Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Quaestio XCIV: De mutatione legum
Quaestio XCV: De lege veteri
Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis
Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis
Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se
Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium
Quaestio C: De praeceptis iudicialibus
Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum
Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se
Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem
Quaestio CIV: De necessitate gratiae
Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit
Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia
Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia
Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit
Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia
Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae
In articulo sexto eiusdem centesimaenonae quaestionis, dubium occurrit ex Durando, in II Sent., dist. XXVIII, qu. I, art. ult.1, duplex: alterum contra conclusionem; alterum contra rationem in littera allatam. Contra conclusionem quidem, quia homo potest, absque speciali Dei adiutorio, per sua naturalia operari opus moraliter bonum. Ergo potest praeparare se ad gratiam. – Antecedens patet ex dictis2. – Consequentia probatur. Quia bonum morale habet immediatum ordinem ad bonum gratiae; ac per hoc, est praeparatorium ad gratiam.
Et augetur hoc dubium, quia Auctor etiam in II Sent., dist. XXVIII, art. 4, idem sentit, dum expresse vult quod homo, faciendo quod in se est, praeparat se ad gratiam; ut patet ibi.
II. Contra rationem vero, quia propositio, Solius primi agentis est praeparare ad ultimum finem, est falsa. Quoniam licet perducere ad ultimum finem sit ipsius solius, disponere tamen ad illum potest esse inferioris agentis. Quod probatur ex hoc quod in generatione hominis, licet solus Deus producat animam, natura tamen virtute propria disponit materiam ad animam. Et sic est in proposito, quod licet solus Deus det gratiam, homo tamen disponere se potest ad gratiam virtute propria.
III. Ad horum evidentiam, scito quod ratio litterae ex per se notis quodammodo procedit. Nam quod secundum ordinem finium sit ordo agentium, clarum est ex eo quod omne agens agit propter finem aliquem sibi proprium; et constat quod in finem proprium alicuius agentis tendere nihil potest nisi propter ipsum agens. Sicut nec alia propria alicui convenire possunt alteri, nisi propter illud cui primo conveniunt: id enim primo alicui convenit quod sibi non per aliud, et aliis quibusque propter ipsum convenit. Quo fit ut tendere in finem ultimum ita sit proprium primi agentis, quod sibi non per aliud, ceteris vero propter ipsum conveniat in quocumque ordine, sive tendant ut agentia sive ut patientia. Unde et in littera manifestatur hoc de victoria, in quam tendit miles non nisi motus a duce. Propter quod multo magis disponens ipsum patiens ad finem ultimum, oportet moveri a primo agente.
Sed quod multos fallit, est quia non distinguunt inter disponere seu praeparare ad finem formaliter, et materialiter. Disponere ad victoriam formaliter, est pugnare cum intentione operandi ad victoriam: disponere materialiter ad victoriam, est pugnare tantum. Inter militem autem pugnantem tantum, et pugnantem cum illa intentione, manifesta est differentia quod ille non intendit finem ultimum, quamvis pugna sua ab alio ordinetur ad hoc; iste autem ad finem ultimum respicit. Et propterea iste pugnat ut movens motum a primo duce; ille ut motum tantum.
IV. De motu intentionis, de quo est sermo, loquendo, ad propositum descendendo dicitur, quod illa propositio, Solius primi agentis est tendere in finem ultimum3, est verissima formaliter intellecta de tendentia in illum: quoniam nulla materia, nullum disponens, nullum adiuvans, tendit in illum finem nisi ex primi agentis motione, cui convenit primo tendere in illum.
Allata autem instantia de natura disponente ad animam intellectivam, peccat in hoc, quod non animadvertit quod nunquam natura disponeret ultima dispositione ad animam intellectivam, nisi ageret in virtute animae intellectivae hominis generantis: agit enim virtute naturae humanae, cuius essentialis et principalior pars est anima intellectiva. Ac per hoc, in virtute agit primi agentis, a quo solo est anima intellectiva.
V. Ad obiecta contra conclusionem4 dicitur quod facere opus moraliter bonum, etiam in omnibus humanis actibus, non est propinqua praeparatio ad gratiam, sed oportet addere quod fiat cum conversione ad Deum ut finem supernaturalem: quoniam praeparatio ad gratiam inchoatio est intentionis creaturae respectu beatitudinis supernaturalis. Et quoniam ad supremum agens spectat intendere in ultimum finem, sine speciali adiutorio Dei nulla creatura rationalis potest praeparare se ad Dei gratiam, quae est specialis ultimus finis, ut coniunctio specialis et supernaturalis ad Deum.
Ad probationem autem dicitur quod, licet inter opus morale et opus gratiae sit immediatus ordo, non tamen est immediatus ordo inter opus pure morale et tale opus gratiae, scilicet donum habituale gratiae gratum facientis: quia mediat aliquod opus gratiae, scilicet conversio ad Deum. Quae in sui termino est meritoria, utpote gratia informata: ut sic etiam nullum consummatum opus inveniatur medium inter opus gratiae meritorium et morale.
VI. Nec obstat his quod communiter dicitur quod homo, faciendo quod in se est, disponit se ad gratiam. Quoniam hoc intelligitur de dispositione et praeparatione non simpliciter, sed quantum est ex parte sua.
Et rursus, de dispositione simpliciter accipiendo, intelligitur ut faciat quod in se est motus specialiter a Deo, obsequendo scilicet motioni divinae: ut in responsione ad secundum Auctor hic dicit, dicta sua in II Sent. ad meliorem sensum reducens, declarando et addendo.
VII. In responsione ad secundum, dubium occurrit, quia Auctor in aequivoco laborare videtur. Nam intenta conclusio defendenda est de speciali adiutorio Dei necessario ad praeparationem gratiae: auctoritas vero inducta ex Ioan. xv, Sine me nihil potestis facere, de communi operatione Dei, qua omnia ab ipso sicut a primo agente pendent, concludit. Non est igitur efficax processus ille.
Ad hoc dicitur quod nulla est aequivocatio, sed intenta conclusio optime defenditur. Quoniam auctoritas illa non est limitanda ad communem influxum tantum; sed est universaliter, ut sonat, intelligenda, et proportionaliter distribuenda. Ita quod, quemadmodum nihil naturae sine Deo ut principio naturali, ita nihil gratiae sine eo ut principio gratiae, facere possumus. Ac per hoc, quia facere hominem quod in se est, ita ut per hoc sit sufficienter praeparatus ad gratiam (sic enim in proposito sumitur facere quod in se est), aliquid gratiae est; ideo sine Deo ut specialiter influit gratiam, quod est dicere sine speciali adiutorio Dei, non potest homo facere quod in se est, et non potest praeparare se ad gratiam; quidquid in II Sent.5 minus digestum fuerit.