Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Articulus I: Utrum omnis tristitia sit mala
In primo articulo quaestionis trigesimaenonae, dubium occurrit de qua bonitate vel malitia sit praesens quaestio. Si de naturali sit, inepte in fine corporis articuli dicitur, Sed quia sermones morales: ad moralem enim moralis malitia spectat. - Si de morali, falsa videtur doctrina. Tum quia, si tristitia esset simpliciter mala moraliter, nulla posset ratione fieri bona moraliter: cuius oppositum in secundo et tertio articulo habetur. Tum quia ratio inducta in littera, inefficax est ad hoc: nam recta ratio habet quod appetitus quandoque privetur quiete in bono, et anxietur de praesenti malo; ut patet in voluntarium assumentibus luctum propter Deum.
II. Ad hoc dicitur quod hic est sermo de bonitate et malitia morali, sicut in superioribus tractatibus1. Ad cuius evidentiam, scito primo, ex littera, quod tristitia potest dupliciter considerari: primo, ex parte contristantis; secundo, ex parte sentientis et repudiantis ipsum malum contristans. Appetere tristitiam ex parte contristantis, est appetere ipsum contristans ut sic: appetere autem tristitiam ex parte sentientis et repudiantis malum, est appetere sensationem seu cognitionem et refutationem mali. Clare autem patet quod primo modo tristitia non est appetibilis: quoniam contristans, ut sic, mali rationem habet. Secundo vero modo, tristitia est appetibilis ex suppositione: supposito enim quod contristans adsit, bonum est cognoscere et refutare illud. Et quia tristitia includit haec omnia simul, ideo non habet locum in Deo nec in beatis. Et inter habentes, nullus appetit tristitiam quoad omnia ad illam requisita, quia nullus appetit praesentiam contristantis: quamvis multi appetant tristari, supposita praesentia contristantis, absentiae boni amati, vel offensae divinae, etc. Quia igitur tristitia secundum se tota non est appetibilis, consequens est ut non sit de genere bonorum: cum bonum sit quod omnia appetunt2.
Verum ad morale bonum descendendo, scito secundo, ex S. Thoma in Quodlib.3, quod actus humani quadrifariam dicuntur, quoad bonitatem et malitiam: quidam sunt per se mali, ut mentiri; quidam per se boni, ut colere Deum; quidam indifferentes, ut levare festucam de terra; quidam solitarie sumpti sonantes malum, qui tamen possunt ex adventitiis honestari ut sint boni, ut occidere hominem. Hoc enim solitarie sumptum, importat aliquid inconsonans rationi, violenta enim privatio vitae humanae rationi dissonat: sed si addatur propter maius bonum, ab habente auctoritatem, etc., efficitur consonans rationi. Nec propterea actus malus moraliter fit bonus moraliter: sed actus qui, si secundum se, idest solitarie, fieret, esset malus moraliter, quando fit circumdatus honestis conditionibus, est bonus moraliter. In hoc quarto genere locatam intelligito tristitiam. Quae in littera dicitur simpliciter et secundum se, idest solitarie, mala malitia morali: quia si appeteretur et haberetur sola, mala moraliter esset, ut patet ex dictis. Et tamen si appetatur et habeatur, supposito malo, etc., bona moraliter esse potest, ut in secundo et tertio articulo patet.
III. Ad primum igitur in oppositum4 dicitur quod aequivocatur de ly per se, ut opponitur ad per accidens, et ut opponitur ad cum alio. Quod enim est moraliter malum per se, idest contra per accidens, habet malitiam in aliquo modo dicendi per se: et consequenter nunquam perdit illam. Quod autem est malum moraliter per se, idest non cum alio, habet solitarie malitiam, quam ex coniunctione cum alio perdit. Et hoc modo tristitia dicitur secundum se mala moraliter.
Ad secundum dicitur quod ratio illa non concludit tristitiam esse per se malam moraliter, ut dictum est: nec ad hoc affertur ab Auctore. Sed concludit quod tristitia est mala moraliter, si solitarie sumatur: quia importat aliquid, solitarie sumptum, dissonans rationi, scilicet privationem boni, inquietudinemque appetitus.
Articulus II: Utrum dolor corporis sit summum malum
Omissis secundo et tertio articulis eiusdem quaestionis trigesimaenonae, in quarto articulo, in responsione ad primum, adverte quod dupliciter intelligi potest quod illa duo bona, scilicet veritas iudicii et rectitudo ordinis, sint communia delectationi et tristitiae: scilicet universaliter, vel indefinite. Si intelligitur universaliter, glossandum est: deductis impedimentis. Cum enim malum ex particularibus defectibus contingat, et falsum sit malum intellectus, et indebitus ordo malum voluntatis; ex defectu aliquo necesse est accidere et in intellectu falsum iudicium de bono aut malo, et in voluntate indebitus appetendi ordo.
Si vero intelligitur indefinite, tunc processus litterae ad inferendam universalem, scilicet quod in omni tristitia est aliquod bonum, per cuius remotionem potest fieri deterius, interpretandus est secundum locum a maiori. Maiores enim tristitiae et delectationes sunt quae ex vere coniunctis malis aut bonis, et vere apprehensis, consurgunt, quam quae ex apparentibus consurgunt: apparentia enim imitatur veritatem. Quasi diceret quod, quia maximis tristitiis et delectationibus communia sunt haec duo bona, consequens est ut omni tristitia possit esse deterius, per privationem alicuius illorum duorum bonorum.