Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Articulus I: Utrum omnis tristitia omni delectationi contrarietur
Omissis primis tribus articulis quaestionis trigesimaequintae, circa quartum duo occurrunt advertenda. Primum est, quod Auctor non loquitur hic de absolutis, ut distinguuntur contra relativa: sed determinat seipsum de quali absolutione intendit, scilicet a specificatione ab extrinseco. Quod qualiter intelligatur, in Prima Parte1 dictum diffuse est.
Secundum est, quod Auctor posuit intemperantiam et iustitiam sub absolutis, non quia non ipsae specificentur ab extrinseco, cum sint actus aut habitus: sed vel exemplariter, vel accipiendo eas ut qualitates. Sicut enim potentiae animae sumuntur ut potentiae, et ut proprietates naturae; ita actus et habitus ut sic, et ut qualitates secundum se.
Articulus II: Utrum magis sit fugienda tristitia, quam delectatio appetenda
Articulo quinto omisso, circa sextum eiusdem quaestionis, adverte quod superius, in qu. xxix, art. 3, ubi odium comparatum est amori in fortitudine, duae tantum rationes dictae sunt quare per accidens odium est fortius amore, scilicet ex sensu, et mala coniugatione: hic autem, cum comparatur delectationi tristitia, tres rationes afferuntur, scilicet ex sensu, ex mala coniugatione, et ex effectu, ut patet in littera. Quoniam non experimur odium ita impedire amorem omnem, sicut tristitia delectationem: quoniam nec amor ita confortat naturam sicut delectatio, nec odium debilitat illam sicut tristitia.
II. In responsione ad secundum, adverte quod motus ab extrinseco, ex parte activi, est fortior in principio, ex ratione contrarietatis, qua unumquodque et seipsum imprimere, et opposito contrarianti obsistere nititur. Et hoc intendit littera. Et ex hoc sequitur quod triste coniunctum fortius agit, utpote contrarium. Et consequenter magis sentitur privatio delectabilis, quam sentiebatur ipsius coniunctio. Et sic per accidens vehementius fugitur tristitia quam acceptabatur delectatio: ratione tamen cuius haec fugitur. – Ex parte autem patientis, motus ab extrinseco debet esse minor in principio: quia magis contrariatur in principio.
Articulus III: Utrum sint tantum quatuor species tristitiae
Omisso septimo articulo, circa octavum eiusdem quaestionis, adverte quod id quod de ultimis speciebus tristitiae dicitur, sic intelligo quod, cum effectus tristitiae consistat in appetitu fugitivo, quando contingit deesse refugium aliquod, constituitur anxietas vel angustia; ubi deest ly fugitivus. Quando vero intantum tristitia est, quod nec appetibile aliquod ex illa relinquitur, sed solum contrarium contristans, tunc constituitur acedia: ubi etiam deest ly appetere vel appetitus, idest actus appetendi, non tamen tristandi actus.