Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit

Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia

Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia

Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit

Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia

Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae

Articulus VII: Utrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae

In articulo septimo eiusdem quaestionis, adverte primo ordinem articulorum. Hactenus siquidem de necessitate gratiae in homine ad bonum; in duobus autem nunc sequentibus articulis de necessitate eiusdem respectu mali; et demum in ultimis duobus de necessitate eiusdem in homine iam constituto in gratia, tractatur; ut nulla necessitas praetermissa videatur.

II. In corpore articuli eiusdem, et responsione ad tertium, dubium occurrit circa illud, scilicet quod ordo naturae reparari non potest nisi Deo voluntatem hominis ad se trahente per gratiam. Ex duplici siquidem capite hoc habet difficultatem. Primo, ex parte Dei: ex eo quod qualemcumque potest Deus creare hominem, talem praecise potest reparare. Sed hominem recte ordinatum sine gratia potest creare. Ergo et post lapsum reparare sine gratia.

III. Secundo, ex parte hominis. Quia, ut dicitur in Praedicamentis, et approbatur ab Auctore in II Sent., dist. XXVIII, in expositione litterae, pravus ad meliores exercitationes deductus, proficiet. Et consistit difficultas in hoc, quod actus et habitus pravi non ita diminuunt naturae bonum ut necessitetur ad manendum in malo; sed potest voluntas mutari in oppositum bonum, et continua exercitatione voluntatem stabilire in subiectione ad Deum ut principium naturae. Et sic ordo naturae reparatus erit sine auxilio gratiae, et homo ad bonum sibi connaturale per seipsum assurget. Cuius oppositum in littera dicitur.

IV. Ad primum horum dicitur quod non est ad propositum praesentis articuli, ubi de necessitate gratiae ad vires hominis quaestio est. Cum autem quaeretur de remissione culpae, an possit sine gratia fieri, examinabitur conclusio illius rationis, qua Scotus utitur.

V. Ad secundum autem, quod est directe contra propositum, dicitur quod ordinem naturae reparari sic ut voluntas hominis Deo subiiciatur, potest intelligi dupliciter: uno modo, de subiectione limitata, seu secundum quid; alio modo, de subiectione simpliciter. Et scito, ut penetres terminos, quod si fingamus homini non fuisse revelatum aliquid spectans ad ordinem gratiae, tunc esse subiectum Deo ut principio naturae, et esse subiectum Deo simpliciter, coinciderent. Modo autem, ubi constat esse ordinem gratiae revelatum, haec duo non coincidunt: sed esse subiectum Deo ut principio naturae, est esse subiectum Deo secundum quid; esse autem subiectum Deo simpliciter, est subiici sibi ut principio et fini naturae, gratiae, et omnium quomodolibet.

Unde dicitur quod, licet voluntas humana, sicut potest sine gratia mutari de intemperantia in esse temperatum, ita potest mutari de inobedientia Dei ut principium est naturae, ad subiectionem illius etiam ut principium est et finis naturae; sed hoc non est voluntatem subiectam esse Deo simpliciter, sed secundum quid, ut scilicet est caput naturae: – non potest tamen mutari sine gratia ad obediendum Deo simpliciter, idest sine determinatione aliqua; quia talis subiectio voluntatis a speciali auxilio gratiae est, ut in articulo praecedente dictum est, et terminatur ad donum habituale gratiae gratum facientis. Et hoc intendit littera remittens se ad praecedentem articulum.

VI. Et si instetur quod talis subiectio non spectat ad ordinem naturae, sed gratiae: respondetur quod, licet haec subiectio excedat vires naturae, et spectet ad gratiae ordinem, ut in praecedenti articulo dictum est; ipsa tamen est necessario requisita ad hoc quod voluntas subiiciatur Deo secundum naturae ordinem. Et ratio est quia post lapsum non datur medius status inter conversionem ad Deum supernaturalem finem, et aversionem ab ipso: licet ante lapsum dari potuerit medius status, quo in natura integra nec aversus nec conversus erat homo ad Deum supernaturalem finem. Fuisset quippe tunc homo subiectus Deo simpliciter, non includendo nec excludendo ordinem gratiae: post lapsum autem oportet in conversione ad Deum simpliciter includi ordinem gratiae.

Quod autem dicitur in responsione ad tertium, quod ad naturale bonum reparari non potest, de vigore rationis intelligendum est: ad illud enim semel lapsa natura nunquam ex se resurgere potest. Et sic nec Aristotelis, nec Auctoris dicta in II Sent., praesentibus, magis digestis, obviant.

Articulus VIII: Utrum homo sine gratia possit non peccare

Articulus IX: Utrum ille qui iam consecutus est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum, absque alio auxilio gratiae

Articulus X: Utrum homo in gratia constitutus indigeat auxilio gratiae ad perseverandum

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work