Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Articulus I: Utrum operatio sit causa propria delectationis
Circa primum articulum quaestionis trigesimaesecundae, dubium occurrit an operatio sit propria causa delectationis, ut constitutio in connaturale bonum; an indistincte. Et ut clarior sit quaestio, recolito quod in definitione delectationis positi sunt duo actus pro causa delectationis, scilicet cognitio, et constitutio1. Et quia nulli dubium est quod cognitio est operatio, si ea ratione operatio est causa propria delectationis, quia oportet cognitionem intervenire ut causam, quaestionis solutio clara est. Quia vero satis ambiguum est an constitutio sit necessario operatio, ideo si ea ratione operatio causa propria delectationis dicitur, quia omnis itaque constitutio talis in connaturale bonum, causans delectationem, est operatio; singulare dictum, et disputabile est. Et est inter hos duos sensus tanta differentia, quod in primo indistincte, et sine contractione, aliqua operatio ponitur causa delectationis: in secundo vero, operatio ponitur prima causa eiusdem, et ut constituens in connaturale.
Et pro parte affirmativa huius secundi sensus, sunt verba Auctoris in littera, volentis quod consecutio boni convenientis consistit in operatione. Et in responsione ad primum dicitur quod quae habemus non delectant, nisi apprehensa ut habita, et habere nihil aliud est quam eis uti vel posse uti, quod est per aliquam operationem.
Pro parte vero negativa est, quia proprium esse et vivere, et alia huiusmodi, delectant: et tamen constitutio nostra in eis non est per operari, sed per esse. - Delectant quoque nos multa in quibus constituimur non per operari, sed per recipere seu pati: ut patet cum calefieri vel refrigerari delectamur. - Delectat et conveniens locus: in quo per esse in loco, non per operari constituimur.
II. Ad evidentiam huius dubii, scito quod, quia delectatio quietis rationem habet, consecutio boni connaturalis exigitur ad causandam delectationem, propter consecutum esse, quod est totum simul: et consecutum esse exigitur propter esse, quod est magis a motu elongatum. Et propterea magis causa est delectationis consecutum esse, quam consecutio: et magis esse, quam consecutum esse. In cuius signum, scientiae et virtutes olim acquisitae vel inditae, modo ut inexistentes apprehensae delectant; et non solum quando acquisitae sunt, aut secundum acquisitionis memoriam. Et omnis consecutio, et omne consecutum esse delectat, inquantum ponit in aliquo esse consono. Unde cum in definitione delectationis dicitur quod delectatio est constitutio tota simul in naturam etc.2, nomine constitutionis intellige non solum consecutum esse, sed esse, sive sit tale esse per constitutionem, sive non. Constituitur enim Deus gloriosus in esse sine constitutione: et delectationem tamen summam apprehensum in eo facit. Et nos nostrum esse apprehensum delectat, non quia a natura constitutum, sed quia inest nobis: nihil enim minus delectaret, si non aliunde haberemus.
Pro intellectu tamen litterae, expresse dicentis utrumque requisitum ad delectationis causam, in operatione consistere: distingue, et dicito quod delectabilia sunt duplicia, quaedam congenita, et quaedam supervenientia. Et quod Auctor, de supervenientibus sollicitus, in littera consecutionis nomine intentionem suam significavit; et voluit consecutionem in operatione consistere, extenso operationis vocabulo ad omnem actionem, passionem motumque. Delectabilia quippe omnia quae superveniunt, iunguntur nobis motu aliquo, vel ut obiecta operationum immanentium, vel saltem ut materia usus, ut in responsione ad primum et secundum dicitur.
Nec tamen tacuit omnino Auctor de constitutione causante delectationem in congenitis. Nam in articulo septimo3 expresse dixit quod simile, inquantum unum, est delectabile: constat enim quod unitas similium est unitas in essendo. Et quia, ut dicitur in I Rhetoric.4 Aristotelis, simile delectat ut ipsummet, consequens est quod constitutio in delectatione congenitorum, sicut et in delectatione similium, sit secundum esse, etiam si nulla inde operatio proveniret. - Et per haec patet solutio obiectorum, et quaestionis.
III. Circa causam delectationis ex parte obiecti, scilicet bonum conveniens, dubium occurrit an sit conveniens formaliter, an denominative: idest, an obiectum causans delectationem sit res denominata a relatione convenientiae, an sit ipsa convenientia. Quod enim res sit absoluta quae denominatur conveniens, probatur ex communi conditione activorum. Ratio enim agendi in quolibet activo res absoluta est: relatio autem activi, aut approximationis, conditio est sine qua non. Constat autem quod bonum conveniens activum est delectationis. - Quod autem sit ipsa convenientia, probatur ex eo quod, nisi apprehendatur aliquid ut conveniens, non causatur delectatio.
IV. In hac dubitatione invenio Scotum, in III Sent., dist. xv5, tenuisse quod conveniens et disconveniens secundum sola absoluta dicunt rationes causandi delectationem et tristitiam: secundum relationes vero, dicere causas sine quibus non, ut relationes activi et approximationis. Nec aliud invenio eius fundamentum.
Mihi vero videtur quod relatio convenientiae vel disconvenientiae in actu exercito, concurrat ad causandum delectationem vel tristitiam, ut ratio agendi. Et moveor ex eo quod delectatio et tristitia de eodem differunt specie, utpote contrariae. Ergo delectabile et tristabile, earum obiecta et propria per se positive activa, differunt specie secundum rationes agendi illas. Sed non secundum rationes absolutas. Ergo secundum rationes respectivas convenientiae et disconvenientiae. - Prima sequela patet, notatis terminis appositis in consequente ad excludendas causas excedentes, aut per accidens, aut negative, ut nauta praesens vel absens causat contraria; et differentiam activorum secundum impertinentia, aut substrata, et alia huiusmodi. Oportet enim contrarias actiones a contrariis rationibus agendi proficisci in naturaliter agentibus propriis, qualia sunt delectabile vel tristabile. - Destructio vero consequentis patet ad sensum. Experimur enim quod idem absolutum, puta calor, modo causat delectationem, modo tristitiam, apprehensus vel sensatus ut conveniens vel disconveniens. - Existente igitur forma absoluta eadem; et facto transitu de delectabili in tristabile propter variationem de convenientia in disconvenientiam; et per se causatis contrariis actionibus ac passionibus, scilicet delectatione et tristitia: manifestum fit quod convenientia et disconvenientia ut rationes agendi concurrunt.
V. Et confirmatur hoc. Quia illud quod concurrit ad causandum delectationem vel tristitiam ut apprehensum, non se habet ut conditio approximationis, sed ut ratio agendi: quoniam apprehensum est quod movet appetitum ut ratio agendi. Sed convenientia vel disconvenientia concurrit ad haec ut apprehensa. Quoniam quantumcumque aliquis frigens calefieret convenienter, nisi perciperet illud ut conveniens in actu exercito, ut exercet convenientiam, non delectaretur. Et hoc manifestius apparet in delectatione vel tristitia imaginationem vel rationem consequente: ovis enim nunquam fugeret lupum, nisi apprehenderet ipsum ut disconvenientem, eliciendo ex ipso intentionem inimici. Et continue experimur, propter varias relationes importantest convenientiam vel disconvenientiam apprehensas de aliquo, varie immutari a delectatione in tristitiam, et e converso, terminantes certas passiones.
Et quod forte fallit putantes oppositum, est quia non advertunt quod relationes sunt in genere formarum activarum ut apprehensae; quamvis non sint in genere activarum formarum ut existentes. Et qui negat hoc, neget quoque aestimativam, cuius obiectum sunt intentiones insensatae, elicitae ex sensatis, ut utile, amicum, inimicum, etc.; ex quibus causantur passiones in animalibus.
Potest quoque esse causa deceptionis non distinguere inter apprehendere relationem alicuius in actu signato, vel exercito. Verbi gratia, ovis novit agnum ut terminum lactationis, non quod oportet eam apprehendere ipsam relationem termini, quod esset apprehendere in actu signato; sed quia apprehendit agnum ut exercentem relationem termini lactationis. Et simile est in aliis. Ex talibus enim apprehensionibus relationum causantur passiones. Quod forte Scotus non negaret.
VI. Et sic discussae sunt duae delectationis causae, scilicet constitutio, et bonum connaturale: reliqua autem, scilicet apprehensio, superius6 dilucidata est. Ad haec enim tria reducuntur omnia causantia delectationem quae per totam hanc trigesimam secundam disputantur, et in I Rhetoric.7 tanguntur. Operatio enim delectat et ut constitutio, et ut bonum conveniens; motus, ut afferens bonum conveniens, vel auferens disconveniens; memoria et spes, ut supplentes constitutionem; tristitia, per accidens, ratione ablationis vel memoriae; alienae actiones, ut in proprio nos bono faciunt constitui passione, vel aestimata possessione, vel identitate. Benefacere quoque, et simile, et admirari, ad eadem spectare exercitatis non est difficile deducere.
Unum tamen in his adverte, quod, quia in his quae ad appetitum spectant, nihil differt esse aut apparere; propterea delectatio causatur ex aestimato habere, ex aestimato possidere, ex repraesentato abundare, et similibus; et non solum ex habere, possidere, abundare, et similibus. In huiusmodi enim ipsa imaginatio horum delectans sic constituit in connaturale bonum, ut supplens vicem ipsius habere; et non solum ut apprehensio. Talis autem est dispositio eorum qui delectantur principatu, honore, et similibus.
Articulus II: Utrum admiratio sit causa delectationis
Circa octavum eiusdem trigesimaesecundae quaestionis articulum, reliquis non aliter discussis1, scito quod admirans in ipso admirationis actu videtur habere tria: primo, novae, rarae vel arduae rei intuitum desideratum; secundo, collationem illius cum occulta causa; tertio, naturalem quandam concupiscentiam cognoscendi causam, sicut universaliter imperfecta appetunt perfici. Et propterea admirari constituit habentem in id quod est secundum naturam: nosse enim, et conferre, et appetere scire, connaturalia sunt, et naturaliter in his gaudet anima.
Praeter haec autem tria, quae omni miranti communia videntur, inest scrutatoribus causarum rationalis concupiscentia sciendi causam, quae est causa delectationis, sicut cetera desideria, ut in art. 3, ad 3, habes.