellexit id non esse rapinae, hoc est, novit seipsum? Illud autem compertum est, nusquam majorem vim fieri Scripturis sacris, quam ubi cum haereticis agentes nihil non detorquemus ad victoriam, tametsi non video quid hic locus proprie faciat adversus Arianos.» Quaeso te, Erasme, si mercedem ab Arianis accepisses, poterasne diligentius causam illorum agere? Augustini Catholicam explicationem refellis, Maximini Arianam amplecteris. Hunc locum praecipuam esse clavam nihil valere dicis; quid ergo restat, ut dicas, nisi meliorem esse causam Catholicorum contra Arium non negas, et tamen hanc ipsam clavam nihil valere dicis; quid ergo restat ut dicas, nisi meliorem esse causam Arianorum, quam Catholicorum? Quid si tuam illam Annotationem his addamus, quam fecisti ad postremum caput epistolae primae sancti Joannis? nonne eo loco totis viribus contendis verba Domini: Ego et Pater unum sumus: et illa discipuli: Et hi tres unum sunt, non de unitate naturae, cum omnibus Patribus, sed de vinculo charitatis, cum Arianis intelligi debere? et in operibus sancti Augustini ad marginem libri primi contra Maximinum, ubi una atque eadem asseritur Dei natura, quis notationem illam adjecit, non una numero, nisi Erasmus? et quid manifestius dixerunt unquam Tritheistae?

Sed mittamus Erasmum, atque ad Lutherum veniamus. Martinus igitur Lutherus contra Jacobum Latomum scribens: «Anima mea, inquit, odit hoc verbum ὁμοούσιος.» Quid, quaeso, vel sentiret, vel diceret aliud Arius, si ab inferis nunc existeret? Nam tota illa tragoedia, quae Ecclesiam tot annis misere vexavit, ac vastavit, propter hanc unam vocem excitata est; cum Patres Catholici nihil aliud suis libris et Conciliis conarentur, quam hanc sententiam stabilire, quae Christum homousion Patri esse docet. Haeretici contra nihil aliud decem conciliabulis suis, igne quoque et ferro, armis et exercitibus molirentur, quam vocem hanc eandem abolere.

Sed audiamus inauditam calumniam et mendacium ejusdem Lutheri. In eodem contra Latomum libro affirmat, hanc ipsam vocem S. Hieronymo displicuisse, quod nescio quid veneni latere in syllabo arbitraretur. Neque hoc Luthero per incogitantiam, aut lapsum calami excidisse putemus: id enim rursum repetit in libro De Conciliis in haec verba: «Sanctus Hieronymus vehementer perturbatus lamentabiles litteras scribebat ad Episcopum Romanum Damasum, et cupiebat expungi vocabulum ὁμοούσιος.» Quid faciemus hominibus istis, qui causam non queunt tueri suam, nisi fraudibus et mendaciis? Nam S. Hieronymus eo loco, quem Lutherus adducit, qui est in epistola priore ad Damasum de hypostasibus, in voce hypostasis, non in voce homousios, venenum latere dicit, quod ea vox ambigua sit, et tam personam, quam substantiam significare possit. Tantumque abest, ut S. Hieronymo vox homousios displicuerit, ut potius solo metu, ne ea vox nobis eriperetur ab Arianis, tres hypostases dicere formidaverit. Itaque epistolam totam in haec verba concludit: «Obtestor beatitudinem tuam per crucifixum mundi salutem per homousion Trinitatem, ut mihi epistolis tuis sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas.»

Quid, quod non solum nomen homousios, sed etiam nomen Trinitatis Luthero displicuit, et ex Germanorum precibus illam precandi formulam submovit: Sancta Trinitas, unus Deus, miserere nobis.

Quid, quod non solum Ario, sed etiam Nestorio et Eutycheti plurimum Lutherus favit? Nam in magnis Postillis, in Concione de Natali Domini, imperitos quosdam, ait, Christum facere hominem omnipotentem. Quid autem est aliud, non esse Christum hominem omnipotentem, quam non esse Christum hominem Deum, sed duas esse in Christo personas, ut quondam impius haeresiarcha Nestorius praedicavit? In libro vero de Conciliis part. 2. «Mihi, inquit, paulo ante negotium fuit cum Nestorianis, qui pertinacissime contra me disputabant, quod Divinitas Christi non possit pati.» Et infra: «Oportet, inquit, dici hic homo Christus, haec caro et sanguis condidit coelum et terram.» Certe nomina divinitatis et carnis nomina sunt naturarum, non personarum; ergo si Luthero divinitas patitur, si caro coelum et terram condidit; quis non videat a Luthero Christi naturas cum Eutychete confundi?

Ac, ut propensionem animi Lutheri in hos summos duos haeresiarchas planius perspiciamus, in illo eodem de Conciliis libro, Nestorium et Eutychetem ex inscitia solum aliqua, et in modo loquendi lapsos dicit: nam alioqui utrique zelum bonum, animum sincerum, et fidem rectam tribuit. Totam vero causam tumultus, et tragoediarum illo tempore excitatarum in Episcopos Catholicos, Leonem videlicet et Cyrillum refert, et eo usque tandem progreditur, ut dicat vereri se, ne in extremo judicio aliqui haeretici sedeant judices; et Episcopi, qui eos in Conciliis damnaverunt, in aeternum pereant; tantum non aperte dicens, Nestorium et Eutychetem cum Christo judices futuros; sanctos vero Cyrillum et Leonem in aeternum perituros. Non vacat mihi haec portenta exagitare, nec est opus, cum ipsa per se satis aperte clamant. Unum tantum addam: si Nestorius zelum tam bonum, et animum tam sincerum habuit, cur, ut Evagrius refert lib. I, cap. 7. historiae suae, viventi Nestorio linguam totam vermes divinitus immissi tam horribiliter corroserunt?

Transeamus ad Melanchthonem. Philippus Melanchthon in Locis communibus anno 59. in lucem editis fol. 8. «Necesse est, inquit, in Filio aliquid esse divinae naturae.» Et rursum fol. 40. «Necesse est in Christo aliquam esse divinam naturam.» Et in locis anni 45. fol. 55. de Spiritu sancto verba faciens: «Testatur, inquit, per Joelem Deus, non mitti creatam agitationem, sed aliquid essentiae Dei. Necesse est autem personam esse distinctam quae est aliquid Dei, et tamen non est Pater.» Philippo igitur aut multae sunt naturae divinae, et habent quod volunt novi Tritheistae, aut certe multae sunt partes divinae naturae, quae est antiqua illa haeresis aliquanto Ariana absurdior, de qua sic olim Augustinus in libro De haeresibus cap. 74. «Est, inquit, alia haeresis quae triformem sic asserit Deum, ut quaedam pars ejus sit Pater, quaedam Filius, quaedam Spiritus sanctus.» Porro in locis ejusdem anni 45, idem Philippus: «Non est quidem, inquit, lacerata, aut mortua divina natura, sed fuit obediens Patri, quievit, cessit irae aeterni Patris.» Quid clarius pro Ariana haeresi dici poterat? Nam si natura divina Filii Patri fuit obediens, certe non est una Patris et Filii natura, nec est Deus Filius Deo Patri aequalis: qua sententia nihil jucundius novi Ariani audire potuerunt.

Sed jam si placet Calvinum inspiciamus. Is igitur in libro adversus Gentilem, in refutatione decimae protheseos, non veretur Valentino concedere nomen Dei κατὰ ὑπεροχὴν, id est, per excellentiam quamdam soli Patri attribui: at si Pater est per excellentiam Deus, quomodo non major est Filio? Rursum ibidem affirmat, non esse veritati contrariam sententiam illam Gentilis, Deum habuisse vim generandi Filium, ac propagandi Spiritum sanctum, quia voluit: ad Deum quidem volentem genuisse Filium, non absurde dicitur: sed genuisse quia voluit, et quod absurdius est, vim habuisse gignendi quia voluit; quis quaeso sanus diceret? Ac si Filium suum Deus propterea genuit, quia voluit; non igitur necessario genuit; non est igitur Filius Patri aequalis. Nam qua ratione fieri potest, ut qui potuit non esse, aequalis sit ei, qui necessario semper est?

Quid, quod in libro eodem idem Calvinus ait, Filium personae respectu non nisi improprie creatorem coeli et terrae nominari, Patrem autem proprie? quod quid est aliud, quam Filium redigere in ordinem rerum creatarum? Estne hoc defendere, an prodere causam Fidei? patrocinari, an praevaricari? haereticum refellere, an cum eo jocari, et ludere? Quid, quod ibidem ait, impropriam ac duram esse locutionem Symboli Nicaeni: Deum de Deo, lumen de lumine? quod jam olim in Ario apud S. Vigilius his verbis Athanasius reprehendit: «Proprie Filius, inquit, proprie est Deus de Deo, lumen de lumine.» Jam vero in lib. Institutionum II. cap. 14. verba illa Apostoli Pauli: Tunc et ipse Filius subjectus erit ei qui subjecit sibi omnia: ad utramque Filii naturam, videlicet, divinam et humanam referenda esse contendit, nec animadvertere potuit, aut voluit, non posse naturam divinam Filii Deo Patri subjectam intelligi, quin a Patris natura distincta, et ea longe inferior, atque adeo res creata esse intelligatur. His accedit, quod per multa Scripturae loca, ac praesertim illum: Ego et Pater unum sumus, ita Calvinus haeretico more exponit, ut novi Samosateni in publica disputatione de sententia hujus loci Calvinum judicem appellaverint. Multa restant dicenda, ego tamen brevitati studere cupio; itaque caeterorum errores indicabo potius, quam explicabo.

Henricum Bullingerum Zwinglii successorem non puduit scribere in libro De Scripturae, et Ecclesiae auctoritate, tres esse in divinitate personas; non statu sed gradu; non subsistentia, sed forma; non potestate, sed specie differentes. Certe personas divinas, gradu, forma, et specie esse differentes, vix Ariani ipsi dicere ausi essent,

Jam vero Petrus Melius, is qui in Transylvania pro Lutheranis adversus Blandratam, et Franciscum Davidem totos decem dies publice disputavit, in actione octava sic ait: «Scriptura distinguit Filium Dei a Filio hominis.» Et rursum: «Distinguitur, inquit, Filius ille aequalis Patri ab eo, qui non est aequalis.»

Quod idem Theodorus Beza confirmasse videtur, tum in libro contra Brentium de omnipotentia carnis Christi, tum in altero contra Andream Jacobi, de hypostatica unione duarum in Christo naturarum: ubi apertissime docet, duas esse in Christo hypostaticas uniones, unam carnis cum anima, alteram Dei cum homine. Quod quid est aliud quam Nestorium jamdudum sepultum ab inferis revocare?

Stanislaus Sarnicius, quem Calvinus in epistolis ad Polonos mirifice laudat, cum in colloquio publico resideret, palam asseruit, et scribi etiam imperavit, solam divinam Christi naturam Pontificem esse, et sacerdotem: humanam vero victimam, et sacrificium: ac propterea ratione officii, minorem esse Patre Filium, etiam in natura divina. Atqui haec ipsa verba legi possunt apud sanctum Augustinum in sermon. Arian. proposit. 35. Ita pulchre nimirum Calvinistae, dum Arianos novos oppugnare se dicunt, Arianorum veterum et verba et sententias imitantur.

Jacobus Scheckius Brentianus in libro contra Tritheistas tam egregie Fidem propugnat, ut tamen dici nolit, tres esse in Deos hypostases, sed unam tantum cum tribus potentiis. At hoc non est vincere Arianos, sed vinci ac debellari a Sabellianis.

Joannes Wigandus in libro contra novos Arianos, Lutheri sententiam approbat, ac defendit, essentiam in divinis generare ac generari: Ex qua tamen sententia, velit nolit Wigandus, efficitur, aliam Patris, aliam Filii esse naturam, cum nihil possit seipsum gignere, nihil a seipso generari possit.

Quid jam de Brentio, Schmidelino, Kemnitio, ac caeteris dicam, qui dum in Christi carnem, omnipotentiam, omnipraesentiam, omniaque divina attributa conferunt, eam sine dubio cum divinitate confundunt? Quid item de Stancaro, ejusque sectatoribus, qui sic ad solum hominem Christum officium Mediatoris referunt, ut duas in Christo personas distinguere, ac ad castra Nestorii transire velle videantur?

Quid denique de Tigurinis, Genevensibusque Ministris, qui tanto ardore in Stancarum invehuntur, ut interim ad scopulum ipsi longe duriorem naviculam suam allidant? Dum enim utrique naturae Christi Mediatoris officia tribuunt, divinam Christi naturam, et a Patris natura distinguunt, et rem creatam cum Arianis faciunt.

Quae cum ita sint, vides, credo, Lector, non minus hoc tempore cum Sabellio, Ario, Nestorio, Eutychete sentire Servetum, Gentilem, Blandratam, et caeteros qui palam se eos sectari ac defendere profitentur, quam Erasmum, Lutherum, Philippum, Calvinum, Bullingerum, Martyrem, Brentium, Bezam, Sarnicium, Scheckium, Wigandum, aliosque omnes qui eosdem se odisse ac detestari vociferantur. Sed si vere, et ex animo eos execrarentur, non possent etiam ipsi se doctrinamque suam non execrari, cum id sane negare non possint, se illis ad progrediendum in castra Arianorum non modo occasionem aliquam dedisse, sed etiam portam latissimam patefecisse.

Quid enim, quaeso, Lutherani et Calvinistae respondeant, si cum eis ita agant Tritheistae. Cur nos filios vestros tanto furore parentes vexatis? Cur ferro et igne persequimini quos genuistis? Cur tam iniquo animo Evangelii vestri fructus colligitis? Nulli certe ex Papistis Ariani fiunt, sed quotquot Ariani sumus, ex vobis Lutherani et Calvinistae, omnes prodivimus. A vobis sane, non a Papistis didicimus, nihil omnino credendum esse, quod expresse in sanctis Litteris non habeatur. Quia vero homousion, Trinitatem, essentiam, personam, relationem, proprietatem in Scripturis expresse non legimus, haec omnia damnare coacti sumus. A vobis didicimus, neque Patrum, neque Conciliorum, neque totius Ecclesiae, sed solius spiritus acquiescendum esse judicio. Nobis autem hoc spiritus dictat, nec possumus salva conscientia aliud credere, vel dicere. A vobis didicimus, Papam Antichristum, Episcopos, Monachos, Papistas denique omnes ad Antichristi membra pertinere. Quis autem credat Antichristum de Christo recte credere? ab Antichristo verum Christum praedicari? ergo si nobis constare vellemus, alium Christum quaerere debuimus. A vobis denique, non a Papistis didicimus, divinitatem Filii Patri obedire, illi sacrificare, et pati, et mori posse, aliaque sexcenta generis ejusdem; ex quibus profecto, nisi stipites essemus, omnia quae nunc docemus, colligere debuimus. Quid ad haec respondere debeant Lutherani, ipsis cogitandum relinquemus. Nos vero quae nostrae partes sunt, Deo bene juvante operam dabimus, ut haec tam blasphema, et horribilia dogmata, quae Fidem Christianam funditus evertunt, quaeque ad Mahumetismum viam sternunt ac muniunt, quam accuratissime, ac luculentissime fieri potest refellamus.

Liber I: Ubi agitur de ejus divinitate

Caput I: Explicatur sententia novorum Samosatenorum

Caput II: Explicatur sententia novorum Arianorum

Caput III: Deum unum numero esse, ex Scripturis et Patribus demonstratur

Caput IV: Divinitas Filii Dei asseritur

Caput V: Secunda Classis ex veteri Testamento

Caput VI: Tertia classis ex Testamento novo

Caput VII: Quarta Classis ex nominibus veri Dei

Caput VIII: Quinta Classis ex attributis

Caput IX: Sexta Classis ex operibus

Caput X: Septima Classis ex Patribus

Caput XI: Octava Classis ex Sibyllis

Caput XII: Nona classis ex divinis testimoniis visionum et miraculorum

Caput XIII: Demonstratur Divinitas Spiritus sancti

Caput XIV: Solvitur primum argumentum haereticorum

Caput XV: Solvitur argumentum Secundum

Caput XVI: Solvitur argumentum Tertium

Caput XVII: Solvitur argumentum Quartum

Caput XVIII: Solvitur argumentum Quintum

Caput XIX: Solvitur argumentum Sextum

Caput XX: Solvuntur objectiones contra Divinitatem Spiritus sancti

Liber II: De distinctione personali a Patre et Spiritu Sancto

Caput I: De distinctione personarum in eadem essentia

Caput II: De vocibus, quibus utimur in hoc mysterio explicando

Caput III: De vocibus Essentia et Homousios

Caput IV: De vocibus Hypostasis et substantia

Caput V: De caeteris vocibus

Caput VI: Ostenditur distinctio personarum

Caput VII: Diluitur argumentum primum contra distinctionem personarum in eadem essentia

Caput VIII: Diluitur argumentum secundum

Caput IX: Diluitur argumentum tertium

Caput X: Diluitur argumentum quartum

Caput XI: Diluitur argumentum quintum

Caput XII: Diluitur argumentum sextum

Caput XIII: Diluitur argumentum septimum

Caput XIV: Diluitur argumentum octavum

Caput XV: Diluitur argumentum nonum

Caput XVI: Diluitur argumentum decimum

Caput XVII: Diluitur argumentum undecimum

Caput XVIII: Diluitur argumentum duodecimum

Caput XIX: An Filius Dei sit autotheos

Caput XX: De processione Spiritus sancti a Filio

Caput XXI: De Origine hujus haeresis

Caput XXII: Ex Scripturis ostenditur, Spiritum a Filio procedere

Caput XXIII: Idem probatur testimoniis Conciliorum

Caput XXIV: Idem probatur ex Patribus Latinis

Caput XXV: Idem probatur ex Patribus Graecis

Caput XXVI: Et ratione idem confirmatur

Caput XXVII: Solvuntur argumenta Graecorum

Caput XXVIII: Demonstratur recte factam additionem illam, Filioque

Caput XXIX: Solvuntur objectiones Graecorum

Caput XXX: Concluditur disputatio divino testimonio

Liber III: De carne sive de incarnatione Domini

Caput I: De erroribus hujus temporis circa Incarnationem

Caput II: Explicatur haeresis Eutychetis

Caput III: Refellitur haeresis Eutychetis

Caput IV: Solvuntur argumenta, quae fiebant olim adversus ea, quae superiore capite demonstrata sunt

Caput V: Explicatur haeresis Nestorii

Caput VI: Refellitur haeresis Nestorii

Caput VII: Solvuntur argumenta adversariorum

Caput VIII: Explicatur, in quo proprie consistat unio hypostatica duarum naturarum

Caput IX: Proponitur quaestio: an ex unione hypostatica sequatur communicatio realis attributorum divinorum, ac praecipue Immensitatis sive Ubiquitatis

Caput X: Ex unione hypostatica non fluxisse communicationem idiomatum realem respectu naturarum

Caput XI: Refellitur Ubiquitas humanitatis Christi, quia pugnat cum Scripturis

Caput XII: Refellitur Ubiquitas corporis Christi, quia repugnat Symbolo Apostolico

Caput XIII: Refellitur Ubiquitas, quia repugnat praesentiae corporis Domini in Eucharistia

Caput XIV: Refellitur Ubiquitas testimoniis Patrum

Caput XV: Solvitur argumentum haereticorum

Caput XVI: Solvuntur aliae objectiones ex Verbo Dei petitae

Caput XVII: Solvitur argumentum ex ipsa Incarnatione ductum

Caput XVIII: Solvitur argumentum ex Patrum testimoniis petitum

Caput XIX: Solvitur argumentum depromptum ex doctrina Scholasticorum

Caput XX: Solvitur postrema objectio ex naturali ratione deducta

Liber IV: De Christi Anima

Caput I: Proponitur controversia prima de scientia animae Christi

Caput II: Probatur veritas ex Scripturis

Caput III: Idem probatur ex doctrina Patrum

Caput IV: Idem probatur rationibus

Caput V: Solvuntur argumenta adversariorum

Caput VI: Proponitur quaestio secunda, quae est de descensu ad inferos

Caput VII: Quod descendere ad inferos non sit omnino extingui

Caput VIII: Christum non pertulisse poenas damnatorum

Caput IX: Proponitur tertius error refellendus de descensu Christi ad inferos

Caput X: Inferos esse loca subterranea distincta a sepulchris

Caput XI: Animas piorum non fuisse in coelo ante Christi ascensionem

Caput XII: Christum ad inferos descendisse vere, ostenditur ex Scripturis

Caput XIII: Explicatur locus obscurissimus ex epistola prima S. Petri, cap. III et IV

Caput XIV: Adfertur traditio Patrum de descensu Christi ad inferos

Caput XV: Christum proprie, ac reipsa descendisse ad inferos

Caput XVI: Solvuntur quaedam dubia

Liber V: Qui est de mediatore, et ejus merito

Caput I: Explicantur breviter, secundum quam naturam Christus sit Mediator

Caput II: Refutatur error Stancari de Mediatore

Caput III: Refutatur ex Scripturis errores Calvinistarum et Lutheranorum de Mediatore

Caput IV: Refellitur idem error ex Patribus

Caput V: Refellitur idem error rationibus

Caput VI: Solvuntur argumenta adversariorum deprompta ex Scripturis

Caput VII: Explicantur testimonia Patrum, quae adversarii proferunt

Caput VIII: Solvuntur argumenta ex ratione petita

Caput IX: Ostenditur, Christum sibi etiam aliquid meruisse

Caput X: Solvuntur argumenta Calvini

↑ Top of work