Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Articulus I: Utrum ira maxime causet taciturnitatem
Circa quaestionem quadragesimamsextam, quadragesimamseptimam et quadragesimamoctavam simul, nota definitionem irae positam ab Aristotele in II Rhetoric.1: Ira est appetitus cum tristitia ac spe punitionis apparentis, propter apparentem parvipensionem eorum quae in ipsum aut in ipsius aliqua, non convenientem. Ex qua definitione videre potes in primis iram passionem compositam ex tristitia et spe ut causis; et consequenter ex malo et bono. Ac per hoc, ex parte tristitiae, mala, defectus, et universaliter contristantia, disponunt ad iram. Et in quibus tristitia accepta permanet, aut renovatur, ira quoque facile surgit. – Ex parte vero spei, audacia delectatioque consequitur, tam in cogitando, quam in sperata praesentia vindictae. Ex parte autem successus speratae vindictae ad tristitiam, delectatio tanto est maior, quanto et medicinae contrapositae habet rationem.
Deinde habes obiectum utrumque, scilicet rem et personam: res est punitio apparens, persona est is qui parvipendit. Ex parte punitionis appetitae et speratae, vide quod non est ira ad excellentes personas, quas non speramus posse punire; nisi pro quanto cum alieno adiutorio, puta divino, speramus punire. Et tunc, licet esset excellens persona respectu irati absolute, non tamen respectu eius cum adiutorio: quae enim per amicos possumus, per nos aliquo modo possumus, ut dicitur III Ethic.2 Et quod ira non est nisi ad quod est iustitia: punitio enim ad iustitiam spectat. Et quod est finita et mensurata: punitio enim punibili commensuratur. Et hinc, multis factis, placatur iratus. – Ex parte vero apparentiae, vide quod ira non est ad mortuos, secundum se, nec ad insensibilia, quibus non potest apparere punitio. Et quod iratus appetat punitionem sic ut sciat punitus quid, a quo, et pro quo patitur, ut in II Rhetoric.3 dicitur. – Ex persona vero habes quod ira non est nisi ad singulares personas: quoniam singularium tantum est parvipendere.
Habes deinceps causam irae, apparentem parvipensionem. Unde vides, ex parte irati, causam irae aliquam excellentiam, quam laedit parvipensio: et ex parte eius cui irascimur, defectum, quem dedecet parvipendere excellentem. – Denique habes iram non ex qualibet, sed ex contra se vel sua apparente parvipensione consurgere. Vindicta enim pro se vel suis aliquo modo, fit: extraneas enim omnino iniurias non curamus. – Et demum inconvenientem, seu iniustam oportere apparere parvipensionem, vides, si ira excitari debet: quae enim iuste pati credimus, non quaerimus vindicare; ut experientia continua testatur in iudiciis.
Ex quibus nulla mihi videtur clarior differentia qua possit odium ab ira discerni, quam quod ira est appetitus mali ita quod sentiat se punitum pro tali re: in odio autem appetitus est solius mali. Et si nesciunt exprimere affectus suos, saltem in hoc discernetur, si appetierunt malum pro vindicta seu punitione, aut simpliciter ut habeat malum: illud enim ad iram, hoc ad odium spectat.
Et haec de passionibus dicta sufficiant: nihil enim aliud pro nunc scribendum occurrit in particulari. Restant in calce totius tractatus de actibus appetitus tam intellectivi quam sensitivi, aliqua dubia simpliciter, et ad hominem divum Sanctum Thomam.
Primum est, an praeter decem et septem actus appetitus iam tractatos, sex proprios rationalibus et undecim communes4, sint alii actus appetitus distincti specie in esse naturae ab istis: an sint soli supradicti. Quod enim non sint plures, ex hoc suadetur, quia diminutus Auctor fuisset omittendo illos. – Quod vero sint plures, ex duobus probatur. Primo, quia praeter omnes dictos, est actus nolitionis, seu nolle, in voluntate, de quo non est tractatum.
Secundo, quia praeter omnes dictos, est in voluntate actus neuter5, quo voluntas vult bonum absolute, non propter se nec propter aliud. Et « quod sit ponendus in voluntate hic actus neuter, probatur », inquit Scotus, in I Sent., dist. I, qu. III, art. 1. « Voluntati potest ostendi aliquod obiectum bonum absolute apprehensum, non sub ratione per se, nec propter aliquid aliud boni. Et voluntas potest habere circa tale obiectum aliquem actum, et non necessario inordinatum. Ergo potest habere aliquem actum volendi neutrum, idest nec propter se nec propter aliud ». De hoc autem actu non est tractatum. Ergo. – Assumptum patet: cum quandoque primo offeratur bonum; et deinde discutiatur an sit bonum propter se an propter aliud.
II. Secundum dubium est, an omnes undecim actus appetitus quos passiones dicimus6, ut sunt in voluntate, sint actus voluntatis specifice distincti in esse naturae: an nulli: an aliqui sic, et aliqui non. – Et an coincidant cum illis sex in esse naturae: an sint alii specifice ab illis.
Quod enim distinguantur specie, ex distinctione obiectorum apparet. – Quod vero non distinguantur, ex elevatione inferiorum in superiorem naturam, videtur: dispersa enim in inferioribus, uniuntur in superiori.
Quod coincidant cum illis sex, inductive manifestari potest: amare enim, desiderare, sperare, audere, irasci, velle quoddam est. – Quod non coincidant, apparet ex eo quod seorsum tractatae sunt. Ut enim patet in qu. XXVIII, art. 67, et per totum immediate hunc tractatum de passionibus, examinatae sunt non solum ut in appetitu sensitivo, sed etiam in intellectivo sunt.
III. Ad primum dubium8 dicitur quod praeter dictos decem et septem actus, nullus est alius actus: quoniam nolle non est alius a praedictis; et actus neuter non datur, ut patebit9; nec alius aliquis apparet. De nolle in primis dupliciter dici potest. Primo, quod nolle coincidit cum velle: quoniam nihil aliud significat nolle quam velle non. Et ad hoc est auctoritas s. Thomae superius, in qu. VI, art. 3, ad 2, et in I Sent., dist. VI, in expos. litt., et dist. XLVI, art. 4, ad 2: in omnibus enim his locis vult quod nolle significat actum volendi cum negatione obiecti.
Sed quoniam bonum et malum sunt obiecta appetitus, quamvis malum secundario; et bonum est quod omnia appetunt, malum vero quod omnia fugiunt: rationabile est ut in primo appetitu, quotus est rationalis, sit actus consonus utrique obiecto, prosecutio scilicet respectu boni, et fuga respectu mali. Ac per hoc, sicut velle inest pro prosecutione, ita nolle pro fuga: illius enim obiectum proprium est bonum, huius autem malum. Et hoc est tenendum et secundum rem, et secundum mentem Auctoris: ut patet superius in qu. VIII, art. 1, ad 1, ubi ex proposito hoc tractat, tanquam in proprio loco. Nec oppositum sensit in locis praeinductis: sed tantummodo exposuit per velle, tanquam notius, significatum per nolle. – Dic ergo quod nolle significat actum positivum refutativum obiecti. Et quia fuga in appetitu est sicut negatio in intellectu, ut dicitur in VI Ethic.10; ideo hic actus declaratus est per velle non.
Non fuit tamen tacitus ab Auctore in hoc tractatu actus istius nolitionis. Sed inquantum est proprius voluntati, tractatus est cum suo contrario, scilicet velle: oppositorum enim eadem est disciplina. Et assignatum est ei obiectum, scilicet malum; et dictum quid est, scilicet fuga; ut patet in loco allegato11. – Inquantum vero rationem habet communem cum passionibus, tractatus est in tractatu de odio12, et opposito desiderii, desperatione ac timore13. Sunt enim in voluntate haec nolitiones. Et, ut dictum est14, universaliter passiones tractatae sunt tam pro passionibus, quam pro actibus voluntatis similibus passionibus.
IV. De actu autem neutro15, quod non detur, facile manifestum fit ex hoc. Cum appetitur bonum absolute, concurrunt duae conditiones in obiecto: scilicet bonitas terminans actum appetitus; et negatio ordinis ad aliud, propter quod appetatur. Fertur enim voluntas in bonum absolute repraesentatum, sic quod appetit ipsum, et non appetit ipsum propter aliud. Ex hoc autem ulterius procedendo, adiuncto quod bonum propter se non exponitur positive, sed negative (quia sicut nihil est a se positive, sed negative, idest non ab alio; ita nihil est propter se positive, sed negative, idest non propter aliud), videbis quod, cum bonum absolute appetitur, verus assensus voluntatis est ad bonum ut finem et propter se, et non est actus neuter.
Et per hoc patet solutio rationis. Iam enim patet quod est implicatio in adiecto dicere quod bonum repraesentatur absolute, et non propter se nec propter aliud. Bonum enim absolute est propter se negative: et hoc modo intelligitur propter se, ut distinguitur contra propter aliud; sicut intelligitur cum distinguitur ens a se contra ens ab alio.
Sed adverte, novitie, quod semper subintelligitur bonum substratum, alioquin propter se diceretur de chimaera: quod enim est bonum non propter aliud, est bonum propter se. Quod si contendat quis quod sumit propter se positive, manifeste distinguit bonum propter aliud contra nullum bonum: non datur enim bonum propter se positive, nisi fingatur aliquid quod sit positive finis sui ipsius.
V. Ad secundum dubium16 dico quod non video in re, aut in Auctore, distinctionem specificam in esse naturae actuum qui passiones dicuntur, in voluntate positorum: sed omnes praeter tristitiam, ad supra17 nominatos septem actus, scilicet velle, nolle, frui, intendere, eligere, consentire et uti, reduci puto. Auctor siquidem superius, in qu. xxx, art. 2, ad 1, particulares conditiones distinguere passiones partis sensitivae, affirmans; oppositumque in parte intellectiva insinuans; amorem et desiderium in parte sensitiva, non intellectiva, distingui secundum speciem innuit. Et si de delectatione in voluntate et aliis passionibus idem sensisset, non posuisset fruitionem solam specie distinctam ab aliis actibus voluntatis18; sed tractasset de ea in tractatu de delectatione19, cum sit eius species. - Ad naturam autem rerum aspiciendo, nescio iram in voluntate, nisi velle vindictam; et amorem, nisi velle bonum sibi vel alteri, etc.
Tristitiam autem ideo excepi, quia contraria eiusdem generis sunt, et eadem est eorum disciplina: ac per hoc, cum delectatio in voluntate distinctus sit specie actus a velle et aliis actibus, consequens est ut tristitia, quae ei est contraria, sit etiam specie distinctus actus a nolle et ceteris. Nec propterea diminutus est Auctor. Quoniam et, ponendo fruitionem speciem per se in voluntate, insinuavit tristitiam: oppositorum enim eadem est disciplina. Et, tractando de delectatione et tristitia, expresse tradidit tristitiam contrariam delectationi in voluntate, ut patet superius in qu. xxxv20.
Et sic, si decem et septem supradictis21 addantur hi duo actus, scilicet nolle et tristari; erunt in universo actus decem et novem appetitus distincti specie in esse naturae, comprehendendo sub fruitione omnem delectationem voluntatis.