Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Articulus I: Utrum peccatum habeat causam

In corpore primi articuli quaestionis septuagesimaequintae, dubium est, quia Auctor sub disiunctionis nota dicit quod malum habet causam deficientem, vel agentem per accidens, an idem intelligat per utrumque, an diversa. Et si idem, quomodo explanat? Et similiter, si diversa, quomodo prosequitur? Non enim liquet.

II. Ad hoc dicitur quod Auctor concludit illam disiunctionem secundum veritatem disiunctionis. Et intendit quod propterea, cum causa propria mali assignatur, aut assignatur causa deficiens, aut assignatur causa per accidens. Et hoc quia causam efficientem per se habere non potest. Positivam enim habere non potest negatio: negativa autem, quae per se est causa negationis, non sufficit ad privationem; quia oportet aliquam causam aliam a negatione ponere impedientem oppositum habitum, ut fiat privatio. Verum quia causa deficiens et causa per accidens sunt idem subiecto et distinctae formaliter, in uno sensu; et sunt idem subiecto et formaliter, in alio sensu: ideo Auctor simul prosequitur, et omnia explanavit.

Ad cuius evidentiam, recolere oportet quod causa per accidens dupliciter dicitur, scilicet accidente in causa, et accidente in effectu: et quod uterque modus in proposito invenitur. Voluntas namque carens directione legis, intendensque aliquod bonum commutabile, causat actum peccati per se, et inordinationem per accidens, ita quod defectus ordinis in actu est ex defectu directionis in voluntate, ut in littera dicitur. Ubi habes primo, quod voluntas, per se causa actus, est causa per accidens ex parte effectus, respectu inordinationis, dum causat actum cui coniungitur inordinatio. Habes secundo, quod voluntas, causando actum et non dando ei ordinem illi debitum, est causa deficiens respectu inordinationis: deficit enim a dando illi debitum ordinem, cum teneatur ad hoc. Habes tertio quod, quia defectus directionis in voluntate est causa defectus ordinis in actu; et non per se, ut dictum est, nisi in ratione negationis: ergo per accidens ex parte causae, quia est coniunctus voluntati. Defectus igitur in voluntate, unde voluntas est causa deficiens, est idem subiecto et formaliter causae per accidens ex parte causae: quia est ipsamet. Et est idem subiecto tantum causae per accidens ex parte effectus tantum: quia est idem subiecto voluntati, et dat voluntati esse causam deficientem, non dando causalitatem, sed deficientiam. Haec est doctrina Auctoris, et vera, et manifestata in littera breviter.

III. Sed contra eam afferuntur multa a Scoto, in II Sent., dist. xxxiv. Verum quia ipse in uno tantum quoad propositum discordare videtur, ideo, ceteris omissis, affero illud. Non vult ipse quod defectus in voluntate sit causa per accidens, accidentalitate ex parte causae, inordinati actus, accipiendo defectum proprie, ita quod ex ipso et nostra voluntate fiat unum per accidens, sicut ex homine et non albo. Et unam tantum rationem adducit: quia ante primum defectum voluntatis, esset defectus.

Sed hoc facillime solvitur negando sequelam, utendo terminis ut significant. Quia est status in defectu regulae praeveniente secundum se rationem mali tam culpae quam poenae, ut in responsione ad tertium in littera dicitur. – Utendo autem terminis ad bonum sensum, idest, Ante primum defectum in actu peccati, esset defectus: patet responsio, quod non inconvenit ante talem primum defectum, dari defectum absque ratione mali culpae et poenae.

Articulus II: Utrum peccatum habeat causam interiorem

In articulo secundo eiusdem septuagesimaequintae quaestionis, collige causas interiores peccati, distinguendo eas ex parte peccantis, et obiecti. Et intuere causas ex parte peccantis, quatuor: duas proximas, rationem et voluntatem, inter quas voluntas est proximior; et duas remotas, sensum et eius appetitum, inter quas sensus est remotior. Ex parte vero obiecti, unam, iuxta unitatem completi obiecti; plura tamen complectentis, respondentia praedictis potentiis. Ita tamen quod tres peccantis potentiae, scilicet sensus, appetitus sensitivus et ratio, sunt velut praeparantes et facientes obiectum peccati, bonum scilicet apparens dissonans rationi; voluntas autem est perficiens ipsum peccatum. Propter quod illae concurrunt ad peccatum ex parte obiecti, voluntas ex parte subiecti: illae causant peccatum quoad specificationem actus, voluntas quoad exercitium. Propterea simul in littera traduntur causae praedictae unitae in obiecto, ut in littera clare patet. Et fecit hoc Auctor ut haberes resolutionem peccati usque ad primam causam: appetibile enim est movens non motum, ut patet in III de Anima.

Cum autem audis bonum apparens in obiecto spectare ad sensum et eius appetitum, intellige non semper, sed quando sensus et appetitus sensitivus causant peccatum. Potest namque bonum apparens dissonans legi rationis vel Dei, movere ad peccatum, et peccari, absque concursu appetibilis secundum sensitivam partem: ut patet de infidelitate.

II. In responsione ad primum, cum legis quod voluntas reducitur ad actum per praecedentes actus, intellige ex parte obiecti. Nam ad exercitium actus a seipsa reducitur in actum, ut superius dictum est: praesente tamen obiecto obiective movente, ita quod nec a seipsa potest voluntas exire in actum, nisi concurrat obiectum. Et propterea in littera concluditur quod, quia praecedentes motus, qui se tenent ex parte obiecti, non sunt semper in actu, peccatum non semper est in actu.

Articulus III: Utrum peccatum habeat causam exteriorem

In articulo tertio eiusdem quaestionis, occurrit suggerendum primo, quod colligas extraneas causas peccati. Et ex parte subiecti, nullam, quia solus Deus hinc est extra: ex parte obiecti, duas retineas, scilicet persuasorem, et sensibilia. De aliis autem obiectis, quae non movent nisi in anima, nulla fit mentio: quia inter causas interiores computantur. Haec enim differentia ab Aristotele, in II de Anima, data est, quod obiecta intellectus sunt intus, sensus vero extra.

Secundo, quod ideo Auctor dicit sensibilia non necessario movere appetitum sensitivum, nisi forte aliquo modo dispositum, quia appetitus sensitivus in nobis est liber participative, ut dictum est; et ideo non necessitatur ab appetibili extra obiecto. Verum quia non est sic liber quin habeat multum naturalitatis, si habitu superinducto, vel naturali aliqua inclinatione, vel applicatione praedominante sit aliquis dispositus, necessitari videmus appetitum: ut patet in timoribus, doloribus et delectationibus involuntariis, praesentibus motivis. Dixit autem Auctor forte, vel quia determinandi de hoc locus hic non erat: vel quia huiusmodi dispositio forte, idest non per se, invenitur appetitui, ut liber est, convenire. Unde tales motus, inquantum alieni sunt a nostra potestate, etiam alieni a ratione peccati sunt.

Articulus IV: Utrum peccatum sit causa peccati

In articulo quarto, in responsione ad secundum, nota quod, quia species et differentiae bonorum et malorum moralium sunt entia positiva, et verae naturae in latitudine entium; ideo Auctor dicit quod peccatum ex parte conversionis habet perfectionem naturae, et hinc causat active et finaliter, ut in responsione ad primum dicitur. Inordinatio autem quia est privatio moralis rectitudinis, ideo hic dicit peccatum imperfectum imperfectione morali. Haec autem dixerim, ut cesset admiratio quare Auctor inordinationem in genere moris, et conversionem in genere naturae posuerit, cum utrumque ad genus moris spectet.

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work