Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis

Claude Frassen (1620–1711)


Monitum I: Monitum editoris

Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio

Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis

Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine

Articulus I: De Angelorum existentia

Quaestio I: An revera constet Angelos existere

Quaestio II: An, et quo tempore, et loco creati fuerint Angeli

Articulus II: De natura, et substantia Angelica

Quaestio I: An Angeli sint omnino incorporei, et prorsus immateriales

Quaestio II: An, et quomodo Angeli sint incorruptibiles, et immortales

Quaestio III: An, et quomodo Angeli ab anima rationali distinguantur

Articulus III: De numero, et ordine Angelorum

Quaestio I: An certo cognosci possit multiplex Angelorum numerus

Quaestio II: An inter Angelos plures sint specie, et solo numero distincti

Quaestio III: Quid, et quot sint Angelorum hierarchiae, et ordines

Notandum 1. Hierarchiae vocabulum graecum esse, quod sacrum principatum sonat, seu collectionem personarum aliquo modo sacrarum sub aliquo Principe. Triplicem autem Hierarchiam distinguit sanctus Dionysius lib. De coelesti Hierarchia cap. 3. Prima (inquit Hugo Victorinus in explanatione eiusdem libri),

principalis omnium, et forma, et exemplar reliquarum summa, et ineffabilis potestas est Trinitatis: simplex, et una, et uniformis, sine gradu, et differentia, et comparatione, summa, et aeterna, et perfecta, et vera, in omnia opera sua condenda, et regenda, propria virtute omnipotens; nihil externum suscipiens, nihil suum amittens. Secunda Hierarchia in angelica natura formata est, adoptione, et participatione, et dignatione a prima et suprema, et ad primam secunda similitudine sublimis gradum habens, et differentiam suscipiens, et comparationem admittens: post summam Trinitatem secunda aemulatione, trina divisione distincta. Tertia, et ultima Hierarchia in humana natura ordinata est: secundam primo, et primam secundo loco imitans, et imaginem summam, et superexcellentem similitudinem per media participantia suscipiens, et referens per id ipsum ut ab uno totum sit, et ad unum totum, et totum unum.

Adverte tamen in Deo non esse proprie Hierarchiam, cum nec inter tres divinas Personas sit principatus, nec ordo, nec superioritas aut inferioritas dignitatum. Unde ibidem docet S. Dionysius, Deum esse extra, et supra omnem Hierarchiam; nam omnis Hierarchia ad illius imitationem, et similitudinem existit.

Notandum 2. Triplicem a SS. Patribus, et Theologis distingui Angelorum Hierarchiam, nempe supremam, mediam, et infimam, quarum qualibet tribus distinctis ordinibus integratur. Prima namque, inquit noster Le Petit c. 6. De Angelis, complectitur Seraphinos, Cherubinos, et Thronos. Seraphini sic dicuntur, ab ardore dilectionis, et ferventissimo Dei amore in quo alios excedunt, et ad quem interiores excitant; ita ut continuo sint ardentes, inflammati, et accensi amoris igne quo excellenti modo Deum prosequuntur, dum eum contemplantur proximiores tantae, et admirabili eius maiestati, ut scribunt S. Gregorius, S. Dionysius, S. Thomas, etc. Cherubini dicuntur ob scientiae plenitudinem, et excessum quo alios inferiores excedunt, illudque splendidissimum lumen tamquam lucidissimi Soles in alios effundunt. Throni sic appellantur, quia in illis Deus placidiori quodam modo specialiter quiescit; unde dicuntur sedes Dei ad divinos fulgores in se suscipiendos, et alios inferiores transfundendos. Secunda Hierarchia comprehendit Dominationes, Principatus, et Potestates. Dicuntur autem Dominationes ob excellentiam Dominii, quia videlicet alios excedunt in imperatione rerum agendarum. Principatus sic vocitantur, quia Regnis, et Provinciis praesunt, et respectu inferiorum Angelorum principes dici possunt, eos instruunt, illuminant, et movent in his quae ad salutem omnium hominum pertinent, iuxta Dei voluntatem sibi manifestatam. Potestates sic dicuntur, ob magnam, qua pollent, potentiam, et potissimum ad coercendos infernales Spiritus, ne incommoda hominibus inferant. Tertia Hierarchia complectitur Virtutes, Archangelos, et Angelos. Virtutes sic nominantur, quia ad illos spectat patrare miracula, et signa ac prodigia facere; nam licet omnes Spiritus miracula facere possint, hoc tamen Virtutibus spiritualiter tribuitur: illo praeterea donantur nomine, quod mascula quadam fortitudine hi Spiritus prompti et expediti ad divinum sunt obsequium; ac etiam opem largiuntur aliis Angelis se inferioribus. Archangeli hominibus ex praescripto Dei maiora nunciant, et graviora expediunt negotia, et personas graves custodiunt. Angeli vero, quia minora nuntiant negotia vel ea perficiunt, quia peculiare aliquod nomen non habent, communi nomine omnibus aliis Spiritibus donantur: eorum munus est homines custodire.

Notandum 3. Quod licet praefata nomina singulis Angelorum ordinibus peculiares characteres exprimant, nihilominus interdum accipiuntur ut omnibus communia, ita ut nomen proprium unius ordinis tribuatur Angelis alterius ordinis: sic promiscue omnes illos beatissimos spiritus Angelos appellat S. Chrysostomus Homilia 3. Contra Anomoeos: Hilarius quoque Virtutes universe sic accipit lib. 3. Virtutes, inquit, in Coelo plures sunt, et efficientes, et aeterni, sed unus unigenitus est Filius. Cur autem Angeli, et Virtutes sic omnes appellentur, prioris appellationis causam profert S. Gregorius Homil. 34. in Evangelia, quod per eos aliqua nuntiantur, nam non extremi tantum ordinis Spiritus, sed supremi etiam nonnumquam, ad homines, et nuntiorum fungi munere plures existimant. Virtutes autem omnes Angeli dicuntur, inquit S. Dionys. cap. 11. quod beatae illae mentes haec tria habeant: essentiam sive substantiam, vim sive virtutem, et efficientiam.

Haec diserte explicat S. Gregorius Magnus Homilia 34. in Evangelium:

Plerumque, inquit, ipsi beatorum Spirituum ordines, vicinorum sibi ordinum vocabula sortiuntur: Thronos etenim scilicet sedes Dei, specialem beatorum Spirituum ordinem diximus, et tamen per Psalmistam dicitur qui sedes super Cherubim apparet: quia videlicet dum in ipsis distinctionibus agmina Cherubim Thronis iunguntur, sedere etiam super Cherubim Dominus ex vicini agminis aequalitate perhibetur. Sic enim in illa summa civitate specialia quaedam singulorum sunt, ut tamen sint communia omnium, et quod in se ex parte quisque habet, hoc in alio ordine possidet: sed idcirco uno eodemque vocabulo communiter continentur, ut ille ordo vocari privato uniuscuiusque rei nomine debeat, qui hanc in munere plenius accepit.

His praelibatis, determinandum est quibus momentis constet dari tres illas hierarchias, et novem Angelorum ordines.

Conclusio unica. — Revera sunt tres hierarchiae, et novem distincti sanctorum Angelorum ordines.

Haec est communis apud SS. Patres, et Theologos, eamque S. Dionysius expendit, et explicat toto libro De Coelesti Hierarchia ubi cap. 6. ita loquitur de divinis illis Intelligentiis:

Has, inquit, divinus noster sacrorum initiator, S. Paulus, in tres terniones distribuit atque distinxit: ac primum quidem vult esse eorum qui semper Deum circumstant, et de quibus traditum est, cum eo toto animo, et prae caeteris nulla re interiecta coniungi, nam et sanctissimos Thronos, et quae multos oculos, et quae multas alas habent, Cherubim, et Seraphim, Hebraeorum sermone vocata, quam proxime Deum circumstare, scriptis divinis proditum esse dicit. Hanc igitur quae ex tribus constat distinctionem ut unam, et eiusdem generis, ac vere primam Hierarchiam clarissimus Praeceptor noster tradidit, qua non est altera Deo similior, et quae in primis Divinitatis in agendo illustrationibus, sine intervallo maiore studio occupatur. Alteram esse dicit eam quam Potestates, Dominationes, Virtutesque expleant. Tertiam in extremis coelestibus Hierarchiis Angelorum, Archangelorum, Principatuumque descriptionem.

Eamdem veritatem luculenter exponit S. Bernardus lib. 5. De Consideratione cap. 4., ubi cum enumerasset omnes beatorum Angelorum ordines, ita scribit:

Quid ergo sibi vult gradualis distinctio haec? Putemus Angelos dici, nisi tu convenientius aliquid considerasti, quia singuli singulis hominibus dati creduntur: Missi in ministerium, secundum Pauli doctrinam, propter eos qui hereditatem capiunt salutis. De quibus Salvator: Angeli eorum semper vident faciem patris. Putemus his praeesse Archangelos, qui conscii mysteriorum divinorum, nonnisi ob praecipuas et maximas causas mittuntur; e quibus magnus ille Archangelus Gabriel missus legitur ad Mariam; ob causam utique qua maior esse non potuit. Putemus super istos Virtutes esse, quarum nutu vel opere signa et prodigia in elementis, sive ex elementis facta apparent ad commonitionem mortalium. Inde est fortassis quod cum in Evangeliis legas; Erunt signa in Sole, et Luna, et stellis, paulo post habes: Nam Virtutes coelorum movebuntur. Hi nimirum Spiritus per quos signa fiunt. Putemus Potestates, superiores istis, quarum virtute potestas tenebrarum comprimitur, et coercetur malignitas aeris huius, ne quantum vult noceat, nec malignari, nisi ut prosit, possit. Putemus Principatus his quoque praelatos, quorum moderamine et sapientia omnis in terris principatus constituitur, regitur, limitatur, transfertur, mutilatur, mutatur. Putemus Dominationes adeo cunctis supereminere praefatis ordinibus, ut respectu horum caeteri videantur omnes administratorii Spiritus, et ad istas tamquam ad Dominos referri: regimina Principatuum, tutamina Potestatum, operationes Virtutum, revelationes Archangelorum, curam et providentiam Angelorum. Putemus Thronos alto etiam ab his evolasse recessu, qui ex eo quod sedent, Throni dicuntur, et ex eo sedent, quod sedet in eis Deus. Neque enim sedere in eis, qui non sederent, posset. Quaeris quid illam sentiam sessionem? Summam tranquillitatem, placidissimam serenitatem, pacem quae exuperat omnem intellectum. Talis est qui sedet in Thronis Dominus Sabaoth, iudicans omnia cum tranquillitate, placidissimus, serenissimus, pacatissimus. Et tales sibi constituit Thronos, simillimos sibi. Putemus Cherubim ex ipso sapientiae fonte ore Altissimi haurientes, et refundentes fluenta scientiae universis civibus suis. Et vide an is sit, quem Propheta loquebatur; fluminis impetus laetificans civitatem Dei. Putemus Seraphim Spiritus totos divino igne succensos, succendere universa, ut singuli cives singulae sint lucernae ardentes, et lucentes, ardentes charitate, et lucentes cognitione.

Hanc ipsam veritatem ex sacra Scriptura ita probat, et concludit S. Gregorius Papa, Homilia 34.:

Novem (inquit) Angelorum ordines diximus, quia videlicet tot esse, testante sacro eloquio, simul Angelos, Archangelos, Virtutes, Potestates, Principatus, Dominationes, Thronos, Cherubim atque Seraphim novimus. Esse namque Angelos, et Archangelos pene omnes sacri eloquii paginae testantur. Cherubim vero atque Seraphim saepe, ut notum est, libri Prophetarum loquuntur. Quatuor quoque ordinum nomina Paulus Apostolus ad Ephesios enumerat dicens: supra omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et Dominationem. Qui rursus ad Colossenses scribens ait sive Throni sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates. Dominationes vero, et Principatus ac Potestates iam ad Ephesios loquens descripserat. Sed ea quoque Colossensibus dicturus praemisit Thronos, de quibus necdum quidquam fuerat Ephesiis locutus. Dum ergo illis quatuor quae ad Ephesios dixit, idest Principatibus, Potestatibus, Virtutibus, atque Dominationibus, coniunguntur Throni, quinque sunt ordines, qui specialiter exprimuntur. Quibus dum Angeli, et Archangeli, Cherubim atque Seraphim adiuncti sunt, proculdubio novem esse Angelorum ordines inveniuntur.

His constat quam foede hallucinentur Erasmus, et Beza in Scholiis ad 8. cap. Epist. ad Rom. dum negant illos Angelorum diversos ordines ex Apostolo posse colligi; nam praefatis verbis a S. Gregorio laudatis, certos gradus Angelorum, et ordines, omnes SS. Patres tam Graeci quam Latini summa consensione docent. Imprimis vero S. Ignatius, Epist. ad Trallianos: Ego (inquit) quia intelligere possum coelestia, et Angelicos ordines, necnon Angelorum et exercituum differentias, ac Virtutum et Dominationum discrimina, Thronorumque et Potestatum varietates, Aeonum magnitudines, Cherubim et Seraphim excellentias... Haec, inquam, quia cognosco, non propterea penitus sum perfectus, etc.

S. Irenaeus pariter eosdem ordines numerat, si Seraphinos et Cherubinos excipias; ait enim libro 2. cap. 54.: Dicunt nobis quae sit invisibilium natura, enarrant numerum Angelorum, et ordines Archangelorum, demonstrant Thronorum sacramenta, et docent diversitates Dominationum, Principatuum, Potestatum atque Virtutum. S. Basilius in sua Liturgia hoc ordine eos recenset: Te laudant Angeli atque Archangeli, Throni, Dominationes, Principatus, Potestates, Virtutes, et multi oculi Cherubim, tibi astant in circuitu Seraphim.

Similiter S. Athanasius pluribus idipsum docet, sed maxime libro De Communi essentia:

Quemadmodum, inquit, discrimen in supernis Virtutibus agnovimus, ita et stationis ac cognitionis. Throni quidem, et Seraphim, et Cherubim immediate a Deo discunt, tamquam superiores omnibus, et Deo propinquiores. Hi porro docent inferiores ordines, et ita deinceps superiores docent inferiores. Infimus autem ordo est Angelorum, qui et hominum sunt magistri.

Subscribunt etiam Latini. S. Augustinus libro contra Priscillianistas et Origenistas cap. 10. expendens illud Apostoli ad Coloss. 1. Sive Throni, sive Dominationes, etc. ait: Esse itaque sedes Principatus, Dominationes, Potestates, in coelestibus apparatibus firmissime credo, et differre aliquid indubitata fide teneo. Sed qui me contemnas, quem putas magnum esse doctorem, quaenam ista sint, et quid inter se differant, nescio. Quin et horum disquisitionem non obscure damnat, dicens: Magis in istis temerariam praesumptionem, quam cautam ignorationem culpandam videri, et mox, satis clare significans eos sese supra divinos Scriptores efferre, qui de his aliquid se supra ea, quae Scripturis raptim tacta ac praescripta sunt, sapere putant. Et in Enchiridio cap. 58. dubitat utrum Archangeli iidem sint, qui dicuntur virtutes, et quid inter se distent quatuor illa vocabula, quibus universam ipsam coelestem societatem videtur et Apostolus esse complexus, dicendo, sive sedes, sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant, inquit, qui possunt, si tamen possunt probare, dicant, ego me ista ignorare confiteor. Et lib. 2. contra Maximinum arianum, eum obiurgans, quod Angelos ab Archangelis quidem videri, Archangelos autem ab Angelis non videri scripsisset, a quo, inquit, hoc audisti? unde didicisti? ubi legisti? nonne melius divinis Libris animum intenderes, ubi legimus, et ab hominibus Angelos visos quando voluerunt, et quomodo voluerunt videri?

In eadem ancipiti sententia videtur fuisse S. Hieronymus; siquidem cum libro 11. contra Iovinianum septem numerasset Angelorum ordines, puta Angelos, Archangelos, Thronos, Dominationes, Potestates, Cherubim, et Seraphim, subdit: Et omne demum quod nominatur, non solum in praesenti saeculo, sed etiam in futuro; rem indefinite complexus, quasi innumerabiles alii essent gradus Angelorum, et graduum nomina. Quod clarius indicat in comment. ad cap. 1. Epist. ad Ephesios, ubi cum inquisivisset unde Paulus acceperit inter Angelos esse Principatus, Virtutes, Potestates, et Dominationes, dixissetque id quod de Regibus atque Principibus, Ducibus quoque, Tribunis, et Centurionibus innumeris, et in Regnorum libris refertur, imaginem aliorum Principum Regumque cognovisse, subdit:

Quod scilicet in coelestibus sint Principatus, sint Potestates, sint Dominationes atque Virtutes, et caetera ministeriorum vocabula quae nec possumus nominare; nec ipsum Paulum puto, ut in gravi corpusculo constitutum, enumerare voluisse.

Quasi diceret nec S. Paulum compertos habuisse, nec enumerare potuisse omnes beatorum Angelorum ordines. — Dubius etiam hac in re fuit S. Cyrillus Hierosolimitanus Catechesi 11. ad Illuminatos, ubi arianorum audaciam increpans de Filii generatione temere et curiose satagentium:

Dic mihi prius, inquit, homo audacissime, quid thronus a dominatione differat, et tunc quae ad Christum pertinent inquirere. Dic mihi quid sit principatus, quid virtus, quid angelus, et tum Factorem ipsum curiose perquirere.

— In eamdem dubitationem ivit S. Chrysostomus. Homil. 1. De incomp. ubi carpens Haereticorum audaciam qui temere Dei naturam inquirunt:

Cogitate, inquit, animo quanta sit Haereticorum insolentia; servorum ne appellationes quidem scimus, et illi Domini substantiam curiosius quidem inquirunt. Sunt enim Angeli, et Archangeli, et Throni, et Dominationes, et Principatus, et Potestates: sed non soli isti sunt coetus in coelis, verum infinitae gentes, et nationes ineffabiles, quas explicare non potest oratio.

Quod probat ex illo Apostoli ad Ephes. 1. Sedere ipsum fecit supra omnem Principatum, et Potestatem, et Virtutem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro; ex quibus infert: Videtis uti sunt aliqua nomina, quae manifesta illic erunt, cum sint ignota modo: nam propterea dixit, non solum quae nominantur in hoc saeculo, sed etiam in futuro. His constat Angelorum ordines a plurimis SS. Patribus non fuisse definitos.

— Quae tamen non officiunt nostrae Conclusionis certitudini, quippe constanter alii SS. Patres contrarium edocent, et iam id indubitatum habemus ab omnibus Theologis, qui ipsam veritatem varie probant. In primis enim eam diserte deducit Guillelmus Parisiensis in 2. p. 2. partis De Universo cap. 112. comparatione facta coelestis Regni cum Ministris, Asseclis terreni Regis:

Visum est mihi (inquit) quod proximi ac laterales Regis, necessario debent constituere tres ordines hominum, quos necesse est indesinenter, et lateraliter assistere ipsi Regi. Primus ergo est Amantissimorum, hoc est, maxime Regem amantium, et amore ipsius super omnes ferventium: et manifestum est, quia haec est consuetudo Regum omnium, scilicet ut et velint habere, et habeant iuxta se, et proximos sibi, quos sibi credunt amicissimos. Secundus est ordo Sapientium, quo ordine nihil Regi convenientius, nihil decentius, praesertim cum ipsa sapientia dicat, quia per me Reges regnant, et ille Rex Hebraeorum sapientissimus omnibus aliis donis sapientiam praetulerit, aliisque postpositis illam singulariter petierit. Tu quoque scis, quam necessarii sint sapientes gubernationibus regnorum, sicut et ille idem sapientissimus Rex dixit, quia multitudo sapientum salus est orbis terrarum. Nosti etiam, quia per sapientiam conduntur leges, et statuta salutaria, hominibusque perutilia eduntur. Tertius ordo est Iudicum, videlicet qui iura reddant, qui controversias, et lites dirimant. Quartus ordo est Excellentissimorum, atque Magnatum; inter quos sunt Regis subditi, et tributarii Regis, vel illi, qui solent dici Proceres regni, et Barones, in quibus consistit magna pars fortitudinis, et potentiae Regni. Quintus ordo, Praesides provinciarum. Sextus ordo, Duces legionum, atque bellorum instructores, et Capitanei acierum. Septimus ordo Centurionum, videlicet Ministrorum, qui vindictas, et iustitias exequuntur. Octavus magnorum Nunciorum, qui Legati usu aliter nominantur, videlicet, quia magna nuntiant, et aliis nunciis non revelanda, et de magnis rebus, atque negotiis deferunt, ad quos Rex iusserit. Nonus, et novissimus ordo est minorum Nunciorum per totum Regnum discurrentium, sive equitum, sive peditum, iussa Regis, et mandata deferentium. Quia igitur iste numerus ordinum, et ista dispositio eorum, et Regni terreni tota huiusmodi dispositio decentissima est, atque pulcherrima.... et omnis Rex bonus exemplum est, et similitudo primi, ac summi Regis, qui est Creator benedictus, erit necessario et omne Regnum bene dispositum exemplum, et similitudo regni illius, et ordinatio huius ordinationis, et ordines huius ordinum ipsius. Apparet etiam hoc evidenter in similitudine, et proportionalitate, atque comparationibus partium sive ordinum ad partes, sive ordines, primi, ac nobilissimi ipsius. Ordo enim prius, scilicet ordo amore Regis ferventissimorum, ordini Seraphim assimilatur, atque proportionatur, sicut apparet ex ipsa cognominatione ipsius, quae est totus ardens, sive incendium amoris. Et ordo Sapientum, qui est secundus ordo, per similitudinem et proportionem respondet ordini Cherubim, quod ostendit eiusdem cognominatio ex Hebraeo in Latinum interpretata, quae est plenitudo scientiae, vel fusio sapientiae. Similiter et tertius ordo, qui est Iudicum, assimilatur, et proportionatur ordini tertio praeclari illius ac nobilissimi Regni, qui Throni vel Sedes cognominatur; in illis enim tamquam in regno regalis excellentiae suae sedet Rex ille, et Dominus saeculorum, et inde per illos iudicia sua exercet. Quartus ordo Potentissimorum, honoreque ac sublimitate potestatis in regno praeeminentium, respondet per easdem vias quarto ordini regni antedicti, qui cognominatur Dominationes, quoniam in illis maxime relucet dominatio supereminentissima Creatoris, quemadmodum in ipsa potentia, et gloria Magnatum maxime apparet regni terreni potentia. Praesides vero provinciarum, per quos scilicet provinciae reguntur, Principatibus similitudine convenientissima comparantur.... Sexto ordini, qui est Potestatum, rectissime comparantur Duces legionum, instructores acierum, et Principes militiarum, quoniam per eos in potestatem Regis reducuntur, et rediguntur, qui a potestate recesserunt, vel eidem rebellant. Septimus ordo, qui est vindictas exercentium, et iustitias sive iudicia exequentium, quales solent esse Centuriones: aptatur ordini Virtutum, qui adeo inimici debent esse vitiis, ut in mortem eorum coniurati appareant, et eo usque adversari videantur vitiis, ut non solum Virtuosi, sed etiam Virtutes nominari digni sint. Novissimi vero ordines duo, qui scilicet sunt > maiorum Nunciorum, atque minorum, evidentissimam habent proportionem, atque similitudinem Angelorum, et Archangelorum.

Probant aliqui diversitatem Hierarchiarum in Angelis ex hierarchicis operationibus, qui sunt purgare et purgari, illuminare et illuminari, perficere et perfici, ut ait S. Dionysius c. 3.; iuxta enim hoc triplex munus, Angeli tres in Hierarchias recte distribuuntur. Prima enim Hierarchia a solo Deo purgatur, illuminatur, et perficitur, et mediam inde purificat, illuminat, et perficit. Media vero a superiori purgata, illuminata, et perfecta, in inferiorem eosdem divinos effectus praestat. Prima a nulla alia Hierarchia superiore purgatur, illuminatur, ac perficitur, sed inferiores purgat, illuminat, et perficit; Secunda purgatur a superiori, illuminatur, ac perficitur, et tertiam purgat, illuminat, et perficit: Tertia, et ultima nullam aliam, nisi humanam perficit, illuminat, et purificat.

Haec autem purificatio non est accipienda quasi fiat a peccato, vel ab errore, vel ab ignorantia; haec enim in Angelis sanctissimis, et Deum clare ac intuitive videntibus locum habere non possunt; sed fit a nescientia, quae in illis reperitur. Quippe omnes veritates supernaturales non cognoscunt per activitatem suam naturalem, nec per ipsam visionem beatificam, quae tantummodo terminatur ad obiectum beatitudinis, videlicet ad essentiam divinam, divinasque eius praecellentias: non vero ad ea, quae sunt externa, quaeve pertinent, vel ad Universi dispositionem, vel ad Ecclesiae regimen, vel ad mysteria gratiae, quae inferiores Angeli a superioribus discere possunt, et Superiores a Deo ipso, ut Guillelmus Parisiensis parte secunda primae partis de Universo cap. 198. erudite hunc fere in modum istud explicat:

Inter Angelos alii sunt splendidiores aliis, ac divino lumini propinquiores, adeoque puriores, non eo quod vel minus, vel nihil omnino sordium habeant, sed quod ab inexhausto lucis fonte largiores, ac liquidiores veritatis haustus excipiunt: quemadmodum si Soli obiecta sunt aliquot crystalla, vel specula, quae non eodem situ collocentur, sed illius radios plenius, ac directius aliis alia capiant; sic cum Angelorum aliqui Deum caeteris perfectius contemplentur, uberiore quam isti luce superfunduntur, eoque puriores sunt illis, et eosdem abundantia sui luminis illustrant: quae quidem communicatio luminis copiosioris purgatio dicitur; non quod tenebrarum insit aliquid, et caliginis, quod maioris appulsu luminis extinguatur, sed quia lucis, ut dixi, ad lucem fiat accessio. Non enim luminis remissio, tenebrarum admixtione constat; uti neque motus tardatio quietis, neque visus hebetudo caecitatis, ex quibus exemplis secundum maxime ad rem pertinet: siquidem coelestes orbes non omnes pari celeritate torquentur, sed supremus inter illos, quod primum mobile vocatur, rapidiori motu concitatur, ac caeteri deinde uti quisque propior est aut remotior, ita velocius agitentur aut lentius. Quod si minor illa celeritas quietis parte aliqua constaret, nusquam verus ac simplex motus esset; quoniam et suprema illa, ac celerrima conversione, celerior alia vel fingi a nobis, vel a Deo procreari potest: quamobrem sine ulla contrariae quietis adiunctione motus alter altero est tardior; itidem lux una altera splendidior, nulla caliginis parte temperata. Ad eum itaque modum purgari dicitur Angelus cum novam quamdam cognitionis lucem accipit, qua carebat antea: et idipsum quod deerat tamquam privatio quaedam est, quam adveniens notitia pellit; ut ei propterea purgationis vocabulum sit inditum.

Quaeres primo. An singuli Angeli propria habeant nomina?

Respondeo. verisimilius videri singulis quibusdam Angelis assignata fuisse a Deo propria nomina; non quidem ut per illa ab aliis Beatis cognoscantur, ut docet S. Gregorius, Homilia de centum ovibus, sed ut inter colloquendum illis utantur Beati, nam post iudicii diem alii Beati de aliis et de Angelis loquentur; ergo eorum nomina usurpent necesse est, et nunc tam animae beatae, quam Angeli, de quocumque loquantur, egent nominibus ob eamdem causam. Et quod de Angelis bonis dicimus, idem de malis iudicandum, alias frustra quemdam daemonem interrogasset Christus quodnam esset eius nomen.

Sanctorum autem Angelorum tantum septem sunt, quorum nomina memorantur a Catholicis Scriptoribus, suntque Michael, Gabriel, Raphael, Uriel, Salathiel, sive Sealtiel, Iehudiel, et Barachiel, ut probant Serarius in 12. cap. Tobiae, et Salmeron tom. 3. Hi pluribus appellationibus mysticis designantur a sacra Scriptura; nam Apocal. 4. dicuntur septem lampades ante thronum Dei; quia summa claritate refulgent, et eos ad quos mittuntur insigni quodam splendore collustrant, cuius rei Symbolum exhibuit Angelus, qui cum astitit Petro, Lumen refulsit in habitaculo, Act. 12. Et in eadem Apocal. S. Ioann. ait: Vidi agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem, qui sunt septem Spiritus Dei, missi in omnem terram. Dicuntur autem cornua, quia sunt fortissimi ad profligandos daemones, ad tutandam Ecclesiam, ad patranda miracula, ad defensionem iustorum, et vindictam impiorum: iidem vocantur oculi, quia perspicacissimi sunt, et vigilantissimi ad Dei voluntatem cognoscendam, et explendam, ad Ecclesiae, et hominum salutem procurandam; unde de his dicitur apud Zach. 4. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram: de his quoque habetur in eadem Apocal. c. 8. Et vidi septem Angelos stantes in conspectu Dei. Et alibi eiusdem libri septem Angeli memorantur quasi curam habentes universae terrae.

Hinc Tobiae 12. Raphael se ex illis septem dicebat: Ego sum, inquit, Raphael Angelus, unus ex septem, qui adstamus ante Dominum. Dicuntur autem adstare ante Dominum, vel in conspectu Dei metaphorice, ad eum modum quo Ministri praesto sunt Principi, et parati ad eius mandata excipienda, et obeunda, et hoc etiam indicat quantum sint Deo familiares, adstare enim videtur familiaritatem quamdam significare, nam de familiaribus Salomonis Regina Saba in lib. Reg. 3. cap. 10. dicit: Beati servi tui, quia stant coram te semper; quia proprium est familiarium, et stipatorum adstare Principi, Principis vero sedere.

Ista omnia confirmat Clem. Alex. lib. 6. Strom. ad finem. Septem, inquit, sunt, quorum est maxima potentia, primogeniti Angelorum Principes, ob sua munia nomen Dei secum praeferentes.

Horum autem nominum peculiaris significatio ita deducitur: Michael interpretatur quis ut Deus? quod quidem nomen fuit illi impositum postquam generoso animo Luciferum debellavit, et a coelo empyreo cum suis malis expulit, et pro hominibus contra illum quotidie pugnat, et quia etiam Dei honorem, maximamque eius gloriam defendit, et tuetur, nec permittit de ea quidquam quamvis minimum sit detrahi.

Aliqui alii addunt ipsum praeesse precibus, et oblationibus fidelium, et ob eam rationem vocari Michaelem, idest, quis ut Deus? quasi diceret: solius Dei est exaudire preces poenitentium, eorumque peccatis propitiari, necnon illos iustificare, et salvare.

— Gabriel, idest, fortitudo Dei, quia fortia Dei gesta, et bella annuntiavit Danieli, beatae Virgini, etc. Rursum Gabriel dicitur Hebraice Geberel, idest vir Deus, quasi diceret: Deus incarnabitur, eritque homo quantum ad naturam, ac aetatis et corporis progressum: idem tamen erit vir, quia a primo conceptionis instanti, anima eius erit plena omni scientia, gratia, fortitudine, etc. iuxta illud Ieremiae 31. Foemina circumdabit virum.

— Raphael, idest Medicus, vel medicina Dei, quia praeest sanitati corporum. Unde Tobiae caecitatem curavit, et medelam spiritualem et corporalem nobis potest impetrare.

— Uriel, idest lux, vel ignis Dei, quia homines Dei cognitione illuminat, et amore inflammat.

— Salathiel, sive Sealtiel, idest oratio Dei, quia pro hominibus orat, illosque ad adorandum excitat.

— Iehudiel, idest Confessio, seu laus Dei, quia homines ad confessionem, et laudem Dei exhortatur.

— Barachiel, idest benedictio Dei, quia beneficia Dei nobis procurat, nosque ad Dei benedictionem et gratiarum actionem impellit.

— Tres ultimi nulla traditione notantur, sed ab Hebraeo accepta ad nos pervenerunt. Urielis mentio est apud Esdram lib. 4., sed hic liber non recensetur inter Canonicos; Salathiel, Iehudiel, et Barachiel, ab Antonio Duca viro egregio, qui floruit tempore Pauli tertii Pontif. Max. in Hymno de septem Angelis assistentibus celebrantur. Verum sive illis, sive aliis nominibus sint appellandi, certo certius est, quod sunt septem Angeli principes aulae coelestis, qui stant in conspectu Dei, et quibus cura universae terrae demandatur.

Hi porro SS. Angeli excitant nos ad amplectendas virtutes septem, totidem peccatis capitalibus oppositas, quae sunt: humilitas, patientia, liberalitas, castitas, temperantia, diligentia, et charitas; et qui septem praecipui illi Angeli sunt ex ordine Seraphinorum, ut statim dicemus; propterea eorum speciale munus, et officium est septem praecipuos daemones e coelo lapsos compescere, qui ad septem illa capitalia peccata perpetranda continuis suggestionibus nos inducunt, et heu! saepe illis nos succumbere faciunt.

At quinam sunt illi Principes angeli mali a Lucifero deputati ad tot suggerenda mala? S. Bern. in serm. 13. in Psalm. qui habitat, eos recenset:

Primus, inquit, est Leviathan, Princeps superbiae: Secundus Beerith, Princeps irae: Tertius Mammon, Princeps avaritiae: Quartus Beelzebuth, Princeps invidiae: Quintus Asmodaeus, Princeps luxuriae: Sextus Beelphegor, Princeps gulae, et Septimus Astaroth, Princeps acediae, seu pigritiae.

Cum igitur haec ita sint, Deus qui sua benignitate, et ineffabili bonitate vult omnium nostrorum salutem, totidem Principes ex Angelis bonis seligere, et instituere voluit, ut impios horum septem daemonum adversum nos impetus retunderent.

His adde, quod ultra quatuor primos Angelos ex septem praenominatis, venerabilis Beda in Collectaneis, duorum aliorum, videlicet Rumielis, et Phanielis meminit, seipsumque eis commendat his verbis: Gabriel esto mihi logica; Michael esto mihi balteus; Raphael esto mihi scutum; Uriel esto mihi protector; Rumiel esto mihi defensor, Phaniel esto mihi securitas. Praeter ista autem nomina addunt aliqui Nurielem, Zamaelem, Zadeielem, et Caphzielem. Sunt etiam aliqui ex praememoratis, necnon et alii nominati in libro secundo Sybillinorum versuum, qui referuntur in tomo secundo Bibliothecae Sanctorum Patrum:

Tunc Eromiel, Uriel, Samiel, Azaelque, Quae mala quisque hominum patraverit, ante scientes E terris animas tenebris caliginis omnes Iudicio sistent, ad formidabile patris Magni immortalis solium.

Verum quoniam haec nomina, nec ex Scripturis inferuntur, nec a SS. PP. referuntur, idcirco nec usurpanda, nec invocanda sunt; maxime cum vocum novitates proscripserit S. Apostolus, et Concilium Romanum celebratum anno Domini 745., sub Zacharia summo Pontifice, damnaverit orationem cuiusdam Aldeberti, in qua octo nomina Angelorum invocans dicebat: Precor vos, et coniuro vos, et supplico me ad vos Angelus Uriel, Angelus Raguel, Angelus Tabuel, Angelus Michael, Angelus Adimis, Angelus Tubuas, Angelus Subaoth, Angelus Limihel. Qua lecta oratione dixit Zacharias Papa:

haec nomina praeter Michaelis, omnia sunt nomina daemonum. Quid aliud agendum nisi ut omnia quae lecta sunt igni concrementur? annueruntque omnes Episcopi dicentes, non plusquam trium Angelorum nomina agnoscimus, idest, Gabriel, Michael, Raphael.

Ita legimus in Actis Concilii. Atque hinc infert Baronius perspicuo intelligit librum quartum Esdrae nomine vulgatum, in quo frequens est mentio Angeli Urielis, ab Ecclesia Romana proscriptum penitusque reiectum.

Similis farinae reputanda sunt ea quae refert Rabbi Benidior in praefatione quam praemisit commentario super librum Ietsira, i. e. De creatione, ubi profert nomina eorum angelorum quos Thalmudistae fabulantur fuisse magistros et praeceptores Patriarcharum. Dicunt enim angelum Raziel fuisse doctorem et praeceptorem Adami, Iophiel Semi, Zaclekiel Abrahami, Raphael Isaaci, Peliel Iacobi, Gabriel Iosephi, Metraton Moysi, Malathiel Eliae. Adiicit idem auctor eorum praeceptorum et doctorum quemlibet suum discipulum voce aut scripto Cabbalam seu traditionem docuisse, a quibus propagata fuerit in populo Dei. Sic angelus Raziel v. g. Adami paedagogus, ei consignavit ex parte Dei librum in quo sublimioris et abstrusioris sapientiae arcana continebantur, cuius mirandi libri mentio in Zohar super Genesim. Verum haec omnia nugae sunt rabbinicae, quibus nulla fides.

Disputatio II: De facultatibus, et operationibus Angelorum

Articulus I: De intellectu, et cognitione Angelorum

Quaestio I: Quis, et qualis sit intellectus Angelicus

Quaestio II: An, et qualiter Angeli res intelligant per earum species

Quaestio III: Quodnam sit obiectum cognitionis Angelicae

Quaestio IV: An, et quomodo Angeli sibi invicem loquantur

Quaestio V: An, et qualiter unus Angelus alterum illuminare possit

Articulus II: De voluntate Angelica

Quaestio I: An Angelica voluntas revera sit libera, et mutabilis

Quaestio II: An, et qualiter Angelus Deum, seipsum, et alia diligat

Articulus III: De potentia motrice, et executiva Angelorum

§ I: De loco Angelorum

Quaestio I: An, et per quid Angeli constituantur in loco

Quaestio II: Qualiter Angeli existant in loco

§ II: De motu Angelorum

Quaestio I: An, et per quid Angeli localiter moveri dicantur

Quaestio II: Qualis, et quotuplex distingui possit motus Angelicus

Quaestio III: An Angelus possit transire de uno loco ad alium, non transeundo per spatium intermedium

Quaestio IV: An, et quae sit Angelorum durationis mensura

§ III: De activitate Angelorum erga corpora

Quaestio I: An, et qualiter Angeli soleant in assumptis corporibus apparere

Quaestio II: An, et quas Angeli operationes vitae edere possint in corporibus assumptis

Disputatio III: De Angelorum gratia, merito, et demerito

Articulus I: De gratia Angelis concessa

Quaestio I: An, et in qua beatitudine creati fuerint Angeli

Quaestio II: An, et qualem gratiam habuerint Angeli

Quaestio III: An, et quomodo Angeli gratiam sanctificantem, et suam beatitudinem ex propria operatione, et merito fuerint assecuti

Articulus II: De officiis sanctorum Angelorum erga homines, et obsequiis hominum erga Angelos

Quaestio I: An omnes omnino Angeli ad hominum obsequia interdum deputentur

Quaestio II: An, et qualiter Angeli sancti ad hominum custodiam deputentur

Quaestio III: Quaenam beneficia per suam custodiam nobis impendant Angeli, quaeve ob eam eis rependat Deus, nosque eis rependere debeamus

Articulus III: De Angelorum peccatis, et poenis

Quaestio I: An, et qualiter Angeli peccare potuerint

Quaestio II: Quodnam, et quale fuerit primarium, et capitale diaboli peccatum

Quaestio III: An voluntas daemonum ita sit in malo obfirmata, ut nec possit aliquatenus resipiscere, nec bonum aliquod operari

Quaestio IV: An, et quali poena daemones crucientur

Appendix I: Appendix. De infestatione, et cruenta daemonum in humanum genus saevitia

↑ Top of work