Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.

This work is being completed — add a section.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Articulus I: Utrum homo possit consequi beatitudinem

In quaestione quinta, advertendum est quod, licet visio Dei per essentiam, et beatitudo formalis intellectualis creaturae, coincidant realiter, ut ex supradictis patet; quia tamen distinguuntur formaliter, ideo diversa sunt quaesita ista formaliter a quaesitis in Prima Parte, qu. XII. Decuit enim tam perfectum Doctorem complere omnia formaliter. Nihil igitur est superfluum.

II. In hoc articulo primo quaestionis quintae, nota quod Auctor, ex duobus capacitatem hominis respectu perfecti boni ostendens, alterum naturale, quod hic experimur, scilicet cognitionem ipsius Dei universalis et summi boni, quam ex studio acquirimus, dum cognoscimus Deum esse eum qui, si videretur, bearet; et appetitum qualemcumque in ipso Deo quiescendi. Alterum quodammodo naturale, quod probamus: scilicet quod omnis intellectus est capax, quamvis remote, divinae visionis, ex hoc ipso quod intellectus est.

In secundo autem et tertio nihil occurrit.

Articulus II: Utrum beatitudo habita possit amitti

In quarto articulo aliquantisper morandum est. Scito igitur primo, in titulo quarti articuli, differentiam inter perpetuitatem et inamissibilitatem beatitudinis. Perpetuitas enim significat durationem quandam: inamissibilitas autem significat immutabilitatem quandam. Haec ergo est species immutabilitatis, illa durationis. Et quoniam duratio mensura est mutabilis vel immutabilis, prius naturaliter inest alicui rei sempiternae immutabilitas quam perpetuitas: immo haec est illius effectus, ut ex quaestione decima Primi libri, coniuncta nonae, apparet. Cum igitur hic quaeritur utrum beatitudo possit amitti, est quaestio non de perpetuitate formaliter, sed de inamissibilitate, quae est perpetuitatis causa.

II. Scito secundo, in corpore articuli, quod prima ratio in littera allata pro conclusione, quae et in IV Sent., dist. XLIX, qu. I, art. 1, qua 4, tangitur, male videtur intelligi a Scoto, in Quarto, dist. XLIX, qu. VI. Potest siquidem dupliciter intelligi quod beatitudo sit quietativa omnis desiderii. Primo, ut sensus sit quod beatitudo formalis est formalis impletio omnis desiderii. Et hic sensus est falsus. Et tamen illatum Scotus reprehendit. - Secundo, ut sit sensus quod beatitudo formalis est inferens impletionem omnis desiderii, expulsionemque omnis mali, quocumque modo illud contingat: ita quod ratio beatitudinis in communi exigit quod inferat satietatem omnis desiderii naturalis, abstrahendo a tali vel tali modo. Et hic sensus est verus, et intentus tam hic quam in IV Sent. Ex hoc enim sequitur manifeste quod beatitudo exigit inamissibilitatem, ut in littera deducitur: alioquin dolor vel timor inesset beato.

Unde dupliciter Scotus, ibidem, defecisse videtur. Primo, quia non distinxit inter immobilitatem seu inamissibilitatem, et perpetuitatem: et quae de immutabilitate dicuntur, et de perpetuitate consequenter, de perpetuitate formaliter accipit. Secundo, quia esse immobilitatem de ratione beatitudinis, intelligitur formaliter aut virtualiter: quoniam, ut dicitur X Metaphys., corruptibile et incorruptibile aut sunt substantia, aut in substantia. Et tamen ipse formaliter accepit de perpetuitate.

III. Scito tertio, quod secunda ratio litterae efficax valde est apud vere philosophos, qui non in aere loquuntur, sed voluntatem in bonum tantum, et voluntatem rectam in vere bonum tantum ferri posse noverunt.

IV. In responsione ad primum eiusdem articuli, habes duo notanda. Primo, quod beatitudo est immutabilis, et consequenter incorruptibilis: ac per hoc, differt plus quam genere ab aliis actibus corruptibilibus, iuxta doctrinam Aristotelis X Metaphys. – Secundo, causas immutabilitatis eius: formalem scilicet, quia est perfectio consummata; effectivam vero, divinam virtutem; materialem autem, hominem elevatum in participationem aeternitatis. Et hoc tertium, pro quanto includit quod beatitudo formalis mensuratur aeternitate participata, et non aevo, impugnatur a Scoto, in loco allegato: quia tamen satisfecimus ei in I libro, qu. x, non replicandum censeo. Et his si addatur bonitas per essentiam, cuius adeptio est beatitudo, videbitur et reliqua causa, scilicet finalis, ipsius beatitudinis.

Ex primo horum habes quod beatitudo haec non se habet ad perpetuitatem, sicut albedo se haberet ad eam, si a Deo perpetuo conservaretur. Quoniam albedo illa esset in se corruptibilis, et per accidens perpetua: beatitudo autem perfecta, de qua loquimur, est secundum se incorruptibilis, et per se sibi vindicat perennitatem. Et propterea se habet ad perpetuitatem sicut figura caelestis. – Ex secundo autem horum habes modum quo beatitudo haec constituitur immutabilis, scilicet elevando subiectum supra mutabilitatem. Ex hoc enim quod mens humana elevatur in aeternitatis ordinem, oportet quod praeelevetur in ordinem immutabilium: quoniam aeternitas immutabilitatem sequitur. Omnibus autem beatitudinis causis supra mutabilitatem existentibus, necesse est beatitudinem ipsam immutabilem esse.

Articulus III: Utrum homo per sua naturalia possit acquirere beatitudinem

In articulo quinto, defendenda esset ratio conclusionis in littera posita, nisi diffuse tractata fuisset in I lib., qu. XII, art. 4, ubi responsum est Scoto eam impugnanti in Quarto, dist. XLIX, qu. XI. Quare vide ibi, etc.

Articulus IV: Utrum omnis homo appetat beatitudinem

In articulis sexto, septimo et octavo, nihil aliud scribendum occurrit, nisi quod materia octavi articuli tractata est in I lib., qu. LXXXII, art. 1, ubi solutae sunt rationes Scoti. Quare vide ibi. - Et hic completur tractatus primus huius libri.

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

↑ Top of work