Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan

Commentaria in Primam Secundae Summae Theologiae

Tommaso de Vio Cajetan (1469–1534)

First published 1511

Cajetan's Commentaria in Primam Secundae, completed in 1511, expounds the Prima Secundae of Aquinas's Summa theologiae article by article, on the last end, human acts, the passions, habits and virtues, sin, law and grace. The present digital edition follows the Latin text printed beneath St Thomas's in the Leonine edition.


Praefatio ad Nicolaum Fliscum

In Prologum Primae Secundae

Quaestio I: De ultimo fine hominis

Quaestio II: De his in quibus hominis beatitudo consistit

Quaestio III: Quid sit beatitudo

Quaestio IV: De his quae ad beatitudinem exiguntur

Quaestio V: De adeptione beatitudinis

Quaestio VI: De voluntario et involuntario

Quaestio VII: De circumstantiis humanorum actuum

Quaestio VIII: De voluntate, quorum sit ut volitorum

Quaestio IX: De motivo voluntatis

Quaestio X: De modo quo voluntas movetur

Quaestio XI: De fruitione, quae est actus voluntatis

Quaestio XII: De intentione

Quaestio XIII: De electione, quae est actus voluntatis respectu eorum quae sunt ad finem

Quaestio XIV: De consilio, quod electionem praecedit

Quaestio XV: De consensu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVI: De usu, qui est actus voluntatis in comparatione ad ea quae sunt ad finem

Quaestio XVII: De actibus imperatis a voluntate

Quaestio XVIII: De bonitate et malitia humanorum actuum in generali

Quaestio XIX: De bonitate et malitia actus interioris voluntatis

Quaestio XX: De bonitate et malitia exteriorum actuum humanorum

Quaestio XXI: De iis quae consequuntur actus humanos ratione bonitatis et malitiae

Quaestio XXII: De subiecto passionum animae

Quaestio XXIII: De differentia passionum ab invicem

Quaestio XXIV: De bono et malo in animae passionibus

Quaestio XXV: De ordine passionum ad invicem

Quaestio XXVI: De passionibus animae in speciali, et primo, de amore

Quaestio XXVII: De causa amoris

Quaestio XXVIII: De effectibus amoris

Quaestio XXIX: De odio

Quaestio XXX: De concupiscentia

Quaestio XXXI: De delectatione secundum se

Quaestio XXXII: De causa delectationis

Quaestio XXXIII: De bonitate et malitia delectationum

Quaestio XXXIV: De dolore, seu tristitia, secundum se

Quaestio XXXV: De causis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVI: De effectibus doloris vel tristitiae

Quaestio XXXVII: De remediis tristitiae seu doloris

Quaestio XXXVIII: De bonitate et malitia tristitiae seu doloris

Quaestio XXXIX: De passionibus irascibilis. et primo, de spe et desperatione

Quaestio XL: De timore secundum se

Quaestio XLI: De obiecto timoris

Quaestio XLII: De causa timoris

Quaestio XLIII: De effectibus timoris

Quaestio XLIV: De audacia

Quaestio XLV: De ira secundum se

Quaestio XLVI: De effectibus irae

Quaestio XLVII: De habitibus in generali, quoad eorum substantiam

Quaestio XLVIII: De subiecto habituum

Quaestio XLIX: De causa habituum quantum ad generationem ipsorum

Quaestio L: De augmento habituum

Quaestio LI: De corruptione et diminutione habituum

Quaestio LII: De distinctione habituum

Quaestio LIII: De virtutibus, quantum ad suas essentias

Quaestio LIV: De subiecto virtutis

Quaestio LV: De distinctione virtutum intellectualium

Quaestio LVI: De distinctione virtutum moralium ab intellectualibus

Quaestio LVII: De comparatione virtutis moralis ad passionem

Quaestio LVIII: De distinctione virtutum moralium ad invicem

Quaestio LIX: De virtutibus cardinalibus

Quaestio LX: De virtutibus theologicis

Quaestio LXI: De causa virtutum

Quaestio LXII: De medio virtutum

Quaestio LXIII: De connexione virtutum

Quaestio LXIV: De aequalitate virtutum

Quaestio LXV: De duratione virtutum post hanc vitam

Quaestio LXVI: De donis

Quaestio LXVII: De beatitudinibus

Quaestio LXVIII: De vitiis et peccatis secundum se

Quaestio LXIX: De distinctione peccatorum

Quaestio LXX: De comparatione peccatorum ad invicem

Quaestio LXXI: De subiecto peccatorum

Quaestio LXXII: De causis peccatorum in generali

Quaestio LXXIII: De causis peccati in speciali

Quaestio LXXIV: De causa peccati ex parte appetitus sensitivi

Quaestio LXXV: De causa peccati quae est malitia

Quaestio LXXVI: De causis exterioribus peccati. et primo, ex parte Dei

Quaestio LXXVII: De causa peccati ex parte diaboli

Quaestio LXXVIII: De causa peccati ex parte hominis

Quaestio LXXIX: De originali peccato quantum ad suam essentiam

Quaestio LXXX: De subiecto originalis peccati

Quaestio LXXXI: De causa peccati secundum quod unum peccatum alterius peccati causa est

Quaestio LXXXII: De effectibus peccati. et primo, de corruptione boni naturae

Quaestio LXXXIII: De macula peccati

Quaestio LXXXIV: De reatu poenae

Quaestio LXXXV: De peccato veniali et mortali

Quaestio LXXXVI: De peccato veniali secundum se

Quaestio LXXXVII: De essentia legis

Quaestio LXXXVIII: De legum diversitate

Quaestio LXXXIX: De effectibus legis

Quaestio XC: De lege aeterna

Quaestio XCI: De lege naturali

Quaestio XCII: De lege humana

Quaestio XCIII: De potestate legis humanae

Quaestio XCIV: De mutatione legum

Quaestio XCV: De lege veteri

Quaestio XCVI: De praeceptis veteris legis

Quaestio XCVII: De praeceptis moralibus veteris legis

Quaestio XCVIII: De praeceptis caeremonialibus secundum se

Quaestio XCIX: De duratione praeceptorum caeremonialium

Quaestio C: De praeceptis iudicialibus

Quaestio CI: De ratione iudicialium praeceptorum

Quaestio CII: De lege evangelica, quae dicitur lex nova, secundum se

Quaestio CIII: De comparatione legis novae ad veterem

Quaestio CIV: De necessitate gratiae

Articulus I: Utrum homo sine gratia aliquod verum cognoscere possit

Articulus II: Utrum homo possit velle et facere bonum absque gratia

Articulus III: Utrum homo possit diligere Deum super omnia ex solis naturalibus sine gratia

Articulus IV: Utrum homo sine gratia per sua naturalia legis praecepta implere possit

Articulus V: Utrum homo possit mereri vitam aeternam sine gratia

Articulus VI: Utrum homo possit seipsum ad gratiam praeparare per seipsum, absque exteriori auxilio gratiae

Articulus VII: Utrum homo possit resurgere a peccato sine auxilio gratiae

Articulus VIII: Utrum homo sine gratia possit non peccare

Articulus IX: Utrum ille qui iam consecutus est gratiam, per seipsum possit operari bonum et vitare peccatum, absque alio auxilio gratiae

In articulo nono eiusdem quaestionis centesimaenonae, dubium occurrit de tituli et conclusionis principalis sensu. Potest siquidem tripliciter intelligi. Primo, ut sit sermo de bono morali seu meritorio indefinite. Et tunc esset quaestio utrum possit aliquod bonum moraliter vel meritorie operari: et conclusio est quod non. Et hic sensus, licet Thomistis quibusdam apparuerit, accipientibus hinc quod apud Auctorem homo sine speciali auxilio non potest quodcumque opus moraliter bonum facere, falsus tamen est: quia homo et sine gratia, ut prius probatum fuit, potest aliquod opus moraliter bonum facere; et in gratia constitutus habet ipsam gratiam sanantem et elevantem, quae est potens operari opera bona etiam meritorie. Et quod haec sit mens Auctoris ex hoc patet, quod ratio indigentiae specialis auxilii ultra gratiam, ponitur infirmitas in carne, obscuritas in intellectu: constat autem quod nec infirmitas carnis nec obscuritas in intellectu tanta est, aut intantum viget et extenditur, ut impediat hominem in gratia constitutum a quolibet bono opere; cum manifeste pateat quod nec existentes in peccato mortali impediuntur a quolibet bono opere.

II. Secundo, ut sit sermo de bono et malo universaliter. Et tunc esset quaestio utrum homo in gratia possit omne suum opus facere bonum et omne malum vitare: et conclusio esset negativa. Et hic sensus, licet claudatur in conclusione huius articuli, non tamen videtur directe intentus. Tum quia rationes litterae non tendunt ad hoc quod homo non potest esse sine veniali aliquo post consecutam gratiam. Tum quia in sequenti articulo ex decisione istius articuli concluditur quod homo sine speciali auxilio Dei non potest vitare mortale post consecutam gratiam, quia eget illo ad perseverandum in gratia, quae non perditur nisi per mortale. Non igitur stat vis articuli huius in praeservatione a malo veniali, sed ad plus indigentia talis auxilii extendi dicitur.

III. Tertio, potest intelligi titulus et conclusio simpliciter, idest absque determinatione aliqua: ut sit sermo de bono consono gratiae et malo dissonanti (hoc enim subintelligi patet ratione subiectae materiae de qua tractatur), et de operatione boni et vitatione mali non ad horam aut respectu huius. Hoc etiam subintelligi patet ex eo quod non dicitur simpliciter aliquis potens ambulare, qui potest ad horam, aut in solario plano ambulare. Et tunc in quaestione versatur an homo consecutus gratiam, bona opera quae continuo facit et mala quae vitat, non hic aut nunc, sed absolute, operetur et vitet ex sola gratia habituali, an ex speciali etiam auxilio Dei. Et hic sensus est intentus ab Auctore, et respondet plano sensui litterae. Et est conclusio negativa in littera: quod scilicet homo per solum donum gratiae non potest operari bona operanda et vitare mala vitanda, sed ad hoc eget speciali auxilio Dei ultra gratiam. Et ratio litterae est quia gratia non dat quidquid opus est ad haec duo: nam relinquit carnem infirmam et intellectum obscurum, quibus nisi speciali Dei auxilio subveniatur, inter tot occurrentia, infirmitas carnis et obscuritas intellectus abducet liberum arbitrium a gratia, tollendo usum gratiae, et trahendo ad infirma carnis et expedientia secundum apparentiam infirmi visus. Cum quo tamen stat quod homo ex sola gratia potest ipsa gratia uti, bene faciendo et mala vitando, nunc et ad hoc.

IV. Et debes scire quod, licet minima gratia sufficiens sit, quantum est ex se, resistere omnibus emergentibus tam ex infirmitate carnis quam ex obscuritate intellectus; quia tamen, posita in tali subiecto, non tollit haec duo sibi adversantia; ideo eget etiam extrinseco auxilio homo inter haec contraria constitutus, ut sequatur operationem bonorum et vitationem malorum, ut non declinet ipse in haec contraria. Et si contemplatus fueris quod obscuritas intellectus est ignorantia expedientium ad vitam aeternam, videbis quod non solum in statu naturae corruptae, sed integrae, homo egebat hoc auxilio ex una parte tantum, scilicet ignorantia supervenientium etc., ut habes in littera. Expecta dicenda in sequenti articulo, ut clarius hunc intelligas.

Articulus X: Utrum homo in gratia constitutus indigeat auxilio gratiae ad perseverandum

Quaestio CV: De gratia Dei quantum ad eius essentiam

Quaestio CVI: De divisione gratiae

Quaestio CVII: De causa gratiae

Quaestio CVIII: De effectibus gratiae. et primo, de iustificatione impii

Quaestio CIX: De merito

↑ Top of work