Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Articulus I: Utrum virtus possit esse maior vel minor
In titulo primi articuli quaestionis sexagesimaesextae, memento quod, cum aliqui habitus dicantur virtutes secundum quid, ut de virtutibus intellectualibus in qu. LVI1, et theologicis informibus in quaestione praecedente2 dictum est; et aliqui simpliciter, ut caritas, et virtutes cardinales ac morales omnes infusae et acquisitae; et totus articuli sermo circa has versetur: consequens est ut praesens titulus de virtutibus simpliciter accipiatur. – Et confirmatur hoc: quia in littera virtus distinguitur contra scientiam et artem.
II. In corpore eiusdem primi articuli, nota primo, quod istae comparationes in littera positae inter prudentiam etc., habebunt in hac eadem quaestione proprios articulos3: et ideo ibi examinandas relinquo.
Nota secundo, quod Auctor loquitur de virtute perfecta secundum statum, quae sola dicitur simpliciter virtus, cum negat eam posse intendi secundum se: quod est intendi per extensionem ad plura nunc quam prius, ut superius4 declaravimus diffuse. Et hinc manifeste habes quod de intentione Auctoris est doctrina dicta de connexione5, scilicet quod virtus perficit in propria materia, etiam connexa aliis materiis. Si enim non esset hoc, iam posset extendi ad quae prius non se extendebat.
Nota tertio, quod hinc habes differentiam quandam inter virtutes intellectuales et morales in hoc, quod illae etiam imperfectae secundum statum, dicuntur virtutes: istae autem, nisi sint secundum statum perfectae, non dicuntur virtutes. Dicitur enim in littera quod scientia et ars non semper extendunt se ad omnia sua; virtus autem ad omnia sua se extendit. Et in promptu causa huius est: quia scilicet minus exigitur ad constituendum imperfectum, quam perfectum; virtutes autem intellectuales imperfecte habent rationem virtutis, non enim sunt virtutes nisi secundum quid; morales autem habent perfecte rationem virtutis, ut patet ex supradictis6.
Nota quarto, quatuor causas in littera augmenti intensivi virtutum: scilicet consuetudinem, naturalem inclinationem, iudicium perspicacius, et gratiam. Et simul nota duas contra Stoicos rationes: alteram ex latitudine medii; alteram ex latitudine viae ad indivisibile medium. Propinquior enim est, secundum se, indivisibili iustitiae medio vir perspicacioris iudicii, quam minus acuti; et secundum opus, distribuens aequalibus quasi aequalia, quam multum distantia ab aequalitate. Promptior quoque est ad indivisibile medium inclinatus naturaliter ad illud, quam non naturaliter; exercitatus, quam non exercitatus.
Articulus II: Utrum omnes virtutes simul in eodem existentes, sint aequales
In titulo articuli secundi quaestionis sexagesimaesextae, scito titulum loqui de virtutibus sicut in praecedenti titulo, scilicet de virtutibus simpliciter, ut patet in processu.
In corpore eiusdem articuli, hoc primum declarandum occurrit novitiis, quod ratio aequalitatis quam ex Augustino littera tractat, consistit in hoc. Si virtutes non essent aequales, oporteret quod aliqua haberet istas quatuor conditiones inaequales: nam ad aequalitatem requiritur aequalitas omnium, sicut ad connexionem simultas omnium; quia aequalitas est quaedam connexio virtutum secundum quantitatem, ut patet. Sed non potest fieri ut una virtus minus habeat de una istarum quatuor conditionum, quam de aliis. Ergo. Probatur minor, ponendo duos in quorum uno sit fortitudo minus habens de conditione prudentiae, et in altero fortitudo magis habens prudentiae; et deducendo ad inconveniens, quod similiter sunt aequales in fortitudine, et inaequales in fortitudine. Et patet sequela, quoad primam partem, ex adversario: quoad secundam, ex veritate, quia alterius fortitudo est prudentior, ac per hoc maior. - Apparet quod etiam in uno et eodem oportet aequales esse has quatuor conditiones in qualibet materia cardinalium virtutum: idem est enim iudicium in uno et eodem, et in duobus.
II. Declarandum est secundo quod, quia virtutes, secundum inclinationes ad proprios actus, non sunt aequales nec quantitative nec proportionaliter, ut in littera dicitur; ideo in responsione ad secundum dicitur: Unus et idem homo promptior est ad actum unius virtutis, quam ad actum alterius. Et ad hunc sensum reducenda videntur dicta alibi ab Auctore. Ita quod non dicam virtutes aequales secundum habitum, et non secundum actum; ut in XXXVI distinctione Tertii1, hoc dicentes2 sequi videtur Auctor. Sed dicam quod virtutes secundum formale in habitu, sunt aequales; secundum vero materiale, sunt inaequales. Quod est dicere: Habitus virtutum, ut perficiunt subiecta ut mota a prudentia vel caritate, sunt aequales proportionaliter; ut vero perficiunt eadem ut tendentia in proprias materias, sunt inaequales.
Articulus III: Utrum virtutes morales praeemineant intellectualibus
In articulo tertio eiusdem sexagesimaesextae quaestionis, dubium primo occurrit circa distinctionem in littera factam de virtute, quod sumitur dupliciter, scilicet secundum rationem speciei in ordine ad obiectum, et secundum ordinem ad actum. Haec namque distinctio coincidentia habet membra: nam virtus secundum rationem speciei habet ordinem ad actum, et e converso; quia potentiae et habitus specificantur ex actibus, et actus ex obiectis, ut habetur in II de Anima1.
II. Ad hoc dicitur quod virtus dupliciter respicit actum: primo, ut specificantem ipsam; secundo, ut effectum ipsius. Et primo modo, actus cadit sub primo membro implicite, ut obiectio probat: secundo autem modo, spectat ad secundum membrum. Intendit enim Auctor quod virtus potest considerari dupliciter: primo, secundum specificam differentiam, seu rationem, ut sic; secundo, secundum hanc conditionem, scilicet esse principium actus recti. Et vult quod prima consideratio iudicet virtutem simpliciter, quia secundum proprium constitutivum essentialiter; secunda iudicet eam secundum quid, quia secundum communia. Et consequenter vult quod virtutes intellectuales sint nobiliores simpliciter quam morales: quia habent nobilius obiectum. Morales autem sunt nobiliores secundum quid: quia dant non solum facultatem actus recti, sed facultatem recte utendi ipsa facultate; quod est manifeste esse perfectius principium actus. Et hoc habet virtus moralis, quia perficit appetitum, cuius est movere seipsum et ceteras potentias. Haec autem ideo breviter transeo, quia superius2 declarata sunt.
III. In eodem tertio articulo dubium est de ratione in littera assignata quare obiectum rationis nobilius est obiecto appetitus: quia scilicet ratio apprehendit aliquid in universali, appetitus autem tendit in res, quae habent esse particulare. Tum quia et ratio apprehendit particulare, et appetitus tendit in universalia: appetimus enim famam et gloriam in communi, et odimus latronum genus3. – Tum quia res habent nobilius esse in particularibus quam in universali: quia illud est reale, hoc rationis; illud simpliciter, hoc secundum quid.
IV. Ad hoc dicitur quod, quia de nobilitate intellectus et voluntatis in Prima Parte4 dictum est, ideo Auctor breviter pertransiens hanc rationem affert. In qua duo tanguntur: scilicet modus operandi utriusque, et conditiones obiectorum. Universalitas namque et particularitas extra, conditiones sunt obiectorum rationis et appetitus: tendere autem ad extra, et habere in se, modi sunt operandi, ille appetitus, iste intellectus. Et ille quidem in littera exprimitur: iste autem non; sed insinuatur et ex opposito, et ex conditione obiecti, quia universale in anima est. Est igitur nobilior ratio appetitu, quia apprehendit in universali: idest quia respicit res secundum esse elevatum, in quo uniuntur omnia particularia quae in re divisa sunt. Cum enim dispersa in inferioribus, unita sint in superiori; et particularia in universali uniantur, in seipsis dispergantur: consequens est ut universale altioris sit ordinis. Et hoc directe intendit littera, quae ex obiecto testatur se procedere. Modus autem operandi, qui optimam quoque constitueret rationem, hic non est intentus. Sed tu uti illo memento, cum de voluntate et intellectu respectu Dei in patria loqueris: ibi enim, stante paritate obiecti, ex modo praeeminet intellectus.
V. Ad obiecta autem in oppositum5 dicitur quod praesens sermo non comparat rationem appetitui intellectivo in specie: sed appetitui communi voluntati, irascibili et concupiscibili. Unde patet quod, sicut ratio per se primo est universalis, et reflexe particularis; ita appetitus per se respicit res in particulari; permissive, inquantum intellectivus est, respicit universale. Comparatio autem fit secundum primaria, non secundum secundaria obiecta. – Dicitur secundo quod, quia appetitus hoc ipsum quod tendat in universale, habet a ratione; ideo ratio, quae ex seipsa hoc habet, etiam in hoc est nobilior. Et ut excludatur omnis cavillatio, dicito quod vis rationis consistit in hoc, quod ratio tendit ex se in universale, ita quod habet ipsum ut proprium. Quod nulli alteri convenit; quia appetitus, si tendit in universale, habet hoc ex alio, et ut communicatum, et participative. In cuius signum, appetitus tendit in universale magis ex ea parte qua distribuitur in particularia, quam inquantum in se unit illa: cuius oppositum accidit in intellectu, et est magis de ratione universalis. Appetimus enim gloriam in universali, pro quanto vellemus gloriam extendi ad omnem gloriam; et similiter odio habemus latronum genus, pro quanto ad omnes latrones odium extendimus. Intelligimus haec in universali, e converso: pro quanto scilicet divisa ad unum contemplando tenemus.
Ad secundam autem obiectionem dicitur quod esse in universali non sumitur pro denominatione quae dicitur universalitas: sed pro esse immateriali, a quo, in anima existente, res extra denominatur extrinsece universalis. Constat autem quod esse immateriale est reale, et nobilioris ac altioris ordinis; adeo ut unum individuum immaterialis ordinis aequivaleat infinitis particularibus materialiter. – Et licet esse immateriale rerum materialium sit esse earum secundum quid, est tamen in se, et in ordine universi, esse simpliciter et eminentius: sicut bos in sole non est bos simpliciter, tamen esse solis, quod est eminenter bos, est esse simpliciter nobilius. Unde consuevit dici quod bos est simpliciter bos in particulari, et bos secundum quid in anima: est tamen ens nobilius in anima quam in particulari. Et hoc sufficit proposito, ubi de nobilitate simpliciter obiecti, et non respectu huius nec illius specialis praedicati, puta bovis, equi, etc., est sermo.
VI. In eodem articulo tertio dubium est, quia Auctor videtur in calce articuli quasi retractare conclusionem huius articuli, scilicet quod virtutes intellectuales sunt, simpliciter loquendo, nobiliores quam morales; dum dicit quod ratio virtutis magis competit morali, et quod virtutes intellectuales sunt nobiliores habitus; quasi dicat quod non sunt nobiliores virtutes, quamvis sint nobiliores habitus. – Et confirmatur haec sententia ex supradictis in art. 3 quaestionis LVI, ubi dictum est quod virtutes intellectuales sunt virtutes secundum quid, morales autem sunt virtutes simpliciter, propter rationem hic tactam, et ibi explicatam; quia scilicet moralis perficit ad rectitudinem actus in se et in eius usu, intellectualis autem in se tantum. Ex hoc enim arguitur facile sic. Quod est tale simpliciter, est nobilius in esse tali quam quod est tale secundum quid: sed moralis est virtus simpliciter, intellectualis secundum quid: ergo moralis est nobilior virtus quam intellectualis.
VII. Ad hoc dicitur concedendo quod Auctor in calce articuli declaraverit intentionem suam, quod intendit has tres propositiones esse veras, et stare simul: Virtutes intellectuales sunt nobiliores moralibus; Virtutes intellectuales sunt nobiliores habitus quam morales; Virtutes morales sunt nobiliores virtutes quam intellectuales. Quoniam in prima fit comparatio non secundum hanc vel illam rationem, sed simpliciter; in secunda, in ratione habitus; in tertia, in ratione virtutis.
Sed huic expositioni obstat primo, quia sermo Auctoris debet esse formalis; ac per hoc, in tractatu de virtutibus, conclusio dicens quod intellectuales virtutes sunt nobiliores moralibus, debet verificari formaliter, scilicet de virtutibus inquantum virtutes sunt. – Obstat secundo, quia Auctor ipse in hac littera vult quod virtus, inquantum virtus, habet speciem ex obiecto, et ex hoc iudicetur nobilior simpliciter. Si enim a doctrina sensus formalis tollitur, obiecta incertitudinis plena sunt, ut dicitur in IV Metaphys.6
VIII. Dicendum est ergo quod intentio Auctoris hic est duas tantum propositiones construere, scilicet primam simpliciter, et tertiam secundum quid, idest cum determinatione, ut declarabitur. Secunda enim incidit cum prima, ut declarabitur: in sensu enim exposito, impertinens (non enim hic de habitus ratione tractatur) est. Ad quorum evidentiam, sciendum est quod dupliciter exponi potest sermo de virtutibus inquantum virtutes: potest namque ibi inquantum determinare rationem communem virtutis; et potest determinare specificas differentias virtutum. Si determinetur communis ratio virtutis, sic virtutes morales sunt nobiliores intellectualibus: quia communis ratio virtutis, ut in littera dicitur, sumitur ex ordine ad actum, in quo praestant morales intellectualibus. Si vero determinentur specificae differentiae virtutum, sic intellectuales praestant moralibus: quia habent nobilius obiectum, unde specificas sortiuntur differentias. Et totum oppositum est eius quod praecedens expositio7 credidit. Quia virtutes intellectuales sunt simpliciter non solum nobiliora entia, sed nobiliores virtutes, moralibus: licet sint ignobiliores secundum communem rationem virtutis, quae magis convenit moralibus; immo eis simpliciter, et intellectualibus secundum quid. Sed haec maior nobilitas, scilicet habere communem rationem virtutis simpliciter, non dat maiorem nobilitatem simpliciter, sed secundum quid: quia spectat ad esse principium actus, unde, ut in littera dicitur, non sumitur nobilitas simpliciter maior, sed secundum quid. Et similiter ex eo quod intellectuales virtutes sunt secundum quid virtutes secundum communem virtutis rationem, non nisi secundum quid ignobiliores censentur. Et propterea in littera concluditur quod virtutes intellectuales, licet minus communem virtutis rationem habeant, sunt nobiliores habitus simpliciter, et non in ratione habitus. Si enim essent nobiliores in ratione habitus tantum, essent nobiliores secundum quid: cum sit praedicatum valde commune.
IX. Unde prima propositio8 est simpliciter vera, et formalis, scilicet: Virtutes intellectuales sunt nobiliores moralibus: quia ex propriis rationibus specificis vindicant sibi maiorem nobilitatem quam morales. – Tertia autem propositio est vera cum determinatione. Unde et in littera non habetur. Nec acceptarem eam nisi cum determinatione, hoc modo: Virtutes morales sunt nobiliores virtutes, secundum communem rationem virtutis, quam intellectuales. Sine hac enim determinatione, contradictoriam concederem.
Nec obstat doctrina superius habita in qu. LVI9, et pluries repetita, de virtute simpliciter, et secundum quid: quia secundum communem virtutis rationem intelligitur. Et hunc sensum memento reducere, ubi similia invenies.
X. In corpore eiusdem articuli, adverte primo, quod Scotus, cum sequacibus, quia tenet voluntatem nobiliorem intellectu10, consequenter ponit virtutem moralem nobiliorem prudentia, quae est intellectualis11. Et non solum in hoc principio discordat; sed quia ponit prudentiam et virtutem moralem circa idem obiectum12, ac per hoc aequa est, apud ipsum, nobilitas ex parte obiecti. Et aperte errat. Quia licet sit idem obiectum materiale, puta agibile; prudentiae tamen obiectum est sub ratione veri, virtutis autem moralis sub ratione boni. Veri autem ratio nobilior est simpliciter: quia absolutior.
Adverte secundo, ne te decipiat materia intellectualis virtutis, puta artis; et propterea neges eam nobiliorem simpliciter. Respice ad rationem litterae, quia scilicet est de eis in universali; et quiesces, non abnegando ignobilitatem secundum quid, pro quanto ad vilia experiendo descendit. Utrumque enim arti convenit, ut in I Metaphys.13 dicitur: iudicare scilicet, et agere. Et propterea sic suscipere memento quod prudentia et ars sint circa singularia, ut prius et essentialius, inquantum cognoscitivae, sint circa universalia: unde nobilitatem simpliciter trahunt, ut in littera dicitur.
XI. In responsione ad tertium eiusdem articuli, dubium arduum occurrit in via Auctoris, et simpliciter: quomodo scilicet sit verum prudentiam dirigere morales virtutes etiam in praestituendo finem. Et simpliciter quidem in IIa IIae discutiendum erit, in qu. XLVII14. Ad hominem vero nunc duplici ratione disserendum puto. Primo, quia hoc repugnare videtur superius dictis; et inferius in IIa IIae, loco allegato. Superioribus quidem, pro quanto dictum fuit15 quod prudentia principium, quod est finis, habet a virtute morali, quia qualis unusquisque est, talis ei finis videtur. Inferioribus autem, quia expresse negabitur ex proposito, prudentiam praestituere finem moralibus virtutibus. – Secundo, quia ex hoc pendet principale intentum huius articuli quoad prudentiam, an scilicet nobilior sit prudentia virtute morali; ut vis argumenti tangit.
XII. Ad huius difficultatis evidentiam, ponendus ante oculos est progressus nostrae mentis in istis, ut ex eo rationem dictorum sumere et reddere valeamus; et quid simpliciter, et quid secundum quid intelligatur, discernamus. In mente nostra primo omnium est synderesis, qua non solum omne bonum prosequendum et malum fugiendum, felicitatem appetendam et miseriam fugiendam; sed bonum rationis prosequendum, et malum oppositum vitandum, iudicamus naturaliter. Et hinc in appetitu etiam naturaliter inest non solum inclinatio ad bonum prosequendum et malum vitandum, ad beatitudinem appetendam et miseriam fugiendam; sed imperfecta quaedam inclinatio ad vivendum secundum rectam rationem. Et licet synderesis sit virtus, quia est intellectus principiorum; inclinatio tamen haec appetitus non est virtus, quia imperfecta est. – Ratio autem quare in appetitu non est perfecta naturalis inclinatio, ut sit sufficiens ad virtutem, sicut in ratione est iudicatorium naturale sufficiens ad virtutem; est quia apprehensio trahit res ad se, et iudicium perficitur secundum esse quod res habent in nobis; appetitus autem tendit ad res in se, et perficitur in adeptione rei. Ex hoc enim provenit quod inclinatio ad bonum eget habitu rectificante electionem, in voluntate quidem quoad bonum rationis in operationibus, in appetitu vero sensitivo quoad bonum rationis in passionibus, qua adipiscatur finem; et ipsa, impotens ad hoc, a ratione virtutis deficiat: lumen autem naturalis iudicii circa principia, tali adminiculo non egeat, sed in seipso manens, recte semper sit principium actus perfecti, qui est iudicare.
Synderesi igitur in intellectu iudicante et proponente non solum finem ultimum, sed fines proprios virtutum moralium, dum in passionibus et operationibus secundum rationem vivendum iudicat; et appetitu inchoative inclinato ad hos fines, scilicet bonum rationis in operationibus, bonum rationis in timoribus et audaciis, bonum rationis in delectationibus, etc.: discurritur ex huiusmodi principiis firmatis in intellectu et inchoatis in appetitu, subsumendo aliquod minus universale, puta abstinere a delectationibus venereis, rempublicam defendendam; et concluditur modus in delectationibus, et sic de aliis. Hic autem discursus prudentiae generativus est. Et conclusio eius est modus in operationibus seu passionibus servandus, qui nil aliud est quam medium rationis in materia morali. Principium autem eius est synderesis ex parte apprehensiva; et naturalis inclinatio ad bonum rationis in concupiscentiis et delectationibus, ex parte appetitiva. – Ad hunc quoque discursum, perfectum iudicio scilicet et praecepto, sequitur in appetitu conclusio electionis, qua scilicet eligimus delectationes in ordine ad modum illum, medium illud, bonum illud rationis. In hac enim electione potes perspicere simul duo ex parte obiecti, scilicet passiones ipsas modificatas, et modum ipsum: et intueri quod modus spectat ad finem moralis virtutis, quia est ipsum rationis bonum participatum in materia morali; passiones autem ipsae spectant ad id quod est ad finem; utuntur enim eis virtutes propter bonum rationis. Et sicut prudentia generatur frequenti discursu ex fine, sic praeexistente et concludente medium; ita virtus moralis generatur ex frequenti electione subsequente.
Simul genita autem iam utraque virtus sic connectitur, ut humana ratio, non solum synderesi, sed prudentia rectificata de fine virtutis (illa rectificante eam de fine illo absolute, ista rectificante eandem de eodem applicato ad minus universale quam sit universale synderesis; vel etiam ad singulare, quoniam prudentia est etiam singularium); et rursus mota non solum ab appetitu naturali talis finis, sed perfecto virtute inclinante in talem finem; discurrit ad ulteriores conclusiones, donec perveniatur ad perfectionem status virtutis, vel ad firmandum easdem. Et proportionaliter ad eligendum movetur appetitus.
XIII. Hic est progressus mentis nostrae. In quo triplicem advertere potes distinctionem, unde clarificari ambigua occurrentia possunt. Prima est de fine virtutis moralis, quod sumitur dupliciter: scilicet absolute, seu in sua communitate; et applicate ad speciales actus occurrentes in exercitio vitae humanae. – Secunda est de virtutibus moralibus et prudentia, quod sumuntur dupliciter: scilicet in fieri, et in facto esse, secundum essentiam. – Tertia est de dare et accipere finem, quod sumitur dupliciter: scilicet primo, et non primo.
Ex his namque liquet, primo, quod finis virtutis moralis absolute praestituitur primo, non a prudentia, sed a synderesi. Et hoc clarum est: quia prudentia ex illo fit.
Secundo, quod finis idem absolute non prius intenditur a virtute morali, quam sit prudentia. Et hoc clarum est: quia virtus moralis non fit ab illo fine nisi mediante prudentia.
Tertio, quod prudentia in fieri non dependet a virtute morali; sed eius fine, et appetitu recto illius, naturali inclinatione, quae non est virtus, sed inchoatio virtutis. Et hoc clarum est: quia intentio recta finis est principium prudentiae; et constat quod ante prudentiam non est virtus moralis.
Quarto, quod virtus moralis in fieri dependet non solum a synderesi et recta intentione finis nunc dicta; sed prudentia afferente finem, inveniendo medium prius natura quam sequatur electio generans virtutem moralem. Et hoc clarum est ex ordine dicto, et definitione virtutis moralis16.
Quinto quod, comparando prudentiam ad virtutem moralem in fieri, sic simpliciter verum est quod prudentia dirigit virtutem moralem praestituendo illi finem, non primo et absolute, sed applicando illum ad specialem materiam occurrentem. Et sic verificantur verba Auctoris hic17, quae propter inventionem medii, prudentiae praestitutionem finis dant. Et non contradicunt superioribus, nec dictis in IIa IIae, quae de prima praestitutione finis, et de fine absolute virtutis moralis, loquuntur.
Sexto quod, comparando iam genitas prudentiam et virtutem moralem, utraque in facto esse alteri finem applicite praebet, diversimode. Declaratur hoc quoad singula. Prudentiam in primis constat medium morali virtuti semper ostendere, et conservare virtutem. Deinde moralem constat finis appetitum rectum facere; ac per hoc, prudentiae principium firmare.
Ex hoc autem quod appetitus virtute morali rectificatur ad eligendum consona bono rationis; quia electio claudit in se intentionem, consequens est ut eadem virtute rectificetur ad intendendum illum finem etiam absolute. Ita quod intentio finis, quae prius ex synderesi et inclinatione naturali tantum erat recta, ex virtute morali, a prudentia genita, fit et est recta recte. Et sic virtus moralis in facto esse dat prudentiae in facto esse finem absolute; et non e contra. Et hoc est septimum. Declaratur quod non est e contra: quia in parte apprehensiva synderesis est virtus sufficiens respectu finis absolute. Et propter hoc, magis vulgatum et cantatum est quod virtus moralis dat finem prudentiae, quam e contra.
XIV. Ex his autem patet quomodo argumento satisfiat in proposito18, de nobilitate secundum veritatem, et hanc rationem. Consistit enim vis argumenti in hoc. Virtus finis est nobilior virtute eorum quae sunt ad finem, sicut habitus principiorum est nobilior habitu conclusionum: sed virtus moralis est respectu finis, prudentia respectu eorum quae sunt ad finem: ergo.
Responsio litterae est ad minorem, dicens quod prudentia est eorum quae sunt ad finem, et finis. Et ideo non sequitur quod sit ignobilior; sicut sequeretur si esset eorum quae sunt ad finem tantum. – Et per hoc solvitur illa confirmatio de habitu principiorum: quia scilicet habitus principiorum est nobilior habitu conclusionum tantum; non autem habitu principiorum et conclusionum, sicut est in proposito, ubi secundum veritatem utraque est principiorum et conclusionum. Moralis namque virtus est finis, et eorum quae sunt ad finem: facit enim rectam intentionem et electionem. Et similiter prudentia est finis, et eorum quae sunt ad finem; dum, inveniendo medium, applicat ipsum rationis bonum, quod est finis, ad operationes et passiones, quae sunt propter finem.
Et nota quod Auctor non solum intendit prudentiam esse finis, sed etiam dirigere morales respectu finium, insinuans alteram responsionem: scilicet quod ad hoc quod habitus respectu finis sit nobilior, requiritur quod sit perfectus absque mendicatione ab illo qui est respectu eorum quae sunt ad finem. Si enim ab illo perficeretur, iam sub illo esset; nec esset independens, sicut finis independens est ab aliis quae sunt ad finem. Sic autem accidit in proposito: quia licet virtus moralis sit finis etiam absolute, quo modo ipsius non est prudentia, sed synderesis; attamen dependet in fieri et esse a prudentia, quae est finis applicate, et eorum quae sunt ad finem. Et propterea non sequitur quod sit nobilior prudentia.
XV. Reliqua in IIa IIae19 tractanda sunt. Ubi rationes Scoti, in III Sent., dist. xxxvi, quod prudentia sit respectu finis, videbuntur. Et quare, in ratione duabus existentibus virtutibus, scilicet synderesi et prudentia, in appetitu una respondeat moralis virtus respectu finis et eorum quae sunt ad finem, intendens et eligens.
Articulus IV: Utrum iustitia sit praecipua inter virtutes morales
In articulo quarto eiusdem sexagesimaesextae quaestionis, dubium novitiorum occurrit, quomodo fortitudini praeferatur iustitia. Quia fortitudo rectificat circa mortem et vitam, iustitia autem circa operationes ad alterum: nulla namque operatio est maior ipsa vita; sed pellem pro pelle, et cuncta quae habet, dabit homo pro anima sua1.
Sed hoc facile solvitur ex eo quod iustitia, rectificando animum in omnibus operationibus quae sunt ad alterum, rectificat etiam respectu vitae et mortis. Ad iustitiam enim spectat ponere vitam pro altero, puta pro republica, cui hoc debet. Nec inconvenit eundem actum spectare ad iustitiam et fortitudinem diversimode. Ut, in proposito, ponere vitam, inquantum habet rationem debiti, spectat ad iustitiam, quae sicut dat alia bona debita, ita et vitam: inquantum vero habet rationem terribilis, spectat ad fortitudinem, cuius est firmare animum ne timeat hoc, sed audeat, etc. Iustitia tanto est nobilior, quanto universalior, circa altiora scilicet et plura rectificans in his quae sunt ad alterum.
Articulus V: Utrum sapientia sit maxima inter virtutes intellectuales
In articulo quinto eiusdem sexagesimaesextae quaestionis, in responsione ad quartum, nota auream doctrinam, quare sapientia rationes terminorum maxime universalium considerat, ut fit in V Metaphys.1: quia scilicet ens est proprius effectus primae causae; quod in Prima Parte2 declaratum est. – Et quare iudicat de principiis: quia scilicet eorum causas considerat, rationes terminorum; iudicium enim rei per illius causas fit. Iudicat autem sapientia de principiis ex rationibus terminorum, non tanquam explicans medium terminum latentem, quo fiat assensus principiis, aut reddatur altera causa veritati eorum: sed tanquam dans eis intrinseca constitutiva eorum, rationes scilicet terminorum, et in eadem resolvens illa, etc. Et propterea defendit illa, ex summa arce videns.
Articulus VI: Utrum caritas sit maxima inter virtutes theologicas
In articulo sexto eiusdem sexagesimaesextae quaestionis, nihil scribendum occurrit, nisi quod omnia notanda sunt.