Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Articulus I: Utrum lex sit aliquid rationis

In responsione ad secundum primi articuli quaestionis nonagesimae, nota proportionem inter syllogismum speculativum et practicum: quod ille totus in intellectu est; iste autem in intellectu principia, quae sunt leges, conclusionem autem in operatione habet. Quod de practico in actu practici exercito intelligitur, ut ex supradictis patet: in actu siquidem cognitionis, habet suam singularem conclusionem, sicut et speculativus intellectus. Propter quod electio, quae est voluntatis actus, conclusio dicitur consilii.

II. In responsione ad tertium eiusdem articuli, nota quod intellectus opus, ad hoc quod lex sit, sola motione voluntatis eget. Voluntatis autem opus, ad hoc quod lex sit, eget et motione et regulatione intellectus: motione quidem, quia voluntas non movetur nisi a cognito; regulatione autem, quia voluntas irregulata est iniquitas. Et est sermo de voluntate creata: divina enim est lex legum.

Articulus II: Utrum lex ordinetur semper ad bonum commune

In articulo secundo eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, nota in quo differunt praecepta et in lege contenta, et a principibus seu praelatis facta. Lex ordinem ad commune bonum continet: praeceptum autem ordinem illum applicat ad singulares fines subordinatos bono communi. Propter quod praecepta quae bono communi non subordinantur, praecepti vim non habent.

Articulus III: Utrum ratio cuiuslibet sit factiva legis

In articulo tertio eiusdem quaestionis, dubium occurrit circa illa verba: Ordinare aliquid in bonum commune est totius multitudinis, vel alicuius vicem gerentis totius multitudinis. Hoc enim esse falsum constat non solum in Deo, qui ordinat in bonum commune totius universi, et non est vicarius universi: sed in Papa, qui nec est multitudo populi Christiani, nec est eius vicarius, sed Iesu Christi, et legem ponit Ecclesiae cunctae; et in patrefamilias, qui ordinat ad commune bonum familiae, et non est eius vicarius.

II. Ad hoc dicitur quod dupliciter possunt Auctoris verba intelligi. Primo, ut significant ex vi verborum. Et tunc dicitur quod non loquitur universaliter: sed in multitudine humana perfecta, et secundum humanum ordinem. Seclusa namque divina lege, in multitudine generis humani nullus est princeps, sed ipsa multitudo commune bonum primo respicit per seipsam, vel committit alteri: alioquin non princeps, sed tyrannus esset, qui multitudini praeesset. Obiectiones autem de Deo et Papa, extra humanum sunt ordinem: de patre autem familias, extra communitatem perfectam.

Secundo dicitur, et altius et formalius, quod per gerentem vices multitudinis non limitat se Auctor ad vicarium multitudinis: sed ad eum qui quovis modo vices multitudinis in hoc quod est ordinare in commune bonum, supplere potest. Constat autem quod Deus praeeminenter potest ordinare in bonum commune multitudinis, multo melius quam ipsa multitudo posset in illud ordinare. Et similiter Iesus Christus per suum vicarium vices multitudinis supplet. Et similiter paterfamilias respectu suae familiae. Unde Auctor, conclusionem formaliter inferendo, declarat quid per vices gerentem intellexerit, cum dicit: Et ideo condere legem pertinet ad totam multitudinem, vel ad personam publicam quae totius multitudinis curam habet: ubi manifeste aperit quod idem intellexit per gerere vicem multitudinis, et per habere curam illius.

III. In eodem articulo adverte quod, quia legislator apud Auctorem est vel multitudo tota, vel multitudinis totius curam habens; et constat quod nulla est hic variatio terminorum; et quod Papa est legislator in multitudine tota populi Christiani: oportet dicere quod est habens curam totius multitudinis populi Christiani, eo modo accipiendo totam multitudinem, quo posset condere legem, si non subdita esset. Constat autem quod condere legem pertinet ad multitudinem totam non secundum singulas partes, sed collective, idest ad communitatem multitudinis. Papa ergo est habens curam non solum singulorum, sed communitatis totius multitudinis Christianorum. – Et haec dixerim propter sciolos quosdam, qui Papam pastorem singularum ecclesiarum, non communitatis totius Ecclesiae Christianae, esse contendunt. Errant quippe graviter.

Et hinc habes quod tota multitudo, ut legislatoris officium habet, est sub cura illius qui legislator est. Quod etiam ex ratione convincitur. Quia finis proprius communitatis, scilicet commune bonum, est proprius finis legislatoris: quamvis diversimode, quia communitatis ut ordinatae, et legislatoris ut ordinantis.

Articulus IV: Utrum promulgatio sit de ratione legis

In articulo quarto, in responsione ad secundum, nota quod, ob illa verba vel devenire potest, non intelligitur de potentia logica, quia scilicet non implicat contradictionem: sed de potentia politica, idest secundum ordinem seu cursum politicum. Unde devenire potest coniungitur cum ly per alios. Et intendit Auctor quod absentes a promulgatione obligantur vel quia per alios promulgatio ad eos devenit; vel per alios devenire potuit, sed ex parte absentium consecutum est ut nescirent, vel quia noluerunt, vel quia neglexerunt facere quod in eis erat ad sciendum. Alioquin absentes nescii promulgatae legis, non ligantur. Propter quod, si Romae nova lex promulgatur, et nec curia ipsa procurat ut promulgatio ad ecclesias cathedrales deveniat, nec praelati qui ibi sunt, insinuant suis ecclesiis; accusari nec apud Deum nec apud homines ignorantiae possunt absentes nescii.

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work