Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Articulus I: Utrum peccatum diminuat bonum naturae

In primo articulo quaestionis octogesimaequintae, nota glossam auctoritatis Dionysii, quomodo naturalia maneant integra, in responsione ad primum. Et intuere responsionem ad tertium, declaratam in responsione ad quartum, ut radices philosophiae perspicias, et altius contempleris unde in anima generantur habitus. Et potes intelligere quod dicitur in responsione ad tertium, quod actio voluntaria procedit ex diversis potentiis, vel potentias animae, quia actio voluntatis procedit ab intellectu et voluntate, et intellectus procedit ab intellectu agente et possibili: vel potentias quaecumque sint illae, puta obiecti activam et subiecti passivam. Uterque enim sensus in calce responsionis ad quartum ponitur, dum dicitur: secundum quod obiectum agit in potentiam, et una potentia in aliam.

Articulus II: Utrum totum bonum humanae naturae possit auferri per peccatum

In articulo secundo eiusdem quaestionis octogesimaequintae, praetermissis argumentis Scoti, in xxxv distinctione Secundi, quia afferuntur ad probandum quod nihil subtrahatur naturae, quod Auctor concedit; et ipse Scotus ibidem, tractans vulnera peccati, concedit habilitatem ad rectum usum minui per peccatum: solius Durandi, in xxxiv distinctione Secundi, obiectiones occurrunt, directe impugnantis hanc doctrinam, quia per nihil non inhaerens subiecto augetur habilitas subiecti, ergo nec minuitur. Antecedens dupliciter declaratur. Primo, quia augetur per intensionem alicuius in eo. Secundo, ad propositum, quia inclinatio ad bonum opus est duplex: remota, quae est in primis principiis, et haec nec tollitur nec minuitur; et propinqua, quae est in habitibus, et haec tollitur, et augetur et minuitur intensione et remissione.

II. Ad hoc facillime dicitur quod iste voluit esse caecus. Expresse namque Auctor distinxit habilitatem ex parte subiecti, et ex parte termini; et dixit quod ex parte subiecti non minuitur, sed ex parte termini. Obiectiones autem istius sunt ex parte subiecti: ex hac enim parte verum est non intendi aliquid quod non est in eo. Sed attingentiam ad terminum constat minui ex appositione impedimentorum extra, et augeri ex remotione eorundem. Et ad hoc optime deservit exemplum de diaphano et de obstaculis appositis. Et hoc modo habilitas animae ex synderesi diminuitur in infinitum, et tamen ipsa synderesis nec tollitur nec minuitur.

Articulus III: Utrum convenienter ponantur vulnera naturae ex peccato consequentia, infirmitas, ignorantia, malitia et concupiscentia

In articulo tertio eiusdem octogesimaequintae quaestionis, dubium occurrit circa vulnera humana, quoad duo. Primo, quomodo vulnera ista consistant in destitutione virium animae a proprio ordine naturali ad virtutem. Quia in articulis immediate praecedentibus dictum est quod peccatum nullum naturae bonum tollit, sed minuit tantum habilitatem per appositionem. Haec enim sibi invicem adversantur, tollere ordinem naturalem potentiae ad bonum; et nihil tollere, sed impedimentum apponere.

Secundo, quomodo ordo iste est naturalis, et tamen non remanet in viribus animae sibi derelictis. Quod enim est naturale alicui, non removetur ab eo ex eo quod sibi relinquitur, sublato supernaturali bono: immo in naturalibus relinquitur. Repugnare ergo videtur naturalitas talis ordinis non-remansioni eiusdem in natura sibi ipsi derelicta.

II. Ad primum horum dicitur quod ipsa destitutio virium animae ab ordine debito, nihil aliud est quam diminutio habilitatis ad bonum virtutis propter oppositum impedimentum. Sublato namque originalis iustitiae freno, partes ad propria habiles redditae sunt, et ex hoc ipso minus habiles ad bonum virtutis: ex hoc quippe redditur anima minus habilis ad unum contrariorum, quod magis inclinatur in reliquum. Et sicut actuale peccatum est dispositio et impedimentum cuius appositione minuitur habilitas ad bonum virtutis; ita pronitas uniuscuiusque partis animae in proprium, quae est materiale in peccato originali, est impedimentum cuius appositione habilitas ad virtutem minuta est. Et talis diminutio destitutio virium in littera dicitur: non quod sint destitutae omnino ab ordine naturali ad virtutem, sed quia sunt destitutae ab integritate illius naturalis ordinis, quod est esse diminutam habilitatem ad virtutem. Unde nulla est repugnantia inter praecedentia et praesentem articulum.

Et scito quod vulnera ista in destitutione dicta consistentia, dupliciter possunt considerari. Primo, ex parte nostri, ut scilicet ex nostro peccato consurgunt. Et sic, quia prior est in peccato conversio quam aversio, prius est impedimentum pronitatis animae ad malum, quam destitutio a bono. – Secundo, ex parte deserentis gratiae. Et sic est contrarium: nam prius ad ablationem gratiae sequitur destitutio virium a bono virtutis, et sic ipsae destitutae tendunt in propria. Et quoniam in peccato originali primum locum tenere videtur privatio gratiae, ideo vulnera ista, ut insunt ex peccato originali, inflicta sunt sic quod primo appositum est impedimentum peccati originalis, scilicet privationis iustitiae originalis debitae in nobis; et deinde destitutae sunt vires ab ordine ad bonum; et tertio, pronae sunt ad malum.

III. Ad secundum dicitur quod, cum natura humana secundum corpus sit naturaliter composita ex contrariis elementis, et secundum animam sit composita ex contrariis appetitibus; quemadmodum mors et naturalis est, et cum hoc poena peccati originalis, ut in quinto et sexto articulis patet; ita inordinatio animae est et naturalis, et poena peccati originalis. Utrobique namque insurgit infirmitas ex hoc quod contraria tendunt in propria, nec plene subduntur harmoniae debitae, sed ab illa exorbitant. Et hoc ex hoc ipso quod contraria sunt, naturaliter natum est provenire: et ex hoc quod sublatum est iustitiae originalis donum, prohibens talem exorbitantiam, provenit. Cum quibus tamen stat quod, quia harmonia virium animae est secundum naturam rationalem, dissonantia autem contra eandem, merito dici potest quod ordo virium animae ad virtutis bonum, a quo destitutae sunt, est naturalis.

Est igitur humana natura sibi derelicta, sublata originali iustitia, vulnerata, ac per hoc infirma, in naturalibus, idest in his quae sunt secundum naturam, idest in habilitatibus ad virtutis bonum, et hoc per appositionem: integra autem in naturalibus, idest in natura et his quae sunt a natura, idest principiis et potentiis, et in ordinationibus ex parte subiecti, quia nihil per subtractionem ablatum est. Et hoc modo in natura sibi derelicta remanere naturalia sufficit, et salvari integra. – Est quoque natura humana vulnerata et infirma secundum naturam rationalem ut sic; est autem in naturalibus integra secundum utriusque mixtionem naturae, rationalis scilicet et sensitivae. – Et est, tertio, natura humana vulnerata et infirma secundum naturam donatam gratia iustitiae originalis.

Et scito quod haec vulnera, ut sic, sunt credita, sicut et peccatum originale. Secundum namque naturam absolute, imperfectiones quaedam sunt ex necessitate materiae, quia scilicet composita est ex contrariis; ut in IV Contra Gent., cap. LII, patet.

IV. In eodem articulo tertio quaestionis octogesimaequintae, dubium occurrit quomodo vulnera hic ponantur effectus peccati, cum superius dictum sit quod concupiscentia, quae importat haec vulnera, est ipsum peccatum originale: nihil enim sui ipsius effectus.

Ad hoc dicitur dupliciter. Primo, quod haec vulnera non tractantur ut sunt peccati originalis, sed in communi ut sunt peccati. Constat autem ea non esse ipsa peccata, sed effectus.

Secundo, quod etiam ut sunt peccati originalis, cum materialiter et ex consequenti in peccato originali concupiscentia se habeat, ut in qu. LXXXIII, art. 2, ad 4, dictum est; et concupiscentia importet primo pronitatem ad propria, vulnera autem destitutionem a bono virtutis; sunt effectus peccati originalis formaliter et principaliter sumpti. Ex privatione namque iustitiae originalis concupiscentia subsecuta est in potentiis animae, cum vulneribus.

Articulus IV: Utrum privatio modi, speciei et ordinis, sit effectus peccati

In articulo quarto eiusdem quaestionis octogesimaequintae, nota duo. Primum, quod cum in littera dicitur, Et huius privatio est essentialiter ipsum peccatum, non intendit peccatum essentialiter, ut sit privatio: hoc enim superius est reprobatum; et dictum quod est actus privatus. Sed intendit quod, cum peccatum privet multis speciebus, modis et ordinibus, privat eis diversimode: nam pertinentibus ad bonum gratiae, privat demeritorie; pertinentibus ad bonum habilitatis, privat effective; pertinentibus ad bonum ipsius actus, privat formaliter. Ita quod, quia privat formaliter, ideo dictum est quod est essentialiter privatio. – Vel, et melius, intendit quod peccatum, ut est in genere mali simpliciter, est essentialiter privatio modi, speciei et ordinis pertinentium ad bonum ordinati actus.

Secundo nota quod non spectat ad Auctoris doctrinam respondere rationibus impugnantibus peccatum esse privationem gratiae aut boni naturae. Haec enim consequentia sunt, non essentialia.

Articulus V: Utrum mors et alii defectus sint naturales homini

In articulis quinto et sexto nihil morale occurrit scribendum. Notato tu hinc quid est natura partialis, et universalis; et quae sint conditiones materiae electae, et comitantes; ut in multis clarum habeas intellectum. – Habes quoque hinc unde philosophis deridentibus Fidem, et putantibus nos credere mortem non esse naturalem, satisfacere possis: sicut et de vulneribus dictum est animae.

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work