Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Articulus I: Utrum dolor et tristitia mitigentur per somnum et balnea
In quaestione trigesimaoctava duo tantum occurrunt notanda. Primum est in secundo articulo, in responsionibus ad primum et tertium, quod in flente sunt tria: ipse tristatus, obiectum contristans, et effectus tristitiae, puta flere. Et sunt duae contrariae habitudines inter tristatum et contristans, et inter tristatum et effectum: nam inter illa est habitudo disconvenientiae, inter ista convenientiae. Et propterea effectus ipse, puta fletus, habens in se utrumque, quia et est effectus consonus tristi, et praesentat obiectum contristans ut causam; licet ratione obiecti tristitiam augeat, propter quod et fletus continuatur; ratione tamen sui, delectat et tristitiam minuit. Et quia res magis ratione sui quam alterius iudicatur, ideo simpliciter conceditur quod fletus mitigat tristitiam.
II. Secundum est in articulo quarto, ad secundum: quomodo intellectus speculativus movet appetitum, etiam inferiorem. Sunt enim in contemplatione duo: obiectum, et contemplatio eius. Et ex supradictis1 patet quod contemplatio habet se ut constitutio intellectus in obiectum connaturale. Et propterea, licet contemplans triangulum habere tres angulos, ex parte rei contemplatae nihil dicat unde appetitus moveatur; quia tamen ipsa contemplatio coniungit connaturali bono intellectus, quod est verum, ex hac parte habet unde moveat appetitum, sicut quaelibet alia constitutio in connaturale bonum. Et inde est quod in quocumque genere quis apprehendat se cognoscere, delectatur magis et minus, secundum quod affectus est scientiae. Et hac doctrina utere superius2, cum de delectatione contemplationis disputas.
Quomodo autem appetitus inferior post moveatur, planum est ex littera quod ex redundantia fit, ut in responsione ad tertium dicitur.