Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Articulus I: Utrum originale peccatum sit magis in carne quam in anima
In articulo primo quaestionis octogesimaetertiae, ad secundum, adverte quod peccatum originale in Adam fuit et originale formaliter: nam Adam peccavit actuali aversione voluntatis a Deo; et privata est natura sua in ipso dono iustitiae originalis debitae sibi, cum inordinatione virium, etc. Unde minus correcte loqui videtur qui peccatum originale ab Adam negat, eo quod in eo non fuerit per originem: modus enim quo fit peccatum originale, non est de essentia, sicut nec ipsum fieri; quia non consistit in fieri, sicut peccatum actuale, sed in esse, sicut habitus. Dicendum ergo est quod in Adam fuit peiori modo inductum, et peius1: quia per actum proprium, et in actu proprio.
Articulus II: Utrum peccatum originale sit per prius in essentia animae quam in potentiis
In articulo secundo octogesimaetertiae quaestionis, dubium occurrit circa principalem conclusionem, ex duplici capite. Primo, ex Scoto, in XXXII distinctione Secundi1, ex eo quod essentia animae, ut essentia, non est susceptiva culpae. Non igitur in ea est primo peccatum originale.
II. Secundo, ex Auctore, quia conclusum est in articulo tertio quaestionis praecedentis, quod sola privatio originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, est formale in peccato originali. Ex hoc namque sequitur quod peccatum originale formale aut est in sola voluntate, aut est in ea principaliter. Probatur sequela: quia iustitia originalis, qua voluntas subdebatur Deo, erat aut in sola voluntate, aut in ea principaliter. – Et confirmatur. Quia voluntas est praecipuum in mente subiecta Deo, et praecipuum in mente non subiecta Deo: propter quod ex parte eius sumpta est causa et formalitas peccati originalis in quaestione praecedente. Ergo in voluntate est principaliter, et non in essentia animae. – Et haec confirmatio est etiam directe obiectio contra responsionem ad secundum et tertium huius articuli, et ad secundum sequentis articuli. Si namque ex parte voluntatis est causa originalis iustitiae et peccati, non ergo primordialiter et principaliter est in essentia; nec ab essentia, generationis et perfectionis ordine, ad voluntatem derivatur.
III. Ad primum horum2, negatur quod essentia animae, ut essentia, idest ut distincta contra potentias, non sit capax culpae. Et declaratur hoc. Quia anima secundum essentiam, cum sit rationalis, et primum principium ac subiectum actuum moralium malorum, oportet esse subiectum culpae mediatum, mediante scilicet potentia: ita quod potentia est subiectum quo, et anima subiectum quod; iuxta illud III de Anima3, De parte autem animae qua intelligit et sapit anima. Et si anima esset absque media potentia principium culpae actualis, immediate esset capax culpae actualis. Tota ergo ratio quare essentia animae non est subiectum actualis culpae, est quia mediante potentia illam habet: et non incapacitas eius respectu culpae. Si igitur est aliqua culpa ad quam non requiritur mediatio potentiae, per seipsam subiectum illius esse potest. Et quia culpa originalis est huiusmodi, quoniam per originem et non per actum proprium habetur, relinquitur quod culpae originalis anima secundum essentiam capax sit, ut in littera monstratur.
IV. Ad secundum4 dicitur quod voluntas non est causa principalis originalis iustitiae aut peccati simpliciter, sed inter partes animae: ut patet ex ratione in littera reddita in allegato articulo, quia scilicet ipsa voluntas est motiva omnium animae partium in finem. Obiectiones autem procedunt ac si voluntas esset prima causa simpliciter in anima.
Privatio quoque originalis iustitiae per quam voluntas subdebatur Deo, quae est formale in peccato originali, non sumitur pro privatione iustitiae originalis in voluntate praecise: sed pro privatione iustitiae originalis in ipsa voluntate, et praecedentibus naturaliter eam. Dictio namque exclusiva non excludit a concomitantibus et praesuppositis, ut patet. Unde et Auctor non dixit quod privatio iustitiae originalis in voluntate, sed per quam voluntas subdebatur Deo: haec enim claudit in se primordialem privationem in essentia usque ad voluntatem; et haec est formale in peccato originali. Putandum est enim quod, sicut gratia et caritas in anima, in ordine ad meritum vel demeritum, pro eodem computantur; et cum hoc quod gratia est causa caritatis secundum se, stat quod voluntas, in qua est caritas, est conservativa et destructiva gratiae ex parte nostri, quia ipsa est prima pars animae: ita in proposito iustitia originalis in anima, pro quanto ex ea manat voluntatis subiectio, non ponit in numerum cum eius in voluntate effectu; et cum hoc quod illa est huius causa secundum se, voluntas dicitur causa, quia ab ipsa ex parte nostri dependet conservari et desinere iustitiae totius. Et simile est de privatione opposita.
Et per haec patet solutio obiectorum. Voluntas enim non est simpliciter, sed ex parte nostri, seu inter partes animae, posita est causa iustitiae et peccati originalis. Essentia autem ponitur causa simpliciter ex parte rei secundum se. – Et licet voluntas sit in supremo animae praecipuum inter partes animae in movendo ad actum, si tamen in ipso supremo voluntas ad essentiam comparetur, inferior invenitur.
De tertio et quarto articulis eiusdem quaestionis, nihil nunc necessario scribendum occurrit.