Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia
Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit
Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia
Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae
Articulus VII: Utrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae
Articulus VIII: Utrum homo sine gratia possit non peccare
Articulus IX: Utrum ille qui iam consecutus est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum, absque alio auxilio gratiae
Articulus X: Utrum homo in gratia constitutus indigeat auxilio gratiae ad perseverandum
In articulo decimo eiusdem quaestionis centesimaenonae, dubium occurrit circa dicta in responsione ad tertium, quo pacto stant haec duo simul: Homo habet donum gratiae quo potest perseverare; et, Homo non potest ex sola gratia perseverare. Utrumque siquidem in littera habetur, primum ex Augustino, secundum ex Auctore in corpore articuli. Et est idem dubium extendendum ad materiam praecedentis articuli: quia homo habet donum gratiae quo potest bene operari et mala culpae vitare; et tamen concluditur quod non potest ex sola habituali gratia bene operari et peccatum vitare. Quod enim gratia et caritate homo sit potens operari bonum, per se notum est: quia sunt principia proxima bonorum operum. Quod vero sit potens vitare malum, ex se quoque patet: quia per idem principium vitamus contrarium, per quod possumus in reliquum; per idem enim ignis calefacit et fugat frigus, et grave descendit et resistit ascensui, et fortis pugnat pro libertate et resistit servituti.
II. Ad hoc dicitur quod, quandocumque usus seu operatio potentiae alicuius aliunde pendet quam ex potentia, tunc ex sola potentia non potest inferri usus seu operatio illius in actu exercito. Verbi gratia, potentia visiva habet pro proprio actu suo videre, quod dependet etiam ab obiecto et lumine: et propterea non potest ex hoc solo quod homo habet potentiam visivam, inferri, Ergo ex sola potentia visiva potest videre; quoniam sine extrinseco lumine nunquam exibit in actum. Potentia ergo exigens aliquod extrinsecum ad executionem sui actus, non sufficit sola ad proprium actum. Unde quemadmodum stant haec duo simul, Homo habet potentiam qua potest videre, et, Homo non potest ex sola potentia visiva videre; ita in proposito, quia gratia est qua homo est potens elicere operationem bonam et resistere impulsionibus tentationum et continuare in hoc, quod est perseverare, ideo homo donatus dicitur dono quo haec potest; sed quia gratia non potest exercere hos actus simpliciter, quando oportet, ubi oportet, etc. (quamvis possit ad horam), sine sanitate carnis ministrae eius et lumine intellectus cooperantis eidem, quorum opposita subtrahunt arbitrium ab usu gratiae sine extrinseco lumine et ope, altera propter obscuritatem, altera propter infirmitatem; ideo dicitur quod homo ex sola gratia, sine speciali auxilio, non potest in haec simpliciter. Et esset simile si ponamus hominem infirmum secundum vires ministrantes intellectui. Tunc enim homo intellectu ut principio intelligendi etiam habituato, est potens intelligere et vitare errores, et in hoc continuare: quia intellectus continue magis intelligendo fortificatur. Veruntamen quia ad continuationem et perfectionem actus intellectus quando oportet, exigitur sanitas virium interiorum; ideo homo talis non poterit, quando oportet, uti intellectu in iudicando, etc., propter infirmitatem virium, nisi opem quis ferat sanitatis; quamvis posset sine tali ope ad horam recte iudicare.
III. Et sic habes quod hi duo articuli de necessitate divini auxilii ad usum gratiae sunt. Quoniam multis datur gratia, quibus non datur uti ea quando oportet, sed, divina permissione, abiicere eam. Et sic datur donum quo possunt bene operari et resistere tentationibus et perseverare, omnibus quibus datur gratia: non tamen omnibus datur executio horum simpliciter, ut experientia testatur, quia non omnibus dantur extrinseca requisita ad talem executionem. Et ideo oportet orare: Ne proiicias nos in tempore senectutis: cum defecerit virtus nostra, ne derelinquas nos, Domine1; et, Ne nos inducas in tentationem.