Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Articulus I: Utrum homo in statu innocentiae potuerit peccare venialiter
Omissis articulis primis quaestionis octogesimaenonae, in tertio articulo dubium occurrit ex Scoto, in XXI distinctione II Sent., tenente quod in statu innocentiae potuit homo peccare venialiter, absque mortali peccato. Arguitque quadrupliciter ad hoc. Primo, quia donum originalis iustitiae non perfectius coniungebat hominem ultimo fini, quam quaecumque gratia gratum faciens coniungit nunc viatorem. Sed cum gratia quacumque viatoris nunc stat veniale peccatum: quia si dixerimus quia peccatum non habemus, etc.1 Ergo.
Praeterea, Adam tunc potuit committere veniale ex genere, puta dicere verbum otiosum. Ergo.
Praeterea, sequeretur quod mortale et veniale aeque repugnarent rectitudini status innocentiae. Quia utrumque est ei impossibile, et corrumperet eum.
Praeterea, ab extremo ad extremum non fit transitus nisi per medium. Sed veniale medium est inter iustitiam et mortale. Ergo.
II. Ad primum horum dicitur quod peccat secundum non causam ut causam; et secundum Figuram dictionis, mutando sic vel plura in magis, vel e converso. Iustitia enim originalis, non quia magis, sed quia sic, vel pluribus modis, coniungebat ultimo fini, repugnat peccato veniali: quia sic coniungebat ultimo fini, ut omnino inferius infallibiliter ordinaretur sub suo superiore. – Et cum contra hanc rationem instat Scotus2, quia peccatum veniale committitur etiam in parte superiori, ut patet de primis motibus infidelitatis: patet responsio ex littera, scilicet quod ipsa pars superior, ut habens motus indeliberatos, habet rationem inferioris respectu sui ipsius ut deliberans est. Unde per inferius et superius hic non ipsae partes animae intelligendae sunt, sed officia. Ita quod ille status habeat quod, quandiu supremum officium Deo suberat, inferiora officia cuiuscumque partis infallibili ordine recte superiori officio subdebantur. Unde Scotus ab officio ad portionem animae declinavit. Et quoniam haec doctrina, ut patet in littera, ex Augustino, XIV de Civ. Dei, est, recte sic exponitur: quia apud ipsum inferius et superius officio distinguuntur.
Ad secundum dicitur quod Adam in illo statu non potuit dicere verbum otiosum, propter rationem dictam, antequam peccasset mortaliter.
Ad tertium, negatur sequela. Et ad probationem dicitur quod, licet utrumque sit ei impossibile; mortale autem, ultra hoc, est corruptivum illius status, veniale autem non; ut in littera dicitur, in responsione ad tertium.
Ad quartum dicitur quod maior est vera, ubi est vere medium essentialiter ordinatum. Veniale autem non est medium secundum veritatem, sed extremum: sub malo namque, et peccato, et huiusmodi, clauditur utrumque peccatum, mortale scilicet et veniale. Iustitia autem est sub altero extremo, scilicet bono, recto, et huiusmodi.
Articulus II: Utrum angelus bonus vel malus possit peccare venialiter
In articulo quarto adverte duo. Primo, quod Auctor plus determinat quam quaesiverat. Nam ratio allata in littera non solum concludit de angelo bono et malo, sed absolute: quoniam super conditione suae naturae fundatur.
Secundo, quod aliud est loqui de peccare mortaliter, et aliud de demereri: sicut aliud est loqui de actu caritatis, et aliud de merito. Quoniam meritum et demeritum viatoris sunt, quia in expectatione consistunt: male autem et bene agere voluntarie agentis sunt. Propter quod, licet daemones in omnibus suis actibus peccent mortaliter, non tamen demerentur: quia extra viam iam in termino sunt.
Articulus III: Utrum primi motus sensualitatis in infidelibus sint peccata mortalia
In articulo quinto nota titulum, quod loquitur tantum de primis motibus sensualitatis, et non de omnibus motibus infidelium. Et non mireris si differo disputationem de aliis in locum proprium1.
Articulus IV: Utrum peccatum veniale possit esse in aliquo cum solo originali
In articulo sexto eiusdem octogesimaenonae quaestionis, dubium duplex occurrit circa illa verba: Multo magis excusat eum a peccato veniali, etc. Primum, quia aut Auctor intendit simpliciter de veniali: aut tantum de veniali ex genere. Si simpliciter, falsum est quod defectus rationis excusans a mortali, excuset a veniali: ut patet in primis motibus, quos defectus rationis deliberantis excusat a mortali, et non a veniali. – Si de veniali ex genere tantum, non infert intentum, quod originale cum veniali solo non inveniri possit. Dicet enim quispiam quod puer in originali existens, ante plenum usum liberi arbitrii, incipiens aliqualiter semi-uti libero arbitrio, ut contingit in somnolentis, peccare potest appetendo aliquod delectabile illicitum, puta concubitum puellae, quod propter imperfectionem actus indeliberati erit veniale.
II. Secundum dubium est, unde valet ly multo magis. Videtur enim aut aequale, attendendo ad usum rationis: aut minus, attendendo quod minus requiritur ad faciendum aliquid imperfectum quam perfectum. Peccatum enim mortale constat esse perfectum, et veniale imperfectum: et quod non omne excusans a maiore, excusat a minore, ut patet in infidelibus, qui excusantur ab infidelitatis peccato, si nihil audierunt, et non ab aliis, a quibus caverent, si essent Christiani.
III. Ad haec dubia dicitur quod, cum in littera explicite dicatur: Multo magis excusat a veniali, si committat aliquid quod sit ex genere suo tale, dubium non est quod de veniali ex genere in illis verbis loquitur. Et intendit quod, puero committente aliquid mortale ex genere, et aliquid veniale ex genere, si defectus aetatis excusat eum a mortali, excusat etiam a veniali, et multo magis. Et quod excuset etiam a veniali, in promptu est ratio. Quia utrumque libertatem exigit, et convenit in hoc quod est fieri posse deliberate et indeliberate: potest enim quis deliberate verbum otiosum dicere, et habere primum motum ad dicendum illud et desistere. Unde si impedita libertas excusat ab actu mortali, quia constituit ipsum extra morale genus; excusat quoque, eadem ratione, ab actu veniali, quia extra morale quoque genus constituit ipsum.
Quod autem multo magis excuset a veniali, ratio est quia in maiori includitur minus. Constat autem quod, ceteris paribus ex parte agentis, peccatum veniale et mortale ex genere se habent sicut maius et minus. Propter quod, si impedimentum libertatis sat est ad faciendum quod actus tam malus, scilicet ex genere mortalis, commissus a puero, sibi non imputatur; a fortiori sufficit ad faciendum quod actus minus malus ei non imputetur: sicut si quis in bello occidendo excusatur ab homicidio, depraedando excusatur a rapina, eadem ratione.
IV. Et cum contra hanc responsionem obiicitur1, quia non habetur intentum universaliter de omni peccato veniali: respondetur quod ex hoc habetur intentum universaliter. Quia peccatum veniale ex imperfectione actus, praesupponit libertatem sufficientem ad peccatum mortale: quia praesupponit quod possit a libera ratione impediri. Unde puero qui a commisso actu mortali excusatur propter defectum libertatis, non imputatur etiam quicumque motus in actum peccati mortalis vel venialis, propter defectum libertatis exactae ad praeveniendum, impediendum et dominandum his motibus. Et simile esset de somnolento, si nulla praecessisset culpabilis occasio vel superfluitatis somni, vel occurrentis cogitationis. Quae in proposito non habent locum: quia defectus aetatis prohibens libertatem, inculpabilis omnino est. Sufficienter igitur Auctor docuit, de perfectis actibus moralibus in genere mortalis et venialis tractans, ut ex illis imperfectos etiam sciremus, ut declaratum est.
V. Ad obiectiones autem contra secundum dubium2, dicitur quod, licet ad peccandum venialiter minus libertatis sufficiat in exercitio quam in mortali, quia absque deliberatione peccatur venialiter; non tamen minus sufficit in facultate. Quia non peccatur venialiter absque libera facultate dominandi super singulos motus, quae facultas absque plena libertate non est. – Nec recte instatur contra illam regulam, Excusans a maiore, excusat a minore. Quoniam intelligitur, ceteris paribus. Constat autem quod non sunt cetera paria in instantia: quia lumen rationis est in infidelibus ostendens illis bona moralia, quae non sequuntur. Unde illi qui excusantur a peccato infidelitatis, quod est maius, excusantur quoque a peccato omissionis sacramenta fidei non recipiendo, quod est minus, quia hic cetera sunt paria, neutrum enim est alias cognitum, etc.: et non a peccato fornicationis, quod est ratione naturali prohibitum.
VI. In eodem sexto articulo quaestionis octogesimaenonae, circa illa verba: Primum quod tunc homini cogitandum occurrit, est deliberare de seipso, dubia duo occurrunt. Primum est, an hoc intelligatur de facto, an de debito: idest, an ita sit quod homini incipienti habere usum liberi arbitrii, occurrat de facto haec cogitatio; an occurrere debeat, quia scilicet tenetur ad hoc cogitandum. Si enim intelligitur quod de facto ita est, in primis falsum assumitur: nam primum occurrens est bonum, quod naturaliter appetitur. – Deinde hoc aut voluntarie dicitur: aut propter rationem in responsione ad tertium allatam, quia scilicet finis est prior in intentione, ipse autem met est finis, ad quem alia ordinat. Sed haec responsio non concludit illud. Tum quia falsum est quod ipsemet sit finis: cum sit propter aliud. Tum quia ex hoc quod ipsemet occurrit ut finis, non sequitur quod de ipso sit deliberatio. – Demum quia non experimur in nobis quod nobis primo haec cogitatio occurrat.
Si autem intelligitur de debito, probandum esset hoc. Et si ratio in littera3 posita affertur, tunc insurgit secundum dubium. Quia aut intendit quod ipsemet primo occurrit ut finis: aut ut ad finem. Si ut finis, non oportet quod deliberet de seipso: sed sufficit quod non amet se plus quam Deum. Et sic nullo praecepto affirmativo tenebitur pro tunc ad ordinandum se, sed negativo, scilicet non inordinate amandum se: cuius observatio stat cum peccato veniali, et voluntate studendi in grammatica. – Si sicut ad finem, verba corporis articuli consonant, scilicet deliberare de seipso: sed ratio allata in littera, in responsione ad tertium, nil valet. Et cum sola sit allata, omnia sine rationis fundamento restant.
VII. Ad has dubitationes simul respondendo, dicitur quod verba litterae intelliguntur non solum de debito, sed de facto: et de seipso quodammodo ut fine, et quodammodo ut ad finem. Ad cuius evidentiam, advertendum est quod in occurrente primo fine inveniuntur duo: scilicet quod appetitur, et cui appetitur. Primum est amatum amore concupiscentiae: secundum, amore amicitiae. Et quia amabile quidem bonum, unicuique autem proprium4, et amicabilia quae sunt ad alios, veniunt ex amicabili ad se5; ideo primus simpliciter finis occurrens appetenti est ipsemet, qui est finis omnium concupiscibilium, ad quem omnia concupiscibilia naturaliter ordinantur. Quia ergo finis est prior in intentione; et ipsemet puer est finis primo amatus amicitia, cui primo concupiscitur de facto; oportet quod primum de facto occurrens pueri voluntati sit ipsemet, ad quem alia concupiscibilia ordinet.
Completo autem hoc naturali occursu, quo puer vult naturaliter sibi bonum ac beatitudinem, consequens est ut statim de praecipue amato, quod iam occurrit, idest de seipso, sollicitus sit quid ei appetendum sit: ex hoc enim pendet quid operandum, quid sollicitandum, quid patiendum, et quidquid aliud subest eius potestati. Et quoniam ipse secundum seipsum est magis amatus quam ipsemet secundum partes, seu partiales rationes suas; consequens est quod primum sollicitans puerum est deliberare quid sibi secundum seipsum totum, non secundum hunc vel illum respectum, appetendum est. Hoc autem est deliberare de seipso, et ordinare se ad finem: quia id quod sibi praecipue amato secundum se totum, est appetendum, est finis ad quem ipse ordinatur. Unde si sibi appetendum censuerit bonum honestum in confuso, ut aetas illa consuevit, bene deliberavit de seipso, finem suum in vera beatitudine collocans, quamvis imperfecte et inchoative: non plus enim exigitur a puero. Si non, omissionis reus erit, ut in littera dicitur, in responsione ad tertium.
VIII. Ex his autem dicitur ad obiecta contra primum6, quod de facto occurrere seipsum ut finem amatum amicitia, dum primo concupiscitur bonum, ratione convincitur. Quia omne concupitum alicui concupiscitur: et cum constet quod non alteri, ergo sibi. – Similiter quod de facto occurrit ipsemet ut deliberabilis, quantum est ex rerum ordine, probatum est: quia est praecipue amatus. Et quia rerum ordo nulla tunc culpa perversus est, ideo naturae ordinem facti series, quantum ad occursum, sequitur. Verum tamen est quod occursum illum non necessario voluntas amplectitur, sed potest non cogitare et omittere, ut in littera dicitur.
Unde nihil obstat quod bonum aut beatitudo primo occurrat: quia ut concupiscibile utrumque occurrit. – Nec quod ipse primo occurrit ut finis. Immo ex hoc habetur ratio quod non voluntarie dicitur: quia finis est praecipue amatus, et de ipso primo sollicitudo sequitur; et sic esse finem amatum amicitia, sequitur ipsum esse primum deliberabile; est enim sic finis, quod potest esse ad alium finem. Et propterea non est falsum ipsum esse finem: nec impertinens intentae conclusioni. – Et per hoc patet solutio reliquarum obiectionum.
IX. In eodem sexto articulo quaestionis octogesimaenonae, dubium adhuc superest in tertii argumenti responsione.
Quia cum deliberatio de seipso fiat in tempore, quia deliberare in tempore fit; intra tempus deliberationem mensurans, potest puer peccare venialiter, puta curiose videndo transeuntem equum, inter deliberandum de fine. Et sic, cum non teneatur ad eligendum finem debitum ante terminatam deliberationem, sequitur quod poterit peccare venialiter ante peccatum mortale, et tamen quam cito potest, dat operam deliberationi de seipso.
Ad hoc dicitur quod non quam citius potest deliberat, qui inter deliberandum ad aliud divertit. Cum enim virtus unita sit maior seipsa dispersa; et a maiori virtute citius fiat aliquid quam a minore, ceteris partibus; consequens est ut citius deliberet non divertens quam divertens. Ac per hoc, qui ad aliud aspicit vane, non quam cito potest deliberat, libere vim suam minuens. Et sic reus est omissionis praecepti, divertendo, non quam cito potest deliberando. Et quamvis non teneatur ante terminum deliberationis eligere, tenetur tamen ante terminum nullum impedimentum apponere caritati. Et propterea apponendo peccat mortaliter, ante terminum: sicut deliberationi operam non dans ante instans quod terminasset deliberationem, peccat omissione.
X. Circa eundem articulum sextum quaestionis octogesimaenonae, duplex quaestio ex dictis insurgit. Prima est an infans baptizatus teneatur in principio suae discretionis ad conversionem in Deum, sicut de non baptizato dictum est.
Secunda est, quod si tenetur, an quilibet baptizatus sit de hac praecepti observatione dubius; et teneatur consequenter confiteri tanquam de dubio.
XI. Ad primam quaestionem dicendum est quod, cum praeceptum illud fundetur super processu naturae; et gratia perficiat naturam per modum naturae: absque dubio tenetur puer baptizatus ad deliberandum de seipso in principio suae discretionis, una ratione, scilicet propter impletionem praecepti. Non baptizatus vero, duabus rationibus: scilicet propter praeceptum, et propter delendum peccatum originale.
XII. Ad secundam7 vero libentius audirem quid dicendum, quam dicerem. Videtur tamen mihi quod, quia nunquam est amor Dei otiosus, caritas infusa baptizato infanti exit in actum in primo actu naturali: sicut de angelis, creatis in gratia, dictum fuit8. Et quod statim occurrente seipso ut deliberabili, infusa fides deliberandi sollicitudinem foveat, ad bonum honestum praesentandum cooperando, inclinando ad hoc intellectum; et consequenter caritas inclinet appetitum ad honestum prosequendum. Et sic constituet sibi verum ultimum finem, quamvis confuse. — Et licet hoc videatur verum ut in pluribus, non oportet tamen in omnibus sic esse: non solum propter libertatem; sed propter complexionem, et malam assuetudinem ante actus discretionis, unde fit quod pars sensitiva magis movebit ad assueta delectabilia mala, quam fides et caritas ad honestum. Propter quod non parvi refert ut assuescat puer ad audiendum spiritualia et honesta: determinatur enim habitus fidei infusus ex propositis ex auditu, et caritas illam sequitur.
De confessionis autem necessitate patet quid dicendum. Debet enim conteri et confiteri quis sicut de aliis incertis. Nisi quod aliquid minus ad confessionem huius sufficere videtur, scilicet in communi confiteri de occultis, intendendo de omnibus: quia incertitudo ista communis est toti generi humano, propter quod nemo scit utrum odio vel amore dignus sit9.