Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Articulus I: Utrum omnis lex humanitus posita a lege naturali derivetur

In articulo secundo quaestionis nonagesimaequintae, omisso primo, dubium occurrit de secundo modo derivationis a lege naturali, scilicet per modum determinationis, inquantum dicitur quod est similis determinationi formae artificialis communis ad specialem, sicut artifex formam domus ad hanc vel illam figuram determinat. Quia aut intendit de determinatione universalis ad minus universale vel singulare. Et hoc non. Tum quia frustra de artificialibus esset sermo magis quam de aliis. Tum quia tam minus universale quam singulare, ex universali derivatur ut conclusio ex principio: ex hoc namque quod omne malum est fugiendum, deducitur syllogistice conclusio quod tale malum, et hoc malum, est fugiendum. Et sic secundus modus coincideret cum primo. - Aut intendit determinationem formae ad materiam, vel e converso. Et hoc non. Quia utrique contradicit declaratio sua: sicut artifex determinat formam communem domus ad hanc vel illam figuram domus. Forma namque domus, et talis figura domus, non se habent ut materia et forma, sed ut magis et minus commune, ut patet.

II. Ad hoc dicitur quod in lege considerari possunt tria: primo, ipsa materia legis, puta quia est de punitione, vel de tali poena; secundo, ipsa vis legis, de qua iam dictum est in quo consistit; tertio, actus praeceptus vel prohibitus a lege. Si consideremus originem legis pure positivae a naturali quoad materiam, verificatum invenimus quod oritur a naturali per modum determinationis, ut in littera dicitur; ut patet facile inductive. Ex hoc enim iure naturae quod mali sunt puniendi, derivatur, determinando punitionem ad talem punitionem, et malos ad tales malos, quod fures sunt suspendendi. Similiter ex hoc iure naturae quod abstinendum est propter contemplationem, etc., derivatur, determinando abstinentiam ad privationem esus carnium, etc., quod ieiunandum est. Et similiter ex hoc naturae iure quod Dei cultui tempus aliquod impendendum est, derivatur, determinatione temporis et cultus, quod die Dominica audiatur missa. Et sic de aliis.

III. Et si huic coniungas quod huiusmodi determinatio non condat vim legis, nisi fiat ad commune bonum ab habente curam multitudinis ratiocinante et eligente magis hoc quam illud sub illo communi; videbis et quod per modum artis, scilicet per rationem et proaeresim, haec determinatio fit; et quod hac determinatione non solum materia legis pure positivae [ut] derivatur a iure naturae ut speciale a communi, sed etiam ipsa vis legis positivae, ut dearticulatio quaedam iuris naturae, proficiscitur eodem modo: ut merito in littera non dicatur quod ius positivum quoad materiam, aut quoad vim, derivatur a naturali, sed absolute, ut complecteretur utrumque. Ex illis enim communibus conceptionibus habentibus vim legis a natura, determinando per electionem auctoritatem habentis, veniunt propositiones minus communes habentes vim legis ab ipsa determinatione artis gubernativae, quae a naturali lege proficiscitur.

IV. Si autem actus praeceptos vel prohibitos a pure positiva lege intuitus fueris, videbis quod, dum conditur lex positiva, determinatur ius naturale ad positivum ut forma ad materiam. Ex hoc enim quod abstinentia a carnibus et lacticiniis etc., iure ponitur esse ieiunium, supponitur virtuti temperantiae talis actus, et vitio intemperantiae contrarius actus: et sic determinatur forma virtutis temperantiae ad talem materiam. Et si huic iunxeris quod formale in virtute est de iure naturae, ut in quaestione praecedente habitum est; clarum erit quod iuxta istam determinationem ius positivum determinat naturale ut formam ad materiam.

V. Et scito quod haec tria quae diximus, licet sic ordinata videantur quod prius natura est determinatio materiae specialis sub communi, deinde applicatio formae [virtutis] vel vitii ad materiam, tertio est vis legis: nam prius est constituere hos actus esse virtuosos vel vitiosos, quam praecipere vel prohibere illos: - si diligenter tamen considerata fuerit differentia inter intellectum practicum et speculativum, et inter mala ex se et quia prohibita; apparebit quod secundo loco est vis legis, quae praecipiendo constituit bona, et prohibendo mala; et sic tertio loco fit applicatio virtutis ad materiam. Et quoniam commune formale respectu specialis est; et in ipsa determinatione communis ad speciale gubernatoris arte auctoritative facta, applicatio formae virtutis ad materiam consistit; consequens est quod, dum Auctor ius positivum a naturali originari dicit per modum determinationis quo ars formam communem ad specialem determinat, nihil dictorum praetermisit; sed dicta omnia sub illo determinationis modo conclusit, quo et speciale formali quodam fluxu a communiori, et materiale a formali derivatur.

VI. Ad obiecta autem dicitur quod aliud est loqui de communi, et aliud de eodem universaliter distributo: nam in primo sophisma Consequentis, ad minus commune determinate descendendo, committitur; in secundo, non. Lex autem naturae, relata ad ius positivum, non communis universaliter distributi, sed communis indefinite rationem habet. Verbi gratia, non est lex naturae quod malus puniatur omni poena, sed quod puniatur indefinite. Et ex hoc cessat secunda obiectio. Meminit autem artificialium, quia determinatio ista per rationem et electionem fit, dum arte gubernativa fit, sicut et alia artificialia.

VII. In eodem secundo articulo nota quod quid est iuris pure positivi, ex V Ethic., scilicet quod a principio nihil differt: ut ex eo scias discernere quando aliquid est solum de iure positivo, et quando de iure naturae vel gentium.

Articulus II: Utrum isidorus convenienter ponat divisionem humanarum legum

In articulo quarto eiusdem quaestionis, omisso tertio, dubium est circa illa verba: Est et aliquod regimen ex istis commixtum, quod est optimum. Quia hoc adversatur doctrinae Auctoris in pluribus locis: ut patet in Prima Parte, qu. CIII, art. 3, et in IV Contra Gent., cap. LXXVI, ubi tenet quod optimum regimen est regimen unius, et probat, ut patet ibidem.

II. Ad hoc multipliciter respondetur. Primo, quod regimen unius est optimum respectu aliorum regiminum simplicium; non autem commixtorum. Et ideo nulla est contrarietas.

Secundo, quod regimen unius est optimum secundum speciem regiminis. Regimen autem commixtum est optimum secundum partium dispositionem: ut inferius in qu. CV, art. 1, explicatur, dum littera ista ibi explanatur, dicendo quod regimen compositum ex regimine unius propter virtutem, et appositione multorum sub ipso principantium propter virtutem, per electionem populi, est optimum, utpote mixtum ex regno, aristocratia et democratia.

Tertio dicitur quod, quia comparatio est inter distincta secundum id in quo distinguuntur, propterea cum unum et idem clauditur in utroque comparatorum, ne comparetur idem ad seipsum, comparatio intelligitur secundum adiuncta. Ac per hoc, cum regimen unius, et regimen commixtum ex regimine unius et maiorum et plebis, comparantur; ex una parte sumitur regimen unius, et ex alia regimen mixtum, non quatenus includit regimen unius et addit aliam bonitatem, sed secundum bonitates adiunctas. Et dicitur quod regimen unius est optimum; ut in pluribus locis a Philosopho et divo Thoma habes. Cum hoc tamen stat quod, loquendo de regimine pure humano, consideratis omnibus quae sunt in mixto, regimen mixtum est optimum; ut hic, et inferius loco allegato, habetur. – Verum quia in primo sensu comparatio formaliter et simpliciter exercetur, in secundo autem comparatur unum et idem secundum se ad seipsum cum adiunctis bonitatibus, comparatio non est multum artificiosa. Ideo primus sermo, scilicet quod regimen unius est optimum, amplectendus est simpliciter: secundus autem, scilicet quod regimen commixtum est optimum, pie exponendus, et non extendendus est, ne sit causa erroris.

Et hanc tertiam responsionem sequere, vir docte.

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work