Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition; translations follow.
✦ This work is being completed — add a section.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Articulus I: Utrum omnis delectatio sit mala
Omissa quaestione trigesimatertia, circa quaestionem trigesimamquartam, adverte quod Auctor, post tractatum de bonitate et malitia passionum in communi1, examinare volens bonitatem et malitiam passionum in speciali, circa duas tantum passiones, scilicet delectationem et tristitiam, quaestiones movet singillatim de bonitate et malitia2. Et ratio est, quia ad istas terminantur omnes aliae passiones, et ab eis quodammodo regulantur, ut infra3 habetur.
Articulus II: Utrum omnis delectatio sit bona
In secundo articulo trigesimaequartae quaestionis, omisso primo, dubium occurrit circa responsionem ad primum, pro quanto dicit quod nihil est utile quod non sit bonum. Quia aut est sermo de bonitate naturae, aut de bonitate moris. Si de bonitate naturae, nulla est differentia inter utile et delectabile: quia utrumque est bonum tali bonitate. – Si de bonitate morali, tunc falsa quoque est differentia: quia multa utilia bona sunt mala moraliter, utpote ad malum ducentia; sicut multa delectabilia mala sunt moraliter, mala opera consequentia.
II. Ad hoc dicitur quod hic est sermo de bonitate morali: et quod bonum utile est secundum se rationi consonans. Cum enim dicis bonum utile, dicis aliquid consonum rationi, sicut cum dicis pascere esurientem. Et in hoc differt utile a delectabili, ut in littera dicitur, quia utile significat aliquid consonum rationi, delectabile vero consonum appetitui. Bonum autem et malum morale constituitur ex consonantia et dissonantia ad rationem, et non ad appetitum. Et ideo utile non abstrahit a bono et malo morali, sicut delectabile, sed est bonum morale. – Nec per hoc sequitur nullum bonum utile esse malum moraliter. Quoniam sicut pascere esurientem potest esse malum moraliter, ut si fiat propter adulterium, etc.; ita multa bona utilia possunt mala fieri, dum ordinarentur ad malum.
Articulus III: Utrum aliqua delectatio sit optimum
In articulo tertio dubium Thomistis molestum occurrit propter illa verba: Aliqua delectatio hominis potest dici optimum inter bona humana. Repugnat siquidem hoc doctrinae Auctoris, tenentis operationem praecedentem, puta visionem Dei, esse optimum inter bona humana1.
II. Ad hoc licet diversimode dici possit: – puta quod delectatio est optimum ut accidens, operatio autem ut substantia, iuxta dicta in qu. II, art. 6; vel quod delectatio est optimum in genere motuum appetitivorum; vel quod est optimum secundum se, quia habet in se unde ultimo quietet appetitum, licet habeat aliud optimum melius ipso, non ut bono magis bonum, sed ut optimo in uno ordine optimum alterius ordinis, honestum enim et delectabile duorum bonorum ordines constituunt: – ad litteram tamen loquendo, distinguo: quia aut est sermo de bonitate naturae, aut moris. Si quis enim inspexerit quod tractatus iste de bonitate et malitia est moralis, videbit quod quaestio est de optimo moraliter, idest summe consonante rationi; omittendamque censebit contradictionem aliis dictis S. Thomae, puta quod visio est nobilior, quod est finis etiam delectationis2; haec enim omnia ad maiorem bonitatem naturae spectant. Delectatio siquidem consequens et operatio eadem numero bonitate morali bonae sunt: eadem quippe consonantia vel dissonantia consonant vel dissonant rationi. Ac per hoc, optimam operationem sequens delectatio, optima est non minore bonitate: et non magis nec minus bona moraliter.
III. Nec obstat huic sensui quod in responsione ad secundum, in prima responsione, Auctor videtur velle quod delectatio est melior actu virtutis, quam sequitur. Hoc enim Auctor non dicit, nec intendit dicere. Sed prima responsio ibi data respondet maiori propositioni argumenti, quae est communissima propositio, scilicet: Optimum nullo adiecto fit melius. Et dicit quod est vera de optimo simpliciter: et non de optimo in genere, quale est delectatio. Et ideo, dato etiam quod ex actu virtutis esset melior, adhuc stat quod sit optimum in genere.
Secunda vero responsio respondet minori, scilicet: Delectatio addita operationi, est melior. Et dicit quod operatio non est adiecta delectationi, sed intranea eidem. Et haec responsio nullam patitur in se calumniam; et nihil extorquens, omnia salvat. Sic enim et est optima moraliter inter bona humana, summe consonans rationi: quia nihil est melius moraliter ipsa. Et est minus bona naturaliter operatione quam sequitur, quae est optima et in genere moris et naturae, in utroque ordine ultimus finis existens: quamvis diversimode, quia in illo, communi sibi et delectationi bonitate; in isto, propria. Propter quod, in isto ordine finis est etiam delectationis: in illo autem, non.
Articulus IV: Utrum delectatio sit mensura vel regula secundum quam iudicetur bonum vel malum in moralibus
In titulo articuli quarti, adverte quod, quia mensura est certificativa quantitatis mensurabilium, et regula certificativa dispositionis; et utrumque horum exigit primitatem in cognoscendo, et quodammodo in essendo, secundum aliquod genus causae: idcirco Auctor, proponendo hunc articulum in enumeratione omnium articulorum in principio quaestionis, quaerit utrum delectatio sit mensura secundum quam iudicetur; hic vero absolute, utrum sit mensura1; quasi ibi primitatem in cognoscendo, hic in essendo insinuans. Et in corpore articuli, mensuram secundum cognitionem et iudicium determinat: in responsionibus vero ad primum et ultimum, causalitatem finalem quodammodo ei tribuit.
Et scito quod, quia ad rationem mensurae et regulae non sufficit primitas in essendo, sed exigitur quod sit nobis certissima; ideo, licet bonum honestum sit secundum se prius et certius quam delectabile, quia consequitur ad illud, et potest esse bona et mala delectatio; quia tamen delectatio est nobis magis certa, ideo ipsi attribuitur ratio mensurae; et operatio ipsa mendicat, quoad hoc, a delectatione. Propter quod Auctor studuit, in corpore articuli, ad probandum rationem mensurae in delectatione, ex cognitione et iudicio. Et sat fuit salvare utcumque prioritatem in essendo: ut patet in responsione ad tertium, ubi finis ratione satis large, propter hoc salvandum, utitur.
II. Circa calcem responsionis ad tertium, in eodem quarto articulo, dubium occurrit novitiis: quia videtur adversari supra dictis. Si enim bonitas delectationis est causa quodammodo bonitatis in operatione, aut e converso; sequitur non esse eandem numero bonitatem utriusque. Cuius oppositum dictum fuit2.
Ad hoc breviter dicitur quod, ut ex superius3 dictis apparet, in analoga causalitate, seu redundantia, salvatur identitas numeralis in causa et causato. Unde hoc nihil obstat proposito: sicut nec bonitatibus actus exterioris et interioris.