Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Articulus I: Utrum voluntas sit subiectum peccati

In articulo primo dubium est de illa propositione: Omnes actus morales sunt actus immanentes. Haec enim propositio destruere videtur doctrinam superius datam de bonitate et malitia morali actuum exteriorum; et veritatem, quam continue sonamus, dum percussiones, homicidia, et alia huiusmodi, actus morales et malos dicimus.

II. Ad hoc dicitur quod praesens propositio nec veritati, nec doctrinae Auctoris contrariatur; sed est vera formaliter intellecta. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod, cum subiectum moralitatis sit actus voluntarius, oportet actum inquantum voluntarium sumi, cum sumitur inquantum moralis: ac per hoc, ex negatione voluntarii optime infertur negatio moralis actus. Cum autem voluntarius actus exterior, puta mala percussio, a pluribus causetur principiis subordinatis, puta voluntate, irascibili et manu; si comparatur ad manum, non est ab ea ut voluntarius actus: quia manus non est secundum se principium aliquo modo liberum, sed subest imperio serviliter. Si comparatur ad irascibilem, sic est ab ea ut voluntarius actus imperatus: quia irascibilis subest imperio civiliter. Si comparatur ad voluntatem, sic est ab ea ut actus voluntarius quodammodo elicitus, ut patebit. Quia ergo nullus actus exterior, ut est a principio unde est ut actio transiens, exit ab eo sub ratione voluntarii; consequens est quod nec exeat ab eodem sub ratione moralis; et consequenter nulla actio transiens, ut sic, pure sit voluntaria aut moralis, sed ut substat actioni alicui immanenti liberae. Et propterea in littera dicitur quod omnes actus morales, sive boni sive mali, sunt immanentes. Et sic esse manifestat formalis effectus: actibus enim moralibus bonis soli operantes sunt in seipsis boni, et mali sunt in seipsis mali. Cuius oppositum accidit in transeuntibus: quoniam acta bene vel male disponuntur bonis vel malis actionibus transeuntibus, ut patet in aedificatione, pictura, scriptura.

III. Ad rationes autem in oppositum dicitur quod actus exteriores dicuntur boni vel mali moraliter, ut subsunt alicui actui immanenti, et non aliter. Quod patet ex hoc quod non nisi inquantum induunt rationem voluntarii, boni vel mali moraliter sunt et dicuntur: constat namque volitum actum immanentem voluntatis afferre. Cum hoc tamen stat quod huiusmodi actus voluntarii sunt secundum se mali, aliter quam actus interiores, ut superius dictum fuit: nihil enim obstat magis ratio actus immanentis quam voluntarii, quod superius discussum est.

IV. In eodem articulo primo quaestionis septuagesimaequartae, diligenter adverte quod ex hoc articulo, ut testatur responsio ad primum in articulo sexto huius quaestionis, habes non solum quod peccatum est subiective in voluntate, sed quod omne peccatum est subiective in voluntate. Ex hoc namque loco habes quod omne peccatum est actus immanens, et a voluntate, et consequenter in voluntate, quia omnis actus immanens est in eo a quo est. Et quoniam in secundo articulo determinatur quod non sola voluntas est subiectum peccati, sed plures aliae potentiae sunt subiectae peccatis, ut in sequentibus patet articulis; nosse debes quod non inconvenit idem peccatum esse in pluribus subiective secundum diversa, sicut potest diversimode esse a pluribus: paria namque in actionibus immanentibus sunt esse in et esse ab operante. Cum enim in omni peccato concurrat actio voluntatis positive vel privative, oportet omne peccatum ratione huius esse in voluntate: cum etiam peccatum quandoque sit actus alicuius potentiae sub imperio voluntatis, ut male diligere, male irasci, male concupiscere, oportet peccatum secundum illum actum esse in illa potentia elicitiva illius actus. Et si contingat ad eundem actum malum concurrere tres potentias defectuose, puta voluntatem, rationem et concupiscibilem; illud peccatum subiective, secundum diversa, erit in tribus. Et quoniam quandoque assignatur pro subiecto proximum elicitivum actus, quandoque primum movens, quandoque primum dirigens; ideo diligens lector discernat dicendi rationem, ubi diversitatem invenire contingat de subiecto alicuius peccati; et non damnet, sed exponat.

Articulus II: Utrum sola voluntas sit subiectum peccati

In articulo secundo eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, adverte quod hinc patet apud Auctorem actus aliarum potentiarum quae sunt principia actuum voluntariorum ut sic, esse quandoque peccata formaliter: ita quod actus voluntatis est primo malus formaliter; actus autem aliarum virium formaliter mali, sed non primo, sed secundario. Et hoc ex ratione litterae probatur: quia actus immanens voluntarius inordinatus est formaliter malus et ex subiecto simul et principio, quia principium talis actus est subiectum peccati formaliter. Actus autem transeuntes, ut sic, non nisi materialiter mali sunt, et ad substantiam peccati pertinent in actu exercito: quia non nisi mediante actu immanente, qui est subiectum bonitatis et malitiae moralis, ut patet ex dictis.

Unde Scotus, in II Sent., dist. XLII, absque ratione intulit peccatum esse formaliter in sola voluntate. Hoc enim non minus est falsum quam actualem iustitiam, idest bonitatem, ut distinguitur contra actuale peccatum, esse in sola voluntate: quamvis utrumque sit formaliter in sola ipsa primo.

Articulus III: Utrum in sensualitate possit esse peccatum

In articulo tertio eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, dubium occurrit ex Scoto, in XLII distinctione II Sent., qu. III, inferente quod, si in motibus praecedentibus actus voluntatis est peccatum quia voluntas non praevenit, quod sit peccatum omissionis: cum tamen hic ponatur peccatum commissionis.

Sed hoc facile solvitur a perspicientibus quod, quando committitur aliquis actus inordinatus voluntarie, sive voluntarie sit positive sive negative, est peccatum commissionis; ut patet in delectationibus malis perceptis non imperatis, sed nec exclusis; incuria namque nautae submersionis peccatum committitur, quamvis negative. Unde cum concupiscentia carnis adversus spiritum sit malus actus, et voluntarius negative; sequitur quod sit peccatum commissionis, quando peccatum est.

II. In eodem articulo adverte quod circa motus sensualitatis est aliquid certum, et aliquid videtur incertum. Certum est quod omnes motus mali quos voluntas potest et debet praevenire, si non praevenit, quando, sicut, etc., sunt peccata. Sed quod voluntas possit et debeat semper singulos motus sensualitatis aut vanitatis praevenire, non videtur consonum: eo quod videtur quod sit obligatio ad impossibile in reali executione singularum praeventionum. Si tamen auctoritas Augustini et Auctoris veneranda pensetur, et ratio in littera insinuata, non apparebit hoc dissonum. Cum enim peccatum veniale sit imperfectum quid in genere moris et peccati, propter quod et sine deliberatione committitur; consequens est quod imperfecta ratio potentiae et debiti sufficiat ad commissionem ipsius. Unde concederem quod est in nobis imperfecta potentia ad reprimendum vel obviandum singulis motibus malis, quia dum attendo uni et do operam rei sanctae, insurgit alius: attamen talis imperfecta potentia, cum aliquali debito, sufficit ad rationem talis peccati imperfecti.

Articulus IV: Utrum in sensualitate possit esse peccatum mortale

In articulo quarto eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, adverte quod sensualitas, idest pars appetitiva sensus, tripliciter sumitur. Primo, ut sensitiva est absolute: et sic nullum habet in se peccatum, sicut nec in brutis. Secundo, ut est volentis: et sic est principium, et consequenter subiectum peccati venialis, dum habens ipsam non praevenit voluntate coniuncta motus eius insurgentes contra rationis bonum. Tertio, ut est mota a deliberatione: et sic principium est et subiectum virtutis et vitii, actus virtuosi et peccati mortalis, ut ex superius dictis patet. Et secundum hoc habes unde videas quod, sicut superius simpliciter concessum est in appetitu sensitivo ut moto a voluntate, esse virtutem; ita nunc conceditur quod in sensualitate ut mota a voluntate, est peccatum mortale. Et sicut non est concessum quod in appetitu sensitivo est virtus, ita nunc negatur in eo mortale peccatum. Par enim est ratio, ut in littera dicitur, in responsione ad secundum. Quamvis vocabulum sensualitatis, quia nominare videtur appetitum sensitivum ex parte depressionis eius, nonnihil favoris neganti in ea peccatum mortale, tribuat.

II. In hoc eodem quarto articulo est dubium, quia doctrina Auctoris non videtur rationi consona, dum peccatum veniale concedit in sensualitate, idest appetitu sensitivo, et mortale negat in eadem. Nam si intendit de sensualitate secundum id quod est ei proprium, utrumque peccatum negandum est: quia omne peccatum est aut in voluntate, aut in aliqua potentia ut subest voluntati. Si vero intendat de sensualitate ut subest voluntati, utrumque concedendum est, quamvis diversimode: quia veniale ut imperfecte, mortale ut perfecte.

III. Ad hoc dicitur quod procul dubio, cum de subiecto peccati est sermo, oportet vel de voluntate vel de potentia ut subest voluntati, intelligi. Sed quia subesse voluntati contingit dupliciter, scilicet ut moventi, et ut non reprimenti; actus qui fit a sensualitate ut subest voluntati moventi, est peccatum mortale, et non sibi, sed voluntati tribuitur; actus vero qui fit ab ea ut subest voluntati non reprimenti, est suus, et est peccatum veniale, et sibi tribuitur.

Sed haec ratio nihil valet. Quoniam constat passiones membrorum, quae remotiores sunt a ratione peccati quam passiones appetitus sensitivi, esse peccata mortalia, quando sunt voluntaria voluntate non reprimente: ut patet in muliere quae etiam voluntate taceret, alio ipsam cognoscente. – Ratio quoque in promptu est contra hanc responsionem: quia eiusdem rationis est movere et non movere, quando oportet, ubi oportet, etc.

IV. Dicendum est ergo quod ratio quare veniale attribuitur sensualitati, et mortale non nisi cum specificatione, ut scilicet motae a voluntate, potest esse duplex. Prima, quae tacta est in praecedenti notato: quia scilicet mortale est a sensualitate ut subest deliberationi, veniale autem est ab ea ut subest quomodolibet voluntati. Hinc enim fit ut, quia deliberatio est proprius actus partis superioris, ut actus ex ea pendentes non tribuantur inferioribus nisi cum specificatione participatae motionis: actus autem ex ea non pendentes, relinquantur inferioribus.

Secunda est profunda, et intenta ab Auctore, ex natura virium animae, et resolutionis actuum in propria principia. Vires namque animae nostrae in parte sensitiva, sicut in cognoscendo sunt secundum se excellentes totam naturam brutorum, ut patet in cogitativa et reminiscentia habentibus collativam vim particularium; ita in appetendo sunt secundum se excellentes totam naturam brutorum, per hoc quod appetunt cum quadam libertate. Ita quod non solum ex hoc quod actualiter moventur vel non moventur a voluntate; sed seipsis, quia sunt tales, quod superius vocavimus quia sunt volentis, sunt quodammodo liberae. Dico autem quodammodo, quia non habent tantum libertatis ut possint in actum deliberatum; sed vestigium quoddam libertatis sortitae sunt ex elevatione in naturam rationalem, a qua fluunt. Eaedem autem vires appetitivae sensitivae, ut actualiter motae et moventes a parte superiori, tantum libertatis participant ut etiam in deliberatos actus possint. Unde fit ut actus voluntarius sensualitatis, quamvis totus elicitive ab ipso appetitu sensitivo, si resolvendus sit in sua propria principia, secundum illam tantum rationem resolvetur in sensualitatem, quam habet ab ea secundum se: secundum illam vero quam habet ab eadem non secundum seipsam sed ut mota est ab altero, resolvetur in illud alterum, vel in ipsam ut mota est ab illo altero. Et quia peccare consistit in agere, et propterea ad hoc quod aliqua potentia peccet moraliter, non sufficit quod sit mota a voluntate (sic enim manus peccaret percutiendo), sed oportet ut secundum se libere agat; oportet quod secundum modum propriae libertatis potentiae, attribuamus ei peccare. Quo fit ut, quia sensualitas secundum se habet tantum libertatis ut sufficiat ad peccatum veniale, ideo peccatum veniale ei tribuitur: quia vero non habet tantum rationalitatis ut possit in peccatum mortale, quia non est eius respicere bonum rationis ut finem, ideo ei non attribuitur peccatum mortale. Et quia eius ut motae a superiori, est tendere ordinate in bonum rationis ut finem; ideo etiam sibi ut motae a ratione, peccatum mortale et virtutis actus tribuitur ut principio, et consequenter ut subiecto, ut iam dictum est.

V. Ad obiecta ergo dicitur quod Auctor loquitur de sensualitate nostra secundum id quod est ei proprium, ut patet in responsione ad primum: et propterea negavit ab ea mortale, cui prius tribuerat veniale. Ideo patet non esse parem rationem. Ex articulis autem secundo et tertio diligenter inspectis, facile patere potest hanc esse veram mentem Auctoris.

VI. In responsione ad tertium eiusdem quarti articuli, non turberis ex exemplo caloris disponentis ad formam ignis, pro eo quod dicitur esse in eodem subiecto. Exemplum in primis est. Et verificatur de subiecto partiali, idest materia, quae disponitur ad formam ignis calore, et suscipit illam.

Articulus V: Utrum peccatum possit esse in ratione

In articulo quinto eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, hoc solum dicendum occurrit, quod quia ratio secundum se est sui ipsius et aliorum ordinativa in finem, et deordinativa ab illo, libere libertate perfecta, radicaliter tamen (libertas enim formaliter est primo voluntatis); idcirco actus rationis inordinatus est moraliter malus, si inordinatio in potestate nostra est. Propter quod utroque modo contingit moralem malitiam in ratione inveniri subiective: scilicet in cognoscendo, et in dirigendo.

Sed defectus in cognoscendo, tam negativus, qui vocatur ignorantia, quam positivus, qui vocatur error, non semper habet rationem mali moraliter: sed negativus solum quando potest et debet quis scire; positivus autem, quando potest. Non est enim absque peccato habere scienter opinionem falsam de triangulo, cum potest haberi vera, vel non falsa saltem, suspendendo credulitatem: cum nonnullum malum intellectus sit falsa opinio de quocumque. Propter quod in littera, in responsione ad secundum, concluditur quod in ratione est peccatum, ut defectus eius est voluntarius. – Defectus autem in dirigendo, ut in littera dicitur, semper est malus moraliter: quia de ratione sua claudit voluntarium formaliter. Directio enim imperando fit: imperium autem, ut supra didicimus, actus est rationis motae a voluntate.

Est igitur a ratione et in ratione peccatum, ut proximo et elicitivo principio inordinati actus voluntarii, multo magis quam in appetitu inferiori, qui rationem solum participat.

Articulus VI: Utrum peccatum morosae delectationis sit in ratione

In articulo sexto eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, videtur mihi quod Auctor ob reverentiam divi Augustini, articulum hunc et sequentem apposuerit. Cum enim ex dictis iam constet omne peccatum esse in illa potentia quae est proximum eius principium liberum seu rationale aliquo modo; et delectatio morosa sit in concupiscibili, saltem quandoque, ut mota est a superiori: si cetera peccata intemperantiae, et consensus in eam sit in voluntate, et imperium vel non imperium reprehensionis illius sit in ratione; consequens est quod non oportebat simpliciter sollicitari de subiecto huius peccati magis quam aliorum. Sed quoniam beatissimus ac doctissimus Augustinus attribuerat peccatum morosae delectationis rationi inferiori, idcirco, ut hoc salvaret, hunc docuit articulum, ex quo enucleare substantiam peccati discimus diversimode, ut dictum est.

II. In responsione ad primum in eodem articulo, duo scito, novitie. Primo, quod delectatio dicitur esse in ratione ut in primo motivo, eo modo quo imperium dicitur primum movens. – Secundo quod, quia Auctor intendit salvare quod huiusmodi peccatum sit in ratione ut in subiecto, ideo repetit regulam superius habitam, scilicet quod aequa est extensio principii et subiecti in materia peccatorum; ut inde discas quod delectatio est in ratione subiecti ve tanquam imperante, in appetitu autem tanquam in eliciente.

Articulus VII: Utrum peccatum consensus in actum sit in ratione superiori

In titulo articuli septimi, adverte quod sensus quaestionis est de actu exteriori malo tam venialiter quam mortaliter: ita quod intenditur an peccatum consensus in actum, ut distinguitur contra cogitationem et delectationem interius, sit in ratione superiori ut in subiecto.

II. In eodem septimo articulo dubium occurrit, quia voluntaria, immo nulla videtur differentia inter subiectum consensus in actum, et subiectum consensus in delectationem: et tamen in littera, ex intentione Augustini, consensus in actum rationi superiori, consensus in delectationem rationi inferiori tribuitur. Qua enim ratione per temporales rationes possum consentire delectationi cogitatae fornicationis, eadem possum consentire cogitato actui. Et qua ratione, dum deliberat inferior ratio et consentit actui, superior obviare tenetur, et propterea consensus in actum ei imputatur, ut in responsione ad quartum dicitur; eadem ratione, dum deliberat eadem inferior ratio et consentit delectationi, tenetur superior ratio obviare. Et consequenter eidem superiori rationi attribuendus est uterque consensus, et uterque etiam quandoque rationi inferiori: et non unus uni, et alter alteri.

III. Ad hoc dicitur quod uterque consensus, secundum rem, quando fit secundum rationes temporales, est rationis inferioris: quando vero fit secundum rationes aeternas solas, ut si quis ex solo contemptu aeternae legis consentit in delectationem vel in actum, non reputans aliter prohibitum, est rationis superioris. In hoc tamen differentia est, quia quando est inferioris, est etiam superioris, saltem negative: quia tenetur obviare dirigendo secundum legem aeternam, et non obviat. Quando vero est superioris, non oportet quod sit inferioris: quia non spectat ad inferiorem de propriis superiori iudicare: ut contingit cum quis morose delectatur de iniuriis fidei.

Secundum appropriationem autem quae in littera tangitur, scilicet quando duo ordinata iudicanda occurrunt; ultimum superiori, et praeambulum inferiori attribuitur. Deliberatio, iudicium ac consensus unius, scilicet delectationis, ad inferiorem: alterius vero, idest actus, ad superiorem spectat. Et hoc, iudicio meo, intendit Auctor in littera, propter reverentiam tanti Doctoris, ut dictum est.

IV. Et per hoc patet responsio ad obiecta. Nam procedunt de consensu utroque secundum rem: cuius oppositum non invenio in littera, quae loquitur secundum appropriationem, et secundum eam disparitatem ponit. – Nec obstat quod in responsione ad tertium in hoc articulo, dicitur quod quando consensus rationis inferioris in delectationem, etiam secundum rationes aeternas perseverat, pertinet etiam ad rationem superiorem: quasi velit dicere quod, si non acceptetur secundum aeternas rationes, non spectet ad superiorem. Hoc enim verum est, quod non spectat ad superiorem secundum appropriationem: quamvis spectaret ad ipsam secundum rem, negative. Et hunc sensum exprimit ipse Auctor in sequenti articulo, in responsione ad primum, ut ibi declarabitur.

Articulus VIII: Utrum consensus in delectationem sit peccatum mortale

In articulo octavo, in responsione ad primum, habes id quod diximus, dum duas responsiones vides: primam, quod consensus in delectationem potest esse utriusque rationis; secundam, quod quando est rationis inferioris, est eius aversae ab aeternis regulis, quia deficit in ea ordinatio superioris rationis, per rationes aeternas. Ex hoc enim manifeste patet quod dictum est, scilicet consensum in delectationem morosam inferioris rationis, semper esse etiam superioris, saltem negative: alioquin non salvaretur definitio peccati supradicta, quod est contra legem aeternam.

II. In responsione ad quartum eiusdem articuli, iuncta corpori articuli, habes quod et quare delectatio morosa coniugati de actu matrimonii cogitato non est peccatum mortale. Eadem enim ratio est de consensu in actum, et in delectationem cogitati actus. Et propterea sicut coniugi consensus in actum non prohibetur, ita nec delectatio eius tam in opere quam in cogitatione, per se loquendo. Secus autem, per accidens, puta quia vane cogitat, quia periculose in absentia, peccaret.

III. In responsione ad quintum, adverte quod inter materiam luxuriae et irae licet in veritate non sit differentia quoad rationem peccati mortalis, quia tam in his quam in ceteris materiis mortalibus consensus in delectationem cogitati actus ratione cogitationis non est mortale sed veniale quandoque vel nullum, ratione vero cogitati actus semper est mortale: tamen, quia in materia luxuriae maxime timetur hoc peccatum, multoties forte creditur peccatum ubi non est; et e contra, ubi est delectatio de cogitata vindicta, quam tamen facere non vult, non aestimatur. Propter quod Auctor, in corpore articuli, affectum hominis ad actum secundum se, pensandum docet in huiusmodi discretione: inclinatus enim ad vindictam, facile de illa cogitata delectatur; et alienus a venereis, non facile de cogitatis eius delectatur, quamvis caro concupiscat adversus spiritum.

Articulus IX: Utrum in ratione superiori possit esse peccatum veniale secundum seipsam

In articulis nono et decimo eiusdem septuagesimaequartae quaestionis, nihil scribendum occurrit: terminorum enim notitiam habentibus omnia clara sunt. Opus est ut novitius lector distinguat ex Augustino, allata in littera, duas operationes superioris rationis: scilicet intuitum, et consultationem. Et ad hanc secundam spectat deliberatio et consensus. Et secundum hanc dirigit inferiora, et reflectitur super seipsam. Et vocatur in littera altior consideratio de proprio obiecto ut attingibili ab eadem: altius enim consideratur Deus ut non creditus per deliberationem, quam per subitum motum; quoniam hic Deus est tantum obiectum, ibi est obiectum et lex. Et propterea hic contra primam operationem, ibi contra secundam: hic non est consensus, ibi consensus, quia legis consultatio: hic non est peccatum mortale, ibi mortale.

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work