Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Articulus I: Utrum macula maneat in anima post actum peccati

In articulo utroque quaestionis octogesimaesextae, dubium occurrit ex Scoto, in XIV distinctione IV Sent., volente quod macula non sit privatio, sed relatio rationis in anima obiecta divino intellectui et voluntati ut ordinata ad poenam correspondentem peccato. Et quod non sit privatio, probatur dupliciter. Primo, quia privatio coniunctionis ad Deum per gratiam vel caritatem, non suscipit magis et minus. Macula autem, qua peccator post peccatum dicitur peccator, suscipit magis et minus: est namque unus magis peccator altero, et seipso nunc quam prius. Ergo.

Secundo, quia macula summi odii A, et summus inordinatus amor A, repugnant. Ergo macula unius peccati expelleretur per aliud. Quod est falsum.

II. Quod autem macula sit relatio rationis, probatur auctoritate Augustini, super illud Psalmi, Beati quorum remissae sunt iniquitates, ubi vult quod peccata videri a Deo est illa ad poenam imputari; tegi autem est ad poenam non reservare, seu nolle punire. Ex quo patet quod nihil aliud est hunc remanere peccatorem, quam reservari seu ordinari ad poenam per actum divinae voluntatis. – Et confirmatur, inquit, ex eo quia in offendente principem, post non remanet aliquid in eo quo dicitur inimicus; sed relatio rationis in ipso obiecto voluntati domini ordinantis ipsum ad poenam.

III. Ad evidentiam huius difficultatis, non oportet aliud iacere fundamentum quam id quod in littera positum est in primo articulo, in responsione ad tertium: scilicet quod macula non significat puram privationem, sed privationem in ordine ad causam, idest ad peccatum a quo causatur. Ex hoc enim solvuntur omnes difficultates accidentes in re. Licet enim privatio coniunctionis, similitudinis, refulgentiae, gratiae, caritatis, non suscipiat magis et minus, quia consistit in facto esse; causa tamen eius, scilicet peccatum, suscipit magis et minus. Ac per hoc macula, quae significat privationem non absolute, sed ut ex peccato, suscipit magis et minus non in se, sed in causa. Et ex hoc provenit quod iste est magis maculatus, eadem macula specie, altero, et magis peccator altero, post actus peccatorum. Et hoc sufficit: et solvit rationes Scoti et Aureoli allatas a Capreolo, in XIV distinctione Quarti.

Ad secundam autem rationem Scoti, negatur assumptum. Mille enim peccatorum maculae ad invicem, nec aliqua alicui peccato, contrariantur: quoniam ex parte aversionis peccatorum consurgunt, unde non est contrarietas.

IV. Positio autem Scoti falsa, et non probata est. Falsa quidem, quia peccator, ut sic, non est a voluntate divina: immo Altissimus odio habet peccatorem. Ordinatio autem ad poenam est a voluntate divina. Ergo.

Praeterea, peccator, ut sic, est peccator malo ex peccato relicto: quia esse peccatorem est esse malum. Sed ordinari ad poenam est bonum: cum sit a Deo. Ergo.

Patet praeterea quod inerudite haec omnia confunduntur a Scoto, scilicet macula, reatus, et ordinari ad poenam a Deo. Peccatum enim prius facit et relinquit hominem dignum poena, quod est reatus, quod est malum apud Dionysium, IV cap. de Div. Nom., dicentem quod puniri non est malum, sed fieri poena dignum; et deinde a divina iustitia ordinari ad poenam. Ideo enim ordinatur ad poenam, quia poena dignus; et non e converso. Unde, ut patebit, peccatum ex parte aversionis relinquit maculam et reatum, quorum primum est privatio ut ex peccato, secundum est relatio rationis; et tertio advenit quod Scotus dicit. Unde concesso quod ex parte Dei, ut Augustinus dicit, tegere sit non imputare; sophisma manifeste est Consequentis, immo Impertinentis, inferre, Ergo iste est peccator ex imputatione. Iste namque est peccator non ex eo quod se tenet ex parte Dei, sed ex eo quod se tenet ex parte sui; iuxta illud Osee: Perditio tua, Israel, ex te, salus autem ex me. — Confirmatio quoque exempli non valet: quia in hoc offendente remanet relatio inimicitiae et dignitatis poenae, absque omni actu offensi.

V. Et haec dicta sint de macula qua formaliter Socrates, postquam peccavit, ante poenitentiam, dicitur et est peccator, seu malus malo culpae. Oportet enim privativum esse quo aliquis est malus et peccator: quia malum privatio est, et peccatum privativum aut privatio est. Et haec est ratio fundamentalis huius. Et scito quod macula sumitur dupliciter: primo, pro privatione coniunctionis ad Deum, ex peccato; secundo, pro privatione nitoris. Et si hoc secundo modo sumitur, non est id quo formaliter post actum dicitur quis peccator, sed effectus eius: est namque peccator privatione conversionis ad Deum, quam sequitur detrimentum nitoris, ut in littera dicitur. Sed primo modo, est qua formaliter dicitur peccator. Et sic eam suscipit Magister Sententiarum, XVIII distinctione Quarti: contra quem etiam arguit Scotus.

Veruntamen si quis diligenter attenderit, videbit utrobique unam solam privationem diversis rationibus diversimode significatam. Anima namque Deo iuncta per caritatem, conformatur Deo, convertitur ad illum, coniungitur illi, illuminatur ab illo, fulget ex illo. Et per oppositum, privatio coniunctionis ex peccato, opposita facit, et elongatio, dissimilitudo, aversio, maculaque dicitur. Propter quod dicendum est quod, licet Auctor maculam a propria nominis significatione declaret, intendit tamen maculae nomine illam privationem, ut ex actu, qua formaliter peccator dicitur post actum peccator. Cuius signum est quod, de effectibus peccati tractans, tres tantum numerat, corruptionem boni, maculam et reatum. Et constat quod a peccati effectu peccator post actum dicitur. Et non a primo declarato, nec tertio. Igitur a secundo. Et haec dixerim, ne videamur digressi.

Quia ergo formale significatum maculae est quo formaliter peccator post actum dicitur peccator; quia privatione coniunctionis ad Deum, ut ex peccato, est et dicitur peccator; quamvis maculae nomen exprimat hoc secundum quendam specialem effectum, scilicet remotionem nitoris: ideo non est alius effectus peccati quaerendus, quo quis sit peccator post actum. — Et confirmatur. Quia sicut, dum actu peccat, dicitur malus et peccator aversione actuali; ita post, aversione remanente, quae nil aliud est quam privatio conversionis ad Deum ex peccato.

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work