Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis
Claude Frassen (1620–1711)
Monitum I: Monitum editoris
Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio
Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis
Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine
Articulus I: De Angelorum existentia
Mirum est, inter Iudaeos, hoc est, in electo illo genere, Deique populo charissimo, tot Prophetarum oraculis instructo, repertos fuisse aliquos, qui tanto minus, quam externi, ac Gentiles divinis, ac caelestibus in rebus saperent, negantes ullum esse spiritum, ac substantiam materiae expertem, uti de Sadducaeis refert sanctus Lucas Act. 23. Qui neque resurrectionem fore credunt, neque Angelum esse, neque Spiritum; cum tamen hanc ipsam veritatem compertissimam habuerint veteres Philosophi, eamque notitiam assecutus fuerit Aristoteles ipsa ratiocinationis via; nam octavo Physicorum libro, et duodecimo Metaphysicorum, idipsum argumentando colligit, maxime autem ex orbium Coelestium agitatione: quorum conversionibus ad perpetuitatem incitandis, ac gubernandis praesse docuit absolutas a corporum concretione substantias, quas separatas appellat.
Sed longe stupendum magis, etiam irradiante Evangelii lumine, non solum plurimos extitisse olim Haereticos, imo etiam nunc temporis extare plurimos huiusmodi Tenebriones, qui *conceptu corporeitatis ita imbuti sunt et effascinati, ut nullam substantiam nisi corpoream imaginari possint; et quae de angelis et daemonibus dicuntur, nonnisi de phantasiae et imaginationis prave disposita excessibus et aberrationibus interpretentur.*
Quocirca operae pretium est in praesenti Articulo Angelorum existentiam omnibus, quibus fieri poterit, tum fidei, tum ratiocinationis naturalis momentis suadere, quatenus illa nemini amplius in dubium veniat: deinde aperire a quo, quando, et ubi creati fuerint.
Quaestio I: An revera constet Angelos existere
Quod cum Angeli nomen secundum ethymon, non naturae, sed officii vocabulum sit, idcirco triplicem habet attributionem, et significationem: Primo namque convenit iis omnibus, qui a Deo deputantur ad aliquod munus implendum; nam, inquit Tertullianus lib. adversus Iudaeos cap. 9., Deus eos vocare consuerit Angelos, quos virtutis suae Ministros praefecit; qua ratione Sacerdotes Angeli vocantur Malach. 2. Labia Sacerdotis custodiunt scientiam, quoniam Angelus Domini exercituum est. Sic pariter S. Ioannes Baptista Matth. 11. dictus est a Christo Domino Angelus Domini; iuxta illud Malachiae 3.1 vaticinium: Ecce ego mitto Angelum meum. Quae verba expendens
S. Chrysologus serm. 127. 79, Ioannes, inquit, virtutum schola, magisterium vitae, sanctitatis forma, norma iustitiae, virginitatis speculum... Ioannes maior homine, par angelis, legis summa, apostolorum vox, silentium prophetarum. Praevierat S. Augustinus lib. 15. cap. 23. De Civitate Dei, ubi scribit: Angelos fuisse etiam homines Dei nuncupatos, eadem Scriptura sancta locupletissime testis est; nam et de Ioanne scriptum est: Ecce mitto Angelum meum etc. Hinc Tertullianus lib. contra Iudaeos, cap. 9. idem Malachiae vaticinium declarans ait: Nec novum est Spiritui Sancto angelos appellare eos, quos ministros suae virtutis Deus praefecit. *Quin etiam ipsemet Christus Dominus Isaiae 9. iuxta versionem 70. Interpretum magni consilii Angelus appellatur: et Malach. 3. Angelus Testamenti: at officii, non naturae vocabulo, inquit Tertullianus lib. De Carne Christi cap. 14. Pari ratione qui a daemonum principibus aguntur ut hominum saluti obsistant, eorum Angeli dicuntur. Sic Matth. 25. Qui paratus est Diabolo, et Angelis eius. Secundo huius nominis strictior usurpatio solam designat eam substantiam intellectualem, spiritualem, completam, nullum cum terrena, ac materiali concretione commercium habentem, cuiuscumque status sit, et ordinis: qua ratione Angeli vocabulum non solum beatis mentibus, sed etiam perditissimis daemonibus convenit. Tertio tandem hoc nomen solito usurpant Theologi ad significandas illas spirituales Intelligentias, quae tertium ordinem in ultima Hierarchia implent, et a Deo ad hominum custodiam deputantur. Hic autem tantum nobis sermo est de Angelis iuxta utramque posteriorem usurpationem dictis.
Notandum 2. Quod cum duplex sit demonstrationis genus: alia nempe quam dicunt a priori, qua videlicet effectus per causam innotescit; altera quam a posteriori subnominant, qua nimirum causa per effectum apparet; inde quaeritur an alterutra, vel earum utraque Angelorum existentia suaderi queat. Certum est autem illam non posse demonstrari a priori: siquidem illa demonstratio colligit existentiam effectus ab existentia causae illius productivae, propter strictam, eamque necessariam inter utrumque habitudinem: at nulla potest assignari, nec excogitari causa, qua necessario Angeli dicantur existere: illa enim esset vel intrinseca, vel extrinseca. Nulla autem eis esse potest intrinseca necessario existendi ratio; quippe solus Deus ex se, et in se habet necessitatem essendi, caetera vero ab eo entia omnino contingentia sunt, possuntque esse vel non esse. Nulla pariter assignari potest huius necessariae productionis causa extrinseca; cum Deus omnium entium extra se sit liberrimus Opifex, possitque pro nutu, et arbitrio res producere, vel aeternum deserere improductas: ideoque sola superest libranda quaestio de demonstratione petenda ab Angelorum effectibus si qui sint ab illis editi.
Notandum 3. Tres potissimum assignari posse effectus ex quibus colligi queat Angelorum existentia: videlicet motum Caelorum, quos ab Intelligentiis perpetuo agitari docuit Aristoteles lib. 1. De Caelo cap. 9.; item stupenda illa opera, quae a Magis fieri conspiciuntur: denique miranda illa, quae ab Arreptitiis, et Energumenis hominibus eorum vires excedentia fieri conspicimus. Certum est autem regulatum Caelorum motum leve esse argumentum ad demonstrandam Angelorum existentiam; tum quod eos a propria forma regulate moveri plures Philosophi non abs re contendunt: tum quod longe plures sunt Intelligentiae, quam Caeli; adeoque eorum existentia a Caelorum motu, et numero congrue nequit inferri: tum denique quod Deus ipse ordinatum Caelis motum, sicut et terrae firmam stabilitatem per se indere potest. — Restat ergo determinandum, an ex duplici altero capite ita sufficienti momento evinci possit Angelos existere, ut huic veritati refragari nequeat rationis compos. Duo igitur hac in Quaestione veniunt determinanda: Primum, an fide constet Angelos existere: Secundum, an idipsum ratione demonstrativa, aut saltem valde probabili etiam suaderi queat.
Conclusio prima. — Fide constat existere naturas spirituales homine superiores, ac praestantiores, quas Angelos dicimus.
Idque firmatur innumeris Scripturae textibus, tum in Veteri, tum in novo Testamento. Primo namque Scriptura inducit illos cum Deo, et hominibus colloquentes de rebus divinis, et sensum superantibus, ut videre est Genesis 18., Iudic. 2., Isa. 6., et totis fere libris Danielis, Tobiae, et Apocalypsis 2. et sequentibus; adeoque indicat illos esse intellectu praeditos. Deinde, affirmat illos esse Deo subiectos, a quo mittantur in ministerium; quemque velut Dominum, et Deum suum laudent, colant, adorent. Heb. 1. vers. 14., Psal. 99. vers. 7., Daniel. 3. vers. 58., Apocal. 22. vers. 9. et alibi. Tertio, asserit illos esse superiores, et praestantiores hominibus, 2. Petr. 2. vers. 11. ubi de malis Angelis dicitur: Angeli virtute, et fortitudine cum sint maiores: et Psalm. 8.2 Minuisti eum paulo minus ab Angelis, quod etiam de Christo ipso secundum naturam humanam spectato, et sic Angelis inferiore, interpretantur S. Paulus Hebr. 2. vers. 9., S. August. in Tract. De Cantico novo cap. 7. Quarto, quoties Scriptura homines prae ceteris ob singularem aliquam praerogativam extollit, toties eos cum Angelis velut perfectioribus comparat. Sic 2. Regum cap. 14. mulier Davidem alloquens, ait: Tu Domine mi Rex sapiens es sicut sapientiam habet Angelus Dei: sic Actorum 6. Iudaei viderunt faciem eius (Stephani) tamquam faciem Angeli: sic S. Paulus ad Galatas 4. Sicut Angelum Dei excepistis me. — Confirmatur insuper ex eo quod Scriptura sacra varias proprietates, et actiones tribuit Angelis, quae nonnisi in creaturam spiritualem cadere possunt: una est videre Deum, Matthaei 18. Angeli eorum semper vident faciem Patris mei, qui in Caelis est: alia est benedicere, et laudare Deum, quod passim Scriptura Angelis tribuit. Sic Psalm. 148. Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnes Virtutes eius. Tertia est custodire homines. Sic Psal. 90. et Matth. 4. Angelis suis Deus mandavit de te, ut custodiant te: ad quod etiam spectat homines dirigere, defendere, illuminare, docere, instruere, et loqui, quod Angelis utique pluries Scriptura sacra tribuit, maxime Exod. 23. Ecce ego mittam Angelum meum, qui praecedat te, et custodiat in via, et introducat in locum, quem paravi: observa eum, et audi vocem eius, etc. Quarta denique Angelorum proprietas est esse liberi arbitrii facultate donatos, quippe cum peccare possint, et fieri poena digni, uti de facto perduellibus Angelis contigit, iuxta illud 2. Petri 2. Angelis peccantibus non pepercit Deus, etc.; quae omnia, et his similia soli creaturae intellectuali tribui possunt. Adeoque Angelos existere compertissimum est ex
Scriptura sacra, necnon et omnium sanctorum Patrum calculo, ac Conciliorum oraculis, maxime Concilii Lateranensis sub Innocentio III. capite Firmiter, ubi inter caetera dicitur, quod Deus sit Creator omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium, qui condidit utramque naturam, spiritualem et corpoream, Angelicam videlicet et mundanam.
Nec refert, quod quidam reponant Concilium haec quidem proponere ac referre per modum doctrinae, non vero tamquam de fide statuere et definire. Id, inquam, non obstat, tum quia caetera quae in eodem capite proponit, revera sunt de fide: quidni ergo etiam de fide est Angelorum existentia, et spiritualitas? Adde quod licet id referat, et proponat per modum doctrinae, supponit saltem hanc doctrinam ab Ecclesia esse probatam, ac determinatam, innumerisque Scripturarum, ac sanctorum Patrum oraculis confirmatam.
Dices. Si ex praefatis Scripturae textibus suaderi posset Angelorum existentia, maxime quia significant aliquam esse creaturam spiritualem, homine superiorem, et praestantiorem: at haec nulla est: quod probat S. Augustinus libro De Quantitate Animae cap. 34. Quemadmodum, inquit, fatendum est animam humanam non esse Deum, ita praesumendum nihil inter omnia, quae crearit, Deo esse propinquius: et inferius docet aliquid esse deterius anima hominis, scilicet animam bruti, aliquid par, ut Angelus, melius autem nihil: et lib. 3. De Libero Arbitrio, ait, Animas rationales superioribus Potestatibus esse officio impares, natura vero pares: et lib. 83. qq. quaest. 54. Nihil est melius rationali anima, nisi Deus: idemque repetit lib. 3. contra Maximinum cap. 25. ubi videtur illum arguere, quod dixerat, Maiores esse Angelos Christo secundum formam hominis. Ipsi subscribit S. Bernardus lib. 5. De Consideratione cap. 3. Spiritus est Deus (inquit), sunt et Angeli, et hi super te: sed Deus natura, Angeli gratia superiores sunt: ergo ex praestantiori supra homines creaturae gradu, non recte infertur Angelos existere.
Respondeo 1. Praefatos Patres Angelorum existentiam non impugnare, sed asserere, ut ex laudatis eorum verbis aperte constat. Secundo, benigne intelligi possunt, vel quod velint nihil esse propinquius Deo in ratione substantiae spiritualis, quam anima, quippe hac ratione Angelis est par: vel quod Angelis non competat esse superiores hominibus in visione, ac fruitione Dei, aut in aliis officiis, quae erga homines praestant; sed ex speciali Dei beneficio, et gratia, quod utique hominibus simili liberalitate concedere potest. Non ergo eorum sensus est, Angelos non esse natura homine praestantiores; quippe hominem paulo minus ab Angelis minoratum affirmat Regius vates; Psal. 8. ut supra dictum est, et malos Angelos fortitudine, ac virtute homine esse maiores testatur S. Petrus 2. cap. 2. Et Iob. 41. De Satana ait: Non est potestas super terram, quae comparetur ei. Sicut ergo potestate, ita etiam naturae perfectione homines excellit. Quod ipsum docet S. Augustinus Tractatu 110. ubi ex peccato irremissibili Angelorum naturae eorum excellentiam supra homines colligit, Quod tanto (inquit) damnabilior iudicata sit culpa, quanto erat natura sublimior: unde lib. 11. De Civit. Dei, cap. 5. ait: Angelica natura omnia caetera, quae Deus condidit, naturae dignitate praecedit; adeoque priores ipsius textus in obiectione positi benigne debent explicari, ne sibi contradicere videatur S. Augustinus. Adde quod libro 1. Retractationum cap. 26. recognoscens verba praefatae quaestionis 54. illa ridetur emendare; Ubi dixi (inquit) quod omni anima melius, id Deum dicimus; magis dici debuit omni creato spiritu melius.
Instabis. In omni rerum genere, quod habet rationem finis, longe praestantius est eo, quod similem rationem non obtinet: sed in genere creaturarum homo habet rationem finis, non ita Angelus; siquidem omnia propter homines; imo etiam ipsi Angeli, quippe cum omnes sint administratorii Spiritus in ministerium missi propter eos, qui capiunt haereditatem salutis: ergo etiam secundum naturalia homo est praestantior Angelo.
Respondet Seraphicus Doctor in 2. Dist. 1. q. 2. aliquid habere rationem finis dupliciter: scilicet aut ad supplendam indigentiam, sicut domus propter hominem; aut ad suscipiendam eius influentiam; sic homo propter Deum: quod autem ultimo modo habet rationem finis, nobilius est, non vero quod primo modo; quia enim homo omnibus indiget, Angelus nullo, nisi Deo; ideo omnia propter hominem, non autem propter Angelum, in cuius rei signum Angelus conditus est in principio, homo vero die sexto. Unde Angelus dici potest propter hominem, et homo propter Angelum: nam, inquit ibidem Seraphicus Doctor, homo habet habilitatem ad labendum frequenter, et possibilitatem ad resurgendum: Angelus vero stans, perpetuitatem in stando, et cadens, impossibilitatem in resurgendo: ideo Angelus stans, sustentat hominem, sive infirmitatem humanam: et homo resurgens, reparat ruinam Angelicam. Ideo quodammodo Angelus propter hominem, et homo quodammodo propter Angelum; adeoque pares sunt secundum ordinationem ad finem; quia uterque ordinatur ad aeternam felicitatem. Sunt vero impares secundum naturae dignitatem, quippe cum Angelus sit omnimode spiritualis, homo vero partim spiritualis, partim corporeus.
Conclusio secunda. — Sufficienter colligitur Angelorum existentia ab experientia Magorum, et Energumenorum petita.
Multa namque conspiciuntur in dies fieri, tum a Magis, tum ab Energumenis, et Arreptitiis, eorum vires prorsus excedentia; adeoque refundenda in causam aliquam superiorem, quae ipsos ad talia patranda moveat: sed haec alia esse nequit, quam Angelus. Probatur. si quae praeter Angelum illorum operum causa motrix posset assignari, maxime vel Deus, vel ipsi homines, vel animae separatae, vel denique creaturae aliquae irrationales, et hominibus inferiores: sed neutrum eorum potest asseri.
Non quidem Deus, quippe ab ipsis Magis nefaria pleraque, et turpissima, a Deo prohibita, Deoque indignissima in perniciem hominum, et odium, atque iniuriam ipsius Dei patrantur. Insuper ad invocationem divini Numinis frequenter in fumos abeunt Magorum conatus, eorumque maleficia dissolvuntur.
Similiter Arreptitii, et Energumeni medicamentis interdum, ac musica, saltem per aliquod intervallum sanantur, ut legimus 1. Regum c. 16., quod quandocumque Spiritus Domini malus arripiebat Saul, David tollebat citharam, et percutiebat manu sua, et refocillabatur Saul, et levius habebat, recedebat enim ab eo spiritus malus: quod utique signum est daemonem Arreptitios non torquere, nisi pravos eorum humores concitando, quibus nisi uteretur, nec eos vexare posset, nec tam stupenda in eis operari: sed si Deus illorum omnium esset artifex, non egeret humoribus corporum; ac proinde nec medicina, nec musica, aut altero corporeo remedio eius effectus posset praepediri.
Adde quod illae substantiae, quibus Magi in suis perficiendis maleficiis utuntur, plerumque sordidissimae sunt, mendacissimae, ac improbissimae: quippe aliquando bufonibus, et aliis huiusmodi rebus turpissimis, et horrendis sua maleficia absolvunt, quibus ad summa scelera sollicitant, ad Dei contemptum, et odium, ad blasphemias, ad veneficia, et alia similia, quae in Deum sanctissimum refundere grande crimen esset.
Non etiam haec reici possunt in homines ipsos: quippe cum pleraque illorum operum longe humanas vires superent, puta ad praesentiam saxorum, et statuae responsa de rebus petitis proferre, in speculis, et aqua res absentes repraesentare, revelare occultissima, enuntiare quae fiunt in locis remotissimis, momento tempestates excitare, domo egredi ianuis clausis, et fores sine ullo contactu suppositi effingere: loqui linguis peregrinis nullo usu, nullave disciplina comparatis, et alia id genus exequi; quae fusissime refert Delrio in Disquisitione magica, quaeque nullatenus refundi possunt in homines ipsos: adeoque reici debent in daemones.
Nam, inquit Lactantius lib. 2. De Origine erroris cap. 15.
Magorum ars omnis, ac potentia horum daemonum aspirationibus constat, a quibus invocati, visus hominum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non videant ea quae sunt, et videre se putent illa quae non sunt. Hi, ut dico, spiritus contaminati, ac perditi per omnem terram vagantur, et solatium perditionis suae perdendis hominibus operantur. Itaque omnia insidiis, fraudibus, erroribus complent. Adhaerent enim singulis hominibus, et omnes ostiatim domos occupant; ac sic Geniorum nomen assumunt. Sic enim latino sermone daemones interpretantur. Hos in suis penetralibus consecrant, his quotidie merum profundunt, et scientes daemones venerantur quasi terrestres deos, et quasi depulsores malorum, quae ipsi faciunt, et irrogant. Qui quoniam sunt spiritus tenues et irreprehensibiles, insinuant se corporibus hominum, et occulte in visceribus operati vitiant, morbos excitant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia recurrere.
Neque etiam haec omnia opera tribui possunt creaturis irrationalibus: quia, quae diximus, sine rationis usu non fiunt; nam, v. gr. quod Energumenus idiota loquatur de repente, et expedite idiomate alieno, aut de rebus procul positis, praeteritis, etiam abditissimis, manifestando omnes circumstantias, necnon de scientiis et artibus quibusvis, non potest fieri sine substantia intellectiva, quae per eos homines loquatur, distincta ab anima ipsorum: nam anima ipsorum per se sola, aut per quamlibet humorum alterationem physicam, imo per applicationem cuiusvis causae physicae non intelligentis nequit assequi talem notitiam, quae tanto studio humano indiget.
Adde quod quae a Magis fieri solent, parvis quibusdam rebus admotis, verbis quoque prolatis, vim omnem verborum, et corporeae cuiusvis substantiae manifeste superant.
Insuper, magorum opera fiunt ad signa quaedam, et per pacta, et foedera iuxta eorum voluntatem, qui ipsis utuntur: at signa non movent nisi potentias cognoscentes, quibus aliquid significant; pacta quoque, et foedera spectant ad causas intelligentes. Nam qua intellectu, et ratione carent, nec pacta norunt, nec quando sit operandum ex pacto. Adde quod spiritus illi magici eligunt ad Magorum arbitrium in quid agant. Ut quando in quempiam remotissimum a Magis designatum, morbum, aut soporem immittunt, vel eius vultum repraesentant in speculo, relictis intermediis, qui aeque, imo magis deberent sic affici, si per causas naturales, et necessarias sine electione voluntaria id fieret. Etenim causae naturales operantur magis in corpora sibi magis vicina, et subiecta, atque eodem modo afficiunt, quae sunt eiusdem effectus capacia, neque eligere possent, ut e pluribus aeque subiectis, et capacibus, hoc potius, quam illud repraesentent, aut morbo, vel sopore afficiant. Ergo stupenda haec a Magis, Energumenis praestita opera in creaturas irrationales, quibus utuntur, refundi nequeunt.* *His momentis et argumentis tandem convictus recentium athearum impiissimus et audacissimus Machiavellus admisit substantias spirituales seu angelos tamquam horum effectuum stupendorum auctores. Nam in libro 1. disputationum, cap. 36. cum dixisset, magnos motus praedici solere, cum in urbibus, tum in provinciis, idque signis quibusdam, aut hominum praesagiis denunciari; idem postea sic scribit:
Ut causam facile confitebor me ignorare, ita rem ipsam, cum ex antiquis, tum novis exemplis agnoscere oportet, et confiteri, omnes magnos motus, quicumque aut urbi alicui, aut Religioni evenerunt, vel a coniectoribus, vel a relatione aliqua, prodigiis, aut caelestibus signis praedici ac pronunciari solere.
Unde autem prodigia et caelestia illa signa proficiscantur, non aliter potuit expedire, quam si ad spiritus referret. Nam cum causae ignarum se professus esset, haec postea subiungit:
Nisi forte cum philosophis quibusdam praenunciandum censeamus, aerem plenum spiritibus et intelligentiis esse, qui futuras res praevidentes, et casibus humanis condolentes, eas hominibus per eiusmodi signa praenuntient, ut se adversus ea tempestive praeparare, et communire queant.
Quae satis docens, cum supremam ad causam recurrere nollet, nullam reperisse magis idoneam, quam spiritus acreos.*
Illi autem stupendi et extraordinarii eventus refundi non possunt in animas a corporibus solutas; tum quia non videtur habere plus virtutis naturalis ad movendum, aut immutandum aliquod corpus, dum a corpore solvitur, quam cum illud informat; naturalis enim virtus agendi sequitur conditionem naturalem agentis: at naturalis conditio animae rationalis est, quod sit forma corporis, ad cuius reunionem etiam ab ea seiuncta habet appetitum, ut pars ad compartem, adeoque huius virtus non videtur maior extra corpus, quam in corpore, alioquin ei longe melius esset ab omni corpore separari, quam illud informare, sicque unionem cum illo non optaret; quippe quae sibi foret contranaturalis, etiam eam videlicet destituens eximia virtute sibi debita; tum quia licet animam separatam neque omni vi motiva localiter sui ipsius, et aliorum privatam existimem, Deo nimirum supplente id quod deest ex parte contactus, et organi; non tamen putarem eam tanta donari intelligendi, et movendi virtute, ut nosse posset actus internos, saltem imaginationis, quos nullo dato externo indicio Magi, et Energumeni produnt; necnon et movere immania pondera quae vix centum homines sublevare valerent; et domos ingentes urbesque integras, ac terram ipsam concutere: ut plerumque faciunt ii Spiritus dum e corporibus obsessis virtute precum, ac exorcismorum Ecclesiae recedere coguntur: tum denique quia Spiritus illi quoties ab Exorcistis premuntur, ut suum prodant nomen, semper se daemones confitentur: quis ergo illos animas e corpore solutas existimabit?
Dices 1. Quod etsi Aristoteles praeter Intelligentias orbium caelestium motrices, alias quoque esse doceat, daemones tamen, seu malignos Angelos non admittit: imo Sectione 3. problem. q. 1. sermonem faciens de iis qui divino spiraculo instigari dicuntur, aut spiritu lymphatico infervescunt, asserit ex naturali intemperie id accidere; ita quod gravi melancholia laborantes, id totum exequi valeant, quod cernimus ab Energumenis praestari.
Respondeo. ipsum longe a vero exorbitare, nam praeterquam quod Plato in Sympos.; Trismegistus in Pimandro, et alii veteres philosophiae Principes, daemones esse confitentur: certum est hominem infirmum, et imbecillem quacumque alteratione per melancholiam, aut alios humores facta, non posse perite loqui peregrino idiomate sibi antea ignoto, nec quae procul aguntur certo referre, nec alia exequi, quae Energumeni solito praestant: proindeque necessarium est, Energumenum agitari aliquo Spiritu, qui aliunde ista noverit, et exequi possit.
Instabis. ille qui Energumenus dicitur incidere potuit in eam imaginationis temperiem, qua linguarum peregrinarum institutores affecti tunc erant, cum eas in usum vocarent, et instituerent: adeoque nullo exterius agitante spiritu, ipsemet idiomate peregrino, et prius ignoto loqui poterit. Insuper, ea potest esse interdum humoris biliosi defaecatio, et igneus vigor, ut organorum ruditatem, et tarditatem solvens, iam linquat liberum animum, et velut ab organis solutum, quo fiet ut veritatem quamlibet sensibus imperviam, et sibi prius ignotam detegat, aperiatque, ut nonnumquam contingit aestuanti febre laborantibus, qui dum animi evagationem patiuntur, mira interdum proferunt, et ignoto sibi prius idiomate sensa exprimunt. Denique, contingit haud raro Energumenos ad certas Lunae periodos acrius torqueri. quod sane indicium est eos vitiato tantum humore laborare: adeoque ex eis leve, et prope nullum est argumentum ad suadendum Angelorum existentiam.
Nego consequentiam. et ad primum instantiae membrum dico, illam qualemcumque humoris temperiem nullum habere commercium cum cuiuscumque vocis prolatione, et significatione: siquidem nos eas voces formamus prout volumus, et per eas significati notitiam accipimus, non obstante varia humoris nostri temperie; adeoque illa Energumeni idiomatum peregrinorum locutio non provenit ex eius humorum affectione. Adde quod cuiusque idiomatis institutiones plures fuerint, idque diversis temporibus, nunc haec, nunc illa vocabula ad hoc, aut illud significandum usurpando; et consequenter variam habuerunt humorum temperiem, quam nullus hominum referre potest. Ad secundam instantiae partem, dico tam strictam, et tenacem esse animae rationalis cum sensuum organis colligationem, ut nisi vel prorsus a corpore solvatur, vel illam Deus per extasim divinitus edoceat, quidquam absque sensuum beneficio valeat percipere, ut continuata omnium hominum saeculo quovis experientia testatur: quidquid enim in contrarium de febricitantibus interdum decantatur a Medicis, figmentum prorsus, ac anilem fabulam ducet omnis, qui infirmos frequentare consuevit.
Ad tertiam denique instantiae partem, repono mirum non debere videri, quod ad diversas Lunae periodos Energumeni varie afficiantur; cum enim ipsis insidens spiritus nequam eos torqueat per acerbam humorum affectionem, facilius in eos rabiem implet cum humores nimium aut redundant, aut deficiunt.
Adde quod haec sit assueta daemonum astutia, ut sub aliis creaturis lateant, quatenus nempe non sibi, sed vel externae alteri causae morbi acerbitas tribuatur. Quod eleganter indicat S. Chrysologus, Homil. 52. ubi sermonem faciens de illo Lunatico, quem Christus Dominus sanavit, ait:
Daemon quod suae artis erat, noluit tunc videri, aptans lunae cursibus hominis passiones: vexabat corpus lunaribus incrementis, ut esse lunae crederetur, quod erat diabolici criminis, et furoris. Sic homines illusit, circumvenit ignaros; infamavit apud desides creaturam, quae lumini tantum condita, laedere nescit homines, quos continua magis iuvare cogitur servitute.
Ipsi praecluserat Tertullianus, Apologeticum 22. dicens: Daemones sumentes quasdam temporum sortes, aemulantur Divinitatem, dum furantur divinationem.
*His accedit quod si quae de Angelis bonis et malis, de eorum origine et apostasia, de apparitionibus, tentationibus, infestatione corporum vel possessione, vel ab eis eiectione; et quomodo totum mundum pervagentur, homines seducant, se transforment in angelos lucis, et regnum Antichristi promoveant in signis et prodigiis mendacii: si, inquam, haec hisque similia plurima quae de angelis in S. Scriptura repraesentantur, phantasiae erroribus et hallucinationibus liceat adscribere, nullus iam supererit in sacris verbis litteralis sensus; sed omnia in perpetuam allegoriam transformare licebit, ita quod quicumque ad eorum lectionem se accinget, quasi praestigiis circumactus, quod legit videatur non legere; et alium quam quem verba sonant sensum inquirere teneatur. Quae quantum absurda sint et impia, nemo cordatus est qui non videat; hoc enim nil aliud est quam divinam Scripturam humanae mentis evagationi permittere, et subtilem quemdam atheismum animis hominum instillare, quo fiet ut certissima haec fidei regula, divina sua auctoritate omnino spolietur.*
Quaestio II: An, et quo tempore, et loco creati fuerint Angeli
Fide constare Angelos a Deo fuisse productos. Scriptura namque sacra aperte tradit, Deum unicum esse, a quo caetera omnia sint condita: sic Ioannis 1. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et Romanorum 11. Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Quippe, ut legitur Esther 13. Tu fecisti Caelum, et Terram, et quidquid Caeli ambitu continetur; Dominus universorum tu es. Quod speciatim testatur Apostolus de Angelis, quos inter Dei opera recenset ad Colossens. 1. In ipso condita sunt universa, * in caelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt; quibus Apostolus aperte significat a Deo conditos esse Angelos. Ut enim per visibilia creaturas omnes corporeas, sive caelestes, sive sublunares complecti voluit: ita per invisibilia creaturas spirituales et intelligentes, puta Angelos denotari certo certius est.
Neque id obscure declarat Moyses Gen. 2. perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum: seu ut ait textus hebraicus omnis exercitus eorum, nimirum Angeli. Nihil enim familiarius est Scripturae quam quod Angeli caeli exercitus vocantur. Sic psalm. 23. vers. 20 et 21; et psalm. 148. vers. 2; et Luca 2. vers. 13. Unde Deus dicitur Sabaoth seu exercituum, maxime a multitudine Angelorum qui ipsum circumstant.
*Hinc Regius Vates postquam Psal. 145. dixisset: Laudate eum omnes Angeli eius, subdit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt, ipse mandavit, et creata sunt. Mitto Concilia generalia, et fidei Symbola quibus asseritur Deum esse factorem Caeli, et Terrae, visibilium, et invisibilium. Hanc namque veritatem nedum naturalis ratio demonstrat, ut significavimus in primo Tom. Tract. 1. Disp. 1. Sect. 1. ubi probatum est, necessario admittendum esse aliquod ens a se, a quo sunt caetera omnia; sed etiam ipsamet experientia suadet, quippe constat Angelos Deo subici, eique famulari: bonos quidem sponte, malos autem invitos, ut apparet in Exorcismis Energumenorum: at si Angeli essent a se, non ita Deo subiicerentur: ens enim a se nullatenus ab alio pendet, nec ipsi potest subici.
Notandum 2. Angelos triplicem ob finem a Deo fuisse conditos. Primo quidem propter divinarum laudum concentum, unde Plato eos Syrenes appellat; S. Bernardus Caeli cantores; Gregorius, divinarum laudum praecones: Athanasius, Hymnum indesinentem, et laudem irrequiescentem magnificentiae Dei: hinc ipsemet Deus Iobum alloquens, ait: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes Filii Dei? Secundo, Angeli creati sunt, ut mundum corporeum administrarent. Divina namque Providentia regere solet inferiora per superiora, et corporea per spiritualia administrare: unde Angeli mundi rectores, divinae Providentiae administri, orbemque portare dicuntur, iuxta illud Iob. cap. 9. Deus, cuius irae nemo resistit, sub quo curvantur, qui portant orbem. Quam etiam veritatem novit Seneca, ait namque apud Lactantium libro 1. Divinarum Institutionum cap. 5.:
Deus cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret, et hoc ordiretur, quo neque maius quidquam novit natura, neque melius, ut omnia sub Ducibus suis irent. quamvis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui Deos (idest Angelos) genuit.
Tertio, creati sunt Angeli ut hominibus opitulentur, eosque regant, ac custodiant, iuxta illud ad Hebraeos 1. Omnes sunt administratorii Spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capiunt salutis.
Notandum 3. Revera Angelos non esse de facto ab aeterno creatos; non quod ab aeterno creari nequiverint: siquidem Deus ab aeterno quamlibet creaturam, maxime Angelum producere potuit, ut fuse demonstravimus in nostra Physica: sed quia Deo ita placuit creaturas quascumque producere post earum non existentiam, ac proinde non ab aeterno. Nec etiam diu post formatum mundum fuerunt conditi; siquidem Iob 38. dicuntur laudasse Deum quando fundabat terram: ergo iam tunc erant in lucem editi. Difficultas ergo superest examinanda, an Angeli creati fuerint ante illud momentum, de quo dicitur: In principio Deus creavit Caelum, et Terram: circa quam maxime duae sunt oppositae Auctorum sententiae. Prima quidem plurium Patrum Graecorum, qui cum Origene Tractatu 9. in Matthaeum, contendunt, Angelos esse antiquiores, non solum homine post creato, sed et omni creatura propter eum condita; quam sententiam Cassianus Collatione 8. cap. 7. indubitatam apud omnes fideles affirmat: reclamant nihilominus omnes paene Scholastici cum plurimis e sanctis Patribus tam Graecis, quam Latinis, ut aperiet
Conclusio prima. — Revera Angeli non fuerunt creati ante mundum corporeum, sed una cum ipso.
Haec veritas videtur esse determinata in Concilio Lateranensi cap. Firmiter, ubi legimus:
Unum est universorum Principium, Creator omnium, visibilium, et invisibilium, spiritualium, et corporalium, qui sua omnipotenti virtute simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spiritualem, et corpoream, Angelicam scilicet, et mundanam: et deinde humanam quasi communem ex spiritu, et corpore constitutam.
Loquitur autem Concilium de simultate temporis, ut patet ex illis verbis: Deus simul ab initio temporis: nam licet alioqui particula simul accipi posset in sensu collectivo, non vero temporali, quasi diceret: Deus pariter seu aeque condidit utramque creaturam; qualiter sumitur in quibusdam aliis Scripturae locis, puta simul insipiens et stultus peribunt, idest aeque peribunt, eodem nempe genere mortis corporeae, licet non simul tempore, et eodem instanti: non posse tamen illam particulam simul a Concilio scriptam aliter accipi, quam de simultate temporis, sufficienter declaratur ibidem, quia Concilium non dicit tantum, quod Deus condidit simul, sed addidit: simul ab initio temporis utramque condidit creaturam. Insuper statim subiungit: et deinde humanam etc. Sed particula deinde nihil aliud significare potest, quam posterioritatem temporis, quia creatura humana condita est tantum sexto mundi die, cum primo fuerint creati Angeli simul cum Caelo, et Terra: ergo sicut particula, deinde, necessario significat posterioritatem temporis, ita et particula simul denotat eius simultatem.
Hoc ipsum probatur etiam ex Concilio Constantinopolitano Actione 11. ubi lecta fuit, et approbata epistola Sophronii, in qua Deus dicitur omnia invisibilia, et visibilia condidisse, creaturam spiritualem, et corporalem, et omnibus temporale constituisse principium.
Hoc ipsum indicat Scriptura sacra Genesis cap. 1. In principio creavit Deus Caelum, et Terram, quo loci particula, in principio, idem sonat, ac antequam quidquam faceret, quemadmodum sumitur Proverb. 8. cap. ubi Sapientia ita loquitur: Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio: sic enim eandem particulam explicat S. Aug. libr. 11. De Civitate Dei cap. 6. Deinde ex 20. cap. Exodi, Sex diebus fecit Deus Caelum, et Terram, et omnia, quae in eis sunt: quae postrema particula more loquendi sacrae Scripturae comprehendit, et ipsos Angelos: nam Psalm. 148. Angeli annumerantur iis, quae sunt in Caelis.* *Accedit quod quidquid fuit ante mundum, idipsum est Deus, quia haec praerogativa illi vindicatur in Scriptura psalm. 91. vers. 2; et Proverb. VIII. vers. 22; et Ioan. I. vers. 1, cum dicitur: In principio erat Verbum, quibus significatur ante mundum conditum nihil extitisse praeter divinam Trinitatem, ac subinde nondum exstabant angeli*
Hanc eamdem veritatem edocent sancti Patres: ex Graecis quidem S. Epiphanius haeresi 65. ubi ait clare indicare Scripturam Angelos non fuisse ante Caelum, et Terram: Cum palam, inquit, immutabile sit verbum hoc, quod ante Caelum, et Terram nihil erat ex creatis. Consentit Theodoretus, Quaestione 3. in Genesim, etsi non satis probanda utatur ratione: scilicet quia Angelus indiget loco, in quo reciperetur: Quia si non sit, inquit, in rerum natura, quod comprehendat, quomodo erit, quod comprehendatur? Procopius item Praefatione in Genesim, utramque referens sententiam, hanc profert, dicitque Moysen nomine Caeli, comprehendisse Angelos cum dixit: In principio creavit Deus Caelum, et Terram: ubi continens pro contento ponitur. Ipsi concinit Beda tom. 4. in Exameron, dicens Angelos in principio cum Caelo, et Terra conditos esse, et ideo Moysen de terra dixisse in principio fuisse inanem, et vacuam, quia fructibus, et habitatoribus carebat: non dixisse autem id de Caelo; Quia mox creatum suis incolis, hoc est, beatissimis Angelorum Spiritibus repletum est: unde subdit Moyses: Perfecti sunt Caeli, et omnis ornatus eorum; quippe debitos incolas habebant. — Huic etiam sententiae subscribunt plurimi e SS. Patribus Latinis cum sancto Augustino lib. 11. De Civit. Dei, cap. 6. et libro imperfecto super Genesim cap. 3., maxime S. Gregorius libro 32. Moral. cap. 9., Beda in Exameron, etc.
Potest quoque haec veritas theologica ratione suaderi: Primo quidem a priori. illa scilicet congruitate, quam profert S. Thomas quaest. 61. art. 3.; nempe quod Deus hunc Universum condidit per modum opificii praestantissimi, absolutissimi: ut autem perfectum sit, ex spiritualibus, et corporalibus constare debet: igitur utramque hanc partem Universi simul producere debuit, non vero unam post alteram, ne scilicet priore longe ante alteram producta, Universum non staret integratum, nec suis partibus constans. — Potest vero sic probari a posteriori: dum peccaverunt Angeli, iam Caeli extabant, siquidem statim in rebellantes factum est praelium magnum in Caelo; nam Michael, et Angeli eius pugnabant cum Dracone, puta Lucifero, Apocalyps. 12. ipseque perduellis Lucifer cum perditissimis suis asseclis e Caelo statim post peccatum fuit deturbatus, iuxta illud Lucae 10.: Videbam Satanam tamquam fulgur de Caelo cadentem. Quod omnes paene sacri Interpretes de ruina, et lapsu Angelorum explicant.
Sed probabilius est peccasse Angelos paulo post eorum formationem; non enim fit verisimile malos diu in gratia stetisse, eo quod credibile sit statum viae Angelorum breviori spatio finiri, quam hominum; cum Angeli suapte natura promptiores sint in operatione, et electione, quam homines; constat autem Adamum non ita diu innocentem stetisse: ergo multo minori temporis intervallo videtur daemon in gratia perseverasse.
— Confirmatur ex eo quod Angelis peccantibus paratus sit ignis aeternus, ut constat tum ex illo Matth. 25. Ite in ignem aeternum, qui paratus est Diabolo, et Angelis eius: statim ergo ac peccaverunt, reatus sui poenas dederunt: tum ex 2. Petr. 2. Si enim Angelis peccantibus Deus non pepercit, sed rudentibus inferni detractos in Tartarum tradidit cruciandos; igitur iam tunc erant tartarei loci cum primum Angeli peccaverunt.
Dices 1. Scriptura sacra non ita obscure insinuat Angelos iam extitisse, cum Deus Universum condidit; ergo cum ipso non fuerunt creati. Probatur antecedens. Primo ex cap. 28. Iob, ubi Deus eum alloquens, ait: Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae..... cum me laudarent simul astra matutina, et iubilarent omnes Filii Dei? hoc est, Angeli. Item cap. 40. De Behemoth dicitur, Ipse est principium viarum Domini, idest, creaturarum: ergo Lucifer, qui per peccatum factus est Behemoth, et Diabolus, fuit prius productus, quam caeterae creaturae, idemque de caeteris Angelis dicendum. Denique ad Titum 1. de Incarnatione Verbi dicitur: quam promisit, qui non mentitur Deus, ante tempora saecularia: oportuit ergo ante mundum conditum fuerint aliqui, quibus fieret incarnandi Verbi promissio: non aliis certe, quam Angelis: ergo tunc stabant.
Nego antecedens. et ad primam eius probationem dico, Angelos astrorum creationi adesse potuisse, maxime cum Sol, et Luna, caeteraque astra non primo die fuerint condita. Adde quod ipsi Angeli cum fuerint creati cum omnibus Intelligentiae dotibus, statim ab eorum formatione Deum nosse, *atque in illius laudes erumpere potuerunt. At ex illo sacro textu nihil habetur unde colligi possit eos longe ante principium Mosaicum conditos fuisse. Imo cum exinde constet eos esse partem quamdam universi, ratio dari non potest, quare pars illa a toto suo per tot saecula manserit separata. Et quid opus fuerit spiritus istos ministratorios tanto temporis intervallo creare, antequam essent ad quos mitterentur, quibusque ministrarent?*
Ad secundum textum dico, quod per Behemoth, ad litteram intelligitur Elephas, aut animal aliud terrestre ex genere Draconum; sicut Leviathan significat aut cete maris, aut genus aliquod piscis. Recte autem dicitur principium viarum Dei; non quod duratione caetera opera antecedat, sed quia virtute corporis, magnitudine, ac fortitudine caeteris belluis praestat. Si autem ista de daemone accipias; reponam cum Beda quaest. 9. ex variis, Luciferum primum extitisse, ordinis praelatione, non temporis quantitate.
Ad tertium contextum dico, quod verbum illud promisit non significet promissionem aliquam verbo factam, sed aeternam Dei praedestinationem, ut explicant SS. Chrysostomus, et Anselmus in eum locum; eo scilicet modo, quo loquitur 2. ad Timoth. 1. Secundum propositum suum, et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu, ante tempora saecularia: quod enim hic propositum, ibi promissionem appellat.
Dices 2. Plurimi e sanctis Patribus aperte docent Angelos revera nedum ante mundi creationem extitisse, sed etiam aliqui contendunt illos fuisse ab aeterno conditos: sic *in primis Origenes, lib. 3. De Principiis c. 5. ubi dicit mundum, ac multo magis substantias spirituales, ab aeterno Deum condidisse. Si enim, inquit, mundus ex tempore, quid ante faciebat Deus antequam mundus fieret? Otiosam enim dicere naturam Dei, otiosum est simul et absurdum; vel putare quod bonitas aliquando non fecerit, vel omnipotentia aliquando non egerit potentatum. His subscribit *S. Basilius, Homilia prima Exameron;
Erat sane, inquit, status quidam mundi generatione superior, abstractis illis a concretione materiae potentiis mundo praestantioribus, pro decoro accommodatus, temporis etiam conditione anterior, aeternus nimirum, et perpes. Sic Hieronymus super Epist. ad Titum cap. 1.: Sex millia nondum nostri temporis complentur annorum, et quanta tempora, quantasque saeculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Throni, Dominationes, ceterique Ordines Deo servierunt? Cui subscribit S. Damasc. lib. 2. De Fide: Quidam dicunt, quod ante omnem creaturam geniti sunt Angeli, ut Theologus dicit Gregorius. Primum quidem Deus excogitavit Angelicas virtutes, et coelestes, et excogitatio opus eius fuit. Ex Latinis Patribus significat S. Clemens Papa lib. 8. Constitut. cap. 12. dicens: Deus, qui ante omnia, Cherubim, et Seraphim fecisti, et Saecula, et Exercitus Virtutesque, et Potestates, Principatus, et Thronos, Archangelos, et Angelos: et qui fabricatus es post haec omnia hunc mundum, qui cernitur, et omnia, quae in eo continentur: ergo certum est ex eorum mente, Angelos ante mundum fuisse creatos.
Respondeo. Revera quidem laudatos sanctos Patres in ea fuisse opinione, quod Angeli ante res corporeas creati fuerint: verum contraria est plurium aliorum Patrum sententia, iamque magis invaluit apud sacros omnes Doctores, videturque conformior Scripturae sacrae, ut constat ex textibus a nobis supra laudatis. Ad sanctum autem Basilium, qui videtur super mundanas substantias, quas potentias appellat, asserere ab aeterno extitisse, censerem eum sic esse intelligendum, quod Angeli, in eius opinione, creati fuerint ante Coelorum motum, quem tempus appellamus, ante quod censet fuisse intervallum quoddam imaginarium tempore, et generatione vetustius, in quo creatos Angelos ipse putat; quodque idcirco aeternum dicit, quod nullo vero tempore praecedatur.
Dices 3. Non videtur rationi consentaneum, credere Deum tot saeculis ante creationem corporeae creaturae fuisse otiosum: ergo asserere debemus Deum suam bonitatem communicasse spiritualibus creaturis, antequam corporeas creaturas produceret. Respondet Theodoretus Quaestione 3. in Genesim, rationem illam inanem, et futilem esse, nam si alicuius momenti esset, probaret utique Angelos ab aeterno productos fuisse a Deo, ne per aeternam durationem Deus esset otiosus. Nam quomodocumque Spiritus creasset ab initio, etiamsi ante corpoream creaturam illos produxisset, sequeretur per aeternam durationem ante illorum productionem Deum otiosum fuisse: hoc autem nemo Catholicorum non existimabit absurdum.
Dices 4. Si Angeli creati fuissent cum mundo corporeo, creationis illorum mentionem aliquam fecisset Moyses: at nullam mentionem illorum fecit, cum de creatione mundi corporei loqueretur: signum igitur est eos non fuisse cum mundo corporeo creatos. Respondet S. Augustinus libro de Genesi ad litteram, et cum eo Beda in Exameron, Angelorum creationem a Moyse non fuisse praetermissam, sed expressam nomine lucis, quam primo dierum omnium formavit Deus. Arbitrantur aliqui revera quidem Angelos a Moyse praetermissos fuisse, idque consulto, ne videlicet Iudaeis ad Idololatriam pronis ansam praeberet illos pro Diis colendi. Verum, hac ratione eorum nusquam meminisse debuisset, quippe ille de Angelis sermo eamdem idololatriandi occasionem praebuisset. Existimarem igitur verius dicendum, ideo Moysem creationis Angelorum non meminisse, quia sui instituti ratio id non postulabat: scopus enim eius erat historiam Ecclesiae texere, et eius initium ab initio mundi repetere; ideo originem mundi, ex quo Ecclesia originem ducit, delineare satis habuit. De Angelis etiam non silendo subinde, prout postulabat instituti in adornanda Ecclesiae historia ratio; simili fere modo, quo in historiis Regnorum, non fit semper mentio accurata originis vicini Regni. Angelos vero fuisse a Deo productos satis constabat in unico temporis momento; quippe cum sint spirituales substantiae, nullam in suo esse successionem involventes.
Conclusio secunda. — Probabilius est Angelos fuisse creatos in Coelo sydereo, quod Empyreo proximum est.
Probatur 1. Auctoritate S. Hieronymi lib. 6. In Isai. cap. 14. ubi expendens illa verba: In Coelum ascendam, quae de Angelorum lapsu posse intelligi prius dixerat, interrogansque: si adhuc in Coelo positus, quomodo dicit: Ascendam in Coelum? respondet: Sed quia legimus Coelum Caeli Domino, cum esset in Coelo, id est, in Firmamento, in Coelum, ubi solium Domini est, cupiebat ascendere.
Suadetur pariter ex eo quod hac ratione facile intelligi possunt ad litteram omnes illi Scripturae sacrae textus, quibus constat Luciferum cum Angelis cecidisse de Caelo, et appetiisse ascendere in Caelum. Sic etiam apparet Angelos habuisse locum suae dignitati naturali correspondentem, et postmodum obtinuisse condignum pro suis meritis, ita quod fideles, et in Deum observantes evecti fuerint in Coelum empyreum, perduelles vero in Tartarum detrusi.
Dices. Lucifer dicitur Ezech. 28. in deliciis Paradisi fuisse: at Caelum quod est Paradisus non est sydereum, sed empyreum: ergo non in illo, sed in hoc creati fuerunt, et steterunt Angeli. Deinde, Angeli creari debuerunt in loco omnium nobilissimo, et supremo; locus enim semper dignitati locati respondet, ut patet in ipsis rebus corporeis, quae quanto nobiliores sunt, tanto superiorem locum obtinent: non est autem locus nobilior, et sublimior empyreo: ergo Angeli in ipso debuerunt creari. Denique, cum Angeli sint substantiae incorruptibiles, et consistentes, formari debuerunt in loco consistente, et immobili: at tale non est Caelum sydereum, sed empyreum: ergo in hoc, non in illo, formari debuerunt Angeli.
Respondeo ad primum. Paradisi nomine hic non significari locum illum amoenissimum, quem occupant beatae mentes, quique sedes Beatorum vulgo nominatur; in eo namque Diabolum aliquando stetisse nullus Theologorum admittet: sed intelliguntur illa coelestium charismatum dona, quibus Lucifer cum aliis Angelis illustratus, et ditatus fuerat, in illo nempe Caelo sydereo, propterea Paradisi nomine insignito quod fuerit non solum astris micantibus, sed etiam Angelis illustratus.
Ad secundum. Dico falsum esse, locum superiorem rei nobiliori convenienter assignandum; homo namque in rebus corporeis primatum tenet, attamen inferiorem locum incolit.
Ad tertium denique respondeo. Angelum non necessario moveri ad motum Caeli, cum locum corporeum non occupet, nec ipsi adhaereat: adeoque immoti stare potuerunt in mobili. Adde quod nullum appareat inconveniens, quod Angeli cum Caelo Sydereo moti fuerint; siquidem ubique Deum habebant praesentissimum.