Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Articulus I: Utrum omnia praecepta moralia pertineant ad legem naturae

In primo articulo quaestionis centesimae, nota quod appellatione moralium in hoc loco intelliguntur non solum ea quae ex ratione naturali pura derivantur ut conclusiones ex principiis; sed etiam quae eidem, adiuncto illi lumine fidei, consonant. Et propterea cum in littera dicitur quod moralia sunt de illis quae secundum se ad bonos mores pertinent, ly secundum se non distinguit contra adiunctam fidem, sed contra institutionem. Ita quod moralia sunt quae, si nunquam essent lege aliqua statuta, servanda sunt ex naturali ratione vel sola, vel fidei lumine adiuta: caeremonialia autem et iudicialia quae, antequam lege ponerentur, indifferens erat sic vel aliter poni; puta quod blasphemus lapidaretur magis quam decapitaretur, et quod offeratur agnus magis quam haedus, et huiusmodi.

Articulus II: Utrum praecepta moralia legis sint de omnibus actibus virtutum

In articulo secundo eiusdem quaestionis, nota differentias duas in littera inter legem humanam et divinam, quoad disponendum de omnium virtutum actibus, ex substantiali earum diversitate illatas. Prima est quia lex humana disponit de sola iustitia formaliter, de aliis autem virtutibus ut induunt rationem iustitiae: lex autem divina disponit de omnibus virtutibus absolute. Et ratio huius est quia illa attendit rationem debiti respectu communis boni: ista autem attendit rationem coniunctionis ad Deum; coniunctio autem ad Deum omni virtute absolute sumpta fit, quia bene disponitur mens secundum suam totam latitudinem.

II. Secunda est quod, quia infitiari non potest quin omnis ad aliquam debiti rationem non se vertat, quia nisi debitum esset aut fieret, lege positum sub lege non caderet; lex humana rationem debiti proprie dicti respicit: lex autem divina rationem debiti metaphorice, vel debiti obedientiae.

Quod si non penetras, scito quod ista triplex debiti ratio ita se habet quod debitum obedientiae est commune omni legi, et consurgit ex ratione principantis et subditi. Et de tali debito non est sermo cum quaeritur sub qua ratione actus virtutum cadant sub lege: quia debitum obedientiae non ponit in actibus rationem qua ordinantur in finem legis, sed obligationem ad exequendum lege posita. Debitum autem inferiorum ad superius in eodem homine, quod metaphorice debitum dicitur, iustitiam proprie dictam non fundat, ut ex V Ethic. habetur. Debitum demum proprie dictum unius hominis ad alterum et ad commune bonum, ad iustitiam proprie dictam spectat. Et propterea lex humana, quae debiti proprie dicti rationem dirigit, nullius virtutis actus nisi sub ratione iustitiae, imperat. Lex autem divina, quae totum hominem sanat secundum seipsum, quia secundum seipsum iungitur Deo, omnium virtutum actus ordinat absolute sub ratione debiti metaphorice, et concurrente communissimo debito obedientiae ut obligante ad parendum. Et propterea in littera utriusque Auctor meminit, in responsionibus argumentorum.

Et scito quod in eisdem responsionibus, nomine rationis Auctor intendit supremum in homine; nomine vero virtutum inferiorum, reliqua quae sunt hominis; ut responsio ad primum, iuncta responsioni ad secundum, aperit. Oportet enim supremae regulae consonare reliqua.

Articulus III: Utrum omnia praecepta moralia veteris legis reducantur ad decem praecepta decalogi

Articulum tertium eiusdem quaestionis centesimae si non plene discernis, vide articulum undecimum eiusdem, et intelliges differentiam inter prima principia moralia et praecepta decalogi, quae sunt prima legis elementa. Illa enim statim notis terminis, ex natura vel fide infusa, cognoscimus: ista autem statim ex primis praedictis cognoscimus. Et propterea illa Deum per naturam vel fidem dicitur indidisse vel infudisse; ista autem per nos ipsos, tanquam a Deo proposita mediantibus illis, cognoscere; reliqua autem per instructionem humanam, diligenti investigatione aut disciplina.

Articulus IV: Utrum praecepta decalogi convenienter distinguantur

In articulo quarto eiusdem quaestionis, in responsione ad primum, nota duo. Primo, quod Auctor excludit fidei et caritatis actus a praeceptis decalogi, quoniam vult ea pertinere ad principia praeceptorum decalogi, sicut prima principia naturaliter nota. Et de caritate quidem patet ex eo quod finis praecepti est caritas, I ad Tim. I: de fide autem, ad Heb. XI: Accedentem ad Deum etc. Ratio in littera affertur, quia non egent alia promulgatione, sed ex ipsa natura vel infusione adsunt.

Secundo quod, licet praecepta non sint distinguenda secundum distinctionem fidei a latria, aut e contra, sunt tamen distinguenda penes diversa pertinentia ad latriam seu religionem: quia ista est pars iustitiae, et spectat ad ipsum decalogum. Unde tria prima praecepta decalogi de actibus religionis sunt. Et propterea Auctor hoc dixit in littera.

Articulus V: Utrum praecepta decalogi convenienter enumerentur

In articulo quinto eiusdem quaestionis, nota quod illa verba litterae, In sabbati sanctificatione, secundum quod est morale praeceptum, praecipitur quies cordis in Deum, intelliguntur quoad finem praecepti; non autem quoad rem praeceptam. Quies enim cordis in Deum per gratiam et vacationem interiorem ad Deum, est finis illius praecepti, ut est morale: quoniam ad hoc ratio dictat tempus aliquod eximendum ab aliis operibus impedientibus. Et quod haec sit mens Auctoris, non solum ex qu. CXXII, art. 4, IIa IIae, sed ex dictis in hac quaestione patet, scilicet quod caritas est finis praeceptorum decalogi, et non spectat ad ea -. Et hinc habes quod contritio peccatorum mortalium prius non contritorum, non est in praecepto sanctificationis sabbati, ut morale est, nisi ut finis praecepti.

In articulo septimo et quarto, vide vigesimum capitulum Exodi, ut perspicias quid Auctor allegat aut supponit. Quoniam ibi omnia praecepta simul ponuntur, et praemia et comminationes, etc.

Sextus articulus notandus, non exponendus, occurrit.

Articulus VI: Utrum praecepta decalogi sint dispensabilia

In articulo octavo dubium occurrit ex Scoto, in xxxvii dist. III Sent., tenente quod praecepta secundae tabulae non sunt de iure naturae sive ut principia, sive ut conclusiones necessariae, sed solum ut valde consona iuri naturae. Probat autem haec praecepta non esse de iure naturae ut conclusiones necessarias a principiis naturae, primo, quia sequeretur quod essent omnino indispensabilia: cuius oppositum apparet in opere Abrahae. – Probat sequelam. Quia conclusiones tales prius sunt secundum se verae, quam relate ad quemcumque intellectum vel voluntatem. Ac per hoc, voluntas divina non potest esse recta respectu earum, volendo opposita. Et consequenter non potest dispensare.

Secundo, quia sequeretur quod voluntas divina determinaretur necessario simpliciter circa aliqua volibilia alia a se. – Tenet sequela. Quia ad haec praecepta necessario bona, et opposita mala, determinata esset; sicut intellectus ad intelligendum ipsa necessario vera.

Tertio, quia in his quae praecipiuntur, non est bonitas necessaria ad bonitatem ultimi finis, convertens ad ultimum finem; et similiter in his quae prohibentur, non est malitia necessario avertens a fine ultimo: quia si bonum illud non esset praeceptum, posset finis ultimus amari et attingi; et si illud malum non esset prohibitum, staret cum eo acquisitio finis ultimi. Ergo non sunt conclusiones necessario deductae ex primis principiis naturalibus.

Haec sunt ex quibus Scotus movetur contra sententiam veritatis, scilicet quod praecepta omnia decalogi sunt conclusiones necessariae, et necessario deductae ex principiis naturalibus, ita quod ideo sunt praecepta quia bona, et prohibita quia mala, et non e converso.

II. Ad primam autem eius rationem, scilicet quia sequeretur quod essent indispensabilia etiam a Deo, dicitur quod praecepta decalogi, ut in littera dicitur, possunt dupliciter considerari. Primo, secundum ordinem iustitiae quem continent. Et sic conceditur quod sunt indispensabilia etiam a Deo, ut in responsione ad secundum Auctor probat. – Secundo, secundum applicationem ad aliquem singularem actum. Et sic dicitur quod praecepta secundae tabulae, de quibus est quaestio, sunt dispensabilia a Deo. Sed talis dispensatio non est relaxatio praecepti, aut declaratio illius in hoc casu seu actu, ut Scotus arguit: sed est facere quod iste actus non est homicidium, qui sine hac auctoritate esset homicidium, et simile est de aliis; ut in littera dicitur, in responsione ad tertium.

Nec fallaris, intelligens per ordinem iustitiae in praeceptis istis contentum, rationem debiti vel indebiti in communi: hoc enim non constitueret praecepta in speciali, sed duo communia praecepta, Nulli faciendum est indebitum, et, Cuilibet faciendum est debitum. Sed intellige specialem rationem debiti vel indebiti iuxta materiam subiectam. Verbi gratia, Non occides: ordo iustitiae in hoc praecepto est quod non occidas hominem innocentem, cum ceteris conditionibus requisitis: sic enim continet ordinem iustitiae quem Deus negare non potest. Nec unquam in ordine isto fit dispensatio: impossibile quippe est ut actus iste, scilicet occidere ex deliberatione, non se vel alium defendendo, privata auctoritate, hominem innocentem, dispensationem recipiat. Sed cum Deus dispensare dicitur, ut quando praecepit Abrahae immolationem Isaac, non relaxavit aut declaravit hoc praeceptum, Non occides: sed fecit ut actus ille immolationis non esset homicidium, quia erat occisio imperata a suprema potestate, qui sine tali auctoritate fuisset homicidium.

Et ut plenius intelligas, scito quod, sicut haec enuntiatio, Mortui non possunt resurgere, est necessaria, et ex principiis primis naturaliter notis demonstrative concludi potest; et in sensu in quo fit et concluditur, scilicet quod ly potest dicit potentiam naturalem, impossibile est quod aliter sit; et quando Deus resuscitat aliquem, non falsificat illam propositionem aut excipit ab illa, sed operatur non contra, sed supra naturam: ita in proposito haec conclusio, Non est occidendum, in sensu in quo fit, scilicet privata auctoritate cum ceteris conditionibus, est conclusio necessaria, et necessario consequens ex primis principiis practicis per se notis, ita quod est impossibile aliter se habere; nec Deus unquam eam falsificat, aut ab ea excipit; sed cum iubet fieri actum qui sine iussu suo esset homicidium, adulterium vel furtum, operari iubet non praeter aut contra praeceptum, sed quasi supra illud, dum a superiori potestate actum imperatum exerceri iubet. Omnia siquidem praecepta haec subintellectam habent hanc clausulam generalem, scilicet quod ex naturali mensura actus isti fiant vel non fiant: sic enim ordinem iustitiae insolubilem continent. Ita quod sensus est non esse naturali ratione committendum actum substratum rationi homicidii, adulterii, furti, etc. Hoc enim est idem quod dicere non esse occidendum, adulterandum, furandum: quoniam actus illi substrati, relati ad naturalem rationem et mensuram, a qua discordant, homicidii, adulterii, furti, etc., rationem induunt. Hoc autem omnino indispensabile esse constat, ut scilicet actus illi, naturali ratione exerciti, homicidia, adulteria, etc., non sint: quamvis fieri possit ut actus illi, divina ratione exerciti, non sint homicidia, adulteria, etc., et per hoc nec peccata. Sicut enim fieri nequit ut mortuus naturali potentia resurgat, ita fieri nequit ut homo naturali ratione occidat licite: quamvis divina potentia mortuus resurgat, et divina ratione homo occidat licite. Sed haec non esse contraria, liquido constat. Unde patet quod ista duo stant simul: Praecepta decalogi sunt conclusiones necessariae ex iure naturae strictissime; et ipsa sunt a Deo dispensabilia quodammodo. Verius tamen dicuntur indispensabilia omnino: et pie exponantur auctoritates dicentes Deum in praeceptis secundae tabulae dispensare, ut dictum est.

III. Ad secundam rationem dicitur quod voluntatem divinam determinari ad aliquid, potest intelligi dupliciter. Primo, ut determinetur ad volendum aliquid extra se esse vel non esse. Et sic est impossibile quod determinetur nisi a seipsa libere. Et hoc determinatur in libro Sententiarum, et gratis conceditur. – Alio modo, ut determinetur ad rectitudinem vel obliquitatem alicuius. Et sic, respectu complexorum, non inconvenit voluntatem divinam esse determinatam. Et hoc oportet etiam ipsum Scotum et omnes fateri, dicentes dari aliqua praecepta per se bona, et prohibita per se mala, ut prima praecepta iuris naturae, et prima praecepta decalogi. Ad haec quippe, non quod sint vel non sint, sed ad eorum rectitudinem et obliquitatem, voluntas divina est determinata sic ut a rectis non possit dissonare, nec obliquis possit concordari.

Si tamen cum debita reverentia loquendum, et altiori veritate utendum est, dicere debemus quod, sicut divinus intellectus naturaliter determinatus est ad Deum ipsum tantum intelligendum, et in se omnia naturaliter relucentia; ita divina voluntas ad Deum ipsum tantum volendum, et in seipsa omnia naturaliter recta, qualia sunt huiusmodi, quae non nisi in Deo sunt, antequam ab ipso communicarentur.

IV. Ad tertiam rationem dicitur quod argumentum manifeste peccat, a bonitate et malitia praeceptorum in seipsis, ad bonitatem vel malitiam nobis necessariam: quamvis etiam sic non concludat intentum. Ad quorum evidentiam, scito quod, quemadmodum in speculativis primum principium et conclusiones necessariae sic se habent quod principii veritas non eget veritate conclusionis (sed e converso) nec secundum se nec quoad cognitionem nostram, quia veritas principii est causa veritatis conclusionis, et notitia principii per se noti est causa notitiae conclusionis notae ex illo; ad contradictoria autem conclusionum necessariarum ita se habet principium primum quod cum ipsis non stat nec secundum se, nec quoad nos si nota est connexio ad invicem, ut patet: ita in practicis moralibus finis ultimus, et ea quae sunt simpliciter necessaria ex illo, sic se habent quod finis bonitas non dependet a bonitate aliorum nec in esse nec in amari, sed e converso; ad opposita autem mala se habet ultimus finis sic quod tam bonitas quam amor eius ab illis necessario discordat.

Cum ergo dicit arguens quod in istis non est necessaria bonitas ad ultimum finem etc., tripliciter intelligi potest. Primo, quod in istis non est bonitas necessariam connexionem habens cum ultimo fine, et similiter malitia necessariam aversionem habens ab eodem. Et sic negatur assumptum. Quoniam sicut in conclusionibus necessariis est necessaria veritas necessario connexa primo principio, ita in istis est bonitas necessaria necessario connexa ultimo fini. – Et ad probationem: Si ista non essent praecepta, posset amari et attingi ultimus finis in esse et amari absque istis: dicitur quod non probat contingentem connexionem. Ex hoc enim quod principia prima sunt vera et scita absque conclusionibus necessariis, non probatur quod conclusiones non sunt necessario connexae principiis, et in se necessariae: sed quod nec veritas nec notitia principiorum pendet ex eis. Sic autem est in proposito. Unde in dicto sensu nihil probatur: quoniam antecedens est falsum, et probatio non concludit illud.

Secundo potest intelligi quod in istis non est bonitas necessaria ad esse vel amorem ultimi finis. Et huiusmodi sensus est verus: quoniam ultimus finis nec in esse nec in amari dependet ab istorum bonitate, sed e converso. Sed ex hoc sensu non valet sequela, Ergo non sunt conclusiones necessariae: ut patet in speculativis conclusionibus respectu principiorum primorum.

Tertio potest intelligi quod in istis non est bonitas necessario convertens ad ultimum finem, nec malitia necessario avertens ab illo. Et in hoc sensu assumptum est falsum. Quoniam sicut in conclusionibus necessariis est veritas necessario ducens a posteriori in prima principia, ita in istis est bonitas necessario ducens in ultimum finem eis proportionatum. Quod dico, ne ingrediamur quaestionem de Deo ut fine naturali vel supernaturali, et quomodo sit istis Deus proportionatus finis. – Et ad probationem, quia si non essent haec praecepta vel prohibita, nihilominus ultimus finis posset amari et attingi: dicitur quod hic est sophisma Consequentis. Quoniam licet ista sint necessario convertentia vel avertentia, conversio tamen vel aversio non dependet ab his solis, sed aliunde esse potest: haec enim, ut dictum est, a posteriori convertunt vel avertunt, ut conclusiones respectu principiorum. Et tamen cum his teneas quod haec sunt adeo necessario connexa fini ultimo, ut saltem in praeparatione animi, conversio ad haec bona, et aversio ab his malis, inseparabilis sit ab amore finis ultimi.

Articulus VII: Utrum modus virtutis cadat sub praecepto legis

In articulo nono eiusdem centesimae quaestionis, nota quod actus interiores dupliciter sumi possunt. Primo, puri: et sic non subiacent humanis legibus et iudiciis. Secundo, iuncti actibus exterioribus: et sic subiacent humanis legibus et iudiciis. Et utrumque in littera insinuatur. Primum, cum dicitur quod volentem occidere et non occidentem, lex humana non punit. Secundum, cum dicitur quod aliter se habet lex ad facientem aliquid ex ignorantia, et ad facientem scienter. Et simile est de faciente ex metu vel sponte, deliberate vel subito.

II. In eodem nono articulo dubium occurrit, quia Auctor male probare videtur quod modus ille virtutis, scilicet volens et eligens, non cadat sub humana lege. Manifeste enim digreditur a voluntate et electione ut sunt modi actus virtuosi, ad voluntatem et electionem absolute; dum debet probare quod haec ut modus, non subsunt legi humanae; et probat quod haec absolute non subsunt legi humanae, dum affert pro ratione quod lex humana non punit volentem occidere et non occidentem.

III. Et confirmatur. Quia aut Auctor intendit de istis modis, ut modi sunt; [aut] absolute; aut utroque modo. Si de istis absolute, aut utroque modo, dicendum erat de primo modo, scilicet quod sciens non cadit sub lege humana absolute, quia est actus interior: non enim lex humana punit ignorantem legem, si nihil operetur contra eam. – Si ut modi sunt, qua ratione aliter iudicatur ad poenam vel ad veniam a lege humana ignoranter faciens, pari ratione male libenter faciens et non ex intentione deliberata; ut patet in lege de civitatibus refugii.

IV. Ad hoc dicitur quod, quia doctrinam oportet esse formalem, et quaestio est de modo virtutis, sermo litterae est de istis ut sunt modi, et non absolute. Et quoniam legi humanae subsunt actus virtutum sub ratione iustitiae, ut supra dictum est; et ad actus iustitiae non refert, quoad exterius forum, qua quis voluntate aut intentione faciat, dummodo debitum reddat, ut patet in actibus iustitiae commutativae et distributivae; nihil enim refert, quoad iustitiam, si mala intentione reddas mihi debitam pecuniam vel honorem, et huiusmodi: ideo modus iste, scilicet voluntarie ex intentione finis illius virtutis operari, non cadit sub lege humana, quae actus omnes praecipit sub ratione debiti. Unde lex humana non punit militem in bello occidentem hostem, si ex odio vel ob avaritiam pugnet vel occidat. Et simile est in aliis.

V. Ad primam autem obiectionem dicitur quod velle occidere potest sumi dupliciter. Primo, ut est actus voluntatis habens pro obiecto occisionem intellectam: et sic sumitur absolute, et non est ad propositum. – Secundo, ut est modus occisionis ulterius exercendae, quasi inchoans ipsam: et sic est ad propositum. Et intendit littera quod, quia occisio in tali modo, scilicet voluntarie et ex intentione existens, non cadit sub praecepto homicidii inquantum est a lege humana, consequens est quod modus iste non cadat sub lege humana. Unde nulla est digressio.

VI. Ad secundam autem obiectionem dicitur negando quod lex humana, inquantum est coactiva, aliter se habeat ad operantem voluntarie et ex intentione, et aliter ad operantem non voluntarie vel non ex intentione. Quia, ut dictum est, ad debiti rationem respicit, ad quod non est impertinens scienter vel ignoranter, sicut volendo et intendendo, ut declaratum est. – Instantiae autem quae afferuntur de homicida ex occurrente ira, et operantibus metu vel subito, non sunt ad propositum. Quia in his non attenditur differentia secundum velle et non velle, intendere et non intendere: in omnibus enim salvatur et velle et intendere. Sed differentia est in causa voluntarii, vel in modo, vel aliquo huiusmodi.

VII. In responsione ad secundum in eodem articulo, nota has regulas, quibus toties uti oportet: scilicet non esse idem finem praecepti et id de quo praeceptum datur, quia illud finis, hoc ad finem; qui finis praecepti non cadit sub praecepto ut id quod praecipitur, sed ut intentum a legislatore. Quoniam ex his habes solutionem multarum quaestionum pro minus eruditis et bonis mentibus timentibus culpam ubi non est.

Articulus VIII: Utrum modus caritatis cadat sub praecepto divinae legis

In articulo decimo eiusdem centesimae quaestionis, nota duo. Primo, quia Auctor tendit ad demonstrandum quod modus caritatis non cadit sub aliis praeceptis, ideo separationem temporum obligantium ad diversa praecepta docet, in responsione ad secundum. Cum hac tamen separatione, quae ut plurimum accidit, contingere potest simultas temporis, quo scilicet simul teneatur ad praeceptum caritatis et aliud. Et tunc, servando illud aliud et non praeceptum caritatis, reus est omissionis istius, ut in corpore articuli dicitur.

II. Secundo, quia sub praecepto caritatis cadit dilectio Dei ex toto corde, quod comprehendit directionem omnium ad Deum, ac per hoc modificationem omnium praeceptorum a caritate; consequens est quod, pro quocumque tempore obligat praeceptum caritatis, pro eodem modus caritatis in aliis observandis praeceptis obliget; non ex vi aliorum praeceptorum, sed ex vi praecepti caritatis, ad quam non solum spectat proprius actus secundum se, sed ut modus ceterorum. Et quoniam sub caritatis praecepto non clauditur ordinare peccata in Deum, sed omnia referibilia in Deum, qualia sunt quaecumque in nostra sunt potestate et non sunt mala culpae; et quilibet habens caritatem, ex hoc ipso quod est in caritate, diligit procul dubio Deum ex toto corde, habens ipsum pro ultimo fine, ac per hoc sui ipsius, et consequenter suorum omnium fine, alioquin in caritate non esset: idcirco non oportet pias mentes scrupulo agitari quomodo praeceptum impleant ut omnia in gloriam Dei faciant.

Hic tractandum esset promissum dubium in qu. XXI, de indifferentia actus existentis in caritate, nisi inferius in IIa IIae, qu. XLIV, art. 4, ex proposito disserendum esset id unde pendet tota vis, an scilicet sub praecepto caritatis claudatur totalitas referibilium. Propter quod, illucusque differetur.

Articulus IX: Utrum convenienter distinguantur alia moralia praecepta legis praeter decalogum

In articulo undecimo dubium occurrit ex eo quod superius, in articulo sexto huius quaestionis, dictum est quod ordo praeceptorum divinae legis attenditur secundum maiorem et minorem gravitatem, quia quanto aliquod malum contrarium est gravius, tanto magis repugnat rationi, et oppositum bonum magis a ratione suscipitur ut consonans. Nunc vero minora mala locantur sub praeceptis decalogi, et graviora sub praeceptis adiunctis: ut patet de blasphemo respectu periurii, et de peccato contra naturam et bestialitatis respectu adulterii, et de rapina respectu furti. Debebant siquidem graviora haec, utpote magis dissona, et consequenter magis susceptibilia a ratione, in praeceptis decalogi poni, et minus gravia ad haec reduci, si secundum gravitatem praeceptorum ordo est, ut Auctor docuit.

II. Ad hoc dicitur quod ad rationem praeceptorum decalogi, quia sunt prima elementa legis communia omnibus de populo, exigitur communitas: idest quod sint de illis quae communius singulis conveniunt. Ita quod principalia inter communia, praecepta decalogi constituere videntur; et inter ipsa principalia ac communia, quanto gravius, tanto prius. Et propterea licet rapina, bestialitas et blasphemia sint graviora quam furtum, adulterium et periurium; quia tamen haec graviora non ita facile communiter accidunt sicut illa minus gravia; ideo illa, utpote communiora, primum locum in elementis legis obtinuerunt. Et haec ad illa, non ut graviora, sed ut priora secundum extensionem, reducuntur in hoc articulo: et illa inter se secundum gravitatem ordinata sunt in articulo sexto. Nihil ergo contrarietatis intervenit.

Articulus X: Utrum praecepta moralia veteris legis iustificarent

In articulo duodecimo eiusdem centesimae quaestionis, adverte quod omnes quos vidi codices, scripti et impressi, falsi sunt. Habent enim in corpore articuli haec verba: Si vero accipiatur iustitia pro executione iustitiae, sic praecepta moralia iustificabant, inquantum continebant id quod est secundum se iustum: sed sacramenta illa veteris legis gratiam non conferebant, sicut conferunt sacramenta novae legis, quae propter hoc iustificare dicuntur. Et statim subditur: Si vero accipiatur iustitia pro executione iustitiae etc. Ubi patet quod aut omnia illa superflua sunt: aut, cum dixisset quod moralia iustificare non poterant iustitiam causando, addebat quod nec caeremonialia hoc poterant. Propter quod, codices inquire veros.

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work