Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae
Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)
First published 1511
Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.
Praefatio ad Nicolaum Fliscum
In Prologum Primae Secundae
Quaestio I: De ultimo fine hominis
Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit
Quaestio III: Quid sit beatitudo
Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur
Quaestio V: De adeptione beatitudinis
Quaestio VI: De voluntario et involuntario
Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum
Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum
Quaestio IX: De motivo voluntatis
Quaestio X: De modo quo voluntas movetur
Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis
Quaestio XII: De intentione
Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem
Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit
Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem
Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate
Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali
Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis
Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum
Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae
Quaestio XXII: De subiecto passionum animae
Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem
Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus
Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem
Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore
Quaestio XXVII: De causa amoris
Quaestio XXVIII: De effectibus amoris
Quaestio XXIX: De odio
Quaestio XXX: De concupiscentia
Quaestio XXXI: De delectatione secundum se
Quaestio XXXII: De causa delectationis
Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum
Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se
Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae
Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris
Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris
Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione
Quaestio XL: De timore secundum se
Quaestio XLI: De obiecto timoris
Quaestio XLII: De causa timoris
Quaestio XLIII: De effectibus timoris
Quaestio XLIV: De audacia
Quaestio XLV: De ira secundum se
Quaestio XLVI: De effectibus irae
Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam
Quaestio XLVIII: De subiecto habituum
Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum
Quaestio L: De augmento habituum
Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum
Quaestio LII: De distinctione habituum
Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias
Quaestio LIV: De subiecto virtutis
Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium
Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus
Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem
Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem
Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus
Quaestio LX: De virtutibus theologicis
Quaestio LXI: De causa virtutum
Quaestio LXII: De medio virtutum
Quaestio LXIII: De connexione virtutum
Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum
Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam
Quaestio LXVI: De donis
Quaestio LXVII: De beatitudinibus
Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se
Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum
Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem
Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum
Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali
Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali
Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi
Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia
Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei
Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli
Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis
Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam
Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati
Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est
Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae
Quaestio LXXXIII: De macula peccati
Quaestio LXXXIV: De reatu poenae
Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali
Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se
Quaestio LXXXVII: De essentia legis
Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate
Quaestio LXXXIX: De effectibus legis
Quaestio XC: De lege aeterna
Quaestio XCI: De lege naturali
Quaestio XCII: De lege humana
Quaestio XCIII: De potestate legis humanae
Articulus I: Utrum lex humana peaeciplat actus omnium virtutum
In articulis primo, secundo et tertio nonagesimaesextae quaestionis, hoc notandum occurrit primo, quod cum in secundo articulo concluditur negativa de prohibitione omnium vitiorum, intelligitur de omnibus vitiis secundum totam suam latitudinem, idest omnes eorum actus; et non de omnibus vitiis, idest habitibus vitiosis: ut patet ex responsione ad primum in articulo tertio, ubi dicitur quod prohibentur omnia vitia, sed non secundum omnes actus eorum.
II. In articulo tertio specialiter occurrit dubium de illa propositione: Omnia obiecta virtutum referri possunt ad bonum privatum alicuius personae, vel ad bonum commune multitudinis. Nam obiectum supremae virtutis, in cuius attinctione consistit felicitas, non potest referri ad bonum privatum aut commune, quia est superioris naturae, ut patet in X Ethic.1
III. Ad hoc dupliciter dicitur. Primo, quod Auctor non loquitur de omnibus virtutibus, sed illis quorum opposita sunt vitia: ut patet in toto processu articuli. Virtutes autem intellectuales speculativae, de quibus fit obiectio, non opponuntur vitiis, sed ignorantiae pravae dispositionis. — Sed haec responsio dissonat ab universali simpliciter, ut in littera fit: et a calce corporis articuli, ubi dicitur quod a legislatore ordinantur pertinentia ad bonam disciplinam, per quam cives informantur ut commune bonum iustitiae et pacis conservent; constat enim non nihil ad haec conferre disciplinam speculativam, licet mediate.
IV. Secundo ergo dicitur quod obiecta virtutum possunt dupliciter sumi. Primo, secundum se: et sic falsum est quod possunt recte referri in bonum privatum aut publicum. — Secundo, secundum actus quibus homo attingit illa. Et sic nihil prohibet omnium virtutum obiecta ad privatum vel publicum bonum recte referri posse. Nam licet Deus gloriosus non sit referibilis recte in meum vel cuiusque creaturae bonum, actus tamen quibus contemplamur illum, in nostrum bonum recte referuntur et secundum se, et secundum utilitates consequentes. Et hoc sufficit praesenti intentioni ad concludendum quod lex humana de actibus omnium virtutum intellectualium et moralium disponere potest. Et disponit de speculativa sapientia, dum homines aliquos illi vacare iubet, ut, sapientes facti, etiam ad minora iudicanda potentiores sint, etc.
Articulus II: Utrum lex humana imponat homini necessitatem in foro conscientiae
In articulo quarto eiusdem quaestionis, adverte diligenter, ut scias applicare conditiones legis iustae vel iniustae ad particulares leges. Quia inde multos casus conscientiae in gabellis et gravaminibus, et huiusmodi publicis, clarificabis: praesertim ex fine, et aequalitate proportionali, quam tenetur servare iustitia distributiva.
II. In eodem articulo quarto dubium occurrit an lex humana ita obliget in foro conscientiae, quod homo teneatur mori pro eius observatione. Et est occasio dubitandi quia quidam dicunt quod ius positivum non habet hanc potestatem, nisi in causa fidei, vel tuendae reipublicae. Propterea inquiunt quod licite, propter evitandam mortem, celebrare quis potest coram excommunicatis nominatim, etc., et omnia positiva iura non servare.
III. Sed hanc opinionem esse erroneam multipliciter monstratur. Primo, ex ratione tacta in littera: scilicet quia quilibet homo non solum secundum id quod habet, sed hoc ipsum quod est, multitudinis est; sicut quaelibet pars id quod est, totius est. Ex hoc namque sequitur quod lex humana, quae, sicut quaelibet alia lex, ad commune bonum respicit, potestatem habet supra id quod est quilibet homo, ac per hoc super vitam ipsius. Ac per hoc, potest disponere et ordinare de expositione vitae cuiusque pro communi bono, pro quo fit omnis lex, ut in qu. cx, art. 2, dictum est.
Amplius, lex humana est praeceptiva et obligativa ad peccatum mortale: ut manifeste patet cum praecipitur aliquid sub poena excommunicationis latae sententiae, vel sub poena capitis. Ergo est constitutiva alicuius actus in hoc quod sit peccatum mortale. Ergo est obligativa ad evitandum magis actum illum quam mortem corporalem: quia mors animae fugienda est magis quam mors corporis. Perinde est ergo dicere quod lex humana non potest obligare hominem ad mortem pro sui observatione, et dicere quod lex humana non potest constituere aliquem actum in hoc quod sit peccatum mortale: immo in hoc quod sit peccatum, quia etiam pro vitando veniali tenetur homo mori.
Et confirmatur. Quia homo tenetur potius mori quam contrahere matrimonium sine dispensatione cum sorore consobrina: et tamen hoc solo positivo iure est prohibitum. Similiter sacerdos tenetur mori potius quam missam celebrare absque calice, corporali, altari et lumine, vestibus sacerdotalibus, et aliis requisitis ex iure humano. – Accedit ad haec cap. Sacris, De his quae vi metusve causa fiunt, ubi in materia iuris positivi, scilicet de incursu excommunicationis propter participationem cum excommunicato, Innocentius III dicit quod metus non excusat ab excommunicatione, quia potius debet mori quam peccare mortaliter.
IV. Unde totum oppositum illius opinionis est verum. Illa namque putat quod regulariter lex positiva non obligat ad mortem pro sui observatione, quantumcumque praecipiat; in casu autem, scilicet pro fide vel patria, sic. Nos autem, secundum veritatem, dicimus quod universaliter lex praeceptiva obligat ad mortem pro sui observatione; in casu autem non, ex benignitate legum, ut forte accidit in lege de vitandis excommunicatis. De qua, quia non est ad propositum nisi exemplariter, nihil dico nisi quod dicentes quod ideo licet ex metu cadente in constantem virum celebrare coram excommunicatis, quia lex humana non obligat ad mortem pro sui observantia, errant: et nisi aliunde huic metui subveniant, falsa est doctrina excusans participationem ex metu, sicut de aliis dictum est1.
V. Et adverte hic diligentissime quod, quia lex positiva, praecipiendo seu statuendo, facit de actibus indifferentibus virtuosos vel vitiosos, dum sub aliqua virtute aut vitio actum determinat fore: praecipiendo enim abstinentiam, ponit actum illum sub temperantia; praecipiendo solutionem gabellae, ponit actum illum sub iustitia; praecipiendo cultum divinum, ponit sub religione; et sic de aliis: – et propterea, sicut in foro conscientiae tenetur quis ad actus virtutum, et ad evitandos actus vitiorum, nec excusatur metu, etc.; ita non excusatur ab iniustitia, a sacrilegio, etc., qui determinata sic a lege contemnit aut incurrit, etc.
Articulus III: Utrum omnes subiciantur legi
In articulo quinto eiusdem quaestionis nonagesimaesextae, nota quod, cum in littera dicitur quod iusti non subsunt legi ut coactivae, potest dupliciter intelligi. Primo, quod lex non habet vim coactivam super iustos. Et hic sensus est falsus: quia super omnes subditos tam lex viva, quam promulgata, habet potestatem coactivam; quamvis in iustos non exerceat coactionem, quia non oportet. – Secundo, quod iustus ex parte sua non subiicitur legi ut coactus. Et hic sensus est verus et intentus: quia iustus voluntarie legi subiicitur.
II. In eodem quinto articulo, in responsione ad tertium, dubium occurrit quomodo stant haec duo simul: quod princeps obligetur quoad Deum, ita quod peccat non servando legem; et quod lex non habet vim coactivam super eum. Si enim peccat humanam legem transgrediendo, obligatus est legi, procul dubio obliganti eum, ac per hoc vim coactivam in eum habenti, quamvis non exercenti. Et si eum non potest cogere, lex eum non obligat. Et si non obligat lex principem, princeps non obligatur. Et si non obligatur, non peccat non servando eam.
Et confirmatur declarando. Quia quantumcumque sapiens aliquis, ut Plato vel Aristoteles, leges excogitet optimas pro bono communi, et divulgurent; quia non habent vim coactivam, sed ostensivam tantum, constat quod non obligant principem aut alios. Ergo lex a principe condita, licet ostensivam vim habeat quomodo debeat ipse se habere, non tamen obligat eum, quia coactivam vim super eum non habet.
III. Et augetur dubium ex ratione in littera assignata de vi coactiva legis, arguendo sic. Lex non habet vim directivam nisi ex principis potestate. Ergo secundum vim directivam non obligat principem. – Assumptum patet: quia seclusa potestate principis, lex non est lex nisi aequivoce, ut leges Platonis, quae monstrant tantum. – Consequentia est nota: quia nullus a propria potestate obligatur, sicut nec cogitur, ut in littera dicitur.
Et confirmatur. Quia afferenda est causa obligativa principis ad observantiam suae legis. Deus immediate non est: quia nullum est ibi opus Dei immediate, ut patet. Communitas multitudinis non est: quia subiecta est principi, ut supponitur; de tali enim principe est sermo, vel saltem de lege propria principis, quae non fit a multitudine. Voluntas propria non pacto, non voto, non iuramento, et breviter non contractu aut vinculo quocumque interveniente, est. Ergo etc. – Confirmatur hoc. Quia non est minus libera in se voluntas principis ex hoc quod praecepit subditis, quam si non praecepisset eisdem. Sed lex nihil aliud est quam praeceptum ad subditos: quia est effectus potestatis gubernativae, quae est principium dirigendi aliud inquantum aliud, ut patet in V1 et IX Metaphys.2 Ergo.
IV. Ad hoc dubium, tanto difficilius quanto littera sola auctoritate doctrinam dedit hanc, dicitur quod, cum princeps non subiiciatur legi nisi quoad Deum, quod idem est quod subiici legi in foro conscientiae; ex eodem habet vim lex obligandi principem, unde habet vim obligandi in foro conscientiae. Ut autem in art. 4 dictum est, lex habet vim obligativam in foro conscientiae ab aeterna lege, a qua derivatur. Oportet igitur ut lex habeat vim obligativam principis ab aeterna lege. Et quemadmodum lex humana non derivatur ab aeterna immediate, sed mediante lege naturae; ita habet mediante illa vim obligativam in foro conscientiae. Est namque de iure naturae ut quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris: et consequenter ut ius quod tibi non vis, alteri non statuas. Ac per hoc, cum quis alteri legem ponit et non sibi, naturae ius violat. Sicut etiam subditus inobediens principis legi, naturae ius, dictans quod iustis ad commune bonum ab habente potestatem statutis parendum est, violat, ab aeterna lege vim humanae legi tribuens. Et hanc rationem, quoad primam eius partem, Auctor in littera sub auctoritate canonis induxit.
V. Ex hac autem radice, quod scilicet lex humana est obligativa in foro conscientiae et principis et subditorum ex lege aeterna medio iure naturae, provenit quod, cum in lege sint duae vires, scilicet directiva et coactiva; et inter eas sit habita superius ex art. 2, qu. XCII, differentia talis quod vis directiva respicit ipsos actus licitos vel illicitos aut indifferentes, coactiva autem poenam inductivam ad observantiam legis: – provenit, inquam, primo, quod vis obligativa humanae legis in foro conscientiae, ad vim directivam legis; impositiva autem poenae, ad vim coactivam legis spectat.
Provenit secundo quod, licet utraque vis, directiva scilicet et coactiva, super potestate principis fundetur, quia neutra vis in suo robore est nisi ab habente potestatem; differunt tamen multum quoad actum. Quia vis coactiva actum suum, qui est cogere ac punire invitum, non potest exercere nisi sola potestate principis: nemo enim potest aliquem punire invitum nisi principis auctoritate. Vis autem directiva actum suum, qui est dirigere, exercet ex aeternae legis auctoritate, ex quo semel ab humana potestate lex est condita. Et quia frustra est potentia quae non est reducibilis ad actum, ideo vis coactiva legis humanae non extendit se ad eum respectu cuius non est reducibilis ad actum; ac per hoc, non extendit se ad principem, qui non potest a sua potestate cogi, ut in littera dicitur; sed ad alios, qui, etsi non puniantur, puniri tamen possunt a principis potestate inviti. Vis autem directiva eiusdem extendit se ad omnes, principes scilicet et subditos: quia actus eius respectu omnium exercetur; dirigitur enim quis a seipso et ab alio. Et rursus non est amplius potestate principis opus ad actum directionis, ex quo condita est lex; sed auctoritate aeternae legis, humana lex actum directionis exercet.
VI. Ex his autem facile patet solutio obiectorum. Ad primum3 siquidem dicitur quod nulla repugnantia est dictorum: quia altera est vis obligativa legis humanae in foro conscientiae, seu quoad Deum; et altera vis coactiva eiusdem, qua homo hominem puniendo iudicat. Et quod prima habet locum in principe, non secunda: quia hominem non habet supra se, ut in littera dicitur. Et ex hoc provenit quod Papa nulla iuris humani poena ligatur, quantumcumque contra leges faciat.
Ad confirmationem, seu declarationem, dicitur quod leges scriptae a sapientibus non habentibus curam communitatis, non solum carent vi coactiva, sed etiam directiva. Habent enim solum vim ostensivam, ut ex dictis4 patet.
VII. Ad augmentum dubii5 dicitur quod vis directiva legis humanae potest sumi vel quoad substantiam, vel quoad operationem. Et secundum substantiam, non est nisi a potestate principis, sicut vis coactiva. Secundum vero operationem, falsum est quod non est nisi a potestate principis: quoniam, ut ostensum fuit6, ex quo lex condita est a potestate principis, vis directiva dirigit obligando in conscientiae foro auctoritate legis aeternae, absque quacumque operatione potestatis principis. Quod non accidit in vi coactiva quoad eius operationem, ut ex dictis7 patet. - Dicitur secundo, quod esse a sola potestate principis, licet sit ratio quod vis coactiva non se extendit ad principem, non tamen est ratio quod vis directiva non se extendat ad eundem: quia nemo cogitur a seipso, sed dirigitur et obligatur a seipso. - Prima responsio negat assumptum quoad actum: secunda, sequelam.
Ad confirmationem petentem causam obligativam principis ad observantiam propriae legis, dicitur quod est causa duplex: scilicet propria voluntas, et lex aeterna. Propria autem voluntas non quae eligit obligationem libere, vel contractu aliquo; sed quae eligit legem promulgare. Ex hoc namque ipso quod voluntarie legem promulgat, vult ordinationem illam habere vim legis. Et quia ordinationem aliquam obtinere vim legis, est sortiri ab aeterna lege vim directivam in foro conscientiae, cui etiam princeps subiicitur; ideo ex propria voluntate principis, et ex aeterna lege, vim obligativam principis in foro conscientiae lex humana habet: quamvis diversimode, quia ab aeterna lege sicut a causa a qua est vis obligativa huiusmodi; a voluntate vero principis sicut a determinante causam universalem ad effectum specialem. Sicut in naturalibus causa universalis, puta Saturnus respectu rerum fixarum, determinatur ad specialem effectum, puta ossa, a semine talis animalis producentis animal habens ossa. Sicut enim producere tale animal sub Saturno, est determinare ipsum ad ossa producenda in illo; ita constituere legem sub Deo, est determinare Deum ad communicandam vim obligativam in foro conscientiae legi. Et sicut ossa reducuntur in Saturnum ut causam, ita vis ista obligativa in legem aeternam. - Et per hoc patet responsio tam ad id quod dicitur, quod Deus nihil hic agit immediate; non enim oportet hoc dicere, sed sufficit quod dictum est: quam ad id quod dicitur de voluntate principis. Patet enim quod, ex suppositione quod legem voluerit, obligatus remanet; et non minus liber quoad velle et nolle, sed quoad bene vel male velle id quod lege positum est.
Advertendum tamen est hic quod leges sunt duplices: quaedam de communibus toti multitudini; quaedam de propriis aliquorum actibus, puta de militibus. Cum dicitur quod princeps subiicitur legi, non intelligitur de lege speciali, puta militum, nisi ipse sit miles: sed intelligitur de lege communi. - Rursus, cum princeps subiicitur legi, intelligitur subiici proportionaliter, ut decet principem, et non sicut alios subditos; ut ex dicendis8 manifestum est.
VIII. In calce eiusdem responsionis ad tertium, dubium etiam difficile occurrit quomodo stant ista simul: quod princeps potest legem tollere, mutare, et in ea dispensare; et quod ipse in foro conscientiae subdatur legi, ut determinatum est9. Si enim potest legem tollere, tollet eam a se, et sic faciet quod non habeat vim legis respectu sui: ac per hoc, absque scrupulo conscientiae, non servabit eam, utpote non obligatus.
Et confirmatur hoc. Quia non deterioris conditionis est ipse quam aliquis subditus. Sed princeps potest eximere unum subditum a lege communi, qui apud Deum non erit reus violatae legis de cetero non servans eam. Ergo potest eximere seipsum. Et si hoc potest, sua obligatio ad legem stat in voluntate sua sola; et non est ex lege aeterna ut ex vera causa. Cuius oppositum conclusum est.
IX. Ad hoc dubium praemittenda sunt aliqua certa acceptata ab omnibus: deinde singuli modi dicendi10. Certum et confessum ab omnibus est quod princeps potest secum dispensare sicut cum aliis, proprie loquendo de dispensatione. Et quod potest, quando et quantum expediens fuerit, eximere aliquem subditum, et seipsum, a lege. Et quod potest legem mutare, sive aliam condendo loco eius, sive totaliter tollendo. Et nihil horum contradicit determinationi factae, scilicet quod princeps subiicitur legi in foro conscientiae: subiicitur namque ut princeps, potestatem habens praecepta faciendi. Haec sunt confessa communiter.
X. Sed de mota dubitatione triplex est opinio. Prima est quod princeps, licet subiiciatur legi humanae simpliciter et absolute habenti vim legis, non subditur tamen legi habenti vim legis cum exceptione suae personae. Et sicut princeps a principio, constituendo legem, potuisset excipere principem; ita post legem conditam potest se excipere, sicut et aliquem alium subditum. Et sic si princeps non tollit a se legem, obligatur: si autem tollit, non obligatur.
Sed contra hanc opinionem est quia, si princeps potest se eximere a lege, obligatio sua ad legem est ridiculosa. Posset namque, eximendo se, dicenti, Patere legem quam ipse tuleris, et, Quare alligas onera gravia in humeros hominum, et digito tuo non moves ea? respondere cum bona conscientia: Quia exemi meipsum. Quod est ridiculum.
XI. Alia opinio est quod, quandiu lex non est totaliter sublata, princeps obligatur. Et licet possit secum dispensare, et tollere eam totaliter, non potest eam tollere quoad se ad libitum. Unde si vult se absolvere a vinculo legis, tollat eam absolute: alioquin illi subiacet. Et fundatur haec opinio super hoc, quia aliter obligatio principis ad observantiam legis esset ridiculosa.
Contra hanc autem opinionem est quia princeps potest, etiam sine causa, quia sibi placet, eximere unum subditum a communi lege. Ergo potest seipsum eximere: cum non sit deterioris conditionis quam suus subditus.
XII. Inter has autem extremas opiniones, media occurrit opinio, quae sola vera est: scilicet quod princeps potest ad libitum se, et subditum aliquem, eximere a lege communi iam promulgata, sic quod exemptus non sit reus violati praecepti legis non servando illam; non tamen potest eximere sic ut ipse eximens et exemptus ad libitum, non sit reus violati iuris naturae, quo quaelibet pars consonare debet suo toti, et praecipue caput. Haec opinio duo dicit, ut patet. Et in primo convenit cum prima opinione, et discrepat a secunda: in secundo autem convenit cum secunda aliqualiter, et discrepat a prima. Et si bene consideretur opinio haec, apparebit quod salvat utrumque quod mentibus humanis impressum videtur: scilicet et quod princeps male facit eximendo se vel alium ad libitum, a legis iugo; et quod nihilominus exemptus non est reus fractae legis. Si enim Papa licentiet se vel alium, quia placet, ad non dicendum horas canonicas, vel carnes comedendum in Quadragesima, licentiatus male facit non dicendo horas, aut carnes comedendo: quia turpis est pars quae non consonat suo toti, ex naturae iure, quod violatur a subdito, et multo magis a capite; cui etiam a divino iure improperatur: Dicis, et non facis: alligas onus grave, etc. (Matth. XXIII). Et nihilominus, licet peccet sic licentiatus, non tamen est reus violati praecepti de horis canonicis dicendis, aut de carnibus non comedendis.
Fundatur haec opinio, quoad primam partem, super potestate principis, qua potest tollere legem et simpliciter, et quoad aliquem: ut quotidiana experientia testatur in privilegiis eximentibus hos vel illos a solutione decimarum, in quibus, etiam si nulla causa exprimatur, sed solo motu principis fiant, robur non deest. Quoad secundam vero partem, super naturali iure, quo turpis est omnis pars quae non consonat suo toti11; et quo in moralibus magis movent exempla quam verba12; et princeps non solum ut praesit, sed prosit, creatur13; et aliis huiusmodi, quae naturalis ratio dictat. Et secundum hanc opinionem, nihil est ridiculum, omnia consonant, omnes obiectiones solvuntur, observantiarum et reprehensionum ratio reddetur. Unde ut sententia vera, in medio posita, amplectenda est.
Articulus IV: Utrum ei qui subditur legi, liceat praeter verba legis agere
In articulo sexto eiusdem nonagesimaesextae quaestionis, nota quod quadrupliciter occurrere potest casus agendi contra legis verba, pro servanda eius intentione. Primo, ambiguus, et impatiens morae. Et tunc servanda sunt verba legis, ut dicitur in responsione ad secundum. – Secundo, ambiguus, et sustinens moram. Et tunc consulendus est superior, qui propter huiusmodi casus habet auctoritatem interpretandi legem. Et hoc intendit littera in corpore articuli. – Tertio, manifestus, et impatiens morae. Et tunc constat quod debet non servare verba legis, sed intentionem. – Quarto, manifestus, sed sustinens moram. Et tunc, duce gnome et epieikeia, sine superioris consultatione, praetermittuntur verba legis, et servatur intentio eius: quia in manifestis non est opus interpretatione, quae spectat ad superiorem, sed executione, ut in IIa IIae, qu. de Epieikeia1, Auctor dicit. Quod ergo in littera dicitur quod extra subitum periculum, non pertinet ad quemlibet interpretari, in casu dubio est sermo: interpretatione enim non est opus in manifestis.
II. Sed tunc insurgit quaestio quo pacto salvatur distinctio facta in corpore articuli, inter casum necessitatis habentis dispensationem annexam; et casum non-necessitatis, quo recurrendum est ad interpretationem superioris. Si namque de ambiguis casibus est sermo, contradicit dictis ex responsione ad secundum, scilicet quod secundum verba agendum est in necessitatis casu ambiguo. Si de manifestis, contradicit dictis ex IIa IIae, quod in manifestis, extra casum necessitatis, non est opus interpretatione, sed virtus epieikeiae sufficit. Si in primo membro de ambiguis, et in secundo de manifestis est sermo, distinctio est inutilis et extra artem, tacens principale in differentia, scilicet esse manifestum vel ambiguum.
Verum quaestio haec citius solvetur, si viderimus quod in ambiguis datur latitudo. Nam quaedam sic occurrunt ambigua, ut in sua ambiguitate remaneant: quaedam vero sic sunt ambigua, ut rationabile sit quod, si legislator adesset, hanc procul dubio partem determinaret nunc, hic, servandam. Sermo ergo litterae est de ambiguis. Et de eis universaliter docet quod interpretatio spectat ad superiores, quando potest ad eos recurri. Quando vero non potest recurri, si sunt ambigua secundo modo, necessitas habet dispensationem annexam. Si vero sunt ambigua primo modo, tunc secundum verba legis agendum est. Et quod mens Auctoris sit ista, patet ex hoc quod dicit, scilicet quod necessitas habet dispensationem annexam. Constat enim quod dispensatio ex interpretatione legis procedit. Interpretatio autem locum non habet in manifestis. De ambiguis igitur secundo modo, intendit.
III. In responsione ad tertium, collige causas quare leges humanae fiunt secundum id quod ut in pluribus agendum est, et non dearticulantur omnia in omni eventu. Prima est ex defectu humani ingenii. – Secunda est ex parte confusionis vitandae. – Tertia, quae in littera tacetur, ponitur tamen V Ethic.2 esse ex variabilitate rerum de quibus fit lex humana. Et haec variabilitas materiae inculpabilem reddit humanum intellectum in statuendo leges ut in pluribus.