Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Articulus I: Utrum aliquis peccet ex certa malitia
In articulo primo quaestionis septuagesimaeoctavae, adverte quod, licet omne peccatum humanum reducatur in haec tria principia, ignorantiam, passionem et malitiam; in omni tamen peccato invenitur mala voluntas et ignorantia. Et de ignorantia quidem, in responsione ad primum habes ultimam resolutionem. Et semper aliqua trium ignorantiarum actualium, sive sit ignorantia privative sive contrarie, intervenit. Et quoniam privatio per habitum cognoscitur, distingue pro novitiis triplicem scientiam actualem particularis prosequendi vel fugiendi: primam, qua scitur hoc esse malum; secundam, qua scitur hoc nunc esse malum; tertiam, qua scitur hoc nunc malum relatum ad illud aliud, esse sibi peius. Et respice quod peccans ex ignorantia, laborat ignorantia opposita primae scientiae; peccans ex passione seu infirmitate, laborat ignorantia opposita secundae scientiae; peccans vero ex malitia, laborat ignorantia opposita tertiae scientiae. Et sic errant intellectu omnes qui operantur malum.
De malitia autem voluntatis, in responsione ad tertium, singulariter specificatur, quando quis peccat ex certa malitia, quod oportet ipsum peccare ex ipsa electione mali: idest non ex ignorantia nec ex infirmitate, sed ex ipsa voluntaria electione mali, scienter praeponendo bonum sibi coniunctum, bono coniuncto illius praeamati boni absentiae. Praeponit enim malitiose iniustus bonum lucri iunctum malo iniustitiae, bono iustitiae iuncto absentiae lucri. Ita quod electio mali non ex ignorantia aut passione, est malitia qua peccatur ex industria; electio autem quomodolibet mala, communis est omni peccato perfecto; ut clare habes inferius, art. 4, in responsione ad ultimum.
Articulus II: Utrum quicumque peccet ex habitu, peccet ex certa malitia
In articulo secundo eiusdem quaestionis septuagesimaeoctavae, adverte diligenter quod, quia peccatum ex certa malitia et ex passione non specie, sed gradu perfectionis et imperfectionis differunt; provenit quod in eadem specie, qui prius adulterium ex passione commisit, postmodum, habituatus, ex certa malitia adulteratur. Et quod prius a parte inferiori perturbatus, privabitur, per modum1 transeuntis, actuali iudicio quod hic actus delectabilis nunc est malus: postmodum a superiori inchoans ipse, scilicet electione, non turbatus, sed connaturalitate pronus, ad tale delectabile, solo actuali iudicio verae comparationis huius boni delectabilis ad bonum rationis, caritatis, privatus, fertur. Unde tales habituati verum aiunt, dicentes se cognoscere quod male faciunt, et quod volunt nihilominus facere: sciunt enim actualiter hoc esse nunc malum. Quod in ipsa passione positi, dicentes se scire, mentiuntur. Quamvis etiam habituati, ut dictum est, laborent, velint nolint, ignorantia privativa actualis recti iudicii practici comparationis prosequendae vel fugiendae.
Articulus III: Utrum ille qui peccat ex certa malitia, peccet ex habitu
In articulo tertio eiusdem septuagesimaeoctavae quaestionis, dubium occurrit quomodo stant haec duo simul, quod peccare ex malitia nihil aliud sit quam voluntatem ex seipsa moveri ad malum: et quod peccat ex malitia qui ex aegritudinali habitudine corporis ad malum movetur. Utrumque enim in hoc articulo dicitur. Et non consone. Quia magis distat a voluntate infirmitas corporis quam infirmitas animae, quae in deordinatione appetitus sensitivi consistit, ut in quaestione praecedenti1 dictum est: et constat quod peccans ex infirmitate animi, peccat non ex malitia, sed ex passione. Igitur peccans ex aegritudinali dispositione corporis, non peccat ex malitia.
Et confirmatur. Quia neutra infirmitas ponit aliquid in voluntate per quod inclinetur seipsa in malum. – Quod est igitur ad primum modum in littera positum, quo voluntas ex seipsa movetur in malum.
II. Ad hoc dicitur quod, quia inter appetitum animalem et naturalem haec est differentia, quod naturalis est primo partis, animalis vero est primo totius; appetitus enim oculi ad videndum est primo oculi, voluntas autem irascibilis et concupiscibilis sunt primo totius: ideo appetitus naturalis non variatur nisi secundum dispositionem illius partis; qualitercumque enim homo sit dispositus, modo non redundet in oculum, eodem modo se habebit appetitus oculi ad videndum et non videndum. Appetitus autem animalis non solum secundum propriam dispositionem variatur, sed secundum totius, seu suppositi, dispositionem: nam non solum aliter se habet voluntas dispositione vel habitu in seipsa affecta, et non affecta; sed etiam aliter se habet voluntas hominis affecti aliqua dispositione vel habitu. Et inde provenit quod homo tam secundum appetitum sensitivum habituatus aliquo vitio, quam secundum corporalem complexionem inclinatus in aliquod delectabile contrarium rectae rationi, aliter se habet secundum voluntatem, quam sit non habituatus aut inclinatus. Quia enim qualis unusquisque est, talia ei consonant; et naturale est voluntati ferri in consonans ipsi volenti: ideo etiam si voluntas ipsa secundum se non sit aliter disposita, quia tamen secundum suum suppositum est aliter disposita habitu vel plus quam habitu, naturali scilicet aegritudine, dicitur ex seipsa moveri in malum. Utroque namque modo, scilicet ex propria dispositione et ex dispositione suppositi, recte dicitur ex seipsa voluntas moveri: quoniam voluntati non solum ipsamet, sed suppositum, intrinsecum in ratione moventis est, quamvis differenter; quia primum convenit ei ut convenit cum appetitu naturali, secundum autem ut est appetitus animalis, praesertim intellectualis. Unde ly ex ipsa non distinguitur contra suppositum: sed contra alias partes, ut sic, quae sunt principia humanorum actuum, intellectum scilicet et appetitum sensitivum. – Et si non intelligis inclinationes has corporales, vide superius in qu. xxxi, art. 7.
Articulus IV: Utrum ille qui peccat ex certa malitia, gravius peccet quam qui ex passione
In articulo quarto, in responsione ad primum, occurrit dubium, quoniam videtur contrariari supradictis in primo articulo1 huiusmet quaestionis. Dictum namque fuit quod maior est ignorantia peccantis ex passione, quam ex malitia: quia ille ignorat hoc nunc esse malum; iste vero scit hoc nunc esse malum, quamvis ignoret hoc nunc esse peius sibi. Modo autem dicitur quod maior est ignorantia peccantis ex malitia.
II. Ad hoc dicitur tripliciter. Quod ignorantia potest referri ad duo: scilicet ad ipsum peccatum, vel ad rationem peccandi. Si referatur ad ipsum peccatum, sic maior est ignorantia peccantis ex passione: quia ignorat hunc actum nunc esse malum, quod non latet peccantem ex malitia. Si vero referatur ad rationem peccandi, sic ignorantia peccantis ex malitia est maior: quia ex affectu nimio ad minus bonum, errat circa finem praeponendum, quod est ratio peccandi. Ex hoc namque quod affectus quis est plus ad lucrum quam ad bonum iustitiae, iudicatur bonum lucri magis sectandum: et inde provenit quod scienter eligit privari iustitia, ut lucretur. Scit ergo iste lucrum esse nunc iniustum, quod ex passione peccans ignorat: sed ex nimio amore lucri, nescit postponendum esse bono iustitiae, quod est magis ignorare quoad rationem peccandi; quia in passione existens non ex ipso amore minus2 boni, sed ex impulsu passionis perturbantis iudicium nunc respectu huius, peccat.
Et ex hoc sequitur secunda responsio, scilicet quod ignorantia peccantis ex malitia est maior formaliter: quia formaliter ignoratur tam conclusio quam principium, ut etiam ex VII Ethic.3 habetur; quod in peccante ex passione non accidit, ut patet. Ignorantia autem peccantis ex passione est maior quasi virtualiter, seu concomitanter, pro quanto est respectu prioris obiecti: prius enim est hoc malum nunc, quam hoc malum nunc esse peius altero; ac per hoc, ignorans formaliter hoc nunc esse malum, ex consequenti nescit hoc nunc esse peius, et non e converso.
Tertio potest dici quod ignorantia peccantis ex malitia est maior, quia per modum habitus: ignorantia autem peccantis ex passione est per modum interruptionis. Malus enim circa finem malum in affectu et in ratione est male dispositus: passione vero ductus male se habet circa finem, dum passio tantum intercipit, ut in corpore articuli dicitur.