Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia
Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit
Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia
Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae
Articulus VII: Utrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae
Articulus VIII: Utrum homo sine gratia possit non peccare
In articulo octavo eiusdem quaestionis, dubium primo occurrit circa illud: Homo in statu naturae integrae poterat vitare omnia peccata ex suis naturalibus. Quoniam non poterat vitare peccata omissionis praeceptorum gratiae. Non enim poterat ex naturalibus implere praeceptum caritatis, scilicet, Diliges Dominum Deum tuum, et similia, ut sunt praecepta caritatis; ut patet ex dictis1. Ergo non poterat ex naturalibus vitare peccatum omissionis talium.
II. Ad hoc dubium, quod apud Durandum, in II Sent., dist. XXVIII, art. 3, conclusio est, dicendum est quod aliud est posse implere praecepta huiusmodi; et aliud est posse vitare peccata opposita. Quoniam adimpletio praeceptorum horum claudit in se de necessitate donum supernaturale in habente, quo fit potens adimplere, et ex quo praecipitur adimplere: cum enim dicitur, Diliges Dominum Deum tuum, ut est praeceptum caritatis, subintelligitur, Diliges ex caritate Dominum Deum tuum; ubi manifeste patet claudi caritatem in facultate adimplendi. Ad evitandum autem peccatum omissionis non exigitur supernaturale donum, sed sufficit ex naturalibus nullum ponere obicem, in nulloque reniti divinae motioni, inquantum praeceptum obligat pro tali statu: aliter enim ad alium statum pertinet. Et propterea si ponatur homo in statu naturae integrae, quamvis nunquam sine supernaturali dono implesset praeceptum caritatis ut sic, sine tamen supernaturali dono vitasset peccatum omissionis omnium praeceptorum, dum nullum impedimentum praestitisset supernaturali dono tam habitualis gratiae, quam divinae motionis specialis, quo praeparari ad gratiam et adimplere praeceptum potuisset. Propter quod Auctor ex eo quod homo in statu naturae integrae poterat non recedere a toto quod est secundum naturam, probat quod potuit peccata vitare.
III. In eodem octavo articulo dubium est circa illud, quod homo in peccato mortali existens, antequam reparetur per gratiam iustificantem, non potest diu manere absque peccato mortali. Dubium quidem magnum occurrit ex multis. Primo, ex ipso Auctore. Quia in II Sent., dist. XXVIII, qu. I, art. 2, recitat hanc viam, quam hic tenet pro sententia; et arguit contra eam, solvens rationem eius; et dimittit eam ut falsam. In hoc autem loco non respondet suis rationibus ibidem factis: et tamen determinat oppositum.
Rationes suae sunt in primis pro conclusione opposita. Quia naturalia per peccatum mortale non sunt ablata, sed infirmata. Ac per hoc, libera fuga mali, quae est de ratione liberi arbitrii, non est ablata, sed infirmata. Et consequenter non incurrit non posse, sed non posse facile fugere malum.
Deinde contra rationem litterae, quantum ad similitudinem venialium et mortalium. Quia non valet similitudo: propterea quod venialia absque deliberatione committuntur, mortalia cum deliberatione tantum. Unde qua ratione potest vitare unum, potest vitare omnia. – Et quantum ad temporis diuturnitatem. Quia liberum arbitrium multo fortius fit ad evitandum aliud peccatum post vitatum unum, quam ante.
IV. Secundo, occurrit dubium ex Scoto2 et Durando, in XXVIII distinctione II Sent.3 Et ut clarius nodus et veritas elucescat, formetur sic ratio contra litteram. Auctor affert ad hoc in littera tres privationes, et tria positiva, ex quibus in homine existente in peccato mortali, impotentiam ad vitandum diu omnia peccata mortalia, provenire dicit. Prima privatio est gratiae; secunda, veri finis ultimi; tertia, praemeditationis assiduae, quando oportet, etc. Primum positivum est motus multiplex occurrentium agendorum vel vitandorum; secundum, finis malus praeconceptus; tertium, pravus habitus. Et praecipuo loco ponitur in littera tertia privatio, et secundum positivum: scilicet impraemeditatio assidua cum malo fine praeconcepto. Haec omnia patent intuenti litteram.
Tunc primo, sic. Peccatum mortale existens in homine non comitantur haec omnia, nec praecipua. Ergo Auctor ex his male infert impotentiam existentis in peccato mortali. – Consequentia nota. – Et assumptum probatur. Quia stat hominem commisisse adulterium semel, et nolle amplius committere; et peccatum illud non esse deletum per gratiam: et cum hoc, habere habitum temperantiae acquisitae, quia ex uno actu intemperantiae non corrumpitur habitus acquisitus. Et sic non habebit habitum pravum, neque finem praeconceptum malum; nec egebit ex hoc praemeditatione magis quam prius.
V. Secundo, sic. Concomitantia peccatum mortale necessario, ad propositum spectantia, sunt haec tria: scilicet privatio gratiae; privatio subiectionis simpliciter ad Deum ultimum finem; et inordinata conversio ad commutabile bonum, quae transit. Sed haec non inferunt talem impotentiam. Ergo.
Quod privatio gratiae non inferat, probatur. Tum quia erat in natura integra, in qua poterat homo vitare omne peccatum. – Tum quia privatio non plus tollit quam habitus oppositus ponit. Sed habitus gratiae non ponit nisi efficaciam merendi. Ergo privatio eius non tollit nisi hoc. Non ergo tollit potentiam vitandi peccatum mortale.
Quod privatio subiectionis ad Deum ultimum finem, hoc non inferat, probatur. Quia talis privatio non plus privat necessario quam inhaesione ad Deum ex caritate. Cum tali autem privatione cum stet bonitas moralis, ut patet in haereticis sola haeresi maculatis, consequens est quod diu potest homo sine recidivo vivere: potest enim per multos annos nihil cogitare de illa sua haeresi, puta quod Spiritus Sanctus non procedat a Patre; et in aliis continue recte se habere absque mortali, habendo in affectu suo stabilitum Deum sic ut pro nullo consequendo aut vitando vellet offendere. – Et est sermo praesens seclusis praeceptis Ecclesiae de communicando et confitendo toties: in solo enim divino et naturae iure loquimur.
Quod inordinata conversio peccati ad commutabile bonum non inferat talem impotentiam, probatur. Quia in se quidem non est: iam enim transiit. In affectu quoque non oportet quod remanserit: quia unus actus, ut dictum est4, non generat talem affectum; sicut nec una hirundo facit ver5. Et etiam homo ex puris naturalibus potest se mutare de affectu ad quodcumque commutabile bonum in aliud, ut experientia testatur.
Quod demum omnia haec simul non inferant talem impotentiam, probatur ex hoc quod non se habent ut partiales causae eiusdem rationis, componentes unam totalem, ut multi trahentes navem: nec ex eis concurrentibus simul aliud habetur quam effectus illorum simul. Quod non est impotentia: sed non posse mereri, nec regulare actus suos ex caritate, cum macula et reatu peccati.
VI. Arguitur deinde contra ipsam positionem. Primo, quia sequitur ad eam ut homo posset se scire habere gratiam Dei certe. – Probatur sequela. Quia potest scire certe se diu non commisisse peccatum mortale. Si enim effectus necessarius status existentis in peccato mortali est non posse diu vitare peccatum mortale committendum; a destructione consequentis inferetur destructio antecedentis. Et cum non sit medium inter gratiam et peccatum mortale in nobis adultis, scietur certitudinaliter hominem esse in gratia: contra illud6: Nemo novit utrum odio vel amore dignus sit.
VII. Secundo, arguit Scotus, in XXVIII distinctione Secundi, sic. Existens in peccato mortali potest in hoc tempore cavere ab hoc mortali et illo. Et dum cavet hoc, cavet omne. Et similiter de tempore consequente: et sic de semper. Ergo potest cavere semper simul omnia. – Assumptum, pro prima parte, est positio tua. – Pro secunda, probatur. Quia voluntas non potest simul habere diversos consensus, qui requiruntur ad actum cavendi hoc, et actum committendi aliud mortale: maxime quia resistens uni fit fortior ad resistendum aliis.
VIII. Ad evidentiam huius difficultatis, sciendum est quod tota difficultas consistit in hoc, quod homo, etiam post peccatum mortale et malum habitum, est liberi arbitrii quoad actum deliberandi: alioquin non peccaret unquam mortaliter; quoniam sine voluntaria deliberatione positive vel negative, non potest peccatum mortale incurri, ut patet ex supradictis7. Voluntate autem existente libera ad deliberandum, implicatio contradictionis videtur dicere quod non potest vitare omnia peccata mortalia. Nam si libera est, potest in utrumque oppositorum: scilicet deliberare vitationem, vel commissionem peccati. Et si non potest de utroque ut libet deliberare, non est libera in deliberando.
Nec satisfit quaestioni huic dicendo quod pro tanto dicitur non posse vitare omne peccatum mortale, pro quanto non potest adimplere praeceptum caritatis et susceptionis sacramentorum. Haec namque fuga exclusa est per antedicta8: scilicet quod plus requiritur ad implendum haec praecepta, quam ad vitandum peccatum. Quoniam ad vitandum peccatum sufficit non ponere impedimentum divinae motioni, sed obsequentem se illi praebere. Quod est in potestate voluntatis peccatoris, sicut peccare mortaliter: quia impedimentum non praestatur nisi per peccatum mortale, et sequela divinae motionis opus est liberi arbitrii. Nec plus exigit per sua praecepta ab homine Deus in tali statu, qui non praecipit homini in quocumque statu ut faciat quod impossibile est ab eo fieri. Quamvis in potestate eius non sit tollere appositum a se prius impedimentum peccati mortalis commissi, ut in articulo praecedenti dictum est. Nec praecipitur homini lapso in peccato, ut tollat ipsum a se: sed ut deprecetur, et inquantum in se est, operetur ut a Deo auferatur; iuxta illud9: Fili, peccasti; ne adiicias iterum; sed de pristinis deprecare, ut dimittantur tibi.
IX. Quaestione igitur pendente in difficultate non parva, dicendum est quod posse vel non posse nos aliquid, dupliciter intelligi potest: scilicet vel iuxta modum quo dicitur posse a naturali potentia; vel iuxta modum quo dicitur posse a facultate habitus: sicut aliquis dicitur posse scire conclusiones geometricas vel ex naturali potentia intellectus, vel ex cognitis principiis geometriae. Utroque siquidem modo dicitur posse: sed primo, secundum potentiam remotam; secundo, secundum potentiam propinquam. In proposito non est quaestio de posse vel non posse secundum quod a naturali potentia sumitur, quae est potentia remota respectu vitationis omnis peccati: sed secundum quod sumitur a quasi habitu, idest superadiunctis potentiae. Quod ex eo patet quod in littera non defectum intellectus aut voluntatis, aut aliarum potentiarum animae; sed privationem gratiae inhaesionisque fini ultimo, adhaesionem ad malum finem, impraemeditationem, et huiusmodi, causas ponit Auctor impotentiae. Et propterea deficiunt rationes quae super libertate deliberativa fundantur.
X. Manifeste autem patet quod potentia propinqua vitandi omne malum culpae, ex duobus constabat: scilicet ex vigore rationis, et subiectione simpliciter voluntatis ad Deum. His enim naturalibus potentiis adiunctis, potuit homo vitare omne peccatum, ut praedictum fuit10. Perdito autem per originale peccatum rationis vigore, amissa est simul potentia vitandi omne peccatum actuale.
Potentia vero vitandi omne peccatum mortale, in altero consistit, scilicet subiectione voluntatis ad Deum. Talis namque subiectio secundum veritatem posita, non stat cum peccato mortali; remota, ponit hominem in peccato mortali; et est proprium principium vitandi peccati mortalis. Quamvis enim tale peccatum mortale, puta intemperantiae, possit ex alio principio vitari; universaliter tamen et absolute vitationis peccati mortalis nulla est propria causa nisi talis subiectio. Oportet siquidem effectui universali causam universalem ut propriam respondere, ut patet in philosophia11. Nullus enim actus, habitus sive dispositio, non includens talem subiectionem, talis est naturae et sufficientiae ex se ut possit vitationem peccati mortalis universaliter; ut patet discurrendo. Talis autem subiectio ex se huiusmodi naturae et sufficientiae est: quia in ultimo fine figit voluntatem, submittendo illi omnia, ac per hoc ad omnia opposita vitanda se extendit; per huius enim adhaesionem omnia regulanda esse constat, non per alias. Et quoniam in causis propriis tenet argumentum, Si affirmatio est causa affirmationis, negatio est causa negationis12, consequens est quod, quia affirmatio talis subiectionis ponit potentiam propinquam vitandi peccatum mortale, privatio talis subiectionis privabit potentia propinqua vitandi peccatum mortale. Et quia talis subiectio aufertur per peccatum mortale, ut perseverat usque ad remissionem eiusdem; sequitur quod homo in peccato mortali existens, nisi per gratiam Dei reparetur, impotens est ad vitandum peccatum mortale.
Nec propterea non libere peccat, qui singula potest vitare. Sicut etiam non excusatur a voluntario in commissione venialium, licet non possit veniale vitare, eadem ratione, quia singula potest vitare. Et haec ratio redditur in littera ad dictam conclusionem.
XI. Verum quia in littera non solum ponitur dicta conclusio, scilicet quod homo in mortali non potest vitare mortale, sed adiungitur ly diu, et simul probatur totum: ideo, ut causa etiam positiva propositae impotentiae habeatur, adiungitur id quod concomitatur privationem antedictam; et est malus finis praeconceptus. Scire namque oportet quod, sicut in actibus virtutum sunt duo fines, scilicet proprius illius virtutis, et communis omnium, puta in actu temperantiae bonum rationis et Deus; ita in peccatis mortalibus est, ultra speciale malum, etiam commune malum, scilicet inordinatus amor sui; ut patet ex antedictis13, et Augustino14: Duas civitates duo faciunt amores: Ierusalem amor Dei usque ad contemptum sui, Babylonem amor sui usque ad contemptum Dei. Hi enim mutuo se excludunt, et sibi invicem infallibiliter succedunt: quicumque enim est extra peccatum mortale, hoc in statu amat Deum usque ad contemptum sui; et quicumque est in peccato mortali, amat se usque ad contemptum Dei.
Homo ergo existens in peccato mortali non solum est privatus gratia et subiectione dicta, quae idem est quod amor Dei usque ad contemptum sui; sed est indutus amore sui usque ad contemptum Dei. Non solum igitur cecidit a bono fine, sed habet malum finem communem, de quo saltem verificatur littera de fine praeconcepto. Et quia finis talis communis est omni peccato mortali; et ex fine superiori sumitur ratio et initium reliquorum: consequens est ut homo existens in peccato mortali habeat positivum principium ex natura sua inclinans ad peccandum mortaliter, scilicet amorem sui usque ad contemptum Dei. Nisi enim hic amor perseveraret in eo habitualiter seu virtualiter secundum affectum, vel saltem veritatem, iam esset in altero contradictorio, scilicet in amore Dei usque ad contemptum sui: non enim datur medium. Dico secundum affectum, propter eos qui sciunt se esse in peccato mortali, et non agunt poenitentiam; et eos qui sciunt se esse in tali statu, puta credendi Spiritum Sanctum non esse a Filio, non tamen credunt se esse in peccato mortali. Dico vel secundum veritatem saltem, propter eos qui in veritate sunt in peccato mortali, et nesciunt se affectos ad aliquid repugnans Deo, diligenter, quamvis non sufficienter, discutientes se.
Patent haec etiam ex eo quod quilibet damnatus descendit ad inferos cum armis suis15, idest cum aliqua mala voluntate in qua obstinatus perseverat; et non solum cum aversione ab ultimo fine vero.
XII. His ita se habentibus, adunemus quae in littera dicuntur, ut vis rationis perspiciatur. In littera aliqua ponuntur spectantia ad peccatum mortale; aliqua ad conditionem hominis; et aliqua supponuntur manifesta. Ad peccatum mortale spectantia afferuntur tria vel quatuor: scilicet privatio gratiae; privatio subiectionis sui et suorum omnium Deo; praeconceptus malus finis; et malus habitus, qui vel in omnibus non habet locum, si formaliter intelligatur, vel declaratur per tertium, si modaliter intelligatur. Propterea dixi tria vel quatuor. – Ad conditionem hominis spectantia afferuntur tria: occursus tot vitandorum et agendorum; pronitas ad operandum secundum praeconceptum finem, vel habitum; et impossibilis praemeditatio assidua. – Manifesta supposita sunt infirmitas naturae, a qua inchoat impotentia vitandi malum; et pronitas ad malum, de qua Gen. VI16: Proni sunt sensus hominis, etc. – Et considera quod divinum Auctoris ingenium causas tantum communes peccati mortalis inducit, quia de vitatione non talis aut talis, sed peccati mortalis absolute, quaestio est; ut effectus universalis causa universalis assignaretur.
XIII. Est igitur ratio litterae ista. Homo in peccato mortali perseverans, est destitutus gratia ac subiectione simpliciter ad Deum; habens malum finem, vel malum habitum; constitutusque inter multa occurrentia agenda vel vitanda contra Deum. Ergo eget praemeditatione ad vitandum omne peccatum mortale. Ergo non potest diu sic perseverare, quin peccet mortaliter.
Assumptum patet ex praedeclaratis17. – Prima sequela probatur in littera: quia, deficiente fine regulativo omnium, et apposito contrario fine, inter tot occurrentia et provocantia ad mortale, consequens naturali ordine est ut sequatur peccatum mortale, nisi vigilans meditatio impediat has causas a suo effectu. Praemeditatio namque est ex qua sola homo non sequitur communiter habitum, seu praeconceptum finem, secundum pronitatem suam. Cuius signum est quod in repentinis, in quibus abest praemeditatio, homo operatur secundum suam pronitatem. Firmatur quoque sequela ex parte positivi principii, ex auctoritate Scripturae. Nam si cum extrinseco sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris18, quomodo cum intrinseco perverso fine, seu affectu, non perverteris? - Ex parte vero privativi, ex auctoritate Chrysostomi19 tractantis illud: «Solvite, et adducite mihi». Sicut, inquit, navis, fracto gubernaculo, non quo vult vadit, sed quo tempestas impellit; ita homo, divinae gratiae auxilio perdito, non agit quod vult, sed quod diabolus ei intendit. Quod vult, idest quod vellet, secundum velleitatem: non tamen peccat invitus, aut impotens hoc nunc vitare. Secunda autem sequela probatur, quia homo non potest semper stare in tali praemeditatione: et tamen frequentia occurrentium et provocantium eget assidua praemeditatione ut evitetur mortale peccatum ab homine sic male disposito. Haec est ratio litterae, quae manifeste convincit quod liberum arbitrium, cum hoc quod est liberum, propter tamen has malas dispositiones et conditiones, impotens est ex se ad vitandum diu mortale, si in mortali commisso perseverat.
XIV. Nunc superest obiectionibus in contrarium satisfacere20. Et ad dicta Auctoris in II Sent., dicitur quod hic retractata sunt; et prima ratio, de facultate liberi arbitrii, soluta in responsione ad primum, et tertium, et in corpore articuli. Unde dicitur quod salvata libertas eius infirma infert facultatem vitandi singula, non omnia mortalia, in sic disposito. Et ratio est quia facultas ista ad vitandum omnia, non attenditur secundum potentiam naturalem nudam, quae est potentia remota vitandi mortale; sed secundum superadditas dispositiones, quae constituunt potentiam propinquam. Similitudo inter motus insurgentes venialium, et contra Deum, potest dupliciter intelligi: primo, quoad occursum, frequentiam et deordinationem; secundo, quoad modum deordinationis. Si primo modo intelligatur, similitudo tenet: et sic utitur ea hic Auctor. Si secundo modo, non tenet. Et hoc concludit obiectio facta. Modus namque in venialibus offendendi est per negligentiam absque deliberatione: in mortalibus autem non nisi deliberando offenditur. Sed tamen sicut ibi, propter deperditum vigorem rationis, fieri nequit quin voluntas erret, libera in singulis; ita hic, propter deperditam subiectionem ad finem ultimum, ac per hoc appositum contrarium finem, fieri nequit ut voluntas, libera circa singula, omnia vitet semper praemeditando: conditio quippe hominis infirmi et sic dispositi non permittit. Obiectio autem allata contra hoc quod diu vitare non potest mortale, solvitur ex eodem fundamento: scilicet quod, praeter pronitatem, contra frequentiam tot provocantium se servare diu ex assidua praemeditatione dependet, quae est impossibilis homini huiusmodi. Quamvis enim resistendo uni mortali firmior fiat ad vitandum aliud, non tamen tanta fit firmitas ut non sit praemeditatione assidua opus ad vitandum omnia, ingruentibus tam frequenter impulsivis. Et propterea non diu vitare poterit casum.
XV. Ad primam obiectionem factam contra rationem21, negatur assumptum de omnibus praeterquam de habitu proprie dicto, qui non exigitur ad propositum. Iam enim patet, ex peccato mortali et conditione ac dispositione hominis, quod omnia numerata inveniuntur in quolibet existente in peccato mortali. Is enim qui semel adulterium commisit nec intendit amplius committere, sine deletione culpae, potest referri ad duplicem finem: proprium scilicet habitus acquisiti; et respectu huius non habet contrarium finem praeconceptum, nec eget praemeditatione propter inclinationem talis contrarii finis. Et quoad hoc obiectio bene dicit. Et potest referri ad communem finem omnium vitiorum, scilicet ipsummet amatum usque ad contemptum Dei. Et hic finis praeconceptus in omni vitioso actu mortali, perseverat habitualiter donec reparetur per gratiam. Et ratione huius finis contrarii vitationi mortalis peccati, oportet destitutum hominem inter tot, praemeditari aut cadere.
XVI. Ad secundam obiectionem22 dicitur quod, licet negatio gratiae non inferat hanc impotentiam, privatio tamen eius ex tali causa, scilicet peccato mortali in, homine infert talem impotentiam. Sic autem non erat negatio gratiae in natura integra. - Falsum quoque est quod gratia non plus det quam efficaciam praecise merendi. Dat enim subiectionem simpliciter voluntatis ultimo fini per caritatem, sanat naturam, adiuvat vires, et illustrat. Privatio quoque subiectionis simpliciter Deo, licet stet cum bonitate morali, non tamen stat cum bonitate simpliciter.
XVII. Veruntamen adverte hic quod esse in peccato mortali contingit tripliciter, quantum ad propositum spectat. Scilicet formaliter et per se: ut est ille qui scit se esse in peccato mortali, et non providet sibi. Hic enim scit et vult se esse in peccato mortali. - Vel formaliter et per se ex parte obiecti, per accidens autem ex parte operantis: ut qui fecit ex ignorantia iuris non excusante, contractum usurarium. Hic enim scit et vult se esse in tali facto, quod est formaliter peccatum mortale: non tamen scit aut vult se esse in peccato mortali, ignorantia velante ipsum. - Vel per accidens: ut si quis diligenter, etsi non sufficienter, se discussit, et putat se esse in gratia, cum tamen sit in peccato mortali. Hic enim nec scit nec vult se esse in peccato mortali, nec in aliquo quod habeat peccati mortalis rationem. Inter hos autem tres haec est differentia, ad propositum, quod primus est in peccato mortali non solum facto, sed affectu per se; secundus, affectu quoque, et per se ex parte obiecti, sed per accidens ex parte sui propter ignorantiam; tertius, facto tantum. Et propterea in primo locum per se habet praeconceptus finis malus, et destitutio affectus a fine ultimo, et cetera quae in littera dicuntur. - In secundo haec eadem locum habent partim per se, scilicet ex parte obiecti; et partim per accidens, scilicet ex parte operantis. Ac per hoc, iuxta illius per accidens frequentiam erit casus. Iste enim potest habere cor suum stabilitum in Deo ex intentione et affectu, et propterea cavebit a ceteris; quamvis per accidens affectus ad lucrum per illum contractum ignotum quoad usuram, ut dictum est, sit infectus. - In tertio locum habent haec eadem facto tantum. Unde hic potest magis vitare quam alii mortale peccatum, dum non affectu, sed facto solo malum finem praeconceptum servat: affectu namque se simpliciter Deo subiicit, ac per illum regulatur. Quia ergo sermones doctrinales formales et per se esse oportet, ideo praesens littera de existente in peccato mortali formaliter et per se, intelligenda est. Et primo, de existente formaliter et per se undique; secundo, de existente formaliter et per se ex parte obiecti, per accidens autem ex parte sui: neuter enim potest diu perseverare absque novo casu in mortale. Nec obstat in secundo quod contingit casum ignoratum esse de raro contingentibus. Quantum enim est ex parte existentis in statu illo, pronus est ad illud faciendum infinities, si infinities occurreret, ex quo ad illud affectus est absque freno propter ignorantiam. Et propterea quantum est ex parte suae potentiae, non potest diu stare quin cadat, quamvis materia casus non saepe occurrat. - De existente autem in peccato mortali tertio modo, non accipio hanc litteram: sed loco illum inter eos qui incipiunt per divinam gratiam reparari. Unde iste non peccat mortaliter suscipiens sic sacramenta, ut alibi23 definitum est.
XVIII. Et per haec patet solutio, quomodo conversio ad commutabile bonum praeterita infert vel non infert hanc impotentiam. Si enim perseverat in affectu, iam opus est praemeditatione; aut, quod plus est, scientia. Si autem facto tantum, non opus est scientia aut praemeditatione, sed divino intellectu ad intelligendum delicta. Et de hoc, ut dictum est24, non est sermo praesens: quoniam ab arte relinquitur id quod est per accidens. Ex his autem facile patet quomodo ex his omnibus una impotentia constat ut diversis conditionibus requisitis concurrentibus ad eius perfectionem, ut patet in V Metaphys., cap. de Uno25; et singulos effectus singulorum male esse obiiciendo numeratos, ut patet ex dictis.
XIX. Ad argumentum contra conclusionem26, scilicet quod sequeretur quod posset quis scire se esse in gratia, negatur sequela. Et cum dicitur: Potest scire se diu non deliberasse in peccatum mortale: – respondetur quod, quidquid sit de peccatis commissionis, quis scit se diu non cecidisse in peccatum mortale omissionis, quae non eget deliberatione positiva, sed sufficit non deliberare quando tenetur? Scriptum est enim27: Delicta quis intelligit? delictum enim proprie omittentis est. Et propterea subditur: Ab occultis meis munda me, Domine.
Dicitur secundo, quod impotentia talis est effectus status peccati mortalis formaliter et per se, et non per accidens tantum solo facto, ut dictum est28. Et propterea ex hoc quod quis diu non cecidit, non potest scire de facto non esse in mortali; sed non esse in affectu mortalis. Unde Apostolus29: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc iustificatus sum.
XX. Ad rationem Scoti30 dicitur quod multipliciter peccat. Primo, in antecedente assumitur falsum, scilicet, dum cavet hoc, cavet omne: quia potest simul cavere unum, et transgredi aliud praeceptum. – Probatio quoque assumit falsum, scilicet quod voluntas non potest illos duos consensus habere: pro quanto experimur aliquem simul velle rapere, sed non res sacras; ac per hoc, vitare sacrilegium et committere rapinam; et similiter in multis. Et rursus, quia ad peccatum omissionis non requiritur actus aliquis, potest simul implere praeceptum unum et omittere aliud ad quod pro tunc tenetur, absque duobus simul consensibus positivis. Unde probatio est falsa et fallax.
Consequentia quoque principalis peccat sophismate Divisionis et Compositionis. Quoniam non valet: In singulis potest singillatim, ergo semper. Quoniam alia et alia est ratio: ibi voluntas libera, hic praemeditatio assidua contra habitum, implicatur. Patet autem sophisma, applicando ad cavendum singula venialia, et procedendo ad cavendum omnia semper, ut ipse facit: sunt enim singula voluntaria.
XXI. Et in his omnibus adverte quod in materia morali, et potentia inclinationis per modum naturae, est sermo: ut intelligas doctrinam hanc veram more moralium et naturalium, scilicet ut in pluribus, et secundum tale genus impotentiae. Indisciplinati quippe est eodem modo in omnibus loqui, et certitudinem et veritatem quaerere.
XXII. In responsione ad primum eiusdem articuli octavi, dubium occurrit ex Scoto, ubi supra31, arguente contra hanc responsionem sic. Stans in culpa mortali et non disponens se ad gratiam, non potest pro tunc se servare a culpa. Ergo pro tunc est sibi impossibile servare se a culpa mortali. Quod est falsum: quia omnis culpa est voluntaria. – Antecedens habetur ex responsione ista: quia dicitur quod si non disponit se ad gratiam, sibi imputatur impotentia vitandi peccatum mortale. – Consequentia vero per se nota est.
Ad hoc dicitur quod nihil prohibet esse voluntarium simpliciter quod tamen ex suppositione est impossibile aliter se habere: sicut navigare est voluntarium simpliciter, sed, supposito quod aliquis absens velit esse in insula, necessarium est navigare. Et invidere voluntarium est, aliter peccatum non esset: supposita tamen superbia, est necessarium. Unde Augustinus dicit, in libro de Vera Religione32, quod natura superba necesse habet alii invidere. Et ratio est eadem: quia supposito quod quis quaerat inordinate propriam excellentiam, oportet quod ex aliorum excellentia, utpote derogante propriae, percutiatur. Sic igitur existens in peccato mortali et non se disponens ad gratiam, ex hac suppositione, scilicet quod vult permanere in statu tali, necesse habet peccare mortaliter, et impossibile est ei non peccare mortaliter: sed talis necessitas et impossibilitas ex suppositione, non repugnat voluntario. Et propterea voluntarie simul, et necessario ex suppositione, peccabit mortaliter.