Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Articulus I: Utrum lex humana semper sit mutanda, quando occurrit aliquid melius

In articulis primo et secundo non occurrit aliud scribendum quam quod optime notentur causae mutationis legum, ut et quando oportet, mutentur; et quando non oportet, resistentia fiat mutationi. Necessitas vel utilitas pensanda est non ad praesens tantum tempus, sed perpetuum, seu diuturnum, pro quo lex fit.

Articulus II: Utrum consuetudo possit obtinere VIM legis

In articulo tertio, in responsione ad secundum, adverte quod, licet Auctor satisfaciat argumento, dum manifestat non oportere ab actu illicito inchoare consuetudinem derogantem legi; si tamen ab illicitis tunc actibus inchoasset, ex quo convaluit, et iam consuetudinis vim habet, legi scriptae derogat. Non oportet namque posteros sollicitos esse an licite vel illicite introducta sit consuetudo, quam sine dubio licite inveniunt observari, relicta lege scripta.

Articulus III: Utrum rectores multitudinis possint in legibus humanis dispensare

In titulo articuli quarti adverte quod non de principe specialiter, sed de rectore multitudinis, sive princeps sit sive non, quaestio est.

In corpore articuli eiusdem adverte duo. Primo, quid subiacet dispensationi rectoris. Exprimitur namque in littera quod hoc est defectus legis in persona vel casu. Quando enim non est, nec apparet, nec dubitatur defectus legis, nulla est ratio licentiam tribuendi quod non servetur legis praeceptum: ac per hoc, nulla est ratio dispensandi. Quando autem apparet quod lex in hoc casu impediret maius bonum, vel cederet in malum, et huiusmodi; tunc deficere dicitur lex in casu illo. Unde pro sola voluntate non fit dispensatio, sed dissipatio.

II. Secundo, quis rector in qua lege possit dispensare. In littera enim nihil aliud exprimitur nisi quod rector multitudinis habet potestatem dispensandi in lege humana quae suae auctoritati innititur. Et in responsione ad tertium, in lege humana publica non potest dispensare nisi ille a quo lex auctoritatem habet, vel is cui ipse commiserit. Videtur autem mihi quod, seclusa consuetudine, quae auctoritatem dispensandi inferioribus rectoribus committit et adimit; ex hoc ipso quod aliquis constitutus est rector multitudinis, commissa quoque est sibi auctoritas dispensandi in lege superioris quoad tria: scilicet quoad levia, quoad frequentia, quoad propria.

Leve autem est quodcumque, ceteris paribus, non praecepto proprie dicto, sed simplici statuto positum est. Non enim est rationi consonum ut ad principem pro dispensatione in levi recurrendum sit.

Frequenter quoque occurrentibus, grave nimis esset ad principem, saepe valde remotum loco vel commoditate, recurrere, ubi lex ipsa vindicanda tandem esset, non servanda. Ut patet in lege ieiunii ecclesiastici, quod crebro solvendum accidit ex rationabili, secundum existimationem saltem, causa; nec est rationi consonum ut semidebilis, aut volens quis equitare aut pedes ire sine necessitate cogente, et putans se non posse servare ieiunium, debeat ad Papam recurrere; sed sat videtur quod arbitrio episcopi in aliud pium opus commutetur, salvo legis fine.

Aequum etiam est ut ea quae sunt ita propria alicui multitudini quod non redundant in communitatem totius regni, vel reipublicae christianae, illius multitudinis rectori, qui notitiam specialem eius habet, moderanda relicta sint: nisi forte adeo notabilis casus sit ut merito superior consulendus occurrat. Unde si lex superioris de civitate sit, cum esse civem munus sit ita proprium huic civitati quod nihil ad alias spectet, potest rector dispensare in lege illa. Secus autem est de communibus, quae scilicet, licet hic fiant, redundant in alios: ut si lex superioris sit de doctoratu aut de matrimonio, cum doctor et coniux ubique, et non in ista tantum civitate munus suum exerceat, non spectat ad rectorem huius multitudinis, sed totius, dispensare.

In quibus autem Ecclesiae legibus possit episcopus dispensare, non est praesentis negotii, ubi in communi est sermo de legibus et rectoribus.

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work