Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Articulus I: Utrum voluntas ad aliquid naturaliter moveatur

In quaestionis decimae articulo primo, scito quod naturaliter in titulo positum, sumitur ut distinguitur contra libere.

In corpore eiusdem primi articuli dubium occurrit, ex eo quod Auctor divertere videtur a proposito, dum quaestio est de naturali ut distinguitur contra liberum; et solutio quaestionis est de naturali ut distinguitur contra accidentale, ut patet in littera.

II. Ad hoc breviter dicitur quod, quia naturale ut distinguitur contra liberum, sequitur ad naturale idest substantiale (omne enim substantiale est naturale); ex hoc quod Auctor declaravit in voluntate inveniri motum naturalem idest substantialem, optime satisfecit quaesito an sit talis motus naturalis ut distinguitur contra liberum. Ea autem fuit ratio processus, quia videlicet ratio significata per nomen naturalis aperienda erat. Unde si omnis substantia natura est, quidquid secundum substantiam inest, secundum naturam inest; ac per hoc, et substantiale et naturale est. Secundum substantiam autem inest, quidquid per se inest. Ergo iuxta hanc naturae significationem, qua et voluntas natura est, per se inesse, et secundum substantiam, et naturaliter, idem sunt. Haec autem aequivalere naturali ut distinguitur contra liberum, patet ex eo quia liberum habet pro causa velle, naturale autem esse: id enim solum libere fit, quod fit quia vult; et id solum naturaliter inest, quia est, ut in Prima Parte dictum est. Quidquid autem secundum substantiam, seu per se inest, clare patet quod inest quia talis esse substantialis est, et non quia sic vult. Nulla ergo diversio hic fuit, sed alta perscrutatio naturalis, ex qua doceremur naturalitatem in omnibus invenire, sicut Auctor fecit. Ex hac enim ratione naturalis, adiuncta altera propositione communi, scilicet quod per se prius est his quae non sunt per se; intulit universalem regulam, scilicet quod principium convenientium alicui inest naturaliter, idest per se et secundum substantiam, et quia est talis naturae, et non quia vult. Ex hac enim regula, subintellecta minore, scilicet quod motus convenientes voluntati sunt ordinati secundum rationem principii et principiati, quod est per se notum; statim habetur intentum, scilicet quod aliquis motus inest voluntati secundum substantiam, per se, naturaliter, quia est talis, et non quia vult.

III. In eiusdem articuli corpore, nota triplex poni naturaliter volitum: primo, bonum; secundo, beatitudinem; tertio, omne conveniens volenti secundum suam naturam. Et de primis quidem duobus evidens ratio in littera redditur: de tertio autem non. Unde et dubitatur et de ipso, et de eius ratione. De ipso quidem, quia experimur oppositum, dum eligimus non convenientia secundum naturam, ut nescire, non vivere. — Nec evaditur dicendo quod hoc appetimus per accidens. Quoniam opposita eorum quae naturaliter volumus, nec per se nec per accidens velle possumus; ut patet de primo et secundo.

De ratione vero, scilicet quia per voluntatem appetimus etiam pertinentia ad alias potentias et totum hominem: quandoquidem nulla apparet connexio huiusmodi ad illam conclusionem. Unde enim sequitur: Per voluntatem appetimus etiam pertinentia ad alias potentias et totum hominem; ergo naturaliter volumus omnia convenientia volentibus secundum suam naturam?

IV. Ad primum horum breviter dicitur quod, sicut in rebus exterioribus naturale invenitur dupliciter, scilicet semper, vel frequenter (motus enim caelestes naturales sunt ut universaliter et semper indeficientes a naturali cursu; motus autem inferiores naturales sunt ut in pluribus et frequenter deficientes); ita et in voluntatis motibus naturalibus invenitur naturalitas utroque modo. Nam ad quaedam voluntas sic naturaliter est determinata, ut non possit aliquo pacto velle oppositum: ad quaedam sic naturaliter determinata est, ut possit per accidens oppositum velle. In primo ordine sunt duo prima volita in littera numerata: in secundo vero est tertium volitorum genus. Unde ad hoc tertium volitum voluntas non plus videtur naturaliter inclinata, quam voluntas affecta habitu virtutis acquisitae, ad opus illius virtutis; nisi pro quanto inclinatio ex natura potior est quam ex acquisito habitu. Et sicut voluntas in iustitia habituata, potest iniuste facere; ita voluntas naturaliter inclinata in bonum conveniens volenti secundum suam naturam, potest eius oppositum velle.

Ad secundum vero dicitur quod, licet verba illa litterae, si sola sumantur, non inferant nisi extensionem voluntatis et eius obiecti ad hoc tertium; si tamen intelligantur coniuncta praecedentibus, inferunt naturalitatem motus voluntatis in hoc tertium. Ad cuius evidentiam, scito quod voluntas tripliciter sumitur: scilicet ut quaedam potentia; secundo, ut eliciens ex quodam in quiddam; tertio, ut appetitus ipsius totius volentis. Et quidem quia voluntas potentia quaedam est, ideo naturaliter fertur in bonum, quod est volitum primo positum in littera: quaelibet enim potentia naturaliter determinata est ad suum obiectum, ita quod non potest in oppositum. Quia vero est volitiva cuiusdam ex quodam, secundum rationem causae et causati, ideo naturaliter vult beatitudinem, quae finale principium est; quod volitum est secundo positum. Quia autem est a natura data volenti non solum ut velit sibi ipsi voluntati, sed etiam ut velit ipsi volenti secundum seipsum et suas partes; ideo naturaliter vult bonum conveniens volenti secundum suam naturam: quod est volitum tertio loco in littera positum. Quodlibet enim horum trium habet rationem primi, per se, et secundum substantiam. Obiectum enim, et primo respectum principium, est causa ceterorum. Proprium vero infra principii rationem clauditur: amicabilia enim quae sunt ad alios, veniunt ex amicabilibus ad se. Et si hoc longius repetendum esset, dicendum esset quod, quia volitio pendet ex volito et volente, utrinque initium voluntariorum motuum initium esse oportet. Et ex volito quidem inditus est voluntati motus in beatitudinem, qui, utpote motus in finem primarium, complectentem in se totam obiecti perfectionem, principium ex ea parte est reliquorum motuum. Ex parte vero volentis, inditus est voluntati motus in proprium bonum. Utrumque enim tradidit Aristoteles, cum dixit: Amabile quidem bonum, unicuique autem proprium. Cum igitur Auctor ex hoc quod voluntate volumus non solum ad ipsam spectantia, sed etiam ad volentem, intulit quod naturaliter volumus convenientia secundum naturam; veram causam reddidit, intendens pro medio assumere quod voluntatem sortiti sumus pro nobis, ac per hoc, ad proprium bonum determinatam. Unde et in Qu. de Virtut., art. 5, et inferius in qu. L et LVI, nulla virtus in voluntate ponitur ad proprium volentis bonum, quia ad hoc naturaliter determinata est.

V. In responsione ad primum eiusdem articuli, adverte distinctionem de voluntate. Consideratur enim multipliciter: sed quantum ad propositum, littera insinuat dupliciter, scilicet ut res, et ut causa. Est enim et, in genere rei, res talis, puta apta nata velle: et in genere causae, causa talis, puta libera. Cum autem voluntas distinguitur contra naturam, non distinguitur ut res talis contra talem rem; sed ut causa talis contra causam talem. Est enim res talis, scilicet apta nata velle, natura quaedam habens sibi connaturalia, sicut et ceterae naturae: sed talis causa, scilicet libera, ut sic, non est talis causa qualis est natura. Haec enim est causa quia est: ac per hoc, est causa determinata ad unum. Illa vero causa quia vult: ac per hoc, est causa libera ad utrumlibet. Unde distinguuntur voluntas et natura in ratione causae, secundum proprias causandi differentias. Propter quod et in II Physic. et in IX Metaphys., non nisi in ordine causarum vel principiorum distinguuntur.

Et si in his perspexeris quod ratio causae in natura spectat ad eam inquantum res est, videbis pariter quod voluntas utriusque causae rationem habet. Nam quatenus res talis est, per modum naturae causalitatem habet: quidquid enim causat aliquid quia talis res est, naturaliter causat illud. Quatenus vero electiva est, per modum proprium, idest libere, a proposito, ad utrumlibet, etc., causalitatem habet, et non naturaliter: quidquid enim causat quia vult, libere causat. - Et si ulterius perspexeris quod natura, ut in littera dicitur, est causa essentialiter prior causa voluntaria, quia esse in unoquoque est prius quam operari, etc.; videbis quoque quod voluntas non solum natura quaedam est, sed prius habet naturae rationem et causalitatem, quam propriam. - Et si postremo penetraveris quod in causis essentialiter ordinatis, coniunctis in unam rem, id quod est prioris causae proprium, participatur a posteriori, ut supremum infimi attingat infimum supremi; videbis quod voluntatis prima opera oportet esse naturalia, et prius ipsam velle aliquid naturaliter quam libere.

Et hanc subtilitatem si perspiciens sectatus fueris, habebis claram solutionem Scoticae argumentationis in materia de processione Spiritus Sancti et de naturalitate voluntatis: quae omnia in Prima Parte tractata sunt. Distinxit enim voluntatem contra naturam, non solum in genere causae, sed in genere rei; et ideo intulit omnimodam disparationem: cum tamen sint causae essentialiter subordinatae, ut hic, et in qu. praec., art. 4, de eorum actibus patet. Voluntas enim non solum prius habet naturae rationem, ut in littera dicitur, quam causalitatis propriae; sed velle naturale oportet esse principium volendi libere.

VI. In responsione ad secundum, diligentissime notato doctrinam ibi traditam circa distinctionem convenientium alicui naturaliter, idest per se et secundum substantiam, in consequentia formam vel actum, et consequentia materiam vel potentiam; et conditionem eorundem, quod scilicet perseitas in illis infert coaevitatem absolute, in istis vero non absolute, sed quod in certa dispositione. Et causa est differentia inter potentiam et actum, ut in littera dicitur. Ex hac enim doctrina habes, vir docte, quod non solum aptitudo ad motum et operationem inest subiecto per se, ut gravitas et risibilitas; sed motus ipse et operatio, ut descensus et risus, etc.

VII. In responsione ad tertium, elevato mentem in celsitudinem doctrinae huius, et intuere quod unum individuum immaterialis ordinis aequivalet non tantum infinitis individuis materialibus sub una specie, sed etiam sub uno genere, etiam analogo. Habes enim hic quod, cum ordo universi habeat quod natura determinata sit ad unum proportionaliter, scilicet generice, specifice vel individualiter; ac per hoc, bono absolute, cum sit unum genere analogo, debuisset respondere natura aliqua una generice; et similiter voluntati, quia est una secundum speciem, debuisset respondere unum secundum speciem: subiunctum tamen est quod, quia voluntas est immaterialis ordinis, determinata est ad unum in genere analogo, bonum scilicet; quasi natura immaterialis eminentius praehabeat quidquid genus speciesve haberet. Et vere sic est. In cuius signum, hic intellectus noster aequivalet toti universitati corporeae naturae. Est autem ratio huius, quia quae sunt dispersa in inferioribus, sunt unita in superiori. Eadem enim ratione, tanta est amplitudo immaterialis potentiae, ut universi simpliciter capax sit.

VIII. In eadem responsione, caveto, novitie, ne indefinita pro universali se tibi offerat; et contrarietas inter responsionis huius calcem et corporis articuli insurgat, dum ibi dictum est quaedam esse particularia bona sub obiecto voluntatis contenta, ad quae voluntas naturaliter tendit, ac per hoc determinata est naturaliter, ut esse, vivere, etc; hic autem dicitur, Sub bono communi. Utrobique enim indefinita, seu particularis est locutio: et propterea neutra alteri repugnat. Hic enim expresse dicitur, Sub bono communi multa comprehenduntur, ad quorum nullum determinatur voluntas: - multa dixit, non omnia. Ibi quoque manifeste de quibusdam, scilicet convenientibus volenti secundum naturam, loquitur.

Articulus II: Utrum voluntas moveatur de necessitate a suo obiecto

In titulo articuli secundi eiusdem quaestionis, necessarium sumitur vere et proprie, quod scilicet impossibile est aliter se habere. Et est sermo de necessitate naturali, qua scilicet agentia et patientia in universo connectuntur, ut calefactibile calefactivo, et visus visibili, etc.

In principio corporis eiusdem secundi articuli, dubium occurrit de conclusione, et de eius ratione. De conclusione quidem, qua dicitur quod voluntas a nullo obiecto de necessitate movetur ad exercitium actus: quoniam voluntas a Deo clare viso necessario movetur ad exercitium actus; non enim potest non amare ac frui illo, ut in Prima Parte dictum est. – De ratione, qua dicitur: Potest enim aliquis de quocumque obiecto non cogitare, et per consequens actu non velle illud: quia voluntas non habet in potestate sua cogitationem praesentativam primi obiecti, nec refutationem illius; et similiter visionis Dei clare praesentati. Iam enim dictum est quod primus actus non est in potestate voluntatis. Falsum est ergo quod potest aliquis de quocumque obiecto non cogitare.

II. Ad haec dicitur quod verba litterae intellecta formaliter, omnes solvunt obiectiones: doctrina siquidem prius tradita non adversatur praesenti. Ad quorum evidentiam, opus est distinctione: scilicet quod aliud est dicere, Voluntas necessario movetur ab obiecto ad exercitium actus; et dicere, Voluntas sic disposita necessario movetur ad exercitium actus. Primum enim denotat efficaciam obiecti supra voluntatem, quod scilicet talis et sic efficacis est naturae, quod potest voluntatem ad exercitium actus necessario ducere. Et hoc negatur in praesenti conclusione, dum asseritur quod nullum obiectum, ut sic, et quantum est ex sua efficacia, potest naturali necessitate compellere voluntatem ad exercitium actus. Secundum vero denotat naturam voluntatis, de qua dictum est quod habet quendam motum naturalem, et quod non habet semper illum actu, sed quando est in certa dispositione. Et hoc praedictum est, et vere. Et ex hoc provenit quod voluntas Deum clare visum necessario amat: est enim tunc in dispositione tali, quod ex natura sua actu provenit amor et delectatio talis obiecti. Et similiter in primo actu voluntatis, quem habemus naturaliter, velle illud non habet necessitatem exercitii ab obiecto; sed a natura existente in tali dispositione, quod ad eam naturali necessitate sequitur velle. Unde quandocumque voluntas necessario movetur ad exercitium, necessitas illa nunquam est ab obiecto, sed a natura et naturae Datore.

Et per hoc patet responsio ad utrumque obiectorum. Et ad primum quidem explicite. – Ad secundum vero, quo ad materiam et ad formam, dicito quod verissimum est quod voluntas potest de quocumque obiecto non cogitare, quantum est ex parte obiecti: sic enim Auctor loquitur. Sed sophisma Figurae dictionis est inferre, Ergo voluntas in tali dispositione existens potest non cogitare: mutatur enim quid in quale. Oportet ergo diligenter in hoc articulo advertere quod formalis est sermo de efficacia obiecti ut sic: obiectiones autem aliunde quam ex obiecto robur habent, et ideo nihil obstant.

Et si horum ultimam resolutionem cupis, recolito supradictorum, scilicet quod voluntas, quoad exercitium, tres tantum habet motores, scilicet seipsam, suam naturam, et Deum ut agentem, non ut obiectum. Ex hoc enim patet quod modus exercitii non aliunde est. Unde sive libere, sive necessario voluntas exerceat suum actum, nunquam ex parte obiecti causa requirenda est, sed agentis, ut dictum est, triplicis. Et in hoc quiescat intellectus tuus.

III. In eiusdem corporis articuli conclusione secunda, scilicet quod obiectum undique bonum necessario movet, necdeficit ab hoc nisi propter defectum alicuius boni: dubium occurrit ex Scoto, in Quarto, dist. XLIX, qu. IX, dicentis quod ista ratio non concludit necessariam motionem simpliciter; sed quod, si voluntas debet habere actum circa tale obiectum, oportet quod habeat actum volitionis. Cum quo tamen stat quod ipsa potest suspendere actum suum.

Sed quia ex his, et processu suo, manifeste patet quod non impugnatur sensus formalis litterae, sed quem ipse accepit; ideo sibi ipsi curam sui relinquo. Divus enim Thomas loquitur de motione ex parte obiecti, quae est ad specificationem actus; et vult quod necessario movet obiectum undique bonum. Quod est verissimum simpliciter et formaliter: ita enim necessario specificat, quod est obiective movere, quod impossibile est aliter se habere; quoniam non potest non specificari actus voluntatis ab eo, ut patet, quamvis possit actus voluntatis non fieri. Unde cum in littera dicitur quod voluntas non potest non velle beatitudinem, ly non velle non sumitur negative, sed contrarie, idest pro nolle: ut manifestant subiuncta verba in alio membro, scilicet repudiari vel approbari. Sed quod fallit aliquos hic, est indistinctio inter motionem ad specificationem, et exercitium actus.

IV. Circa doctrinam traditam in hoc articulo et praecedentibus, adverte quod, secundum quod voluntas respicit duos motores, alterum ad exercitium, alterum ad specificationem, dupliciter invenitur in ea naturalitas: scilicet secundum determinationem ad exercitium; et secundum determinationem ad speciem. Est enim voluntas naturaliter determinata ad eliciendum actum aliquem, puta primum, etc.: et est rursus naturaliter determinata ad obiectum aliquod, puta bonum, etc. Et hae determinationes ita se habent, quod prima infert secundam, et non e converso. Si enim voluntas determinata naturaliter est ad eliciendum actum, hoc non est nisi respectu obiecti ad quod naturaliter determinata est: sed si determinata est naturaliter ad obiectum, non propterea determinata est ad exercitium actus respectu illius, ut patet in littera. Unde determinatio quoad exercitium, vehementior ac naturalior est: includit enim alteram, et addit.

V. Circa calcem eiusdem corporis articuli, adverte quod quia, ut praediximus, voluntas ad tertium volitorum genus, puta esse, vivere, etc., determinata est naturaliter, quoad specificationem, ut in pluribus; et a causa ut in pluribus, non necessario provenit effectus, potest enim impediri: idcirco in littera dicitur quod quaelibet particularia bona, etiam esse, vivere, intelligere, non necessario movent voluntatem ad specificationem actus; possunt enim repudiari. Sic tamen quod praedicta ut in pluribus non repudiantur: sed si voluntas in ea fertur, volitionis actu in illa tendit; et raro nolitionis, ut contingit in desperantibus et similibus.

VI. In responsione ad ultimum eiusdem articuli, notato quod esse, vivere, et huiusmodi, dupliciter sumi possunt. Primo, ut sunt quaedam particularia bona secundum seipsa. Et sic possunt, licet raro, repudiari, eo quod defectum habent annexum alicuius boni quod appetitur, ut patet in occidentibus se: appetunt enim quoddam bonum, puta libertatem, cuius oppositum coniungitur suae vitae, etc. – Alio modo, ut sunt necessario connexa beatitudini. Et sic, quantum est ex parte sui, non possunt repudiari: sed si voluntas habeat actum in ea ut sic, oportet quod habeat circa ea actum volitionis, sicut circa beatitudinem, propter rationem in littera assignatam. Dixi autem quantum est ex parte sui: quia licet haec sic connexa habeant sic tantam efficaciam ut necessitent ad specificationem, si tamen connexio illa incognita vel inconsiderata vel non sufficienter visa sit, ab huiusmodi efficacia impeditur. Quod tamen non oportuit hic Auctorem exprimere: tum quia de obiecti efficacia ex parte sui, est sermo; quia semper subintelligitur debita approximatio, ex cuius defectu provenit hoc.

Articulus III: Utrum voluntas moveatur de necessitate ab inferiori appetitu

Circa tertii articuli doctrinam, adverte quod inde habes quam liberum sit, tam in delectabilibus quam in contrariis secundum tactum, velle et nolle. Passiones enim huiusmodi aut totaliter absorbent rationem, et sic nihil voluntatis restat: aut aliquid eius relinquunt, et sic libertatis tantundem dimittunt. Et quamvis tunc, propter dispositionem subiecti, voluntas maxime inclinetur ad actum consonum appetitui sensitivo; quia tamen libera restat, miraculo non est opus ad non eliciendum huiusmodi actum, ut Gregorius de Arimino, in I Sent., dist. I, qu. II, art. 2, putavit.

II. Circa illa verba, scilicet, Voluntas non solum movetur a bono universali apprehenso per rationem, sed a bono apprehenso per sensum, dicta in articulo tertio eiusdem decimae quaestionis, adverte quod dupliciter intelligi possunt. Primo, ut bonum apprehensum per sensum, et bonum apprehensum per rationem, sint duo motiva voluntatis, sic quod quandoque voluntas ab uno, quandoque ab altero movetur. Et hic sensus repugnat supradictis, et est falsus. Repugnat quidem, quia iam dictum probatumque est quod nullum corporeum potest movere directe voluntatem. Falsus vero est, quia, si sensus solus possit movere voluntatem, tunc homo posset velle absque rationis usu; et consequenter posset peccare et benefacere. Quod non est intelligibile: implicat enim esse actum liberi arbitrii absque rationis usu.

Secundo igitur intelligi possunt, ut bonum apprehensum per sensum permittatur concurrere cum apprehenso per rationem in idem motivum, ita quod motivum voluntatis non solum est bonum universale apprehensum per rationem in sua puritate, sed etiam coniunctum cum bono apprehenso per sensum. Et hic est sensus verus et intentus. Verus quidem, quia sicut intellectus movetur a phantasmate non secundum se, sed secundum quod stat sub lumine intellectus agentis, qui est verus eius motor; ita bonum particulare apprehensum, non secundum se, sed secundum quod substat universali apprehenso per rationem, quod est verum voluntatis motivum, movet voluntatem. Intentus autem, quia ex hoc interimatur similitudo in argumento obiecta, inter voluntatem appetitumque sensitivum, et rationem universalem ac particularem. Nam voluntas ab utraque simul ratione movetur, ac per hoc non indiget appetitu particulari. Ratio vero universalis, inquantum huiusmodi (sic enim distinguitur contra rationem particularem), nunquam particulare attingit; et propterea particulari eget ratione ut ad particulare descendat.

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work