Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis

Claude Frassen

Scotus Academicus, Tomus quartus: De Angelis

Claude Frassen (1620–1711)


Monitum I: Monitum editoris

Praefatio I: In secundum librum Sententiarum praefatio

Tractatus I: De Angelorum natura, operationibus, et praecellentiis

Disputatio I: De Angelorum existentia, natura, et ordine

Articulus I: De Angelorum existentia

Quaestio I: An revera constet Angelos existere

Quaestio II: An, et quo tempore, et loco creati fuerint Angeli

Articulus II: De natura, et substantia Angelica

Quaestio I: An Angeli sint omnino incorporei, et prorsus immateriales

Quaestio II: An, et quomodo Angeli sint incorruptibiles, et immortales

Notandum 1. Incorruptibile illud dici, non solum quod de facto corruptioni non subiacet, sed quod nec subiacere potest. Corruptio autem dupliciter potest accipi: Primo quidem latius, pro quacumque desitione rei quae ab esse transit ad non esse, quo sensu corruptio idem significat ac desitio seu defectio, et incorruptibile idem ac indefectibile. Secundo, strictius pro destructione aut dissolutione compositi substantialis, materia et forma constantis: sicut generatio illi opposita est productio, et effectio compositi substantialis.

Notandum 2. Aliquid triplici modo dici naturaliter indefectibile. Primo quidem absolute, eo quod sit talis naturae ut per nullam potentiam destrui possit, et in nihilum abire: Secundo, quod iuxta Dei potentiam ordinariam agentis, nempe secundum exigentiam naturalium causarum destrui non debet; vel quia nulla est e causis naturalibus quae rem illam destruere possit; vel quia nulla illius destructionem exigit: Tertio denique illud dicitur naturaliter incorruptibile, quod ex principiis suis intrinsecis exigit numquam deficere: sed ubi semel accepit esse, illud in perpetuum servare postulat.

Notandum 3. Circa praesentis Quaestionis resolutionem triplicem esse sententiam. Primo namque Haeretici nomine Libertini negarunt Angelos, et rationales animas esse immortales, ita quod sicut initium sic et exitum sint habituri, quippe solius Dei propriam esse immortalitatem volunt, cuius creatae res participes esse nequeunt. Secundo, nonnulli sunt qui affirmant Angelos esse naturaliter, et intrinsece defectibiles, soloque Dei beneficio sicut caetera entia perseverare, quia cum ex nihilo educti fuerint, etiam in nihilum abire ex se postulant. Tertio denique contendunt alii, illos naturaliter incorruptionem exigere; ita quod per solam extraordinariam Dei potentiam destrui possint, et annihilari. Tria itaque hic sunt statuenda: Primum, Angelos nusquam interituros: secundum, quod per absolutam Dei potentiam deficere possint: tertium quod ex suis principiis intrinsecis postulent in perpetuum subsistere.

Conclusio prima. — Angeli sunt in perpetuum extituri, nullique interitui subiacebunt umquam. Haec est de fide; et colligitur ex iis omnibus Scripturae sacrae textibus, quibus constat bonos aeternum perseveraturos in gloria, malos vero in poena, ut legitur Matth. 25. Lucae 20. Iudae Apostoli versu 6. ubi dicitur Angelos, qui non servaverunt suum principatum, esse vinculis aeternis sub caligine reservatos. — Confirmatur pariter ex Epistola Sophronii recitata in sexta Synodo generali actione 11. et approbata actione 13. ubi haec legimus:

Deus suis operibus praesidens, principiumque omnibus temporale constituens, sensibilia quidem fini temporali supposuit, intellectualia vero, et invisibilia haec meliori dignitate dignatus est; et nullatenus quidem moriuntur, neque corrumpuntur, iuxta quod sensibilia defluunt atque pertranseunt, sed gratiam eis largitus est a corruptione ea, et a morte coercentem. Sic hominum animae permanent incorruptae, sic Angeli immortales perseverant.

Idem colligitur ex Concilio Lateranensi sub Leone X. in quo sess. 8. tamquam unus ex erroribus ab Ecclesia semper explosis, damnatur eorum assertio, Qui ausi sunt dicere animam rationalem esse mortalem. Et subdit: Sacro approbante Concilio damnamus, et reprobamus omnes asserentes animam intellectivam mortalem esse; cum illa non solum vere, et per se, et essentialiter humani corporis forma existat, verum et immortalis. At si immortalitas competat animae rationali, quae tam affine cum mortali corpore habet commercium; multo magis tribuenda est Angelo, qui cum materia nullam habet affinitatem.

Hoc ipsum probant SS. Patres qui cum S. Dionysio cap. 4. De Divin. Nomin. fatentur, Angelos habere vitam sempiternam, et quae imminui non potest, ab omni interitu, et morte solutam, et liberam: vel cum S. Athanasio Tract. De definitionibus, Angelum, et animam appellari posse aeternos; Quia, inquit, licet initium habuerint, immortales sunt, et aeternum victuri: vel cum S. Basilio in Psal. 44. dicente Angelos non esse mutabiles in suo esse, quia in quo statu creantur, in eo perpetuo remanent, servata simplici, et eadem immutabili propriae naturae substantia, etc. Quibus omnibus constat communem Ecclesiae fidem, ac doctrinam esse quod Angeli sint incorruptibiles, et immortales.

Dices. Deus solus in sacris Scripturis dicitur immortalis 1. ad Timoth. 6. Qui solus habet immortalitatem: ergo immortalitas nec Angelis nec rationalibus animabus convenit.

Respondeo. vocabula mortale, et immortale trifariam posse accipi: Primo quidem pro re mutabili ab uno statu ad alterum, quo sensu S. Augustinus Epist. 28. animam hominis partim mortalem, partim immortalem esse demonstrat:

Anima, inquit, hominis immortalis est secundum quemdam modum suum, non enim omnimode sicut Deus, de quo dictum est, quia solus habet immortalitatem; nam de animae mortibus sacra Scriptura multa commemorat, quale est illud sinite mortuos sepelire mortuos, etc.

Unde secundo De Trinitate, cap. 9.:

Ipsa, inquit, mutabilitas non inconvenienter mortalis dicitur, secundum quam et anima dicitur mori; non quia in corpus, vel in alteram aliquam substantiam mutatur, et vertitur; sed in ipsa sua substantia quidquid alio modo nunc est, aut fuit, secundum id quod destitit esse, vel quod erat, mortale deprehendatur.

— Secundo, immortale dicitur, quod non a se, sed aliunde habet ut mori non possit; qua ratione Angeli partim mortales, partim immortales dicuntur a nonnullis sanctis Patribus, quia licet ex se sint incorruptibiles, possunt tamen vi divina in nihilum redigi. — Tertio denique illud immortale dicitur, quod nec ex se, nec per alium deficere potest: quo sensu solus Deus est immortalis.

Conclusio secunda. — Angeli non sunt absolute incorruptibiles, et respectu potentiae extraordinariae Dei. Ita Doctor Subtilis in 1. distinct. 8. q. 5. num. 22. ubi affirmat nullum ens praeter Deum esse necessarium; Dico, inquit, quod nihil aliud a Deo est immutabile, loquendo de mutatione quae est versio, quia nihil aliud est formaliter necessarium. Cum itaque Angelorum existentia non sit absolute necessaria, sed contingens; quippe Deus potuit eos non producere; idcirco dici nequeunt absolute incorruptibiles: sicut enim ex nihilo formati fuerunt, ita per extraordinariam Dei potentiam iterum potuerunt in nihilum abire.

Hoc ipsum probat sanctus Cyrillus lib. 20. Thesauri, ubi demonstrat Filium Dei Angelis esse praestantiorem, quod ille necessario, et immutabiliter existat; illi vero volente Creatore possint in nihilum redigi.

Nam etsi, inquit, Angelus immortalis quodam modo est, propter ita constitutam de eo Conditoris voluntatem, et gratiam: nihilominus quoniam existendi principium habet, posset utique finem etiam sortiri, naturales enim praerogativae habentibus quidem validae sunt; non autem earum opifici Deo. Quemadmodum ignis urendi vim habet, sed non

Deo: et Angelus immortalis est quidem, sed non Deo.

Quibus verbis Cyrillus duo intendit: Primum, quod sicut ignis naturaliter ita est combustivus, ut eius vis a nullo agente creato suspendi possit, sed tantum a Deo: sic Angelus ita est immortalis, ut a nullo alio quam a solo Deo possit impediri ne perpetuo sit. Secundum, quod licet Angelus ex natura sua sit incorruptibilis, tamen Deo volente destrui possit, nempe si ab eo conservando Deus desisteret; Nam (inquit S. Augustinus Epistola 56.) non ob aliud res habent deficere vel posse deficere; nisi quod ex nihilo factae sunt: ut quod in eis est quod sunt, et manent.... ad eius bonitatem omnipotentiamque pertineat, qui summe est, et Conditor.

Idem docent plurimi e sanctis Patribus, qui Angelos non natura, sed sola Dei gratia, immortales esse docent, quia ut initium per divinam potentiam, sic et exitium habere possunt; quippe solius Dei propriam esse immortalitatem volunt, cuius creatae res fiunt participes quamdiu Deo placitum fuerit. Quod egregie docet sanctus Ambrosius lib. 3. De fide, cap. 2. Nec, inquit, Angelus immortalis est naturaliter, cuius immortalitas in voluntate est Creatoris. Subscribit Sanctus Damascenus lib. 2. cap. 3. Immortalis est, inquit, Angelus, non natura, sed gratia; nam quidquid initium habuit, et desinere suapte natura potest. Favet etiam S. Hilarius in Psalm. 148. ubi explicans illud: Praeceptum posuit, et non praeteribit, ait:

Ut hoc quod sunt (Angeli, et animae rationales) id est, maneant in aeternum, non naturae suae esse intelligant, sed praecepti eius sit qui potens sit rebus ex nihilo substitutis naturam aeternitatis afferre: non enim, inquit, praeteribit praeceptum, idest, mandati eius non erit finis: in aeternum manent, quibus aeternitatem virtus aeternitatis indulsit.

Haec veritas etiam Philosophos Platonicos non latuit; nam ipse Plato in Timaeo introducit Deum summum Deos minores, nempe Angelos, sic compellantem:

Haec vos qui Deorum satu orti estis, attendite quorum operum ego parens effectorque sum, quae per me facta, non sunt dissoluta me invito. Quamquam omne colligatum solvi potest. Sed haudquaquam boni est, ratione victum velle dissolvere: sed quoniam orti estis, immortales vos quidem esse, et indissolubiles non potestis. Neutiquam tamen dissolvemini, nec vos ulla mortis facta periment, nec fraus valentior, quam consilium meum; quod maius est vinculum ad perpetuitatem vestram, quam illa, quibus estis tum, cum gignebamini colligati.

Conclusio tertia. — Angeli sunt incorruptibiles, et immortales ex suis principiis intrinsecis. Haec Conclusio sequitur ex praecedentibus.

Probatur insuper. illud est incorruptibile ab intrinseco, quod intrinsece non constat materia, quae est principium corruptionis: sed, ut dictum est in priori quaestione, Angeli sunt omnino immateriales: ergo et incorruptibiles. — Secundo, illud omne quod nihil habet in se, ratione cuius postulet destrui, nihilque potest accipere quod eius existentiam evertat, est incorruptibile ab intrinseco: sed Angeli nihil habent in seipsis, ratione cuius postulent destrui, quia non constant aliquibus contrariis, vel subiecto admittente qualitates contrarias suae substantiae corruptivas, cum sint prorsus incorporei; nec possunt etiam quidquam recipere, quod eorum destruat existentiam, quia non possunt ullam recipere qualitatem disponentem ad formam substantialem cum angelica forma in eodem subiecto incompatibilem; sic enim constare deberent materia, quae idcirco dicitur principium corruptionis, quatenus habens propensionem ad omnes formas, potest admittere contrarias qualitates, quae praesentem formam destruant, et ad alterius introductionem praeparent: igitur Angeli sunt ab intrinseco incorruptibiles. — Tertiam rationem subministrat sanctus Maximus martyr in Opusculo De animae immortalitate, ubi probat animam esse immortalem, ex eo quod sit simplex. Quod utique sic probat:

Nulla res, inquit, omnino seipsam potest corrumpere, alioqui ne omnino quidem constituta fuisset: quae enim corrumpuntur, ex contrariis corrumpuntur; ideo omne quod corrumpitur, dissolubile est; quod autem dissolubile est, plures habet partes; quod vero ex partibus componitur, nimirum diversis iis constat: iam quod diversum est, non est idem. Quamobrem anima cum sit simplex, neque ex differentibus constans partibus, non est composita, neque dissolubilis, ideoque corruptionis erit expers, et immortalis.

Quae omnia multo magis de Angelis dici possunt, cum excellentiore natura constent.

Dices 1. SS. Patres laudati supra Concl. 2. affirmant Angelos esse immortales, non natura, sed gratia: ergo censent eos non esse naturaliter, et intrinsece incorruptibiles.

Respondeo. particulam ex natura dupliciter posse accipi: Primo, ut significet idem quod ex vi suae essentiae, et a se ac independenter a cuiusvis alterius influxu; quo sensu Angeli dici nequeunt immortales ex natura sua, hoc enim esset dicere, eos esse omnino independentes, quod est haereticum. Idcirco huic sensui opponunt SS. Patres esse per gratiam, hoc est per beneficium creationis, et conservationis, quae quia gratis a Deo conceditur, etiam gratia vocatur a Patribus Concilii Africani apud S. Augustinum Epistola 95. Non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut non nihil essemus.... quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita Dei bonitate donata est. Nec refert quod concursus conservativus Angeli videatur ipsi naturaliter debitus, si sit natura immortalis; nam exinde non sequitur eum non posse gratiam appellari, quippe cum sit quid sequens ad creationem quae fuit gratuito, et sine ullis praecedentibus meritis concessa; quae enim ad donum gratuitum sequuntur, gratia etiam interdum nominantur: sic quamvis gloria aeterna debeatur ut merces bonis operibus, eam nihilominus gratiam appellat Apostolus ad Rom. cap. 6. — Secundo, vocabulo ex natura, ut significent naturalem inclinationem, et exigentiam ad semper subsistendum, et nusquam deficiendum; quo sensu non negant SS. Patres Angelos esse natura sua indefectibiles: siquidem cum sint incorporei, nullumque corruptionis, et defectionis in se principium includant, naturaliter exigunt perpetuo subsistere, ita quod interitus, et defectio ipsis esset omnino contra naturam, sicut igni violenta foret a nativo calore spoliatio, et causis secundis privatio concursus divini ipsis naturaliter debiti ad operandum.

Instabis. Ideo sancti Patres affirmant Angelos esse natura corruptibiles, quia creati fuerunt ex nihilo, et ad nihilum natura sua propendent: at quod ita ad nihilum vergit, dici nequit esse incorruptibile secundum inclinationem naturalem, nec interitus ipsi potest esse contranaturalis, et violentus, imo conformis est ipsius nativae propensioni: ergo, etc.

Distinguo minorem. quod ad nihilum propendet ex aliquo principio intrinseco, corruptioni, et defectui obnoxio, potestque vel a causis corruptivis destrui, vel desinere per negationem ulterioris concursus Dei agentis secundum exigentiam causarum secundarum, dici nequit intrinsece incorruptibile, concedo: quod solum destrui potest per extraordinariam potentiam Dei utentis suo supremo in creaturas dominio etiam contra earum naturalem ordinem, et exigentiam, ita dici nequit incorruptibile, nego. Fateor itaque quod Angeli natura sua sint in potentia obedientiali ut a Deo possint destrui: at nego quod haec destructio foret conformis eorum principiis intrinsecis, et eis connaturalis; adeoque revera semper dicendi sunt natura sua incorruptibiles.

Urgebis 1. Quod est alicui naturale, infert secum in eo repugnantiam ad oppositum: sed Angelus non habet repugnantiam, ut per extraordinariam Dei potentiam possit deficere, et interire: ergo immortalitas, et indefectibilitas non est ei connaturalis. Maior constat, quia enim vis calefactiva est igni connaturalis, ideo ignis habet repugnantiam ad non calefaciendum: ergo a pari si immortalitas esset Angelo connaturalis, inferret in eo repugnantiam, ut mori et deficere posset, etiam per extraordinariam Dei potentiam; quae enim repugnant, etiam divinitus fieri nequeunt.

Distinguo maiorem. infert repugnantiam ad oppositum, quod accidat rei per causas agentes iuxta naturae ordinem, et exigentiam, concedo: quod accidat via praeternaturali, nego; itaque immortalitas, quae est Angelo connaturalis, infert in eo repugnantiam, ut deficere possit, vel a se, vel per causas extrinsecas naturaliter illius corruptivas: non tamen propterea dicit repugnantiam, ut a Deo praeter naturam agente destrui possit, et annihilari. Sicut enim ignis, licet habeat vim calefactivam innatam, tamen potest non calefacere, si nempe Deus cum eo ad calorem producendum non concurrat; ita a simili, poterit Angelus deficere, si Deus eum ultro non conservare statuat, licet aliunde vim innatam ad incorruptionem habeat.

Subsumes. Angeli non habent repugnantiam, ut a Deo annihilentur: sed haec non repugnantia est vera potentia naturalis, saltem passiva ad non esse: ergo ex natura sua possunt deficere; adeoque non sunt naturaliter indefectibiles.

Nego minorem. haec enim non repugnantia solum infert potentiam obedientialem, qua quaelibet creatura subditur Deo, ad hoc ut in ea vel ex ea faciat quidquid contradictionem non implicat. Unde sequitur quod Deus Angelum annihilando non faceret illi violentiam, quia licet tunc ageret contra inclinationem particularem, quam habet Angelus ad semper durandum; non tamen ageret contra inclinationem universalem, quam ut pars Universi habet ad obediendum Creatori: sicut gravia non dicuntur pati violentiam, dum sursum petunt, ut vacuum impediant: quia licet iuxta suam particularem inclinationem non agant, subserviunt tamen bono Universi, ad quod magis, quam ad suum particulare commodum, inclinantur.

Urgebis denique. Non repugnantia, seu potentia logica in Angelo, ut producatur, sufficit ut possit naturaliter a Deo creari: ergo eadem non repugnantia ad destructionem sufficiet, ut possit naturaliter annihilari.

Nego consequentiam. et ratio disparitatis est, quod Angelus ante productionem non exigebat ex natura sua, ut produceretur, quippe tunc nihil erat: at ubi semel productus est pure spiritualis, ex se postulat, et exigit perpetuo subsistere, et a Deo conservari, quippe cum nullum in se habeat principium corruptionis, et defectionis; qua de causa illius productio fieri potest naturaliter, non ita annihilatio.

Quaestio III: An, et quomodo Angeli ab anima rationali distinguantur

Articulus III: De numero, et ordine Angelorum

Quaestio I: An certo cognosci possit multiplex Angelorum numerus

Quaestio II: An inter Angelos plures sint specie, et solo numero distincti

Quaestio III: Quid, et quot sint Angelorum hierarchiae, et ordines

Disputatio II: De facultatibus, et operationibus Angelorum

Articulus I: De intellectu, et cognitione Angelorum

Quaestio I: Quis, et qualis sit intellectus Angelicus

Quaestio II: An, et qualiter Angeli res intelligant per earum species

Quaestio III: Quodnam sit obiectum cognitionis Angelicae

Quaestio IV: An, et quomodo Angeli sibi invicem loquantur

Quaestio V: An, et qualiter unus Angelus alterum illuminare possit

Articulus II: De voluntate Angelica

Quaestio I: An Angelica voluntas revera sit libera, et mutabilis

Quaestio II: An, et qualiter Angelus Deum, seipsum, et alia diligat

Articulus III: De potentia motrice, et executiva Angelorum

§ I: De loco Angelorum

Quaestio I: An, et per quid Angeli constituantur in loco

Quaestio II: Qualiter Angeli existant in loco

§ II: De motu Angelorum

Quaestio I: An, et per quid Angeli localiter moveri dicantur

Quaestio II: Qualis, et quotuplex distingui possit motus Angelicus

Quaestio III: An Angelus possit transire de uno loco ad alium, non transeundo per spatium intermedium

Quaestio IV: An, et quae sit Angelorum durationis mensura

§ III: De activitate Angelorum erga corpora

Quaestio I: An, et qualiter Angeli soleant in assumptis corporibus apparere

Quaestio II: An, et quas Angeli operationes vitae edere possint in corporibus assumptis

Disputatio III: De Angelorum gratia, merito, et demerito

Articulus I: De gratia Angelis concessa

Quaestio I: An, et in qua beatitudine creati fuerint Angeli

Quaestio II: An, et qualem gratiam habuerint Angeli

Quaestio III: An, et quomodo Angeli gratiam sanctificantem, et suam beatitudinem ex propria operatione, et merito fuerint assecuti

Articulus II: De officiis sanctorum Angelorum erga homines, et obsequiis hominum erga Angelos

Quaestio I: An omnes omnino Angeli ad hominum obsequia interdum deputentur

Quaestio II: An, et qualiter Angeli sancti ad hominum custodiam deputentur

Quaestio III: Quaenam beneficia per suam custodiam nobis impendant Angeli, quaeve ob eam eis rependat Deus, nosque eis rependere debeamus

Articulus III: De Angelorum peccatis, et poenis

Quaestio I: An, et qualiter Angeli peccare potuerint

Quaestio II: Quodnam, et quale fuerit primarium, et capitale diaboli peccatum

Quaestio III: An voluntas daemonum ita sit in malo obfirmata, ut nec possit aliquatenus resipiscere, nec bonum aliquod operari

Quaestio IV: An, et quali poena daemones crucientur

Appendix I: Appendix. De infestatione, et cruenta daemonum in humanum genus saevitia

↑ Top of work